Iani Nicii Erythræi Epistolæ ad Tyrrhenum Iani Nicii Erythraei Epistolarum ad Tyrrhenum tomus posterior

발행: 1649년

분량: 149페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

3r 1 AN INICII ERYTHRIE I

OVamquam ea, quae Romae aguntur, domesticoaruin tibi literis declarari putem , tamen meas etaram esse partes existimo, de iis te certiorem facere; pro sertim si quid commemoratione dignum occurra. Heri prid. non. Decemb. summus Pont. comitia Cardinalium

habuit , in quibus declaravit Cardinalem , Franciscum

Mariain Farnesium, Ducis Parmae & Placentiae fratrem. declaravit, iraquam; nam anno superiore eum creaverat; sed variis de causis inhibitus est ne pronunciaret; inte ea clausum suum consilium in pectore habuit; quod nunc cum aperuerit, eum inter Cardinales locum ac numerum obtinere voluit, quem illum obtinere par esset, si tum renunciatus fuistet. Magnam a Pop. Rom. summus Pont. hac electione 'gratiam inivit, eorum odio, qui familiam hanc, olim optime de hac urbe meritam, funditus exsti pandam delendamque euraverant. Ingentem, tota Vrbe, laetitiam agitari videres. 1gnes nocturni, summo artificio

elaborati, caelum ac terram inflammare videntur, streputus , crepitus, sonitus, tonitrus, ferreis tubis emissus, aerem complet; tympanorum fragore, tubarumque clam

gore , omnia personant; faustis acclamationibus, Farn 1loruin nomen in Caelum effertur ι aedium illorum mnestrae , crebris luminibus distinctae, collucent, plaudem

tium corona cinguntur , postes vero variis coloribus o

nantur . fessis frondibus coronantur. quid multat aedes illae, quae paulo. ante inimicissimis hominibus ludibrio erant, quae, contumeliae causa, tanquam si cum b ulo alia o , aut etiam inferioris sortis homine, res esset, lictoriabus ac militibus obsidendae, conculcandae, ac deturpandardabantur, quae inscribebantur, earumque pretiosa superulex in indicem reserebatur ut auctio fieret, atque , tum aedes, tum supellex, tum fundi, tum omnia, quaeque lic Tent . venirent praesenti pecunia, atque venissent, si emtor accessisset; nunc, inquam, aedes istae, ab omni nexu solutae ac liberae , in domini sunt potestate . antiquum dignitatis locum obtinent, ac pro contumelia liqnorem , pro Iudibrio reverentiam,pro sibilo plausum accipiunt. Ita rerum

ominum

32쪽

EPIST. AD TYRRHENVM. Domnium vicissitudo est. At proxima superiore nocte, hora circiter quinta . ranta in omnia Vrbis loca, vis grandinis cecidit, imbri largifluo mista , tam inulta horrifico micantia lumine fulmina , E caelo missa domos jaculata

sunt, tam validi undique venti eruperunt, tam saevi tum hines extiteriant, ut altissimas vetustissimasque eradicitus arbores extirparint, oinnes de tectis tegulas deturbaverint , aedes detexerint, ac non parum multas i pluribus Vrbis in locis , ad terram .afflixerint; quae ex improviso concidentes, omnes fere, qui in eis erant, oppressos obtri-' tosque interemerunt. non potest dici, quanto civitas temrore metuque concussa sit. & quia hoc totum a Deo, peccatis nostris irato, prodire constabat, sacrariun aedium omnium campanae, miserabili sonitu, signum dederunt, ut cuncti in genua procumberent, ut in preces fusi , a s se divinat iracundiae flagella averterent. ut vere Dominus; de turbine, locutus videatur, erudiens nos, ut abnegantes impietatem , sobrie, pie , & juste vivamus. Heri audivi, Romam advenisse libros , mihi h Caesio muneri

missos. simul ut accepero , eidem , per literas, gratias agam. Vale. Romae ,Non. Decemb. cIPI 2 CXLV.

