장음표시 사용
701쪽
S O , E C I AE. ε synerent, magno apparatu belli rapeditionem contra illos moliebantur. Eodem tempore cum etiam Moscovitae Uladisaum Sigismundi Regis filium Magnum Ducem sibi constituere pararent, res Suecim omnino retro sublapsu videbantur, nisi eximia jam tunc Gustavi Molphi, Caroli Regis filii, indoles flaccescentes illorum animos sustinuisset & erexisset. Primum Danis circa Calmariam Occupatis, adsumtis secum mille & quingentis equitibus non tantum commeatum, quem congesserant, diripuit, sed etiam cepit Insulam Cesindiam & arcem Borkholmiam. Sed dum copias in hiberna reducit, pater Mus Carolus Nicopingae moritur primum & sexagesimum agens au-
q. 13. Gustavus Adolphus, quia adhuc minor cust,insenuis erat, sub tutela Christinae matris, Johan- Adorunis Ducis & quorundam Sueciae Senatorum adti-pli . nebatur: sed quia hinc Polonicis & Russicis hellis implicita Suecia, illinc etiam a Danis urgebatur, in conventu Nicopingae habito decretum est , ut Gustavus Adolphus , quamvis octavum decimum aetatis annum nondum explevisset, administrationem regni ipse susciperet. Primum curam omnem in bellum Danicum intendit, cum quibus vario Marte pugnatum, ita tamen ut navalibus in praeliis res Danica plerumque esset superior, propterea quod classis Suecim minus rebus necessariis infructa erat, Danique Calmariam, Risbysortum& Elmesburgum, loca munitissima, Suecis eripuerant. Quare Gustavus regni sui vires exhauriri sentiens pacem cum Danis facit, ea conditione, ut acceptis centurn myriadibus coronatorum urbes Suecis ereptas restituerent. Interim Mosco- vitae coronam suam Carolo Philippo, Regis fratri, obtulerant, eumque ut cum Guttavo Adolphosia Tt a mul
702쪽
mul in Moscoviam veniret, rogaverant: std hieratus occasionem sibi esse oblatam ut coronam illam cum Suecico regno Conjungeret, Cum MO-scovitarum legatis suum tantum adventum Jactaret, fratris ne quidem mentione facta, celeriter illorum animos a se abalienavit. Existimabant quippe nihil minus animo agitare Gustavum, quam ut Russiam faceret provinciam Sueciae: itaque Michaelem Foedorowitetium Romanum Maiagnum sibi Ducem constituunt, advenientique mox Carolo Philippo exercitum mittunt obviam. Id bellum ambiguo eventu aliquamdiu gestum, mox interventu Anglorum Stolbovae Componitur. Interim cum Polono quoque induciae in biennium crant factae: quarum tempus priusquam exiret , Gustavus Adolphus bellum hoc continuandum esse censens , peracta Vplaliae coronatione sua magna totius populi laetitia , Christiano Regi Daniae residuam a nupera pacificatione pecuniam solvit, mox etiam Mariam Eteonoram, filiam Johannis Sigismundi Electoris Brandenburgici, ducit uxorem, quo a caeteris partibus tutior esset& munitior. Primum igitur Rigam adgreditur, quae sex hebdomadis fortiter defensia, tandem honestis conditionibus ad deditionem cogitur. Hinc quamvis iterum biennales pangerentur induciae, interimque etiam de pace facienda ageretur, quam ordines Polonici valde desiderabant, Sigismundus tamen propositi sui tenax helli rursus fortunam tentare malebat. Tune Gustavus Livoniam cum exercitu intrat, eamque fere totam ΡΟ-lonis cripit, mox & Lithuanos prope Walλriam in Semigallia magna clade assicit. Nec hoc Si-giSmundum permovere potuit, ut consilium belli deponeret: praesertim quia Imperator Germaniae, cui tunc in Germania res ea voto succedebant,
703쪽
