장음표시 사용
11쪽
11 IANI NICII ERY T H R IE Imetuque terrentur. satis diu naturae vixi; utinam etiam Deo mihique vixissem, nec maximam aetatis meae paristem inanibus hisce cupiditatibus studiisque dedissem, quibus , non prima tantum aetas , Verum etIam, corroborata
atque consecta, detinetur. sed facti sunt serme anni abhinc triginta, postquam ita vitam institutam habeo , ut nullo terrore mortis , quo velis , ut riunt, remisque contendimus, quaeque, velimus nolimus, est omnibus obeunda corripiar. Quod autem ulcus, intra carnem desinat, neque longius serpat, aut a malo aliquo corporis habitu prodeat, argumento est color oris non malus , corpus succi plenum, somnus plerunque in totam noctem productus , cibi cupiditas atque nustus , vires , ut aetas mea fert, validae. Haec te scire volui, ut, quo loco, servi tui res sint, minime lateat. Vale. Romae, v I Kal. Augusti
SI mihi sit in animo , Tyrrhene humanissime , tecum
expostulare, quod neque hoc neque superiore tabellario a te quidquam literarum acceperim , non solum iniis qua verum etiam impudenti expostulatione uti videbor. Egone, nauci vix homo , nullius rei, quae momenti aliquid habeat, occupatione districi iis, sed contra segni diffluens octo, audeam di te , quantivis pretii viro, gravissimis muneribus praedito, ac diebus, atque adeo horis omnibus , in summis de universa Rep. negotiis occupato, audeam , inquam , inania literarum ossicia reposcere, &, ubi ea cessent, cessationis causas effagitare t prosecto, si tale aliquid admittam , neque rationis cujuspiam , cur id faciam , fiducia subnixus ambulem, ab jure, ab aequitate denique ab ossicio boni viri, Iongius abeam. Sed , quid si h tuae humanitatis, quae, tum in omnes, tum in me, lar-stissime diffunditur, fonte, tui a te silentii rationem p stulandi, mihi facultas emanet, non ne reprehensoribus Ineis, me accusandi, omnis ademtus vel imminutus sit labor 8 Tu, meis semper literis, modo paucis modo pluriabu verbis, responsum dando , me , quasi in possessione tuarum literarum, constituere voluisse videris. his ego
12쪽
E P I S T. AD TYRRHENUM. Ddeliciis, quibus non aliae palato cordis mei suaviores, assuefactus, cum ab illis paululum abstrahor, quid mirum quid novum faciam , si animo commovear, ejusque cala mitra unde mihi provenerit, quaeram 8 Verum, ne me plane , ut stultum. irrideas, quod beneficia, quae li libera benevolentis animi voluntate proficiscuntur, cum sunt frequentia , aliquid nobis juris acquirere & debiti ratio nem habere defendam , cum in eam cogitationem ingredior statim ab eadem pedem resero, atque ad rationis terminos, unde discesseram, redeo; facioque, ut tibi potius gratias agam , quod aliquando tuis me beneficiis ornaveris, quam doleam,quod ea perpetuare nolueris. Haec dum maxa me meditor, ac scribo, ecce, tuae ad me literae perferuntur , quae inanem hanc suspicionem meam videbantur removere, meque arguere , quod passas essem . mihi in mentem venire, te posse moribus aliorum esse
consimilem, qui, si quando benignitatem in quempiam
suam aperiunt, statim eam claudunt, nec sinunt libere fluere . denique, eundem te, qui seinper adversus me fueris , esse significabant. At ejus epistolae . Christianae prudentiae pietatisque plenissimae, haec erat summa, Italicum meum epigramma tibi visuin fuisse non inelegans, nequatam ob verborum splendorem , quam. ob sententiae, qua concludebatur, acumen , quam latius etiam atque copiosius exposuisti, nihilque ea esse verius assirmasti. nimiarum , Inanes eas essse hominum cogitationes , fragilesque conatus, qui ad eam tantum gloriam consequendam referrentur , quae angustis horum inferiorum finibus contineatur ; nam , quantumvis ea temporis injuriis obsistat,
non tamen effugiet rerum humanarum commune satum, atque una cum ais, quae orta sunt, occidet; ad eam autem
