Samuelis Pufendorfii Introductio ad historiam Europaeam : latine reddita a Jo. Frid. Cramero

발행: 1702년

분량: 748페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

681쪽

digresso Engelbrechius summus Imperator exercitus Sueci ci declaratur, mox tamen annitente ,

Olum Archiepiscopo pax Regem inter & subdi.

tos facta ea conditione, ut Sueci eum in posterum Regem agnoscerent, modo pactis unionis staret: cui Rex, tempori cedendum ratus, adsentitur , ita tamen ut tres arces, Hol ensem, Calmariensem & eam quae est Nicopingae, liberae suas

dispositioni reservaret , quoniam reliquae omnes natis in Suecia praefectis erant committendae.Sed non citius in Daniam redierat, quam Senatores cunctique Nobiles, metuentes ne majori cum exercitu reverteretur, Λrbogae conveniunt de regni

negotiis deliberaturi: prius vero quam certi aliquid concluderetur, Engelbrechius ope nonnullorum civium Holiniam occupat, Regisque praefestim in arce obsidet. Sic perturbato consilio ct flamma rebellionis resustitata, Carolus Canu'ti Mareschallus Gubernator regni & Imperator exercitus designatur. Quae res ingentes sane tu has excitasset, nisi Engelbrechius, qui se praete-Vix S'aegre ferebat, primum fallacibus pro-

minas delusus, mox etiam a quodam Benedictobuenonis, cum quo veteres illi inimicitiae intercedebant, intersectus fuisset. Interim arces Hol-r 36. miae & Calmariae adhuc in Regis erant potestate, plurimique ex Nobilibus Mareschalli magnitudini invidebant: qui cum Rege Calmariam in-UItato novas sanciunt pacis conditiones. Is ergo promittit se ossicia omnia & praefecturas Suecis natis traditurum, Benedictum Suenonis arci Cal- mariae praeficit, comitia Senatus ac Nobilium in 1equentem mensein Septembrem indicit, omni que tunc loca munita Suecorum se fidei commissurum adjicit. Paucis interrectis diebus Er cus ex insula Gothlandia Suderkopingam versius

682쪽

iter faciens plurimas naves tempestate amittit, nihilque propius factu in est, quam ut ipse naufragio periret. Hic nuncius in Sueciam perlatus, cum de Regis persona nihil certi afferretur, magnam iterum res novandi Occasionem Mareschallo praebuit. Sed simulatque percrebuit vivere adhuc Regem, SenatoreS regni comitia indicunt, ipsum Regem Calmariam rursus invitant, ut superiora pacta confirmaret: cumque is praestituto tempore non veniret, legatos in Daniam mittunt, qui de iisdem renovandis & confirmandis cum Rege agerent. Qui cum variis tergi versationibus seustrarentur , clandestina cum Daniae Primoribus contra Regem Ericum consilia ineunt. Qua re effectum est, ut non multo post Ericus Cum omnibus tuis thesauris ex Dania in Gothlandiam se reciperet, Danique pariter jampridem a Rege suo alienati, una cum Suecis omnem illi renunciarent obedientiam, ac de novo Rege cligendo eonsentirent. Dani itaque Christophorum Bavariae Ducem ad regnandum, accersunt, qui utpote Erici ex sorore nepos alis quamdiu in Dania vixerat. Statim atque in D niam appulerat, legati ad Mareschallum reliquosque Sueciae Senatores mittuntur Calmariae tunCCongregatos , qui adventum Ducis Bavariae illis significarent, deque illo & in Sueciae regnum rocipiendo agerent. Mareschallus cum suis hoc accepto nuncio admodum perturbatur, videns t men plerosque ordinum ad conservandam uni nem regnorum, & recipiendum Christophorum inclinare , tempori cedendum ratus ipse quoque consentit, adeoque Christophorus a Mareschalloci ordinibus Calmariae magna cum stlennitate