odie mane sacrosancto Missae sacrificio interfui. ubi semel iterumque aures meae suavissimis illis Pauli Apostoli ad Philippenses vocibus personuerunt:

Gaudete in Dominosemper; iterum dico, gaudete ; mod si a vesra nota si omnibm homini μή hoc est, vestra omnibus in rebus moderatio, cui animi tranquillitas atque securitas resonat tanquam imago, nota atque perspicua sit omnibus hominibus . qui modus cum ab iis absit,

qui suis se cupiditatibus constringendos ab iisque possidendos tradiderunt, omne itidem ab illis gaudium pro-Pulsatur atque propellitur. Quamobrem , Tyrrhene, perbeati mihi ii videntur esse, qui vel sua se voluntat' , vel literarum dulcedine, vel suae salutis studio , di Rep.

Temoverunt. nam , quibus ambitio suae transversos plerosque agit, non dominatur . eos scias jam posse habere ipsum suae vitae modum. Tum tu igitur, inquies, in Rep.

XVIII

versari

33쪽

34 IANI N I C I I ERYTHRAEI versari, negas esse sapientis ' Minime id quidem . nam si

optimo cuique persuaderi hoc postulem, neque mihi neque aliis, qui, tranquillitatem vitae secuti, privatis sese parietibus continent, illud, quod maxime cupiunt, Otium accideret; sed eos aib quibus se Resp. permittit,ab odio, ira, inimicitia , avaritia, sicut tui similes, vacuos, debere ad eam capessendam accedere. quod cum E paucis fieri videam , ac vix esse quemquam , qRi in potestatibus se se contineat, neque in aliquam in Rep. fraudem, cujus postea ratio reddenda sit, non Iabatur & cadat. tutius esse arbitror, nullam Reip. partem attingere, quam in apertum infortunii cujuspiam discrimen te se committere. In qua sententia eo magis confirmor, quo plures in

mentem veniunt, qui, nostra patrumque memoria, cum

in Rep. Principes extitissent, cum eorum imperio nutuque omnia administrata essent, cum eorum fidei, pecunia

publica commissa fuisset, postea, exacta potestate , visos esse molestissimis litibus implicari , innumerabilibus solicitudinibus distrahi, omnium sere odio premi de fore nis omnibus, de vita, de existimatione, ac de fama dimicare : quam pestem 1 capitibus suis removissent, si nulla ipsis cum Rep. ratio suisset. Verum , ita eos , qui procul ab ea vivunt, fortunatos judico, si ita gaudeant, ut Philippenses gaudere vult Paulus Apostolus : uimirum, in Domino, non autem in ipὶrum otio, doctrina, ingenio multoque minus in voluptatibus ac divitiis, fortasse si aD fluant. At , liceat mihi tecum paululum philosophari, non quidem , ut te praeceptis meis insequar, ut erudiam, sed ut tecum , id quod mihi datur otii, honeste cons mam. nam . quid me juvet, nullo ambitionis labore distringi, si aliis vitiorum generibus implicer i non enim est fas, quempiam eo gaudio potiri quod est in Domino,

vel cum Domino, nisi eundem non solum vitiis, verum etiam omnibus animi motibus atque fluctibus turbidis, 1 ratione aversis , vacare contingat. nam, quid est vitiis commune cum Deo , E quo , tanquam a fonte, fluminum

virtutum divortia fiunt i quid perturbationibus animi , rationi contrariis; convenit cum Deo, qui persecta ratio est, ac mens semper placida semperque tranquilla t Christo penitus adlineat oportet, cui consilium est, iisdem quibus

