장음표시 사용
71쪽
spem, desperationem, prout ratio Reip. exigere videbatur. Quare Cato major Augur ipse. praedicare non dubitavit, mirari se, Aruspicem, si quando in alium Aruspicem incidisset, temperare sibia risu poste, quod uterque distiplinam, si quidem eo nomine digna est impostura levissimorum hominum in tam infirmis subnixam fundamentis
coleret. Praeterea quae Religio Romanis dicebatur, ad utilitatem Reip. inprimis erat accommodata ita ut plebejae mentes in omnes parteS, prout r
lio Reip. postulabat, flecti nullo neSotio possent: secus ac Christianorum Religio, quae ad salutem
animarum ac futurae vitae conditionem potissimum refertur. Nec in certa capita distributa fuerant Romanorum sacra, quibus mortales naturam voluntatemque Divini Numinis edocti, cupiditates actionesque omnes ita temperarent, ut placare sibi Deum immortalem possent. Sed ad ceremonias acritus pleraque spectabant: quae, quando, victimae immolari deberent : qui dies fausti infaustive forent : quas denique supplicationes, & quos ludos fieri Deorum gratia oporteret: haec, inquam, &talia potissimam cultus divini partem continebant. Ceterum, quid quisque ex populo de rebus divinissentiret, utrum item post obitum, bonos praemium , malos supplicium maneret , an simul cum corpore anima exstingueretur, parum solliciti erant Sacerdotes. Itaque Ethnicos de rebus hu)usmodi dubie & obscure locutos esse, & eorum prudentissimum quemque haec omnia miles esse fabulas & decipiendae plebi confictas existimasse deprehendimus. Rituum alioquin tenacissimi, nihil temere de priscis institutis immutabant, magno cum apparatu pompaque singula studiose celebrantes. Atque haec omnia ad captum & opinionem imperitae plebis attemperata erant,quae iis potissimum rebusν
72쪽
bus, quarum splendor in oculos incurrit , COm- movetur. Inde factum est, ut non solum in templis magnificentia insignis, & in sacrificiis atque adeo univerm cultu divino splendor & apparatus eximius inesset; sed ipsi etiam Sacerdotes ex prima civitatis nobilitate legerentur : quod quidem opinioni plebis mire congruebat: propterea quod
rerum omnium praestantia ex dignitate hominum, qui eis praesunt, selli matur. Quanquam alia etiam ratio suberat: quum enim sacrorum cultus ideo introductus esici, ut civium animi religione adstricti ad voluntatem Magistratuum conformarentur, omnino necessarium fuit, ut iis homines ejusmodi praeficerentur, qui rerum civilium periti, ipsi ad clavum Reip. sederent. Contra, si abjectis &infimae sortis hominibus Sacerdotia delata forent, periculum erat, ne illi aut conspirationem adversus Magistratus facerent, praesidio plebis adjuti, quae se propter opinionem sanctitatis ad rationes istorum hominum a ungere consuevit ῆ aut per ignorantiam rerum publicarum consiliorumque initorum plebem pravis atque aratione temporum alienis opinionibus imbuerent. Postremo, prohibebantur eo pacto Sacerdotes peculiarem in Repub. Ordinem constituere , atque perniciosam Imperii disjunctionem in Remp. invehere ; erepta simul facultate summae poteliatis invadendae. 9 i s. Posteaquam Reges rerum potiti essent RO- χε ibis,mae annos circiter CCXLl I. stupro deinceps Lu- ripuisscretiae a Sexto Tarquinio, Regis filio, illato, no v)VR va Imperii forma introducta est. Utrum vero sa-- hi atis caussae fuerit Bruto , quare eo nomine Regem ducta etiaexpelleret, in utramque partem disiputari potest. Occurrit primum facinus, indignum , quod eam vim habet ut contumeliae Qusmodi vindicandae viri fortes omnia posthabeant. Nec uno compro-
73쪽