parandam , nobis studio omni enitendum esse , quae, in omni aeterni temporis spatio nullis futura erit casibus obnoxia . cujus gloriae illi compotes erunt, quorum nomina libor vitaeirefert exscripta. hi autem non erunt alii praeter eos, qui, abnegantes impietatem & saecularia desideria , egregiae pietatis, fidei, & castitatis cum laude,
vitae suae curtum consecerunt. cujus curriculi metam ea'
qua afficior valetudine, ut superioribus ad te literis stri
psi mihi videtur ostendere. utinam liceret mihi verbis
13쪽
xη I ANI NICII ERYTHRIE Iiisdem gloriari , quibus gloriatur Paulus Apostolus, aedicere , Bonum certamen certavi, cursum consummavi, Idem servavi. verum , hanc mihi orationem eripiunt innumerabilia mea peccata atque flagitia, quibus me coinquinavi. una tamen res , ne demittam animum, prohi-het . divina nimirum misericordia , quae obviam est omnibus quos peccatorum suorum vere poeniteat. quae spes ut mihi procedat in numerum, tu , pro eo amore quo me complecti dignatus es, veram illam poenitentiam, qua praeteritae vitae peccata delentur, tuis mihi a Deo precibus impetra. Vale.Romae,ΚM.Augusti cIPI cx L v.
EGo otiosus domi sedeo; neque quisquam est, cui minus liceat esse otioso. nam si me inertiae traderem , vererer, ne vivum inustae comederent. deinde, hominis,
ad agendum non ad quiescendum nati, otii fructus est , non relaxatio animi, sed contentio. accedit, quod aegritudo , quae me nuper invasit cum dolorem nullum esserat, non impedit, quo minus aliquid commentari vel striabere, si libeat, possim. Sed , qua potissimum in re otium, quod datur , insumam. non satis occurrit. etenim, ne ad nugas revolvar ut antea, retinet ine decursa artas, cujus lime habenda est ratio diligenter, cavendumque , ne quid committam quod minus eam deceat: ac sapienter, ut servulorum est captus, Terentianus Sosia docet, aliam aetatem, alios mores, atque alia studia poscere . deinde terret me Dei immortalis metus, ad quem judicem quam primum esse venturum . aetas me, ac morbus in quem incidi , admonet: ad cujus tribunal judicis si verba inania
atque inutilia in crimen poenamque vocabuntur, quid lubris futurum putamus , qui ad nullum fere Christiani ho- . minis usum, sed tantum voluetatis ac fallendi, ut dicitur. temporis gratia , scribuntur quod verbum Io. Iuvenalis Ancina, Salutiarum Episcopus, cujus ego vitam, rogatu P. Io. Matthaei, germani fratris , scripsi , tantopere exhorrebat, & acerrimis eos reprehensionibus verber bat , quos illo uti audiebat. Quid i tu ne tempus, Hebat,
te putas fallere t immo te decipis, qui spacium , tibi ad
14쪽
Oeternam salutem comparandam commissum ac traditum
in rebus levissimis, nulli tibi aliisque usui futuris, perperam conteris ; denique , re , ut ait Seneca, omniurn pr
tiosissima, ludis. Deinde, ne opus aliquod grave vel lo Lum agyrediar, multa me prohibent. primum pusillulum illud vitae, quod reliquum est,temporis ; quod quam Ionpum futurum sit, quis nam audeat assirmare t nam verendum est maxime, ne antea vivendi finem faciam , quam , quod instituerim, opus absolvam, quodque imchoatum nec plane persectum reliquerim, inter abortivos scelus rejiciatur, vel, si vivens ad absolutionem per rimoisemque perduxerim, ne prius , quam communem hanc lucem aspiciat, hoc est, prius quam typis mandetur, ego luci surripiar. quod si contingat, quis dubitet, quin paratum sit nomen operi posthumum, utpote, post auctoris obitum, edito Z tum, eripit mihi voluntatem scribendi , librorum inopia. quid enim ego aliquod in eruditis
nomen habere postulem , aut quid praestare in hoc genere possim ., sine infinita propem um librorum varietate de Copia , unde omnis eruditionis fons & origo emanat i ii alacriter animum ad scribendum adjungant, apud quos, ii tecto tenus, exstructa loculamenta cernuntur , quibus, suidquid est orationum, historiarum , Omniuinque cujusvis artis scientiaeque voluminum, continetur. postr mo, si quid conari audeam, conatibus meis vires ingenii
