Iani Nicii Erythræi Epistolæ ad Tyrrhenum Iani Nicii Erythraei Epistolarum ad Tyrrhenum tomus posterior

발행: 1649년

분량: 149페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

RVmor totorbe dissipatus est, Caneam 1 Turcis esse

captam. quae fama ex literis multorum emanavit in vulgus, additque , tantum nefas . ducum nostroruin culpa, contigisse , qui obsessis auxilio mittebantur : nam, dum cunctaptur, dum , inanibus officiis invicem perta. vendis , frustra tempus conterunt; dum saepius quiescem di, ac vires, ex itinere , frequentibus victibus, reparandi gratia, consistunt, interea, qui obsidebantur, omnium rerum praesidio destituti, cum diutius obsidionem ferre non possent, deditionem secerunt. Sed brevi ad nos certum affetetur. Cupio vehementer, epistolam , ad Gisbertum

L appium Vltrajectillim scriptam , & in hunc fasciculum

inclusam, ad Nihusium pervenire, cujus opera Trajectum illi mittatur. quod, pro tua singulari humanitate, sere in confido. Est homo ille , sane eruditus, vehementer quia husdain iratus, qui Adrianum VI, quem non est dubium fuisse Vltrajectinum, Italiae asserere , atque Italum facere sunt conati. sed mirum illi videri non debeat, immo, ad patriae suae gloriam id eum referre, aequum est potius. ea enim est hominis illius, in omni genere virtutum excellentia atque praestantia, ut civitatum omnium studia pos sit, ad eum sibi vendicandum, incendere. Ita de Homoro, ut tu melius nosti quam ego , proditum literis est.

quem Colophonii, Chii, Salaminii, Smyrnaei, aliaeque

civitates complures, magnis contentionibus. suum esse

assi abant. Sed quid veteraiaquaerimus t Est hic Romae Abbas quidam ex D. Benedicti familia, Constantino

Crietano nomine; quem te fortasse, arbitror , dum eras Rotrice , novisse . nam in omnium se familiaritates , suibus ingenium atque eruditio aliqua sit, insinuare solitus est. hic, inquam , Abbas, verbis , non re nam praeter titulum , nihil aliud habet, ) adeo vehementi, dc, si ducendum est magis aperte, adeo insano amoris impetu, in suum ordinem fertur, ut, quicunque, post D. Benedictum , ingenii, doctrinae. & sanctitatis laude floruerint

libris editis , ad suos transscribere conetur; ut ma num

Gregorium, Thomam de Templa, ac rubdo S. Ignatium

22쪽

EPIST. AD=TYRRHENUM. 23tium I riolam, Soc. Iesu parentem, quem,detracto Ign tii nomine, Emeconem appellat, antea quam Societatem fundaret, Montis Cassini Oblatum, vel b ulum potius, suisse somniata cujus dicta, non magis facete quam docte eruditeque, P. Io. Rno, Soe. Uusdem Concionator insignis , elevat, irridet, illudit, &, nunquam eum magis somniasse, convincit. In pauca ut conferam , sic se res habet, ut, quos eximia aliqua laus a ceterorum turba s jungat, sibi omnes expetant, di, si causae aliquae, sive .

ineptae sive stultae sive falsae, se offerant & , quasi quidam

flatus , ostendant, illuc. unde flatus ille se dat, advolant, . quantum potest, remigio veloque, ut unt, & suos illos sacere properant. Hodie Innocentius X, Porin. Maia quod illi bene vertat , annum Pontificatus sui secundum ingreditur. Vale. Romae , xvra Kal. Octobris

M, quae me nu- .