excipitur, Holiniamque deductus & Upialiae Rex

Sueciae coronatus, in Daniam revertitur. Cum

683쪽

quatuor in regno annos exegisset, Dorotheam ducit uxorem, Johannis Marchionis Brandenburgiel filiam: & quia Ericus, qui adhuc Gothiandiam tenebat, classes Suecicas persaepe infestabat, a Senatu inductus est expeditionem facere in Gothlandiam. De cujus exitu dum unusquisque magna sibi pollicetur , ipse subito pacem cum Erico facit, tranquillamque Gothlandiae possessionem illi relinquit. Nec multo post Hellinburgi diem supremum clauiit , cum Joncopingam iter faceret, quo Senatum Sueciae & Nobiles convocaverat. Hic & variis in Suecta Ecclesiis legata magna reliquerat, sed Dani, qui omnes Qus thesauros possidebant, nihil ex iis praestare voluc

runt.

Mortuo Ghristophoro, Ordines Sueciae in duas factiones discesserant : his electionem novi Regis ad generalia trium regnorum comitia dim rentibus , Mareschalio autem , & qui ab eo stabant , statim ad eam properantibus. Haec controversia diebus aliquot continuis magna animorum contentione agitatur, nec manibus temperatum fuisset, nisi iis, qui Mareschalio favebant, praevalentibus, ipse Mareschallus Carolus Canuti Rex ruisset electus. Sed Dani Moli Duci

Holiatiae regnum suum offerebant, qui cum propter ingravescentem aetatem tantum oneris subire detrectaret , ,Christianum Oldenburgi Comitem , Ducis ex sorore nepotem, Regem adsciscunt. Carolus statim in ipso regni sui principio Ericum Regem in arce Wisbiensi oblidet, qui, Suecis per inducias delusis necessariisque omni- . bus secum abreptis, in Pomerauiam se proripit, de Rugenisaidiae in otio di quiete degens supremum ibi diem obiit.

684쪽

designaverant, unde mox bella inter ipsum &Christianum Daniae Regem orta : in quibus Carolus primum secundiore usus sortuna, mox Archiepiscopo etiam plurimisque Nobilium contra illum conspirantibus, in extremas redactus angustias, decimo anno regni sui Dantiscum exsula-r . tum proficiscitur. Vix regno excesserat Carolus, eum Christianus Daniae Rex ab Archiepiscopo in Sueciam invitatur, cumque Holmiam valida cum eiuste appulisset, a Senatu & Nobilibus Rex Sueciae designatus Upsialiae coronatur. Primo hic regnum Mecis volentibus obtinebat; sed non multo post omnium fere ordinum odia in se concit uit Nam & tributa praeter modum a populo exigebat , nonnullosque e Magnatibus, quasi clandestina inter ipsos & Carolum commercia exercerentur , cum cruciatu interfecerat: etiam in rusticos tumultuantes immanem exercuerat crudelitatem, ac denique Archiepiscopum, cum quo malevss conveniebat, Hamiam abductum in vincula -conjecerat. Hoc adeo aegre serebat Lyncopingae Episcopus, ut Regem, concitata adversus ipsum multimdine, in Daniam remeare cogeret ; &quamvis anno proxime sequentc magno cum eXercitu in Sueciam rediisset, tamen iterum magna ab - Episcopo clade affectus denuo ex regno ejicitur.3 6η. - Dehinc cum arcem Holmiensem, quae a Christiani praesidiariis obtinebatur, obsidione cinxisset Episcopus, auxilium petit a Carolo exsule, qui hac occviione laetus, cum copiis , quas in Boruse. sia & Milonia contraxerat, Sueciam ingreditur, - statimque Hesmiam deditione accipit, atque ipse Rex Suecta renunciatur. Nec tamen diu quieta regni possessione frui potuit: quippe orta mox inter ipsum & Lyncopingae Episeopum contentione de redimendo Archiepiscopo, qui Halaiae Capti