bari exemplo potest, evenisse saepius , ut Principes serina libidine perciti, quum uxorum filiarumque popularium pudicitiam violassent, vita sit nul& Imperio privarentur. Sed contra rursus eX altera parte pensitandum est, utrum flagitium a fili invito patre & imprudente, commissum, Regi ac familiae fraudi esse debeat , istisque probabilis cause se sit, cur Imperium legitimum Regi abrogetur, praesertim quum animadversio facinoris lim modi Regi, non civibus, competat. Enimvero fuisset, cur juste conquererentur Brutus & Collatinus, si approbata filii libidine Rex aus dicere recusasset. At vero fieti plerumque solet, ut inconversione Reip. examinari singula ad normam Iustitiae haudquaquam possint. Et quemadmodum fere introductio novae Reip. formae cum aliqua imuria conjuncta esse consuevit: ita in Imperio abrogando ambitioni, potissimae rerum turbandarum caussae, delictum aut error prioris Magistratus plerumque praetexitur. Sed cuiuscemodi res sit, Romae imperium Regium haudquaquam stabile esse potuisse constat, propterea quod cae Respublicae, ubi cives unius urbis pomoeriis continentur, ad Aristocratiam potissimum aut Democratiam aptae fere & proclives esse solent. Sed Regia potestas locum inprimis habet apud populum per multas ad longis intervallis disJunctas regiones dispersum atque diffusum. Cujus rei ea est ratio potissima, quod si rem civilem spectemus, homi Des magnam pam. tem. helluinae cuJusdam & indomitae indolis esse videntur, qui necessitate parendi adstricti fraenum mordere & impolitum cervicibuS suis Jugum, ubi grave esse coepit, excutere quocunque modo student. Adde, quod domari homines & in ossicio contineri, non nisi aliorum ope possint. Ex eo
colligere quivis sanae mentis facile potest, qui fasi
74쪽
ut Rex uni tantum civitati, eique frequenti imperans , ut primum aut civibus Imperium displicue-xit, aut alii eorum studium sibi adjunxerint, statim in dimimine amittendi Imperii versetur, nisi aut valido peregrini satellitii praesidio aut castello fidimissimo munitus sit. Quanqgam perinvisa ejusmodi munimenta & quodammodo infirma esse solent. Nam ubi in odium quorundam Rex venerit, natim illud omnium animos occupat, qui contiguis Comuncti domiciliis in eius perniciem facile conspirare possunt. Verum ubi populus locorum interval- Iis di unctus colit, ibi Rex haud dissiculter tantam hominum multitudinem alungere sibi potest, qua
refractarios ac rebelles opprimat. Λ quibus ideo minus metuendum est, quod convenire facile aut vires Coinungere nequeant f sed vero periculosum inprimis est, uno in loco conjunctos habere cives, si indomito 1piritu ferociant, aut armorum usu eXercitati sint. Ipsa enim ratio evincit, eum, qui alterum Coercere velit, maJoribus instructum esse vitibus oportere. Illud tamen pro certo assirmarim, Crevisse ea mutatione rem Romanam neque enim verisimile esse videtur, cam Remp. a Regibus imperitantibus ad tantam amplitudinem ac potentiam perventuram fuisse ; vel quod suae securitatis caussa Reges civium rei militaris studium ac virtutem rem stimere quodammodo necesse haberent, vel quod regum quorundam ignavia & imperitia civitas debilitata foret ac pessumdata. S. I 6. Sed maximum operae pretium me factu- 'rum arbitratus, si paulo accuratius in caussas in-inano quirerem, cur scilicet factum , ut Romanum Im-rum Imperium pulcherrimam totius Orbis partem com- lplectens, intestinis primum turbis malisque lace- primaratum , dein penitus interierit, & rapinae ac di. turbis reptioni barbarorum gentiumque septentrionaliis mul. l.