per invasit, forti aequoque. animo perserendam ,

ejus consolationis vis est , quam mihi postremis tuis lit ris exhibes . nimirum , ut sedulo cogitem, neque meo ab ianimo unquam dimittam , quidquid adversi contingit, nobis 1 Deo immitti; qui, quod saluti nostrae expeciat, longe quam nos ipsi melius norit. nam, quid est sapien- eius, quam divinae voluntati morem gerere cui nemo p sest obsistere, eique totum se tradere t quid stultius,quam, nihil proficientes , more gigantum , velle cum illa pugnare t Deinde, sapientisilinis sanctissimisque consiliis tuis eo libentius acquiescendum duxi, quod ab eo pr veniant, qui, quum acerbiori, periculosiori, longeque majori cum morbo conflictaretur, diligenter iisdem est usus , ac dicto audiens fuit. Omnes nos, ut sapient i ille non sapiens adolescens in Andria dixit, omnes nos, inquam , cum vademud, recta consilia agrotis damm . sed non omnes, cum aliquem in morbum incidimus. iis consiliis, aliis dedimus, quae ultro se offerunt illudque osten-unt quod aliis bene monstravimus, continuo aures ad movemua , atque ex eorum praescripto nos gerimus, ne-X I.

23쪽

que eum constanter ac sedate perferimus, sed exclamamus ut mulieres, eumque asperum, dissicilem perpessu durumque esse, conquerimur. At ego eam in primis Deo

habeo gratiam , quod, cum statutum habuisset, de me, filio contumaci, supplicii paululum sumere, non vere flagellum sumsit in manus, sed quasi flagellum , de funiculis, quod nullum stre dolcuriorem inurit; hoc est, pater lenis

ac clemens eo me morbi genere verberavit, ob cujus levitatem tenuitatemque, gemere, eiulare, lamentari, frangi, debilitari, ac dolere, mihi non liceat: nullam enim molestiam, nullum incommodum allam , nihil eorum adimit quae sint ad vitam tuendam necessaria . con vires corporis , non cogitandi laborem, non legendi strit endiaque studium , non somni necessitatem ; non cibi appetixum. ut in neminem , quam in Deum patrem , illud ma gis conveniat, quod dictum est, pro peccato magno filii, paululum supplicii satis esse patri. Sed nos stulti ac museri, qui, de hac tam brevi tamque exigua vita, ita soliciti sutrius, ut nullam velimus illi aegritudinem interced xe, quae prosperum ejus cursum interrumpat. de illa arterna , ac cumulata bonis omnibus . cogitandum ; neque in sempiternae illius felicitatis possessione quidquam nos potest constituere , nisi vita laudabiliter acta . eaque quae similis illi mors sequitur , quaque justi moriuntur. quae ut contingat, omni ope enitendum est nobis, cupiditatibus frangendis, opibus , honoribus ac divitiis aspernandis . denique nihil in vita expetendo, nisi quod sit cum Iaude

HEri non alius sere hic Romae fuit omnibus sermo ,

nisi navale praelium , apud Cretam insulam seliciterli nostris depugnatum, ac per illud victoria de Turcarum classe reportata. quod eo facilius multos ad credend adducebat, quo multa singulatim de praelio illo narrabantur , quae, verum illud fuisse quod narrabatur, neque ab

pliquo βctum, persuaderent; nimirum, duo ac viginti

24쪽

EPIST. AD TYRRHEN V M. 1ς hostium triremes fuisse demersas, triginta captas,ac multa praeterea alia minora navigia, nostrorum in potestatem venisse. addebant deinde , tam insignem nostris victo riain non sine multo sanguine detrimentoque contigisse, quod triremes duodecim , quae summa Vi pugnabant, a que in his Florentinae duae, depresi, interierint, atque, ut nihil eorum taceam quae vulgi rumoribus jactantur' Princeps etiam Ludovissus, belli dux, fortiter pugnando vulnus acceperit. sed , cum diligentius quaererem, unde haec fama emanasset, inveniebam , non eam ex literis