non respondebunt, magna ex parte, annorum decursu, imminutae. non enim , ut antea, promtus ad excogita
dum sed tardus, non alacris ad inveniendum sed 1ners, non copiosus ad scribendum, sed propemodum inops, invenior ; non verba, ut olim , sponte se offerunt & sub acumen styli subeunt, sed vix quaesita ac vocata respondent. Quae cum ita sint, ne omnino desidiar me dedam, vel potius , ut vivere ac frui anima videar , t nam, eorum, qui nihil agunt, vita morsque juxta a sapientibus aestimatur , placet mihi, modicis exercitationibus, id quod reliquum est in me facultatis, ne prorsus intereat ialere. primum, ut iis me opusculis oblectem quae absolvi intra paucos dies possint, dc ab iis me abstraham quae plurium mensium vel annorum operam ac studium efflagi-rant . deindς, ut ouosus, tanquam aliud agens, ad
15쪽
16 IANI NICII ERYΤΗRAEI scribendum me conseram , stylum prehendam, & quid- quid sponte , non coacta, ingenii vis fuderit, scribam , neque properandi studio , quasi in aliqua turba sim, ipse
me , cupidum eundi. conculcem ac proteram. Itaque nuhil posthac a me, nisi vel epistola, vel brevis aliqua di
putatio de rebus sacris ac divinis, exibit. Interim. laud tionem , sive potius commentarium laudationis, Gregorii XV, ante annos unum & viginti a me in Academia nostra habitae, quodam domus meae angulo se occulta tem , inveni. Commentarium magis laudationis, quam laudationem appello; quia, quae ibi strictim ac breviter comprehenduntur, cum agerem, dilatavi, ac majora,ve bis , effeci. Trado eam tibi, ita ut inveni, plenam pulveris ac fumi, ut, si sit otium, legas, Iectam vel conscindas, vel Nihusio mittas , ut aliis, quas habet, adjungat. Vale. Romae, I v Idus Augusti cIo I cx L v.
QVod brevior sim quam antea, non mea culpa comtingit , sed ejus factum est causa. cujus rogatu lon-aas ad te literas dederam. Gabriel nimirum Na daeus, Parisinus, Eminentiss. Card. Maetarini Bibliothecarius, omni doctrina dc humanitate excultissimus, me rogaVit opere maximo, ut pluribus ad te verbis de bibliotheca domini sui, suoque de studio , diligentia & labore in libris tota Italia ac Romae, ubi nunc est, inveniendis comparandisque., scriberem, quibus bibliotheca, quam Cardinalis Parisiis publicare instituit, componatur
expleaturque; qua bibliotheca , nulla, tota Europa Q- tura est amplior, neque omni librorum copia ac variet te copiosior. Praeterea voluit me, sicut meus est mos . multarum facetiarum jocorumque sale id, quod scripsissem, aspergere. Parui, obtemperavi, morem gessi; ac literas ad eum misi ut legeret, atque etiam , si ex animi sui sententia essent, describeret, ut, si eas deperire contingeret , aliquod, apud ipsum, earum exemplum remaneret. Verum , quatuor post dies , famulum cum eas r petitum missem, respondit, sibi, in librorum acervis
obvolvendis obligandisque occupatissimo , non fuisse otiivu
16쪽
EPIs T. AD TYRRHENUM. . Irotium eas legendi. nedum exscribendi; propterea aequo adimo ferrem , satis eas tempore alte venturas, si proximo tabellario venissent. Quid vis y parendum fuit. Hanc Bavari Ducis sive victoriam sive cladem nam homines varie loquuntur, ) tibi, qui propius a loco, ubi pugna
commissa est, abes, certiorem esse arbitror, quam nobis, quibus pene ignota sunt ea quae Romae fiunt. Boni omnes Bavaro , Catholicae fidei Propugnatori acerrimo, bona omnia cupiunt; ac victoriam, quamvis hon sine in gno ejus exercitus damno , attribuunt. qui Gallorum rebus student, eosdem superiores discessisse afirmant. Heri Card. Caeponius ; qui cum horam fere integum dulcibus alloquiis transegi, dixit mihi, librum Homiliaruna
meum, quem secum attulerat, Ravenna, una cum aliis
manuscriptis pluribus, Romam perferri. simul ac ad me redierit, per partes ad Nihusium, qui ejus videtur esse percupidus, mittam. Vale. Roma, x v I Kal. Septemb.
