Iani Nicii Erythræi Epistolæ ad Tyrrhenum Iani Nicii Erythraei Epistolarum ad Tyrrhenum tomus posterior

발행: 1649년

분량: 149페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

videat lucem & alter hic tomus Epistolarum ad Tyrrhenum , expleatque legentium

animos. Colon. Kal. Sept. M DC XL v III. Henricus Franchen Gersorpsus, M. Theol. Doctor. librorum Censor.

2쪽

Viro Clarissimo

S. P. D.

Rodigiosi calores, quibus Vrbs uritur.

inflammatur, incenditur, inexplebilem, id quod necesse erat, secum sitim attulerunt. omnibus soris, viis,angiportis, pra ter Cenopolia, innumerae tabernae, nivatam aquam, ex vario florum , frondium, aliarumque rerum genere elaboratam , Vendentium , patent : multitudini emtorum obsisti non potest, qui sitim Ievatum eunt: sed vix uno se haustu recrearunt, cum habent necesse , ad alium recurrere ; nempe flammis, quas

pro anima de callo ducimus, quidquid humoris in ventrem illabitur, statim exsugentibus exsiccantibusque. Ego, si me, ut pleraque pars hominum , siti permitterem , ab aurora usque ad vesperam diem Potando consumerem . cumque a cupiditate ista acrius impelli inflammarique me sentio , jurarem posse , suemcunque, ex istis regionibus ubi potatores maximi esse dicuntur , quantumvis merobibum atque multibibum , vincere. quamquam , si pro Ilio, ut veteres loquebantur, sit potandum, quid mini adversarios ex pen1tissima Germania quaeram , cum hic in Italia meliores bellatores, cantharo , inveniantur quam in Germania i Factum est tapius Cus rei periculum , nostra patrumque memoria; sed egregium Italae virtutis exemplum est editum si tamen est virtus, plurimum vini, uno haustu, in ventrem, vel in baratbrum potius effundere ) Gregorio XIII Pont. Max. quo tempore Romam venerat, Princeps Cliviensis , secumque ex Germania parasitum adduxerat, qui gloriabatur, se

3쪽

4 I ANI NICII ERYTHRAEI

quodam , huic viro principi coenam Iacobus Boncompagnus, Sorae Dux ; ad quam coenam Princeps parasitum illum suum adduxerat, ut, miraculi gratia, convivae, uno eum impetu magnam vini vim in se ingurgitantem aspiacerent. cui Dux Sorae Iacobus, Habeo, inquit, alterum, quem tuo huic possim opponere , nullum potatoris cujuspiam, quantumvis maximi, impetum metuentem ; ac

mox tibi sistam, si jusseris. hic erat Fabricius quidam

Carosius, saltator in primis , qui non multos ante annos, ad Cocyti flumen , sitim sedaturus, excessit. Sumina igitur Principis illius voluntate , qui non alio magis spectaculo delectabatur, accersitur Fabricius, commodum, cum jam coenatus vellet cubitum ire; ac, majorem aliquam esse causam, quamobrem id noctis vocaretur, extistimans,accurrit. quem ubi Dux Sorae aspexit, Hujus tibi Germani, ait, audacia comprimenda est, qui solus se potoribus omnibus palmam praeripuisse gloriatur. quo audito Fabricius exhorruit, atque , Occidis, ait, tu me, cum saturum ac plus potum , cum isto jejuno siccoque comeonis ; nunquam tam iniqua conditione huic me certamini pugnaeque committam. Nihil agis, Dux Sorae inquit. velis nolis , haec tibi pugna depugnanda est; neque committendum , ut a peregrino homine tam insignis tibi aliisque, qui ex ebrietate praemium quaeritis, nota inuratur. Fabricius postquam videt,sejus suum obtinere non posse, Cedo mihi, ait, hunc terrae filium, tam immanem, tam avidum, qui matris suae sanguinem nam, terrae sanguinis nomine, Androcydes vinum appellabat) totum exsorbere se posse confid1t. sibique in conspectuin adducto, Tune, homo ignavissime, inquit, tantum de te polliceri audes ' quid verbis mihi moram creo ' praesto sint calices, adsit um, non unum E multis, sed singulare, sed omnium optimum ac praestantissimum ; alia enim

conditione non committam nos ludos. Cumque asserrenis

tur cyathi & paterae, Paulo usitatis grandiores, recusavit.

de quid ' putatisne ait, lusciniolis, in caveam inclusis , aqvulam afferri t Erat ibi positum argenteum vas grande , quod capiebat congium , hoc est, sextarios sex . id ille complevit, ac principi viro, cui coena dabatur , bene precatus, nihil in hauriendo respirans, totum fide optima

auxit.