685쪽

stiano pollicetur, effecturum se ut regnum Suectaei in ipsius potestatem rediret, si modo Archiepiscopum libertati restituere dignaretur. Quod ille facere haud cunctatus, ejus e vinculis dimissi si animum omni ratione sibi reconciliavit. Vix in Sueciam appulerat Archiepiscopus, cum comparatis subito copiis Carolum immani proelio, quod in glacie prope Holmiam gestum est, superat, &omui jure in regnum Sueciae cedere cogit. Ita varia scinper & fiuctuante fortuna usus est Catolus: naim praeter ea , quae supra narravimus, bis postea quoque in regnum revocatus est. Tandem Holmiae squam urbem una cum toto regno paulo prius quam moreretur Stenoni Sture sororis suae filio commendaverat) diem stipremum obiit

Λ. I 7o. magnis in regno turbis manentibus.

Quippu nonnulli Christianum Daniae Regem in

Succiam revocandum esse censebant, alii Stenonem Sture Gubernatorem regni constitui volebant. Quae posterior sententia cum praevaluisset, Gubernator Christianum memorabili praelio prope Holmiam devictum trepide in Daniam refugere cogit , universo ipse Sueciae reglio potituri Nec postea in Sueciam unquam reversus est christianus, sed in Dania obiit Λ. I 8 I. Mortuo Christiano filius ejus Johannes a Da Iohanaas nis & Nomagis Rex constituitur: mox & Sueci, Cam prius conditiones ab illis propositas sigillo suo confirmasset, eundem Regem sibi adsciscunt. Totis tamen quatuordecim annis possessio regni penes Stenonem Sture Gubernatorem mansit,cum interim Suecia intestinis divisionibus, perpetuisque adversus Rusios & Danos bellis misere asefigeretur. Senatores regni cum diu frustra persuadere conati essent Stenoni Sture, ut gubernatio

686쪽

ne Sueciae se abdicaret, auxilium tandem a Johanne exposcunt, qui, cum Gubernatorem, &universiam Qus factionem ingenti praelio prope Hol-miam superastet, Rex ab Urdinibus recipitur, &filius ejus Christianus legitimus successor post

3 97- mortem patris designatur. Sed cum interrectis aliquot annis asperius Suecis imperitaret, ac studa Coronae legitimis possessioribus erepta in Danos ac Suecos transferret,praefectis quoque Regiis omne genus crudelitatis exercentibus, Succi adstanam coeunt, & Stenone Sture in gradum pristinum restituto omnem fidem & obedientiam Dano renuntiant, propterea quod pactis Calmariae initis non stetisset. Hinc cum magna animositate bellum utrinque gereretur , quia Regina adhuc in Suecia morabatur, Danorum impetuS non nihil cohibebatur: donec intercessione Lubecensium& Ralmondi Cardinalis impetratum, ut tutuSilli in Dan iam recessus concederetur, quam proinde Gubernator ad fines usque Smalandiae deduxit. Hic cum Jon opingam reverteretur , subito moritur, non sine suspicione veneni a Mereta vidua Canuti Alfin dati, ut 1cilicet sponso suo Suantoni Sture viam ad gu-I Q bernationem regni muniret. Nec multo post Suanto , quamvis nonnulli de revocando Rege Johanne deliberarent, Gubernator regni conitituitur. Hinc rursus acreS contentioneS Ortae. Dant Imperatorem , Pontificem & Rusios contra. Suecos concitaverant: sed Gubernator pace cum

Rullis Dicta vicissim Lubecenses adversus Danos concitat, Calmariam & Bornholmiam capit , aCprocul dubio ma)ores Rcisset progressus, nisi paulo post octavo gubernationis suae anno decessisset. si x- Huic post acres in Senatu concertationes squia