EMinentiss. Card. Maetarinus nullum neque modum. neque finem facit, quemadmodum de Rep. ita etiam de bonarum artium studiis. bene merendi. nam, cum habeat in animo, Parisiis, in urbe orbis terrae claristina quae nunc est theatrum illius ingenii, prudentiae, probitatis , fidei, abstinentiae, virtutuinque omnium, insignem bibliothecam, ad studiosorum commodum excitare, Ambrosianae quidem Mediolanensis silestem , sed quae longe. illi' librorum varietate, numero, ac pondere. antecedata Gabrielem Naiadaeuin, libris compluribus editis, ac doctrinae de cruditionis fama, notissiinum, Bibliothecarium suum elegit, cui id negotii daret . atque huic eum muneri voluit esse p positum : ac praeterea p cui iam , qua illius sumtibus suppeditaret, eidein large copioseque a tribuit. nec quemquam, meo animo, potuit, magis ad id munus aptum, Invenire . neque qui libentius suam ad id in eram , studium e ac diligentiam conferat, etenim ante annos septem ac delem, dc plus eo, librum edidit,
in quo docte eruditeque ententiam suam aperuit, de Bi-B bliotheca
17쪽
13 I A.N I NIC II ERYTHRIE Ibliotheca publica instituenda. quaque ea ratione facillime
comparari, atque omnium librorum genere instrui possit. Itaque nunc hic Romae versatur, ut, ex iis Praeceptis, quibus alios est erudire conatus, provinciam sibi traditam administret, seque re ipsa magistrum fuisse non malum, ostendat.' atque Magarinae istius Bibliothecae constitue
dae initium fecit ex bibliotheca quadam Cordesii cujusdam , Canonici Lemovicensis . quae, ut videre licet mindice, qui tum erat impressus, ex voluminum sexies millium numero constat, quaque nihil tum Parisiis persoctius absolutiusque iuveniri posse existimabatur. hanc bibliothec , intra anni unius spacium , cum etiam tum esset Parisiis, altero tanto librorum numero auxit. At ita haec singularis, hoininis, in hoc mercimonii genere, industria, cum nihil esset Parisiis relictum, in quo versari amplius posset peregrinata est soris: ac primum . proximo superiore anno, Belgium adiit, atque inde, quidquid erat in hoc genero bellissimum, carpsit: hoc vero anno, tanta vi ac contentione animi, suum hoc studium in It Iiam invexit, ut non hominis unius sedulitas, sed calamulas quaedam per omnes bibliopolarum tabernas pervasisse .videatur; nam coemtis omnibus, quae in unaquaque sunt, Iibris , tum manuscriptis. tum impressis, quovis sermone de quacunque re ac facultate compositis, inanes eas vacuasque relinquit; interdum etiam, tanquam si illuc, non librorum emtor, sed parietum mensor , accessisset, quidquid librorum est , & 1 tecto tenus exstructa loculamen ta , decempede metitur , & ad ejus mensurae rationern
. pretium enumerat. non parum etiam saepe venit eo, ubi
struices librorum, ex centenis millenisve libris conflatae, visuntur; rogitat pretium . venditor indicat: non in venit inter eos; litigant: sed tandem ille, instando , u pendo , tundendo, odio denique, assequitur, ut optimonsaepe libros vibus , quam si essent pira , vel poma limon Ca, auserpt. at ille, qui vendidit, in otio, factum suum
reputans, sibi glaucomam ob oculos objectam ac manum aditam flaisse conqueritur, quod libros illos multi potuisset carius, aromatariis, ad thus ac piper amiciendum, Vercetariis, ad butyrum , naruin, aliaque salsa muriaticinobvolvenda. divendere. At. velles hominem. ex taberniS