S u T C I A. 6se nova illi auxilia promittebat. Rex igitur Gustavus cum mare Ballicum cum classe 8o navium
tra)ecimet, Elbingam , Mariaeburgum, plurimaque alia Borussiae loca vi capit: sequenti etiam vere Dantiscum oppugnare aggreditur, sed dum mu- 627 nitiones lustrat, glande plumbea in ventre per-Cuisius, tunc quidem a coepta obsidione destitit. Nec multo post alio in praelio humerus Q us sinister glande trajicitur : quippe Regem impavidum non Ducis tantum ossicio, sed plerumque gregarii militis munere fungi cerneres. Ita Suecica res semper fere hoc bello fuit superior, donec anno 1629 induciae fierent in sex annos, ea Conditione, ut restitutis caeteris Elbingam, Braunsbergam, & quidquid in Livonia possidebant, Sueci
f. Iq. Anno sequenti in Germaniam trajecit, ubi & res maximas gessit, & immortalem sibi ac posteris suis famam acquisivit. Nam cum media tionem suam ad pacem in Germania restabiliendam frustra obtulisset, exposuissetque ordinibus Sueciae, quam necessarium esset, Imperialibus,
qui jam ad mare Ballicum usque pervenerant, Cum valido exercitu occurrere, cuncta ad futuram expeditionem necessaria praeparabat. Itaque
praemissio cum selectis copiis Alexandro Lessaeo, qui Imperiales ex Insula Rugia expelleret , ipse cum toto exercitu die 24 Junii Usedomiam in Po-i63o. merania appellit. Hinc Stetinum proficiscitur, coactoque Duce Pomeraniae, ut se & exercitum in urbem reciperet, communis defensionis causia foedus cum illo facit. Tunc incredibili successis praesidia Imperialia ex munitis Pomeraniae locisi undique expellit , Stargardiam, Anclamam, Uckermundam & Wolgastum nullo negotio capit. Et quo plures hosti suo adversarios concitaret, Christia
704쪽
antea a Caesare expulsus, tunc in possessionem ditionis suae redierat in subsidio mittit Dideri cum Fal-kenburgen&m, qui res erus confusas & invalidas firmaret ac stabiliret. Tunc stedus cum Rege
pepigere Archiepistopus Bremensis, Georgius Dux Luneburgi, & Wilhelmus Hassae Landgravius ,
omnesqile adeo Protestantes magnis ejus succe bus animati , nihil aliud tunc agitabant, quam
quibus rationibus & viis Romani Pontificis jugum
163 I. Initio sequentis anni foedus, quod jam pridem agitatum fuerat, cum Rege Galliae pangit, cui
haec alecta fuit conditio, ut Rex Galliae quotannis Sueco quadringenta millia coronatorum submitteret. Captis deinde multis non ignobilibus oppidis Tillio Caesareanorum duce interim ad recipiendam Magdeburgum profecto , Francola tum ad Oderam aggreditur , eamque post tridui obsidionem capit. Lipsiae interim conventuS agitabatur a Protestantibus Germaniae Principibus, deliberabaturque qua potissimum ratione edicto de restitutione bonorum ecclesiasticorum, quod Caesar proposuerat, resisteretur. Ad hos legati a Gustavo missi, qui ad ineundam mutuam Contra Caesarem unionem illos hortarentur , subsidiumque pecuniae ac supplementum militum sibi deposcerent: quibus cunctantius responsum est, inprimis ab Electore Saxonite, qui ipse Ducem se Protestantibus exhibere gestiebat. Ea res vicissim Gustavum ad pericula cautiorem reddidit, ne suas Copias ad aliorum arbitrium aleae belli ori eret: atque hinc factum, ut Magdeburgum , Cum non satis cito auxilia illi urbi submitterentur, a Tillio. Caperetur. Nullum ibi crudelitatis genus praetermissum est : urbs ipsa, paucis tantum aedificiis excepti ,
705쪽