4쪽

EPIST. AD TYRRHENUM ς duxit. at Germanus, vas rursus impletum , non celeri neque uno ac perpetuo ductu, sed placide, sed interrupte, ac saepius exspuens, in se illud inverxit, atque etiam alia quid , ad elidendum in pavimentis sonum, ex vino reliquit. Tum Fabricius, Haec , inquit, fuit tanquam levis

uaedam excursio ac velitatio ; nunc omnibus copiis est epugnandum ; arreptumque vas atque completum , invocato honoris gratia, Ducis Sorae nomine, non minore Quam antea animo, illud inane, uno spiritu , reddidit. Quod Germanus intuens , plane vehementer exhorruit; jamque sibi, non cum ventre hominis . sed cum cloaca 'cum profundo, cum barathro , rem esse existimavit; ac se libenter certamini subduxisset; sed, domini imperium& iracundiam reverens , qui torve in ipsum intuebatur, loco cedere non est ausus. itaque vas labris admovere ,

di, tanquam medicata aliqua potio , & ingrata gustatui, esset deglutienda , os distorquere, interdum subsistere ;modo vas ori applicare , modo illud ab eo repellere; ac, ne longior sim in scribendo, quam fuit ille in bibendo, cum mediam circiter horam in illo bibendi labore versatus esset, vix tandem se ab eo expedivit. jamque periculis omnibus, opinione sua, defunctus, cogitabat aliquo se conserre , ibique, quod ebiberat villi , edormiscere; sed Fabricius , Nugas, inquit, agis, mi homo; itane Gregorii XIII salus & incolumitas , unde nostra dependet, vilis est tibi, ut nolis, alio haustu, eam illi a Deo

longam perpetuainque precari t ego nunquam tam iniquum, adversus tam bonum Principem , animum geram. eademque opera id congiale poculum, apprehensum, tertio, admirabili virtute , fecit plenum atque inane. Tum vero Germanus , funditus se esse perditum , duxit; ac parasiticae arti millies maledixit; cuperetque aliqua evolare si posset ; sed erant omnes , ad exeundum, aditus obsepti atque interclusi. quamobrem coactus ingratiis bibere , vix tertiam vini illius partem Rutturi dedit, cum exanimis concidit. atque hunc ille plurimarum palmarum , vetus ac nobilis potator, exitum habuit. a Fabricio , Italo homine , superatus; qui inde pedem , victor, magna cum laude reflexit; neque, in circulis, atque con

5쪽

6 IANI NICII ER YΤ Η Rae I icommemorabat, quam egregium hoc facinus; quo etiam magnifice se efferebat, & omnibus omnis memoriae potoribus anteferebat. Cujus ego ineptam loquacitatem refutare, praesertim M. Ciceronis . illius eloquentissimi filii exemplo , solebam, qui binos congios , hoc est alterum tantum, simul haurire solitus erat. At ubi nam suntii qui vinosos ebriososque minus dici vivere riunt ' Hic sFabricius , ut de Postiurnia Catullus cecinit, ebriosa acino ebriosior , nonaginta & eo amplius confecit annos; re , quod mirabilius videatur, ab omnibus illis immunis erat vitiis , quae ebrietati solent accedere ; nullus in ore pallor, nullus in oculis ulcus, nullus in manibus tremor, qui plena vasa diffunderet, non oris foetidus odor, non ulla memoriae jactura. Sed domum, hoc est, ad sitim nostram , de qua scribere institueram , revertamur. Videor mihi posse affirmare , si Germani illius parasti compotatio in hos calores tam horribiles incidisset, nunquam suturum fuisse , ut Fabricio, quem diximus , succumberet, nec vitam bibendo profunderet, sed potuisse illum , non unum tantum , sed tres etiam congios , uno impetu, in sese infundere , ut de Novellio Torquato Mediolanensi narratur. At, quonam argumento id mihi fiat verisimile , audi. constat experientia, calorum istoruin immanitate atque saevitia , quidquid liquidi in ventrem immittitur , illico ab anima , si ve potius 1 flamma , ut diximus , quam E caelo ducimus , exsugi exsiccarique. quamobrem docent nos medici, ut frigidulis subinde potionibus defendamus intestina, ne exurantur. quod medicorum consilium pleraque pars hominum . dicto illis audiens , ita exsequitur, ut vini aut aquae liquoribus semper os pro-Iuat. Quae cum ita sint, quis non intelligat, quidquid Germanus ille in se vini ingurgitasset, continuo ab ardore, quem anni tempus fervidissimum in venas inducit, consumtum, nullam , ad eum opprimendum, vim habiturum ' At ego meticulosus, ac bonae valetudinis cUpidus , hac, semper bibendi, potestate, mihi di medicis facta, non utor; sed in prandiis ac coenis , ad sitim decipiendam , quae mihi molesta est, hoc praeclarum remedium comparavi; pateram emi, quae in latitudinem quidem plurimum pateat, sed quae alto penitus careat, adeo