18쪽
E P I s T. A D T Y R R IJ E N v M. et bibliopolarum exeuntem , aspicere : risum profecto tenere non posses ; ita exit, capite, barba, vestibus, telis aranetium , atque erudito illo pulvere , quia libris adlia serat, plenus, ut, ad eum depellendum, nullae satis videan- tur esse excutiae, nulli peniculi. Vidi ego, in ejus cubici; lo, Hebraica multa volumina simul posita, ita uncta, ita olida, ita foetida, ut spurcaretur nasus odore illusibili. credo ex Hebraeorum culinis sneque enim aliter mihi persuaderi potest ) eruta atque depromta ; nam olent f mum, jus, muriam , caseum, vel potius haec omnia simul confusa atque permista. atqui, si est illi consilium, ea, ita ut sunt, in biesiothecatu , quam parat, inserre, jam non
eam cupidis literarum exornat, sed muribus parat. nai
que odor ille, tanquam classicum quoddam, quidquid est, non modo Parisiis , sed in vicinis etiam regionibus, sorbcum ac murium, illuc evocabit; ibique illi perpetua agitabunt convivia , senatuin de rebus ad ipsorum Remp. rtinentibus habebunt, sententias, quemadmodum felius, capitalibus ipsorum iostibus , obsisti possit, exquirent. Sed, extra jocum, doctissimus Naudaeus , omni
mente in ea cogitatione curaque versatur, ut, quoniam
ita domini voluntas seri, Lutetiae Parisiorum, eam Bibliothecam publicet, qua nulla sit tota in Europa nobilior. atque , ad hunc finem, omnes, ubi aliquis est literis. honor, urbes, atque adeo anguli, investigantur, penetrantur , explorantur. Haec ad te pluribus, cum nihil enset aliud , scripsi , ut, de Card. Magarini, beatissimi hominis in summa rerum omnium abundantia , literarum amorem, dc Gabrielis Naudaei, omnibus elegantibus disciplinis exculti expolitiquo, in illius imperiis exequendis, sedulitatem ac diligiuntiam, laudes, admireris, exornes. Vale. Romae, x I Kal. Septe'b c Id Ia cxi v.
OVae tanta, Tyrrhene clarissime, eloquentiae vis est. qua , pro tuis meritis , tibi gratias agere valeat 'Tu, sapientiminis & humanissimis tuis literis, eam inihi molestiam leviorem fecisti, quam immanissimi illi calores asserunt, quibus urgetuur i quibus caloribus, post B a. Vrbem
19쪽
eto I A N I, N I C I I ERYTHR2ED urbem conditam , majores extitisse , vix adduci potam
ut credam. Sol enim, non radiis ornatus, sed facibus v detur esse armatus ; &, quemcunque attingit, solido in ctat insortunio. nam cruciat, urit , & aegrotare, atque etiam mortem obire, compellit. Illud vero incredibili .ime admiratione assecit, quod scribis, adeo te istic , hoc tempore, a frigore affici, ut, ad illud depellendum , necesse habeas interdiu , thorace, femoralibus, caligisque, laneis purpureis villosis, noctu vero stragulis tribus i l neis, iisque crassis, uti. . Sed, numquid tanta vis frigoris a causis , intus tibi haerentibus, oritur, aut illud D vidis Regis in te exemplum , Iongissimo intervallo, re
novatur , qui usque eo a frigore vexabatur , ut ulla vix Ope calorem concipere posset at tu nondum ad Davidis
annos pervenisti, sit senectutis illud erat vitium: sed ab iis longius abes. vel potius ida caeli saevitia , unde animam ducitis , accidit i quod si eo tempore, quo hic quivis sudat, ardet, ac, ne prorsus uratur , se Tybridis undis i mergit , istic homines algent, quid fore iis mensibus credam , quibus, iis etiam regionibus quae aestivo tempore nimio solis ardore torrentur, molesta sunt frigora uidem, si regnum istic mihi daretur, non acciperem ; quod multo dissiciliora perpessu mihi fiant frigora , quam C Iores.. sed Sisyphus, quem te istic dicis agere , ac diurna nocturnique labores, quibus te subjicis, in admirationem