publice ad Pontificem scriptis , Istodiisse, sed ex privato

rum quorundam epistolis , ad amicos datis, prosemin

tam , eamque pro Vera atque explorata acceptam ab iis qui incertis rumoribus serviant. faxit Deus , ut veritas rumori respondeat, neque, quae ef&runtur, ad voluntatem nostrain ficta sint 'ab iis , qui falso nos gaudio duci volunt. Haec volui ad te scribere, cum nihil haberem quod scriberem ; ac solemne illud meum ut servaretna ne, tabellarium ad vos quemquam sine meis literis venire 'mea culpa contingat. Tria praeclara trium hominum in genia, uno fere eodemque tempore, interierunt: Franciscus Bracciolinus Pistoriensis, Torquato Tasso poetae proximus, quamvis longo intervallo proximus , Octavius Tronsarellus Romahus, non vulgaris eruditionis, ac poeta gravis sed aliquanto asper ac durus ; ac Gregorius Porcius. Anconitanus , sed patre Graeco , Graecis ac Latinis literis eruditus , ac poeta elegans & facetus. Via deo , novae pinacothecae materiam, si longior mihi vita contingat, suppeditari: sed totum hoc positum est in Dei voluntate : in cujus ego potestate sum. Vale. Romae, I v

Kal. Octobris c II II c XLV.

His literis scriptis, proxima suitariore nocte venit certus ad oratorem Venetum nuncius; qui affert, triginta

Turcarum partim triremes, partim naVes, quae commeatum , arma ac reliqua ad belli usum necessaria . in Cr tam insulam ferebant, in Christianorum classem incidisse , quy centum triremium numerum compleret; sed Turcae, cum , in certamine , si res ad manus atque pugnam veniret, intelligerent, se pares nostris esse non

posse, deditiovem misse, neque ausum esse qupinquam,

25쪽

16 I A N I N. I CII ERYTHRAEI gladiuin vagina vacuum facere, nostros vero, tot navigiis auctos, quae statim remigibus Christianis,qui in eis erant, armatis complerunt, alacres, ad hostium classem oppugnandam, prodiisse: verum, quid deinceps sit actum, adhuc sciri non potuisse, sed speya esse, belli eventus nostris satis ex sententiatrocessuros. quod Deus faxit. Omnis expectatio nostra est in nunciis , qui sunt venturi. Iterum vale. III Kal. Octobris c i a I 2 c se ri

quam arbitratus sum re, ut ego, qui non india IN sertus vel, si verum sit dicendum, satis loquax non

nemini videor, protinus a. facundia deserereri nam, cum calamum in manus sumsissem, quo aliquid tibi liter rum mitterem, jamque , ut fieri solet, salutem essem pra satus , continuo haesi , nec, quod principium inciperem, ad scribendum inveni. atque re ipsa tum expertus, id. uod antea audieram ac legeram, tanquam solum ac fu

amentum eloquentiae esse rerum cognitionem atque noritiam , neque quemquam posse esse eloquentem, nisi res sub sit de qua loquatur; ceteroqui furere atque insanire

videbitur. itaque oo redactus eram , ut cogerer , Vel c

Iamum deponere , & ad te scribendi cogitationem abjicere , quod non erat consilium facere, ) .vel ut, nugis chartas implerem, eaque tibi mitterem, quae, si Romae sis, narrare nemo audeat. cujusmodi est illud , quod heri vidimus , quum tota nimirum Vrbe duo quidam , equis in positi, ac funibus circumplicati. & lictorum cohortustipati , per celeberrimas urbis vias circumferrentur; quorum unus . honesta facie , notissimo cuidam Antistitili secretis fuisse dicebatur, alter inferioris erat ordinis, nempe ex eorum numero , qui, quae ubique locoruM acta sunt, colligunt, & literis consignata, octavo quoque die mercede divenditant. eorum uterque causam, quamobrem ea ignominia assiceretur, in pectore , cubia talibus pene literis scriptam habebat; quod videlicet a Cana, ac minime divulganda, per literas evulgassent. Ac

jam pene putidum est , de bello contra Turcaa, scribere . tam multa, tam varia, tamque inter se contraria dissipan-