75쪽
lacera' um cesserit, rem ab ipsa origine repetere statui. p.hiiu,' Quoniam populus Romanus, natura ferox &bel-uuetierit. licosus , nullis coercitus arcibus, non nisi unius urbis pomoeriis circumclusus erat, una RegibuS ratio erat , viribus ingenti civitati praepollendi, si scilicet mansuetudinet Imperiique lenitate tantam sibi multitudinem devincirent. Quocirca priores
sex Reges populum clementia potius, quam metu Continuerunt. Ut primum vero populum inλ- lenter premere Tarquinius Superbus, atque ita animum ejus abs sese alienare coepit, Bruto iacile tactu fuit , ut populo Jam sua sponte indignante malevoloque per speciem contumeliae Lucretiae concitato, Regem ex urbe proturbaret. Vitia Quemadmodum vero in omni Rerump. converabis. sione , subito aut necessitate cogente suscipitur, re nondum satis ponderata, nec singulis futurae Reip. momentis rite ordinatis, evenire solet, ut sese vitia quaedam ingerant; ita etiam Reip. Romanae ussi venit. Scilicet, admittenda nonnulla erant, alia intacta relinquenda, non tam quod ad salutem ac stabilimentum Reip. pertinerent, quam quod temporum ratio ita ferret. Quaedam letiam initio per incuriam admisia peccata ac magnas deinde turbas aditum patofecerunt. Illud quidem extra controversiam positum esse videtur, Brutoque sociisque in animo fuisse ad optimates rerum summam devolvere: neque enim credibile, Reges vel capitis sui periculo ab ipsis Qectos esse, ut nomines nobilissimi sordidae plebi parerent. Sed
quando nemo sapienS praesentem vitae conditionem nulla melioris λrtunae spe proposita facile mutat: idcirco non solum Regium dominatum p pulo invisum, verum etiam recentem Imperii mrmam lenitate indulgentiaque acceptam & exopi tam reddere mutatae Reip. auctores necesse ha-
76쪽
hebant. Quod nisi optimatium Imperium plebs si
lubrius esse sensistet, facile Tarquinium recipere Regem potuisset. Itaque plebi multis in rebus asstntabatur Valerius Puplicola, fascibus etiam ei submissis & suprema ad eam provocatione delata; perinde quasi facile confiteretur, summam Imperii potestatem penes populum esse. Atque necessarium omnino fuerat, ut optimates, si quod usur- . passent, imperium tueri vellent, inprimis duo curarent: Primum, ne insolentia sua & arrogantia plebem irritarent έ deinde, ut facultatem quaelius faciendae vitaeque sultentandae suppeditarent, ne
inopia atque aere alieno oppressa molitione rerum novarum rei familiaris vulneribus mederi necesse
haberet. Sed utrumque ab optimatibus fere neglectum. Nam, quum nullae leges scriptae Romae essent, ipli autem optimates magistratus gererent, plerumque plus satis gratiae dabatur in jure dicundo, sepiusque egeni praeter jus fasque cauia cadebant , si cum potentiore litigassent. Quumque insuper suis sumptibus militare cogebantur cives, nulla aut exigua tum lcmporis spe praedae proposita, exhausto sic patrimonio, nulla ratione emergere ex praeuenti inopia poterant. nisi a ditioribus mutuam pecuniam sumerent. Qui quidem in eos, qui solvendo non erant, durius consulebant, adeo ut in vincula conjectos verberibusque affectos miserandum in modum eIcruciarent. Ea re plebS tandem ad desperationem adacta estuso impetu confestim ex urbe secessit, nec ut rediret adduci potuit; donec Senatus, nisi urbem vacuam ab hostibus invadi vellet, concedere cogeretur, ut sui plebi magistratus sacrosancti essent: ii Tribuni Flebis vocabantur, qui ab imuria optimatium plebem
g. 17. Et haec fuit origo discerpti in duas factim in duas
77쪽