6쪽

s PI s T. AD TYRRHENUM. ν ut, quod toto illo ambitu late diffunditur , si in unum

contrahatur, vix cyathum pauxillulum impleat. quam mihi pateram quum labris, siti enectus, admoveo, me cd ingentem quempiam vini lacum esse adductum excogito, eumque, invitum, cogi totum ebibere. Quid opus est verbis i haec cogitatio tantam apud me vim habet, ut

prius a bibendi cupiditate abalienari me sentiam, quam

pateram totam exsauriam. His ergo contra sitim fati ciis , do operam, ut me, his calorum molestiis, incolumem praestem. tu vicissim cura ut valeas. Romae. prid. Non. Iulii co CXLV.

Summi illi infestissimique calores, quibus adhuc conflictati sumus, paulum se remiserunt; jamque respirare, quiescere, ac somnum capere incipimus ; jam munus multi ad Tyberim, natandi causa , confluunt; jam aurea meae, qui prope Tyberim habito, natantium ci moribus conviciisque defessae, conquiescunt; Cenopolia ,

ac nive rigentes aquas vendentium tabernae, non Ita D

quenter 1 potoribus celebrantur. felices, qui potuerunt aestum sitimque sedate perferre , vel saltem gelidis potionibus abstinuerunt. Facile enim lethales morbos , qui multos corripuerunt, effugient, adeo ut nihil, tota Vrbei frequentius videas, quam, aegrotis sacrosancta Christi Corporis mysteria deserti, vel corpora defunctorum es serri. At Vide, quam longe, haec immoderata frigidae, vel potius gelidae, potionis libido processerit, ut excogitarit, oryzam , multa antea nive frigefactam , ebibere , ut, quamVis satis , sua sponte, refrigerandi facultate praedita, frigoris nivis, quasi auxiliaribus copiis, ad aestus repellendos adjuta , majorem vim algoris in venas induc ret. quod inventum , ante octo dies, noto cuidam Iurisconsulto, Iacobo Zonga nomine, inseliciter cecidit; quili calore, quem intus in visceribus inclusum gestabat, e cruciatus, ejusdemque impatiens, auxilium petiit ab oryza , multas horas in nive sepulta; cujus vas ingens cum in se ingurgitasset. confestim consecutum est alvi profluvium, adco Vobemen. atque perenne, ut secum id misero

7쪽

s I A NI NICII ERYΤΗR NI illi caloris osori frigus attulerit, quo nullos posthac solis

aestatis ardores pertimescat, nimirum mortem. Gaudeo , orationum mearum numerum convenire , de quarum ordine bis jam aut ter ad Nihusium scripsi, simulque epistolam misi qua eas Episcopo Cyrenensi dicavi. quamobrem, per hanc curam, liceb1t illi esse otioso. Locorum intervalla , quibus disjungimur, essiciunt, ut minus saepe, quam antea, jucundissima Cardinalis Capponit suavitate usuque frui possimus. nam , a nostris hisce regionibus, contulit se in hortos Aldobrandinorum, ad balinea Pauli,

Ut, Pontifici Max. proximus , praesto possit illi esse in

omnibus iis negotiis, quae ejus fidei commiserit: non de- sumus tamen , interdum, salutandi ad eum gratia venire, di tuas ad me literas, quae vel de pace vel de rebus ad Fem p. pertinentibus agant, ostendere. Vale. Romae, v I Idus Iulii cIc IPc XLV,