26쪽

EP Ι ST. A D. T Y R R H E N v M. x tur. alii dicunt, illorum classas partem a nostris captam atque depressam suisse : alii, hanc nostris triremibus v stitatem, ac prope exitium, contigisse: alii assiirmant, nostros, cum prope ab insula Creta abessent, Venetum tria tremibus , & egregiis illis myoparonibus qui in portu Sudae, ne se commovere possent, clausi detinebantur, stagnum dedisse , ut foras erumperent, seque cum ipsis co Juligerent; quod cum strsnue sortiterque fecissent, si tim , ingenti exorta tempestate , .ventorum vi, hac illac impulsos, fortunae ludibrium dedisse: aliorum opinio est, adversarioruin nostrorumque classes nondum inter se fuisse con*ectas , ne dum rem ad manus certamenque venisse. Ne multa; tam , ut dixi, varia, tam dubia, tam inter se pugnantia , tam salsa, vulgi sermonibus agitata narrantur, ut, non in Graecia, unde perpetuo ad nos naves commeant, sed apud gentes , iii extremis atque ultimis terris positas , extra anni solisque vias , res agi videatur. Atque , ut majus chartae spacium impleam , istuc etiam addam, hic Romae dies ita pulcros, ita serenos, ita amoenos, ita lepidos, ita venustatis plenos, illucescere, .ut nulluis vernum tempus, illorum unquam similes dederit. Vale. Romae, prid. Idus Octob. CO c v.

ΡLures equidem, Tyrrhene clarissime , ad te literas

dedi, quas cum scribebam, non eram ita ineptus ut iis a te responsum deberi existimarein. nihil enim sere solidum continebant, sed erant cassa nuce inaniores. Sed consuevi ego octavo Moque die ad te scribere . aqua consi tudine usuque si recederem . videbar non leve fla- .gitium admittere. ac non parum saepe accidito ut, cum calamum ad scribendum sumo, quod primum verbum scripturus sim , nesciam , atque eo , quod ex limproviso mihi in mentem veniat, utar. Scripsi etiam epistolas altiquot jocosas, & in primis eam . qua ludebam in Gabristem Naudarum , qui in instruenda bibliotheca Mazarina, cujus gratia Romam venerat, nullum librorum discrimen haberet, sed omnes, quotquot sors obtulerat, dummodo vilis ςorum esset amoda , coemeret, sive illi essent

o nitidi

27쪽

18 IA NI N I. C II E R Y T II R HInitidi ac scite eleganterque illigati, sive fumo ac sordiabus obsiti, ac inepte maleque consuti. verum hanc epistolam , rogatu coactuque Naudaei eiusdem exaravi; quam etiam exscripsit , & secum in Galliam attulit. quamobrem totum hoc genus literarum, vix erat dignum quod aspiceres , nedum minimum aliquod temporis, ad respondendum , summis gravissimisque occupationihus tuis surriperes. quos tibi labores non satis ex sententia succedere , sed omnesnn irritum cadere, graviter in tuis ad me literis quereris. Sed non est ita, Tyrrhene; nam, quamvis non eos, quos par est , exitus habeanta iniquitate

ac malitia hominum intercepti, a Deo tamen, a quo ompes capilli capitis nostri numerati simi, ne quod illi

rum unum intereat, omnes labores tui, magno compensati praemio , mitigabuntur. Quamobrem perge, atque in tu opus , sicut facis, diligenter incumbe. Venit ad me domum, salutandi gratia , admodum Rever. P. Ainbrosius Landuvius , Augustinianus Eremita, qui Romae D.