actiones nes populi Romani, optimatium, videlicet, & po-nrim,riti, pularium: quorum aemulatione factum, ut perdise. plua petuae intestini tumultus scintillae gliscerent. Leve est. quidem initio & aequum videbatur, ut estet plebi praesidium adversus primorum imurias. Sed gravissime peccarunt optimates, qui auxilium munmodi extra suum ordinem plebi, quae maximam Conatus civitatis partem constituebat, concesserint; Tri-
Tribun. buni quippe postmodum innata hominibus ambitu Pl V δ' one , & plebis erga primores odio impulsi non satis habebant, injurias optimatium propulare, sed
Senatus etiam potestatem aequare, & penitus in- , sultare studebant. Primum enim magna interposita altercatione obtinuerunt, ut optimates cum plebe connubia promiscue jungerent: Nobilibus insuper extorquebant, ut Consulum alter ex plebe semper legeretur. Id quoque sibi sumebant, ut S natus consulta intercessione sua irrita facere in animum inducerent. Quin etiam invito Senatu leges facere, aliaque premae potestatis jura usurpare conati sunt. Bella quidem ex bellia serebat Senatus , eo consilio, ut plebs hostilibus praeliis coercita districtaque quasi fraenis impositis domi res novas moliri prohiberetur. Quae res quum aliquamdiu feliciter cessisset, prolatis etiam Romani M- perii finibus, opibusque auctis: incommoditatestamen inde sunt enatae, quibus intestinus Reip. morbus vehementer ingravescebat. Scilicet, in quas provincias inopem plebem urbis exonerandae causissa tanquam in colonias deducere debebant, agris ex hoste captis viritim divisis, eas Optimates per speciem conducti vectigalis ad se trahebant, atque adeo opus tum eo lucro, tum praeda hostili,
quae ad ipsos utpote Duces maximam partem redibat, mirifice adauxerunt: quum e contrario in
gens civium multitudo vix haberet, unde famem
78쪽
toleraret. Eam ob caussam quum plebs erga Sen tum male animata e1Iet, primores, qui erant altioris spiritus, quum aut a suis commodis alienum Senatum esse animadverterent, aut alia de causa Ordini ei minus faverent; ad plebis sese rationes a unxerunt, nomine utilitatis ejus provehendae; re autem Vera, ut aura populari aluti ambitioni suae velificarentur. Quibus quum omnibus viribus Obsisteret Senatus , tandem ad manus in civitate ventum, Civiumque caedes fieri coepta est. I. I 8. Interea vel nimio rei Romanae incre-Nimia mento, vel socordia Senatus aliud in Remp. maia Potentia Ium incubuit, posteaquam scilicet civibus quibusdam amplae & opulentae provinciae validique exer- vium. Citus in multos annos gubernandi relicti sunt. Inde non ingens modo fastidium vitae privatae ipsis est natum, sed facultas etiam data totius exercitus Opera pro lubitu, si usus poscebat, utendi. Sed enim haud committendum est , ut in ulla Rep. civis unus ad tantum potentiae fastigium adscendat: quippe qui, ubi exercitus validi data potestas est, temperare sibi vix possit, quin ad tyrannidem quomodocunque viam affectet. Atque Marium quidem, Sullam, Pompegum, Caesarem ambitionepotentiaque illectos patriae libertatem bellis intestinis oppressisse, & exhaustis Romae viribus Rei
formam iminutasse constat. Nec ulla ratione malum istud declinari potuit, posteaquam obsequium
cultumque Senatui & legibus debitum cives exuerunt , horumque bona rapaci manu depraedari milites consueverunt. Itaque Rempublicam adsiummum magnitudinis culmen evectam in deterri- imum Monarchiae genus delabi necesse fuit, ubi scilicet exercitus perpetuus summum sibi Imperium vindicabat. Eam Monarchiam Augustus a se R. . primum introductam prudentia & consilio in tan- Romana
79쪽
adsum- ta Imperii sui diuturnitate admodum stabilivit.