SI, quoties contra existimationem alicujus venimus,

jubemur palinodiam canere, eumque in eum famae ac dignitatis locum , unde injuria dejecimus , restituere ;quanto magis debemus eum, quem morte affecimus , si fas est, in vitam, unde devolvimus. revocare t Hic tu meridebis , & insanire dices , qui existimem, parem atque eandem esse rationem existiinationis & vitae, quae si semel cuipiam sit erepta , nemo potest reddere nisi Deus.

t ego Veris vincam rationibus , In mea nunc esse potestate , eum , quem morti tradiderim, ab ejus imperio vindicare , & in vitam rursus lucemque reducere. Scripsi ad te , superioribus literis , Iacobum Zongam, Iurisconsultum hic Romae non in postremis, scripsi inquam, secutus vulgi rumores, egelidae oryzae haustu, horribilem alvi profluvium contraxisse, eoque fuisse consumtum ;sed salso. fuit ille quidem Acherunti proximus, sed noluit eum Orcus ad se recipere. ut esset, qui, litibus serendis fovendisque, quietis hominibus,& a strepitu fori abhorrentibus, negotium facesseret. cum igitur falsum eius pd te mortis nuncimn attuli, nonne quodammodo visus sum eum occidere nunc autem, cum vivere eundem .

iisque,

8쪽

EPIST. AD TYRRHENUM. 9fisque, qui litibus alios exercent, advocatum adesse, pem scribam ; quis me vetat dicere, Vitae, cujus antea, quod in me fuerat, expertem illum feceram, rursus compotem redderet Patere, humanissime Tyrrhene, paululum me tecum jocari, atque ad depellendas eas molestias ac parum hilares cogitationes,quas secum exacta fert aetas, nis

animi remissionibus liberalissimis utit ad quas animi remissiones eo libentius descendo, quo, ut ex tuis literis intelligo, aliquid suppeditant tibi, ubi animus, gravissimis curis oppressus, relevetur. Sed , ut jocis seria jungamus: nos hic, in magno I urcarum belli metu versamur, qui

maximas copias terra marique comparasse dicuntur. Summus Pont. per omnem oram maritimam , quae eius

ditioni subest, praesidia disposuit, turresque munivit, ut, si qua illorum navigia ad ea litora conarentur appellere,

prohiberentur. verum interim omnes eorum conatus ad

Venetorum perniciem spectare videntur. nam illorum classem prope Cretam Insulam cerni dicunt, eosque a Ferdinando Caesare petere, ut, per suos fines , equestres pedestresque ipsorum copias ire patiatur, nimirum ad Forojulienses vastandos diripiendosque. ac verendum

est maxime, ne illa Resp. spretae ecclesiasticae jurisdictionis, & belli, nuper contra sedem Apostolicam suscepti,

poenas luat. Sed utut Veneti sunt erga hanc Sedem meriti , non tamen sunt ab ejus auxiliis deserendi; quod in eorum damno communis Christianormn pernicies contineatur. atque sibi non defuerunt, sed auxilium ab hac Sede petitum advenerunt; at magnopere ab ea juvari non possunt, tot viris , proximo bello , amissis, taliaque ingenti pecunia prosusa. nam , qui rationum redditarum libros inspexerunt, mihi narrarunt, sex solis postremis belli mensibus , undecies decies centena aureorum millia fuisse , hoc est, ut nunc loquimur, undecim miliones. sti pendio datos. quamobrem t Deus bone . non ad alium finem, nisi ut pro victoria dedecus ac damnum referretur. itaque mininus Pont. cum tu humanis auxiliis nihil

ferme loci esse relictuin animadvertat, a Deo ea esse petenda constituit : verum , quo preces nostrae majorem vim ad impetrandum habeant, edixit, ut, per confessioris & Eucharisti e Sacramenta, haerentes animis sordes

As eluantur.