34쪽

E P I S T. AD TYRRHENUM. Vquibus ille gaudiis exultat, expleri. at, qui Deo adhaeret, upus cum illo spiritus fit; hoc est, de illius studiis , sua sibi studia sunt omnia; easdem res, quas ille , suorum

gaudiorum sementem ac materiem habet. haec autem sunt, contumeliae, ludibria, verbera, cruces. haec suum

ille gaudium, suam voluptatem , suam Rloriam , vocat quamobrem, qui ita erit allectus , si fortunis omnibus evertatur , si injuriis si contumeliis omnibus oneretur, a excarnificetur, uratur, verius atque alacrius , quam Epicurus , & quain quivis alius Philosophus, dicet, Quam suave est hoc l-quam hoc non curo i Quonam alio a gumento , Philippensibus vehementer esse laetandum, concludit Apostolus, nisi eo, quod, divino munere, multa , aspera, acerba, ac dissicilia perpessu, pro Christi no- mine paterentur t paulo enim ante dixerat, Vobis donatum es pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro iri patiamini. Me miserum , quam longe a persecti Christiani sorma constat abesse , qui, si vel verbo uno gravius appellor, continuo exclamo, ingemisco , ac ferre non possumi id adeo fit, quia persei te cum Christo non haereo, quia non in eorum numero invenior, quibus David Rex ait, Laetamini in Domino, D' exultat usti, si oriamini omnes recti corde. rectum, reetiam, inquam, miti cor deest , Deoque simile, qui ab eodem Davide , Diacis ac rectus Dominus dicitur; ac pravum , absurdum , ac distortum inhaeret, nec potest placere illud quod illi placeat . ideo , non suavis, non dulcis , non bonus, ille videtur , sed insuavis , acerbus, atque utinam s quod pessumum aggresti scelus) non etiam injustus, cum aliquid mihi praeter sententiam accidit, quod non etiam eveniatiis , quibus me antepono. itaque acroanta de me illud dici non potest : Quam bonus Urael Deus his qui recto sunt corde s Sed jam satis philosophatum est. impetra tu mihili Deo , his Christi natalitiis quae tibi prospera ac felicia evenire cupio,) cor rectum, nullaque pravitate ac deformitate distortum. Vale. Romae, x v I Kal. Ianuar.

35쪽

36 I A N I NICII ERYTHRAEI

XIX.

HEri, v I I Idus Ianuarii, c I o I I c x L V I, li P tribus Soc. Iesu comitia novi Generalis sunt habita, atque sex ac quinquaginta suffragiis, plus minus. creatus est Praepositus generalis P. Vincentius Caraia Neapolititanus , suinino genere natus, qui tum Provincialis Ne politanae provinciae munere fungebatur ; quem maximae probitatis animique demissionis riunt haberi. neque o scura ejus rei argumenta dedit; primum, dum comitia haberentur; nam, cum saepius in suffragiis, quae clara

voce recitabantur, suum nomen pronunciari audiret, v

rens id quod accidit, ne ipse plura, quam ceteri, suffragia ferret, prostituit, atque omnibus audientibus dixit, viderent, quid agerent, se esse indignum, cujus nomen in illis comitiis audiretur, proinde ne longius progrederentur, sed rursus, se in perpetuum excluso, ad nova suffragia fe- 'renda reverterentur. qui non est auditus. sed ad finem sunt perducta comitia; quorum hic fuit exitus , ut illi tantus hic magistratus mandaretur. deinde aliud , longe majus . animi demissi specimen praebuit, cum, tot suffragiis , quot diximus, Praepositus generalis renunciatus, conatus est magistratu se abdicare , ac vehementissimis precibus lacrimas etiam addidit: sed actam rem egit, nec illa vi & ardore animi potuit impetrare, ut ille Patrum sapientissimorum coetus alium sibi Generalem,praeter ipsum , vellet. Summus vero Pont. nihil ex illorum legibus immutandum statuit, quamvis id quidam supplicassent; scd othnes jussit, utpote aequissime sanctissim que scriptas, integras inviolatasque permanere. Prope- 'diem novus Prorex Regni Neapolitani Romae expedi tur atque a summo Pont. in redibus Vaticanis, una cum illius uxore, hospitio accipietur. Vale. Romae, III Idus

HEstemus mihi dies sane hilaris lic luculentus illuxit. o diem pulcrumiamaeuum t o diem Apostolo Paulo dignum.