Augustini Coenobio, Prioris autoritate ac nomine, praesidet; missus, ut ebat, a D. Calanio de Aciaria, ut e .cusaret occupationes suas , & discedendi celeritatem. quod , Senas prosecturus, me non antea convenisset. cuixespondi, officium istud futurum fuisse superfluum ac non necessarium , quod , sine ejusmodi significatioulbus, janti

mihi notum esset atque perspectum, me ab e tamari. postridie contuli me ad eum, ab eoque honorifice ac . peramanter sum exceptus. horam ferme integram collocuti inter hos sumus, ac fere semper, de te , ac de viris,

rebus gestis , doctrina ac sanctitate illustribus, in quibus numerari Hebat pertinentem ad familiam Illustrissimi Nuncii Coloniensis, B. Ioannem Chisium , Augiistini

num EreUitam, qui, ante annos trecentos & eo amplius,

est mortuus, ejusque vitam, pauch ante annis, elegantis. sine scΜptam , Coloniae fuisse impressam. miror , te celatum illud me habuisse , cum omnia semper large mecum liberaliterque communicaveris. Familia Barberina rediit cum Gallis in gratiam , ab eisque rursus in clientelam & fidem est recepta , ac , die Dominico proxime praeterito , magna poPuli totius cum admiratione atque

scacvisu, cui haec res incredibilis videbatur, supra fores

28쪽

gne regium locatum affixumque conspeximus. Vale.

Inae, x I v Kal. Novembris ,

.XV. Nondum mihi facultas obtigit , virum principentillum adeundi. nam longa 4nter .utriusque nostrum aedes via intercedit . viae sunt iliabribus corruptae; accedit senectu1, infirmitas virium ; neque adest Hugo Vbaldinus, qui me rheda illuc vehat, cum nondum Capraesca, quo , animi causa, se se contulerat, in Urbem redierit. 1ed cras eum expectamus, vel ad summum perendie. n que ea quae dixi incommoda me retinerent, quo minus , ut aeta3 mea fert, gradum proserrem, & ad eum progredi properarem , si mihi Gnum esset, eum domi invenire, vel ab oceupationibus vacuum . sed vereor, ne, cum tam

tum itineris laborisque susceperim , eum quopiam profectum, vel publicis gravissimisque negotiis, quibus per- petuo distinetur, implicatum inveniam, quamobrem omnes mihi ad eum aditus intercludantur. sed celeris ejus .dem , in Urbem Leoninam , reversio , omnibus me hiscedis scultatibus & incommodis eximet. nam, ob propinquitatem . licitum mihi erit, eundem , a negotiis feriatum , adire, hoc est, statim a prandio , cum, solutus curis , horam atque eo amplius solet, cum Canonico Vba1dino, Maria Ilabella Accorambona, foemina sectissima,

re mecum etiam una consumere. non enim, cum libeat,

ab honestissimo illo coetu, quae illorum est benignitas h manitasque , excludor. itaque, simul ac facultas dabitur, tuam illi epistolam legendam exhibebo ; quam ille, magna ac suavi sua voce legens, sentiet se affici voluptate , cum intelliget ex ea , quanta ipsum benevolentia cultuque prosequaris. sed homini occupatissimo, ad cetera negotia , quibus districtus detinetur, alia etiam cura solicitudoque , non parum molesta, accessit, religiosi videlicet totius cujusdam ordinis patrocinium. etenim non te fugit , quantum negocii, patronis suis , exhibere soleant ejusmodi cucullatorum familiae; suod patrocinium in ilium transtulit Pontifex . qui etiam varia illius onera, quibus

29쪽

go I A N I NIC II ERYΤHRIEI quibus premebatur cum aliis Cardinalibus partitur. Munt, propositum esse edictum , quo Cardinales omnes

Romam evocantur praeter eos, quos officii sui ratio in

suis dioecesibus detinet, eosque , qui bona sua cum venia absunt. sed non est tantum ab re mea otii mihi, alienatat curem, eaque quae nihil ad me attinent. Navis uae libros, di Camo mihi muneri missios , advehit. nondum Liburnum appulit. Novin meditor Pinacothecam i*struere, jamque ad sexaginta doctorum virorum nomina descripta habeo quorum imagines in eam referam. Quaeso, si quisquam tibi subvenit, qui sit praetermissus, ut ejus vitam moresque , . Italico sermone breviter scriptos , ut . olim secisti, ad me perserendos cures. Vale. Omli ,