Rrchiepiscopus 2 ccteri Episcopi in Gustavum

687쪽

Troile erant proniores, virum aetate ac multo

rerum usu spectatissimum filius ejus Steno Sture subrogatur; nec multo post Johannes in lut-Iandia moritur. Huic Dani quidem & Norwegi Christianum filium subrogaverant, sed Sueci crudelitatem ejus superioribus bellis experti, diem de die proferebant, amplius se deliberaturos significantes. Rex Christianus post quadriennii te

giversationem spes suas eludi sentiens, Leonem X. Papam contra Gubernatorem Sueciae concitabat, Gustavum Troile novum Archiepiscopum magnis muneribus in partes suas pertrahebat,Rus sis etiam persuadet, ut irruptionem in Finiandiam facerent. Sed Gubernator ante omnia Archiepiscopum occupandum censet. eumque in arce Stechensi obsessum, frustra Christiano in auxilium evocato, ad deditionem cogit, & ossicio ac dignitate exuit. Hinc Leo Papa cum Gubernatorcm excommunicasset , ac centum millia ducatorum mulcte nomine a Suecis exigeret, Christiano Daniae Regi exsecutionem hujus sententiae demandat. Huic magnis cum copiis in Sueciarn ingresso Gubernator cum suo exercitu in West- Gothia occurrit, factoque concursu paulo post ex accepto in praelio vulnere moritur, unde totus ejus exercitus duce destitutus, non multo poli plane est dilapsus. Christianus itaque divisis copiis Nest-Gothiam & Olt-Gothiam intrat, Casque regiones nullo negotio sibi subjicit; cum reliquo exercitum Strengnesiam versus progredi

tur.

Hac occasione utendum ratus Archiepiscopus, ruero Ecclesiasticam suam dignitatem rursus assumit, Christia. constntientibusque duobus tantum Eeiscopis ac RV

septem regni Senatoribus, Upsaliae Chrillianum nomine ordinum, Regem Sueciae declarat. Co-

688쪽

ronatus igitur ab eodem Archiepiscopo , primo

civiliter admodum & humaniter Suecos tractabat, sed mox a nullo genere crudelitatis in eos exercendo abistinuit. Praecipue in Nobiles invitum , ac in primis illos, qui Stenonis Sture Gubernatoris quondam sectam secuti fuerant. Cujus etiam corpus e terra effossum inter reliqua supplicio affectorum cadavera Ollentui e politum: uxor Qus &iberus cum aliis clarissimis feminis in vincula con-jediae. Ita sexcentis sere Suecis crudelem in modum necatis, veluti re bene gesta Christianus in

Daniam revertitur.

f. 9. Sed dum Christianus Suecos jugo Danico subdere nititur, Gullavus Erici Nasae filius cujus patrem Tyrannus capite plexerat, matrem vero conjecerat in carcerem) ad Dalelierlos abierat, qui intellecto periculo , in quo ipsi una cum toto regno vertarentur, Gustavum sibi ducem conflituunt. Horum exemplum secuti Sueciae Ordines non multo post eum Gubernatorem regni declarant , Archiepiscopo interim Q usque sequacibus Is 23. Danorum paries defendentibus. Huic tempestaticum sortiter obviam iret Chriltianus , nova ipli Calamitas accedit, dum Jutlandia quoque deficiens omnem ipti obedientiam renuntiat. Hinc enim statim tantum animorum Suecis accessit, ut exactis e regno Danorum copiis, urbibusque pluricuε- u, mis S arcibus vi receptis , Gustavum Regem Sue-- ' ciae delignarent, qui flatim auxilio Lubecensium urbem Holiniam una cum arce in deditionem accepit. Interim Christianus Dania quoque expulsus cum Iabella con)uge in Belgium profugit, di in locum ejus eligitur Fridericus I. Chrilliani patruus. Sueci autem dominationem rursus Danicam subire detrectabant, & Regi suo Gustavo Constanter adhaerebant: qui tamen, dum exhausto ae-: . ' rario