36쪽

E P I S T. AD TYRRHENUM. x dignum , cui ille erat ilemnis ac sacer , mihique faustus ac felix. atque coelum ipsum visum est, illi diei favere. nani tum primum solem terris aperuit, quem , ob trium fere mensium pluvias, perpetuis nubibus clausum & o structum habuerat. Sed quorsum inquies , spectat, haec tam sestiva ejus diei commemoratio ' quorsum, inquies inum te ejus fugit memoria, quod superioribus ad te lit ris scripsi , missum fuisse a minino Pont. qui me, ejus

verbis evocaret, ut ad ipsum venirem qui quidem nuncius , incredibili alios voluptate cumulasset. quid enim honestius, cuiquam potest accidere quam a tanto Principe ultro accersiri t me autem magna molestia assecit. Jam pridem enim sperandi finem seceram , neque quidquam tam optabam, quam exitum vitae, justorum morti quam simillimuin. accedebat pudor, mihi a natura ingenitus, quique am inde ab ineunt etate usque ad hunc diem, me nunquam deseruit; quo deterrebar, ne in tanti Principis conspectum prodirem. itaque diem ex die ducebam. verum heri non fuit amplius cunctandum, sed . vellem nollem, eundum. at in itinere, nihil tam mihi veniebat in mentem Oetare, quam ut Pontifici, magna aliqua occupatione districto, non esset otium, me audiendi atque videndi. sed ut procoetonem intravi, continuo omnis mihi molestia abscessit ab animo. nam quid ego commemorem cubiculi Pontificis praesecti, quid intimorum quorundam cubicularium humanitatem, qua sum exceptus & quia, paululum mihi fuerat expectandum , dum Magni Etruriae Ducis orator foras exiret, pro se

quisque sedulo faciebat, quo, suavibus lepidisque sermonibus, earn expectandi molestiam mihi leniret. sed tandem vocor, accurro, intro, atque ad Pontificis pedes, me

supplex abjicio , eosque humiliter demisseque exosculor. at ille statim , jubet me a genibus surgere. obtempero, ac gratias illi agere incipio , quod dignatus fuerit me ad se vocare , & alia quaedam , his similia singultim eflari. at ille primo , severa fronte astitit, atque , Tibi, inquit.

paulum sum iratus , cogitoque multam aliquam irrogare . ita net unus ac dimidiatus est annus, postquam in hunc locum dignitatis ascendi, nec tibi venit in mentem, . me salutatuin adire t ita ne , res amicorum tibi sunt

37쪽

g3 IA NI NICII ERYΤΗRAEI cordi cumque ego. pudorem meum,& meritorum in piam , suae me ab ejus conspectu removeret, excusarςm, Tace, inquit, jam tua mihi merita sunt notissima. atque ab hoc aditu , in meas laudes est ingressus , eaque dixit,

quae pudet me reserre. tum rogavit, ut valerem ; quot Ennos essem natus. respondi, me , artate, proxime ad ip- sum accedere, sed bona esse valetudine. eamque me collis

S. Honuphrii, ubi multos jam annos habitarem , amC nitati salubritatique acceptam referre. Credo ait ille; ita enim corporis habitin & color oris loqui videtur. i terim instabat, urgebat, ut beneficium aino aliquod peterem : quod gestire se aiebat illud mihi concedere. at ego, satis magno beneficio me esse affectum affirmabam, quod per ipsum, fas mihi fuisset, sanctissimis ejus pedibus oscula figere: ac nihil mihi carius sore, quam, si mea ipsi opera al1cui esse afui posset. quibus ille verbis respondit, curaturum se, ne inihi opus deesset. ne multa. nihil

humanius , nihil betagnius, nihil illo suavius fieri posse iarbitor. denique multis cum eo spaciis factis , multisque verbis ultro citroque habitis, ab eo discedo , plenus hularitate. Vale. Rome, v II Kal. Febr cI c VI.

