장음표시 사용
41쪽
monem & Lampum , quorum , tota Graecia, pervulpata sunt nomina, si reviviscant superare posse videatur. denique omnem, ab eis, superioris itineris molestiam abegit, eorumque animis ingentem, ad reliquae viae laborem suscipiendum , alacritatem inseruit egregia P. Io. Pauli Olivae concionatoris in primis cohortatio ; qua peror ra , omnes, rhedis excepti, itineri se dederunt, ut totum septem ecclesiarum quasi curriculum conficerent. illud vero non est praetereundum , quod admiratione dignum sane videtur, quod in tanto summorum virorum atque omni dignitate principum numero , tum in convivio exornando , tum in epulis in mensam inferendis, tum in suo unicuique loco constituendo , tum in rhedis conscende dis, nulla est orta perturbatio, nulla confusio, sed suum omnia locum ac numerum obtinuerunt: denique , quod ex sententia melius caderet, nihil est visum. Ne multa, summa ejus peregrinationis haec fuit, ut, cum ad AEdein B. Mariae Virginis majoris omnes pervenissent, qua E Hesia postremo loco adeunda , totus septem Ecclesiar linambitus concludi solitus est , ibique B. Virginem, tum tacitis secum pretcibus venerati essent, tum , pulcre psallantium vocibus consalutassent, cuncti, eo ordine quem
supra de Ecclesia D. Petri in Vaticano diximus, pedibus
se in AEdein nominis Iesu contulerunt, non minori vulgi admiratione ac plausu quam antea. ubi, vocum suavisita marum cantu excepti, Deo immortali gratias egerunt,
quod sin utari ejus munere illud susceptum ad divinae suae majestatis foriam iter ipsis feliciter processisset. His actis, domum quisque suam , caelestis plenus gaudii, sese
recepit. Vale. mae, I II Idus April. cIa I. c x Lur.
VEhementer antea mirabar, quid esset, cur . cum jam
tot menses atque annos . per viros gravissimos s
pientissimosque , de communi pace ageretur , ad nullam conditionem pactionemque deduci res posset. at nunc , . quae lis orta est Romae, inter oratorem Regis Philippi, qui venit ut, sui Regis nomine. summo Pont. obedien
42쪽
EPIsΥ. AD TYRRHENUM . 43 admirationem ad se attrahit & a vobis abducit. Etenim, ad hanc controversiain dirimendam , inanes sunt Cardinalis Capponii aliorumque summorum virorum labores cohortationes, conssilia, hac illac concursationes , inanes complures interiores apud summuin Pont de hac re consultationes. quis enim non desinat admirari, nullum istic esse finem consultationum ac deliberationum . cuIn cogitet , de rebus ad communem Christianorum salutein pertinentibus agi, hoc est , de bellorum incendio , quod i tum terrarum orbem comprehensum habet, exstinguendo, de regnis ac provinciis , iis , quibus ademiae sunt, restituendis, ac de ratione , qua perpetua inter Christianos Principes pax atque concordia concilietur ac firmetur Hic vero quid in controversam vocatur ' pro qua repugnatur ρ nurn videlicet orator ille , ad Estensis, quia Caesare ad Gallorum Regem transiit, domum, salutandi ejus gratia , venire debeat, num, si eidem in via occurrerit, cogatur rhedam sistere , atque, ut mos est. Cardinalibus , via, honoris causa, decedere. minutiae sunt omnino ; at hae tamen si ve minutiae si ve nugae, nisi quamirimum illis occurratur, seria ducent. nam uterque magnam sibi armatorum manum comparasse dicitur; Cardinalis, ut oratorem , si se illi contingat occurrere, armorum visistere cogat; orator ut ne cogatur. cui oratori, utpote viro optimo ac religiosissimo , nihil tale puto , venisset in mentem . ut privatas offensiones interpretaretur , inminuendo honore Cardinalitio: Cardinalibus cnim , obptiestantialia dignitatis, honor ille, omnium concessu, debetur nec sine injuria illis adimi potest . sed, quod agit, k consultoribus impulsus , quorum consilio regitur agit. Sed, quid opus est verbis ' numquam possunt, dum sumus in hac vita . quae etiam , ob hominum inter se lites ac pu-nnas , appellari militia potest, dissensionum ac discordiarum causae deesse. cum h corporibus excesserimps , & in earlum , tanquam in patriam nostralia. pervenerimus, tinnuerar pacis fines ingrediemur. unde nullis inimicorum incursibus exturbabimur. Vale. Romae , v I I Kal. . M i cId Ia c sevi.