XVI. a EPitaphium religiosissimi viri ac pastoris vigilanti .

simi, Iacobi Merlohorstii, di te mihi missiim donum longe gratissimum , legi primum solus; tum rursus . una

cum Canonico Vbaldino; magnamqus ex eo spiritualem voluptatem accepimus ; postremo , interioris cubiculi iniet, ubi legere ac scribere consuevi, ostio assixi, ac,quo- .ries intro pedem in illud fero, oculis, quae traduntur in eo, percurro, & mortem, cujus nullum est cuiquam effugium . mihi in memoriam revoco. idque maximae utilia rati esse experiori ac tum praesertilia , cum inanes & inutiles cogitationes occurrunt. Cogito: ex iis, quae in sine epitaphii de illo scripta leguntur , aliquam ejus imagi- . . nem describere, quam in Pinacothecam novam , quam exstruo, inseram. P. Odoricus Rinaldus. E Congr. Ora torii. Ecclesiasticam historiam, a Baronio intermissam , reprehendit; jamque volumen unum , quod annos serme centum complectitur , consecit, typisque Romae mand vit. cupit vehementer, plura ejus voluminis exempla Coloniam mittore, quae ibi vendantur; ipse solvet vecturam, vectigal, & omnia quae sunt necesIaria ι sed nemianem ibi penitus novit, cuius fidem sequatur. itaque petiit E me opere maximo; ut ad te scriberetia, digneris india

care, quam ille viam. ad banc rem, possit insistere; ac, si fas

30쪽

E P I S T. A D T Y R R IJ E N v.M. 3 t. fas esset, illic aliquem invenire, cui tuto committi id mercimonium pollit, libentissime ejus cum eo rationem haberet . ac pro solicitudine ac molestia , quam in libris illis suo precio vendendis, hoc est, eo , quod sibi aequum videatur nam totum hoc, in ejus prudentiam & mdi striam resicit,) capiet, mercedem, quam ille dixerit, soti

vendant enumerandamque curabit. quamobrem petote; quanta maxima vi possum, ut, si hac in re commod re illi possis, pro eo amore studioque , quo catholicam resti gionem prosequeris, homini, mihi amicissimo, animum expleas. pertinet enim ad catholicam fidem , librum

hunc tota Germania divulgari, quo haereticorum, novatorum praesertim, mendacia refelluntur, cum omnia quae in eo continentur, desumta sint ex Pont. summorum epia'

stolis ad Reges , Imperatores , Dynarchas, legatos, ac Nuncios,singulis annis, datis: quarum epistolarum exemplaria , tabularii Sedis Apostodicae custodiis asservantur. unde, praesertim Ecclesiasticae historiae , lumen elucet, re ad quae iis . qui eam perturbare editantur, aspirare non licuit. Classis nostra, quae ad versus Turcas pugnatura prodierat, re insecta, domum rediit. nam, dum varias morae causas nectit, pugnandi tempus abiit. interim Turcae Caneae potiti sunt, & unumquodque, quod in ea bellio simum erat, sive auri,.argenti, vestis stragulae, sive mulierum ac puerorum, navibus impositum, Constantinopolin ad ipsorum Imperatorem miserunt. Sed quomodo nostrorum studiis atque conatibus faveret Deus, cum plures, ex nauarchis aliisque ducibus, suas secum concubinas concubinosque , ut Munt illi qui in eadem classe fuerunt, adveherent s ac periculum est maximum , ne brevi, tota insula in hostium potestatem veniat. at nos inter otiosi, non cessamus , peccata peccatis addendo, Deum

nobis quam maxime infestum & inimicum efficere. quid

enim aliud revera, nisi peccata nostra , nobis vires atque animum minuunt, hostibus augent i Peto a te, ut valeas, di pristinam tuam erga me voluntatem conserves. R mae, xv Kal. Decembris co I 2 c ori

XVII.

SEARCH

MENU NAVIGATION