9쪽

xo I ANI NICII ERYTHRAEI eluantur, ac pristinus eisdem splendor ac decus revocetur. deinde, peccatorum , quae usque ad hanc diem perpetraverint , gratiam facit iis, qui, Ita praeparatis, ut diximus. animis, vel in prima ex tribus hebdomadibus, quibus h jus thesauri consequendi facultas datur, Constantini nam, vel in secunda Vaticanam, vel in tertia Liberianam. hasilicam , aut die Dominico aut seria secunda aut te

ita nam satis est semel adiisse, inviserint, ibique, d

missis & humilibus Deum precibus exoraverint, ut Turcarum praesertim terra marique conatus impetusque repellat atque contundat. Card. Carponius Archiepiscopalis Ravennatis Cathedrae onus, suis ab humeris rejectum. in Lucam Turrigianum , sororis suae filium , & Camerae Apostolicae Clericum, reiecit. ex quo toti Aulae patuit, quantum Cardinalis, apud Ponta autoritate & gratia v leat , cum Ecclesiam illam, ita locupletem, ita nobilem, cujus olim Antistites, Exarchorum opibus freti, cum Romanis Pontificibus sunt ausi de dignitate locoque contendere , cuique vix unquam quisquam, nisi Cardinalis,

praefuit, illi . cui sibi libitum fuerit, resignare potuerit.

Itaque, quoniam invidetur praestanti florentique fortunae, complures limis eum oculis aspiciunt, fortunatum judicant , quod florida adhuc aetate s nam trigesimuin aetatis annum vix attigit ita laute ac luculenter, in omnem vitam , sibi prospexerit. at hi ex eorum numero sunt, qui tantum cogitant, quantum sub cernendi sensum cadit. quae autem sunt ab aspectus judicio remota , . ea mentis oculis subjicere nequeunt. fulgorem quidem illum . qui extrinsecus ex honoribus istis emanat, aspiciunt, sed miserias, labores, aerumnas, pericula,quae intrinsecus latent, quaeque non possiant esse seiuncta, non cernunt. at feliciores multo ac sapientiores putandi sunt ii , qui potuerunt intelligere, quanto maius sit, primas istas honorum cathedras fastidire quam accipere. Vale. Romae, x v ΚλΑugusti cia Oc XLV.

I Anus Nicim inus eo implicitus morbo detinetur, II de se fortasse nunquam expediet. aegritudo, exiguis

inmis

10쪽

E P I S T. A D T Y R R IJ E N V M. Tvinitiis orta , paulatim , ut solent ea quae minus timentur, excrevit. nam , sex ab hinc mensibus , glandula quaedam exstare ac prominere in sinistra mamma coepit, quae deinde ad juglandis similitudinem modumque intumuit. ad primo cutis colorem non excessit, sed postea visa est rubore suffundi, postremo crustam , concreto ex sanguine conflatam compactamque , obduxit . quae subinde. noctu praesertim , paululum atri cruoris sponte diffunderet. aeeam ego , quia molestiae dolorisque nihil afferret, contemsi; neque fuit conssilium, ad medicorum opem , e rum , inquam, qui ulceribus manu medentur, accurrere ς sed, admonitus ab amicis , quibus cum rem totam communicaveram , gravius illud esse malum quam opinio mea serret, ac proinde antea illi occurrerem quam eas vires , quibus obsisti non posset, acciperet, commotus

sum coactusque, medicorum Operam, 'Uam antea aspemnabar , mercede conducere. quorum alii, nullum esse ab

ea re metum , ebant, qlii non leve periculum imminere significabant: sed omnibus idem unum convenit, nullam V1m adhibendam, quae funditus tollere id malum tentaret 3 nam inutilem hunc conatum , celeris causain mortis allaturum . sed lenibus utendum medicamentis, quae ulceri superjecta, tanquam illi blandirentur. tum victus rationem, quae in omnibus morbis necessaria est, mihi pras scripserunt; quae tota his sere praeceptis continetur , ut hilari solutoque animo sim , ut a pernis atque ab omnifarciminum genere , ut a salsis muriaticis , & a caseo, macheronibus, aliisque quae ex ea massa conficiuntur, abstineam, a leguminibus, ut a re pestifera atque nocenti, refugiam, atque, horum Omnium loco, ovis, ac peponi, bus maxime, quos anni temeus exhibet. utar, quam dilutissime bibam . neque mihi curae sit, sanguinem ac saniem , ab ulcere defluentem , comprimere, sed sinain lia here fluere ; tum denunciabant, vix unquam me ex hoc morbo convaliturum ; sed addebant, ne videlicet animo debilitarer atque deficerem, non hunc mihi morbum impedimento futurum , quo minus ad ultimam senectutem pervenirem. at si id , gratiae causa, adjiciebant, profecto errabant, conjectura domestica , vel me ex aliorum ingeniis judicabant, qui nulla re adeo ut mortis λrmidine

metuq

SEARCH

MENU NAVIGATION