ceptis, in cineres versia, incolarum ex tot millibus non nisi quadringenti vita donati. Paulo post Cum Imperiales ex Pomerania & Megalopolitano Ducatu undique pulli in Saxoniam irrupissent, ipsamque jam cepissent Lipsiam, Saxo ad incitas redactum se videns, spretum antea foedus nunc sponte Sueco offert, nihilque sibi gratius sore ostendit , quam si Rex castra secum jungere dignetur. Paulo quidem dissicilius huic petitioni adsensum: sed quia Omnes a Rege praescriptas conditiones promte ac sine mora Saxo accipiebat adeo tum durum erat telum necessitas, quae pristinam illam serociam & ambitionem penitus expulerat j enimvero Succus transito Albis flumine prope Wittebergam, castra sua cum castris Electoris comungit. Ibi praesente etiam Electore Bran deburgico de summa rerum deliberatur: & Rege
quidem cautius agendum esse ceu te, SaXo morae omnis impatiens, cessantibus caeteris se solum . in praelium progresIurum esse exclamat ; eique sententiae cum plerique adsentirentur, Rex quoque calculum suum alecit. Nec Caesareani Uu-Ces , Virtuti veteranorum suorum plurimum confisi pugnam abnuunt, qua omnem superiorum victoriarum fructum perdidere. Hoc praelium haud procul urbe Lipsia commissum in quo tanta arte & virtute a Sueco, qui deItro cornu praeerat, puguatum, ut ventum hosti sec dum, circumactis paulatim copiis suis , eriperet, Saxonumque peditatu ac magna etiam equitatus parte pedem jam referentibus, adeo vehementem in persequentes Jam Caesareanos faceret impetum, ut ipsos victores in fugam compelleret. . Captis deinde tormentis bellicis hostium, non amplius de victoria dubitatum, peditibus quoque Caesareanis , qui adhuc locum suum strenue tenuerant, praecipiti gra-
706쪽
du in fugam effusis. Hujus victoriae & magna opportunitas fuit & fructus pene immensius. Saxon ullo negotio Lipsiam suam recuperat, mox ut in deliberatione Hallae habita decretum fuerat in Bo- hemiam movet, lateque diffuso terrore Pragam&Egeram primo fere impetu capit. Rex in Franconiam versis signis totam illam regionem non tam praeliis quam victoriis peragrat. Hinc ad Rhenum conversus Hanoviam subita invasione opprimit, Francofurtum ad Moenum in deditionem accipit, subactaque tota Rhingavia , Palatinatum, Hispanis tunc militibus insessiim, invadit. Hic capto Gernshemio Rhenum trajicit, Hispanis eo transitu prohibere illum conantibus graviter cae
sis: hinc oppenhemium, Moguntia, Landavia, Spira, Weissenburgum quoque & Manhemium
in potestatein redactae. Interea Rostochio quoque & Wismaria in ditionem acceptis toto littore maris Baltici Caesareani erant exclusi. Rebus in hac parte tam prospere decedentibus Saxonis impetus, qui Pragam, ut diXLmus, Ceperat, elan guescere visus: nam quia Regi, quem Caesareae coronae inhiare suspicabatur, invidebat, nullis rationibus permoveri potuit, ut exercitum in Moraviam & Austriam porro induceret. Caesar interim viso Tillium iustinendis Regis viribus vix parem esse , Wallensteinium revocatum summum exercitus ducem constituerat, virum spectatae auctoritatis & multae experientiae, quem fama erat tantas coacervasse divitias, ut suis ipse reditibus exercitum alere posset. Hic obnitens aliquamdiu, mox suscepto in se hoc munere ante proximi veris initium exercitum ad quadraginta virorum milliar 63 a. Coegerat. Non obstante hyemis rigore exercitus
Regius profligatis Hispanis Crucenacum aliaque vicina Rheno oppida expugnaverat: sed initio veris
707쪽