m..hitu Atque initio ΠOVi Imperii summa moderatione dim'.ul res gerebatur. Augustus quippe non ni si Principis men eve- nomine sese insigniri passus, antiquis solitisque mu- Q in ς' neribus Senatui relictis, in curam rei militaris uni-iab ζ' ce incumbebat. Re autem vera non tam voluntaria citiae ge- Senatus Populique Romani submissione, quamnus dela- militum praesidio subnixum stetit novum Imperi-P'M 'U' um: quorum videlicet opera partum illud & conservatum erat. Ceterum, antiqui nobiles unius Imperium periniquo ferentes animo, quum ad pristinam libertatem perpetuo adspirarent, agitabant Contra secum Imperatores , qua ratione veterem nobilitatem aut exstinguerent, aut frangerent. Et vero ducentorum annorum spatio pauci admodum
ex ea supererant, suffectis in eorum locum & ad summos honores provectis hominibus novis, qui aequiori animo Jugum subirent. iri stibili, g, 19. Quare autem instabilis ejusmodi Mona, Romana Chia Ininimeque firma fuerit, milites caussa fue- fuit Mo- runt. Etenim his mysterium subodorantibus, in η ςh y sua micet manu Imperium esse, sibique illud deferre , cui vellent , licere; Senatum vero populumque inania tantummodo nomina esse, fiebat, ut non Qtum Imperatores eorum benevolentiam aucto stipendio magnisque largitionibus redimere Cogerentur ; sed ipsi etiam Imperatores sibi invisos obtruncare coeperunt, aliis, qui in eorum gratiam se insinuassent, surrogatis. Quoniam etiam exercitus alter alteri cedere recusabat, facinus istud
.non tantum corporis custodes patrabant, verum
etiam exercitus quilibet, quorum permulti in provinciis limitaneis collocati excubabant. Inde miserrima rerum facies totiusque Imperii Romani perturbatio exstitit: quum & Imperatoris vita a nutu avarae levissimaeque militum multitudinis perpe,
80쪽
tuo penderet, & unusquisque in ancipiti incertaque spe imperii ad posteros transmittendi versaretur. Modo Principes fortissimi misere solebant contruc, dari, modo indignissimus quisque & ineptissimus ad
Imperium evehi, modo duo simul pluresve Imperatores creari, inter eosque ingens deinde cruentaque de Imperio dimicatio existere. Itaque evenit, ut non modo paucissimi veterum Imperatorum suam mortem obirent ; verum etiam vastissimi Imperii vires tot bellis civilibus ita exhaurirentur, ut ad extremum corpori exsangui exanimatoque simillimum esse videretur. Ejus interitum mirifice acceleravit Constantinus Magnus, Imperatoria se-do Constantinopolim tranStata, legionibusque veteranis, quae ad ripas Rheni Danubiique castra habentes fines Imperii tuebantur, in Orientem traductis. Ea re provinciae Occidentales suo nudatae praesidio incursionibus gentium bellicosarum praedaeque omnibus modis inhiantium expositae relinquebantur. Praeterea Theodosius filiis Imperium distribuebat, Arcadio Oriente, Occidente Honorio attributo: qua quidem divisione reliquae Imperii vires haud mediocriter debilitatae sunt. Et Occidens quidem direptioni Germanorum Goth
rumque cessit, quorum ea tempestate ingens multitudo confluxerat, patriae inopiam cum provin- Ciarum Romanarum opibus deliciisque commutatura. Ex Britannia sua sponte decesserunt Romani , quod non satis virium ipsis esset ad eam a Scotorum impetu defensandam: copias ibi constitutas in Galliam transtulerunt. Hi sipaniam Westrogothi aliaeque gentes in ditionem suam redigebant. In Africa Uandali constderant. Galliam inter se partiti sunt pars Gothorum, Burgundiones Francique, Rhaetia Noricumque a Suevis & Binis occupata. Magna Pannoniae ac Illyrici pars ab Hunnis tenem. batur.