ARbitror, ad te fuisse perlatum a tuis . de constitutione Pontificia, quae triduo ante emanavit. Sir nam , a te mihi missam , lubens accepi; paginam nimirum , quae , Christi exemplo, nos docet, Voluntatem n stram cum Dei voluntate congruere eique ad nutum pra sto esse debere. & sane, nihil mihi poterat eo munere gratius accidere. jam pridem enim hunc lapidem volvo, Ut totum me meaque omnia ad divinum arbitrium voluntatemque referam . at . cum res ex animi mei sente tia fluunt pulcre . id me esse assecutum existimo ; verum , ubi illae, adversis reflantibus ventis , contrarium curiali tenere coeperunt, continuo id mihi falso fuisse persuasum intelligo. nam crucior angor , ad querelas lamentatiotiesque confugio , ac voluntatem meam , quam esse mortuam vinabar , vivere , ac, divina voluntate expulsa, in ine regnare comperio. itaque quoties accidet, ut Volun- ..

38쪽

EPIST. AD TYRRHENUM. 39tis mea li Deo , cui semper debet haerere, recedat, pagiana haec. admonitoris mihi loco erit, ut eam revocem, de eo, unde discesserat, redire compellam. Conatus sum aliquo te, si non pari, at grato tamen, munere remunerare; atque carmen 1stud scripsi , quod, si non verborum sententiarumque splendore , at saltem, ob tui muneris stinialitudinem, non est indignum, quod semel a te legatur. Hugo Vbal linus, plurima te salute impertit, ad quem frater tuus 'vir hnmanissimus, salutandi ejusdem gratia, heri accessit; quo humanitatis ossicio . singulari se beneficio ab illo esse ornatum , existimat. Vale. v I Kal. Februarii c I I a c x L V I. F1AT VOLUNTAS TUA. Perche mal se re, uni tua sania vulta In me s'adempi, o mio Signor mio Dio, Vestimi det' ruo amor . celse epio, E della propria volunta mi 'osia. '' . . Ahi siento, da mortale ultima doglia, Stringo con' dura man Lasso , si cor mio. Sual or'. cisco e stirenato empto desisA das υinto , ab suo voler' lin glia. γ- er' non puo colis, se non tormento, Ove teco non regna eterna pace E d alme , a te concordi alto concento.

Maso, dei' cor, non leghi, it pie fugace,

Con' 'etii lacci, at amor tuo, quat' vento

MIror , quod meae ad te literae non perserantur, cum nullum istuc tabellarium venire sinam sine meis, iisque longis. nunc brevis sum , quia negotiosus. habenda mihi enim est oratio in sacello Sodalitatis nostrae, ad Patres Soc. Iesu qui Romam , ex omnibus orbis terras partibus, remotissimis etiam , ad Comitia Praepositi generalis venerunt. .neque mihi , tam molestiam affert

quod oratio sit scribenda, nihil enim est, quod acilitasC' A possim

39쪽

ηs I AN I NICO ERYΤΗRAEI possim facere, quam quod sit habenda; vereor enim , ne memoria me fugiat: etenim jam diu factum est, pos quam nihil, Latine scriptum, memoriter recitavi. quam orationem, postquam habuero , mittam ad te statim, ut, ciun legeris, tradas Nillusio, ut cum ceteris imprimen dam curet. Obiit, subita pene morte, Abbas Caesarinus,

Virginii Frater & Iuliani filius , sumino vir ingenio, , sed acri, atque in jaciendo mittendoque ric culo facetus in primis, adeo ut, si quod dictum paulo argutius in vul-xuin emanasset, cujus autor certus non esset, statim Aiabati Casarino tribueretur. Est hic Romae orator Ven tus, 1 sua Rep. extra ordinem missus, ad petendum auxilium contra Turcas ; qui magno apparatu , adversus