tis Rex in Franconiam tendit, summa rerum in iis partibus gerendarum Axelio Oxenstiernae commissa. Adventu Regis Tillius, qui in illis locis grastabatur ac Dona erdam paulo ante suam fecerat , eXercitum suum ultra Danubium subducit: quem Rex haud procul Lyco fluvio in silva, ubi Castra metatus fuerat . a1secutus ingenti clade as.ficit. In eo praelio Tillius ipse majoris tormenti globo percussus , paucis post diebus Ingol stadii diem suum obiit. Sic tota Regi patuit Bavaria. ut ipsum quoque Monachium apertis portis copias ejus acciperet. Interea cum Pappenheimius Dux Caesareus in inseriori Saxonia late arma & terr rem circumtulisset, & Wallensteinius e Bohemia expulisset Saxones squorum Dux Arnhemius Regi Gustavo semper infestus proditione res Electoris pessumdederat) agitari coeptum est de Suecis in Bavaria ex inopinato opprimendis. Itaque Ε- lector Bavariae idoneo praesidio ingol stadii & Ratisbonae relicto Egram profici sicitur, & exercitum suum cum copiis Wallensteinii comungit: quod cum prohibere non potuisset Rex, eastra prope Norimbergam communit , quo reliquis suis copiis per varias Germaniae partes dispersis facilior
ad se reditus pateret. Interjecto tempore , cum subsidium isocio peditum ac Ioctoo equitum variis ex locis accepisset, castra Wallensteinii oppugnare aggreditur sed illa tam probe communita erant, ut repellerentur Sueci, duobus vir rum millibus amissis. Eodem tempore Saxones cum exercitu sedecim millium Silesiam intraverant, ubi cum armatus hollis non occurreret, totam facile regionem subjugassent, nisi lita Arn- hemii perfidia victoriam impedivisset: qui implacabili flagrans in Gustavum odio clanculum dabat operam, ut Elector Saxoniae cum Imperatore Tt s Ie
708쪽
reconciliaretur. Non multo post Suecus partem exercitus in Franconiam mittere statuit, ipse cum reliquis Danubium versus & Bavariam regreditur: ubi dum victricia arma varie circumfert , Crebris a Saxone missis nunciis revocatur: quippe Wallensteiuius cum omnibus suis copiis in Misniam irruperat. Contra hunc igitur suppetias laturus exercitum eo ipsemet duxit, atque in magna planitie ,.quae est prope Lutilam urbem castris locum delegit. Hic iterum ad proelium ventum est, in quo pedestres Suecorum copiae tam feliciter rem gessere, ut facta impressione Caesareanos funderent ac fugarent, bellicis quoque eorum tormentis captis: sed equitatus primo quidem dispar fortuna fuit. Quem dum strenue Rex contra h
i. stem ducit, ipse in primis cadit, victoriam in-cboatam suis relinquens: quorum adeo non Coninsternati fuere animi audita ejus morte , ut facta nova impressione, Caesareanos toto campo profligarent ac caederent.
f. I s. Nullum masculae stirpis heredem Gustavus relinquebat; & Christina ejus filia nondum sextum aetatis annum Compleverat. Itaque tutela Reginae ac regni administratio quinque praecipuis Senatoribus committitur, inter quos erat Axelius Oxen-stierna regni Archicancellarius, cui & suprema rc-rum per Germaniam directio permissa. Hic rem Suessicam & Protestantium egregie sustentavit, variasque Caesareanis victorias extorsit. Wallenstei-nius interim Jussit Caesaris erat interfectus, surrogatusque ei Caesaris ipsius filius Rex Hungariae: qui capta Ratis na Nordtingam obsidens Suecorum copias illuc attraxit, easque ingenti proelio profligavit. Hac clade res Suecorum valde nutare coeperunt, praesertim quia Saxo & Brande-
burgicus sep ratam cum Caesare pacem secerant.