tuae curae diligentiaeque meum animum agunt, stimulque inertiae desitiaeque me arguunt, cum Videam, te, in omnium virtutum cursu , non tuae sotum aetati praestare , sed
mihi, aliisque longe majoribus natu, praecurrere. quibus laboribus arruinnisque si te, quodam quasi cribro, impelli agitarique defendas, tibi assentiar, nec pugnabo; Verum, cribrum, in quo versaris, cribrum pollinarium esse dia. cain, unde nihil nisi similago, nempe virtutum maximarum flos excernitur; quod vero tenues angustasque setarum rimulas penetrarestion valeat, quod dixerim esse ii ferioris ordinis opera , ut necessitatibus pauperum subvenire, amicorum ossicia non deserere , & alia eiusmodi, id non rejicitur neque respuitur , sed asservatur , di cogiatur , ut ex eo , tanquam secundarius quidam panis ,F--
fietur. unde si . qui ad illam sublimium virtutum tuarum
20쪽
E P I s T. A D TYRRHENU M. Mexsu erantiam adspirare non queunt, enutriri & quantum ipsis fas est, ad similitudinem tui perven1re cone tur. at cribrum , in qRo ego exagitor exerceorque , cribrum est excussorium , quo vix Pauca, nethio quae, grana colliguntur; atque utinam non inania, a curculionibus, intrinsecus reddita 3 sed pulveris inagna vis, ac non exi guus palearum stipularumque acervus excerpitur; quae omnia nulli alteri apta sunt usui, nisi vel, ut oculis autori, quae duo maxime , pulvere vilanduntur, uiolestiam exhibeant, vel, ignisuperaddita, illum alant atque augeant. Ad haec hactenus. Nullam esse rationem video
cur tibi succedatur . quamobrem ista spe migra, & co sita, tibi ea, quae futura est hyeme , & aliis deinceps pluribus, nisi nos Deus respiciat, in istis nivibus esse vivendum , vel potius algendum ι actitarem pelliceam tirumcam, aliaque, ad frigus propulsandum necessaria, para. Tum, isthaec inter frigora, hac spe calere potuisses, si
segnius ac negligentius, Reme. administrasses cum V m illud animi, ingenii, dWtrinae, abstinentiae , prudentiaeque tuae, Iumen ostenderia, ut non modo Germaniam. Belgium , sed alias etlain longe disiunctas regiones, sua luce compleverit ; cumque, si ad consillum de aliqua Rep. dandum, caput sit . eam Remp. nosse . quis te melius consuli, de rebus ad Germanorum Remp. Pertine tibiis, possit, qui, ob longum earum usum experientiam- que, totum reaionum istarum statum possides , ut nemini eorum invideas , qui ab ineunte aetate, totos se
. negociis publicis dederintΘ Neque, ad depellendum a te onus istud, quq premeris romenti quidquam asseret tua illa gravis pollicitatio , qua spondes , ei, qui tibi subrogetur, quindecim dierum colloquiis , universum partium istarum statum, notum esse facturum 'nam in rebus dubiis , periculisque refertis, quibus pruenti opus est auxilio . rejecta veteris atque experientis manuduetoris cura , velle ignoti hominis industriae periculum facere, non Via detur esse saeientis. Perge igitur, ut facis, tua opera CO
silioque Christianae Reip. prodeste. &, qtio rectius pra stare id possis, da operam diligenter, ut valeas. Romat, Sal. Septer b. cooc XL v.