Christianos . vere primo , qui jam prope adest , venturi dicuntur. sed vereor, ut juvari pecunia possit, ob aerarii angustias: in quas illud est addi ustuin ob bella, quibus, superioribus annis, amicti ac perditi fuimus, in quae sumtus facti sunt maximi & intolerabiles , ut nihil ex ebs. nisi dedecus, quaereremus. Vale. Romae, non. Martii

O Vam vellem, Tyrrhene clarissime, in comitatu S dalium Deiparae V1rginis Assumtae, in domo professa Soc. Iesu , nonis Aprilis , adfuisses ; quo illi die , ut

leges eorum sunt. septem praecipuas Urbis ecclesias adeunt. Etenim nihil vidisses honestius, nihil pulcrim, nuhil quod magis visendurn putares. omnes primo mane in JEde Apostolorum principis , quae prima ex Ecclesiis invisitur, convenerunt. ubi, cum sinul omnes aram maximam & Apostolorum Petri & Pauli, aliasque septem, venerati essent , certis ac decretis inter ipsos precibus, ne alii aliis morae ac impedimento essent si longioribus aut brevioribus precibus uterentur, quod solemne etiam in ceteris ecclesiis observatum est ; cum . inquam, in religiosissimo illo templo orassent ut diximus, coeperunt se ad basilicam D. Pauli conferre, cujus itineris totam illam partem prosecuti sunt pedibus , quae habitatur frequentis.

sime, hoc est, a basilica Vaticana, usque ad pontem, olim

40쪽

EPIST. AD TYRRHENUM. 4rsenatorium , nunc D. Mariae appellatum. quod iter tum jacium illud complectitur , quod alacet inter eam basilicam ac portam S. Spiritus tum viam longam cujus nullus, ut nosti, videtur esse finis, tum etiam transtiserinam regionem,magnam in longitudinem patentem. Agminis hic erat ordo. quinque S. Ro. Ecclesiae Cardinales praeibant, Pallotta , Francioltus, Carpigna, Carata,' Cincius . proximi Cardinalibus erant, primi aulae Romanae Antistites, triginta & eo amplius numero: videlicet Patriarchae, Archiepiscopi, Episcopi, Rotae Auditores , aliique , maximis in Rep. muneribus functi. seque

batur reliqua Sodalium multitudo , serme ad ducentos, ex omni nobilitate collecta. agmen claudebant tot rheme, quot, ad eum numerum virorum illustrium excipiendum, essent satis neque illi taciti procedebant, sed clara

voce, modo litanias Sanctorum. modo rosarium, recit

bant..ad quod spectaculum populus, qui concurrerat. mire se ad pietatem excitari sentiebat, adeo ut nonnulli Ia linas vix tenerent. postquam igitur ad pontem, quein diximus, pervenissent, cum jam nullus occurreret cui exemplo esse possent, ac iam defessi essent ambulando ,

quicurnque voluerunt, rhedae se cymmendarunt. relia quum erat, ut, cum inagnam ejus itineris partem con-

secissent, sessis jam de via, ac pulveris plenis, praesto esset Iocus aliquis , ad se, quiete ciboque, reficiendos. at non alius ad id. aptior visus est locus, quam villa Collegii Rom. Soc. Iesu , ad D. Balbinae; In qua , praeter loci

amoenitatem laxitatemque , triclinium adest, Pultum in longitudinem ac latitudinem patens, adeo ut capiat centum 8c eo amplius ; praeterea strine ibi omnia inventu tur ad exornandum tot hominibus convivium. ibi igitur de symbolis omnes lauto, ac, pro eorum dignitate quiabus illud exornabatur , amplo opiparoque accepti tune prandio. quod prandium instauratum est propter eos,

quos prima inena capere non potuit. pransos detinuit,s antea, quam calor se frangeret & abeundi tempus accederet. ) vocum , egregie canentium, concentus , Cantusque symphoniae . sed in primis detinuit nobilissimi eae Anglia hominis, ubi, cytharizare , a principis persona non abest, barbiti cantur ι qua in arte ita practat, ut Da-

SEARCH

MENU NAVIGATION