709쪽
S v x C I A. εον Itaque induciae cum Polonis , quarum tunc finis appropinquabat, in sex & viginti annos prorogatae. ita vario Marte bellum Contiauatum, donec
Sueci variis Danorum injuriis provocati bellum iis quoque inferre decernerent. Mittitur itaque t 6 4. Torstenthnius, qui capta magna parte Holiatiae in Jutlandia quoque & Scania Danorum copias profligat. Etiam classis Danorum a Suecis partim fugatur, partim submergitur, Episcopatus etiam Bremensis & Borlaholmia insula in Suee
rum deveniunt potestatem. Ita necessitas Danis is s. imposita pacem cum Suecis quibuscunque conditionibus faciendi. Hinc victricia arma Conve
tens Torstensohnius, factis cum Electore Sax niae induciis, in Ghemiam irrumpit , affectisque magna clade Caesareanis & cum Ragoitio Transiylvano societate inita in Moraviam pergit ipsamque Austriam, latiusque ibi stragem circumtulisset , nisi mox a Ragorato , qui pacem cum . Caesare fecerat, futilat desertire. 4 andem anno i 648. quo ipso Sueci rursus in Bohemiam ire perant, captisque Pragae suburbiis palatium Ca, fareum diripuerant, pax in Westphalia concluditur , qua Suecis cessere Episcopatus Bremensis &Verdensis in Ducatus conversi, Pomerania aut rior, Ruga insula & urbs Wismaria, ea conditione , ut has regiones tanquam laudum Imperii tenerent cum omnibus privilegiis ad easdem pertinentibus , ac praeterea quinque milliones cor natorum in stipendium exercitui suo acciperent. Jam tum Regina animo agitabat regnum incon-λbrinum suum Carolum Gust um, GustaVi A e. bilis
dolphi ex sorore nepotem tranSiurre. Itaque re suciliabus ad arbitrium ordinatis, reservatisque sibi an-36s
nuis reditibus, in comitiis , quae Upsaliam indita 6 Iulii. xerat, regno se abdicat, eodemque die Carolus Gustavus Rex coronatur. 9. 16.
710쪽
g. I 6. Hic resecto aerario, constitutaque re mi litari omne regni sui robur in Polonos conver tit. Ipse cum exercitu in Poloniam prosectus rC bus supra vota fluentibus, oppositas sibi copias findit imgatque, tantumque quaquaversum terro rem circumstra, ut Poloni pariter & Lituani sponte se ipsius potestati submitterent , fidemque illi& obedientiam jurarent: nam Johannes Casimistus Rex Polonorum Iam in Silesiam aufugerat. Interim cum Carolus Gustavus in Borumam deflexisset, de qua controversiam movebat Elector Brandenburgicus, Poloni auxiliis Austriacis re- Creati , derepente Suecos aggressi magnam eorum multitudinem interfecerant, reliquis in munimen ta dilapsis, quae adhuc retinebant. Sed Rex Composita lite cum Brandenburgico, eoque secum ad sumto reversius recta Warsoviam proficistitur, imgentemque a Polonis & Tartaris victoriam repor- . eat. Annoque sequenti numero copiarum auctus=θ' dubio procul feroces Polonorum animos magis
depressisset, nisi ingruens bellum Danicum subito illum domum revocasset. Ita cum exercitu regressus non tantum in HoI-
satia & Bremensi Ducatu prospere pugnavit, sed etiam hyeme super glaciem in Fuhniam reliquas- . - que insulas & ipsam Selandiam transgressus, in ' eas angustias con)ecit Regem Daniae, ni pace Rot sthiidiae facta Scaniam , Hallandiam , Bornholmiam insulam, aliasque in Norwegia possessiones Suecis concederet. Sed male coalita pax non
diu duravit: quare Suecus copiis in Hollatia classsi impositis, cum Dantiscum se tendere simulas seE, denuo in Selandiam appellit, ipsamque Has-niam arcta obsidione circumplectitur. Sed Danis fortiter sese defendentibus, & Belgica classe auxilium ipsis serente, coacti sunt Sueci obsidionem