689쪽

Clericis exigit, & superflua templorum ornamenta ad alios usus Convertit, evitare non potuit,

quin Episcoporum quorundam odia in s. conci

Interim purioris religionis lux Sueciam amaverat. Mercatores quidam Germani in causa,& milites mercenarit,mox & juvenes quidain Sueci,qui Witte-bergae studiis dederant operam, & doctrinam &scripta Lutheri in patriam suam attulerant. Inter hos emincbat quidam Olaus Petri, qui ipsum therum audiverat. Rex auditis praecipuis doctrinae articulis , & certior factus , multos Germaniae Principes superfluis bonis ecclesiasticis Clericos exuisse, admodum iis favebat, caute tamen& pedetentim incedendum ratus. Itaque quamvis Hadrianus IV. Pontisex Romanus Legatum suum mitisset in Sueciam, ut nascentem haeresin exstirpare penitus Conaretur , effusque adventu Clerici sustulissent animos; facile tamen ab altera parte O laus Petri, qui Regis favore nitebatur, causain suam & scriptis & disputationibus defendebat. I-mo Rex Brasko Lincopingae Episcopo palam amrmabat , non polIe se Lutherauis protectionem suam

denegare, donec aut CriminiS aut erroris Convincerentur. Mox etiam Olaus Petri publice in majori Ecclesia Holiniae uxorem ducit. Dehinc cum Novum Tettamentum in linguam Suecicam ver tere aggressus esset, Iussu Regis alia itidem versio a Pontificiis concinnatur, quae licet multi in ea adornanda elaborassent, longe tamen omnium judicio priori illa habita fuit inferior. Nec ces-1avit pollea idem Olaus, cum magnas a Ciero pecunias Rex exigeret, causiam Regiam ita delanis dere, ut adversaria eJus contra vix hiscere possent. Ideoque quamvis Iactarent, se tam arcto nexu a

690쪽

DE REGNO

Romano Pontifice dependere, ut sine ejus cΩnsensu nihil eorum, quae a se peterentur, possent concedere; Rex vana jactari sentiens, pertractis in suas partes & delinitis in publico conventu reliquis regni Ordinibus, fundos ecclesiasticos, qui post A. C. I 4sq. Clero accesserant, aliamque pretiosam supellectilem fisco Regio addicit. Episcopis interim eorumque sequacibus Oinnein lapidem

moventibus ut turbae contra Regem excitarentur,

Daleherlii, qui ab illis excitati suppolititium Stenonis Sture silium Ducem sibi conliituerant, coacti sunt a Rege arma deponere & imperata facere; nec Sigismundus Rex Poloniae, cui rebelleS CO-ronam Suςciae obtulerant, eam accipere est ausus. rsat. His feliciter peractis Rex solenniter Upsaliae

cum solitis cerimoniis coronatur. Inox convocata

synodo Cleri, cui Regis Cancellarius praesidebat, praecipui doctrinae Pontificiae articuli abolentur, Lutherana religio introducitur, 1anciturque ut Professores etiam Theologiae Protestantium partibus addicti constituerentur. Nec mora, itatim vulgus Clericorum & Monachorum relictis passi in monalteriis ad matrimonia convolant, ex quibus etiam plurimi Protestantium Ecclesiarum Pastores constituuntur. Episcopi interim eorumque sequaces novas excitabant turbas , factaque societate cum quibusdam occidentalis Gothlandiae Dynastis, Regem haereseos aliorumque criminum accusebant, omnem illi obedientiam renunciantes. Hi Ducem elegerant Thuronem Johannis filium regni Mareschallum, qui concitatis iterum Dalci critis, utrosque etiam Gothos commoVebat , iisque persuadere nitebatur, ut Magnum Brynteson, spectatae auctoritatis virum, Regem sibi constituerent. Sed hanc quoque procellam Gustavus prudenter evitavit, data plerisque rebellibus venia , & ducibus

SEARCH

MENU NAVIGATION