43쪽
Non expecto , dum ex tuis literis certior fiam , quo
loco sit pacis concordiaeque inter Hispanos Gal-Iosque negocium. nam, ut nihil scribas,plusquam velim, oculis video , & , plusquam sat est , permota civitas , &immutata Vrbis facies, exclamat, quo nam illud in loco versetur, nimirum pessimo infelicissimoque. Galli, secundis bellorum eventibus, ferociores sunt facti . Hispani, quamvis multis rebus adversis fracti ac debilitati,
retinent tamen magnos illos spiritus, quos natura ipsis indidit, nec volunt, pro temporum varietate, paululum eos abjicere atque deponere. quamam igitur in tot tantisque discordiarum ac dissimilitudinis animorum tenebris, spes pacis eniteat ' Sed, ut ad rem propius accedam, vide, obsecro, quam parva saepe favilla illud excitare possit incendium, ad quod extinguendum Oppriunendumque, nulla inveniri ratio possit. Orator Hispanus, nempe Classis Cassellae Praefectus ut alia ejus cognomenta pro teream , quae multa sunt; in qui Romam , ad praestandam summo Pont. obedientiam venit, non sua sponte , quem virum esse optimum unt, sed a consultoribus incitatus. ut superioribus literis indicavi, statuerat, ac multis etiam audientibus dixerat, nolle se Card. Estensi ossicium sal tationis persolvere. neque, si fieret obviam in via, eidem decedere, ac rhedam, ut moris est , sistere. quod cum Estensi venisset ad aures , commotus ille respondisse dicitur , daturum se operam , ut sibi, ingratiis , si se daret occasio . sisteret ; neque, quod Galliae patrocinium sust pisset, satis justam esse causam, cur sibi honor, Cardinalbhus debitus, surriperetur. atque, hortatu fortasse eorum, quibus, vel commodi sui gratia, vel ut alnicordio inimia citias persequantur nihil est jucundius. quam omnia perturbari atque misceri, coepit milites conducere; primo ex artificum, qui Romae sunt, numero ; tum, iis pra
termissis , ex bellicosissimis quibusdam Apostolicae Sedis provinciis. nec sibi defuit Hispanus Orator . nam , ex nimis Vrbi propinquo Neapollitano Regno , atque ex Columnensium oppidis,magnam vim hominum Romam
44쪽
EPIST. AD TYRRHENUM. 4sevocavit, atque armis instruxit. Quam scitum est, statim malorum initiis occurrere, neque rem pati in id tempus conferri, cum illi, si cupias , auxilium ferre non possis inam, si, ab initio , eorum conatibus itum obviam esset, non eo civitas periculo ac formidine, 'ua nunc Premitur, terreretur. Etenim, dum optimus pacisque studiosissimus Princeps , ne illorum animos offendat, nemini obsistit, sed , per internuncios , ad concordiam revocare studet, eas unusquisque eorum sibi copias confecit, optimis a mis praeditas , ut duorum exercituum speciem referre via deantur. denique , illud fuit aggredi necesse, quod antea factum oportuit, nempe, pro tempore atque periculo, exercitum comparare , eumque in eas Vrbis partes, unde majus periculum ostenderetur, distribuere, perpetuas per totam Vrbem vigilias haberi, portas claudi, easque, quas vitae necessitas apertas reliquisset, praesidiis muniri. at haec tum salutaria fuissent, cum illi abessent, nec in visceribus Vrbis haererent, qui nobis negotium facesserent. Atque, superiori die Dominico, I I I Kal. Maii, ejus. modi, populum hunc , caedis, incendiorum, ac direpti
nis,terror oppressit, ut vix, ex eo periculo se esse ereptum, existiinet, ac nondum ex metu animam recipere posse videatur. etenim, sub vesperam, cum idem orator, ex aedibus Cardinalis Lantis , Collegit Decani, quem, officii
gratia , salutatum advenerat, ex et, ut se domum recuperet , cumque praeter quinquaginta & eo amplius rhe-uas, armatis plenas , quae eam, qua ipse Veliebatur, hon ris ipsius causa subsequebantur, praeter innumerabilem circumhedum turbam , tum suorum tum aliorum qui in eo comitatu erant, praeter trecentos, ut conjicere licebat ex habitu, honestos viros, quos circum se, tanquam stipatorum catervas habebat, quadringentos secum alios, horridos , fuscos, capillatos , ac solis ardore recoctos homines , longis cum sciopis habebat, partim ex agris evocatos , partim ex exulum , latronum, crassatorum, eorumque ex colluvie colle flos,quos manus latrociniis ac civili sanguine alit ; quorum ducenti antecederent, ducenti agmen clauderent. cum igitur tam magnus esset hominum numerus, ut, cuivis inimicorum agmini, terrori a
que formidini esse posse videretur, nescio quo casu, unus
45쪽
ex eis stlopum emisit; quo strepitu , qui antecedebant, exaudito , arbitrati sunt, inimicos adesse , ac tanta in eos formido ac pavor irrupit, ut protinus in pedes se se cumcti conjicerent, ac fuga salutem quaererent. &, quoniam, ubi pars labat, summa quoque turbatur, ceteri etiam, iliorum exemplum secuti sunt. ac videre licebat, alios se ex rhedis in terram dicere , ac , relictis armis , in proxumum nominis Iesu templum, incitato cursu , conserre 3 alios ex circum pedibus . Variam vestem , qua erant induti ne ex ea, inimici esse , deprehenderentur, exuere atque abjicere , varia alios latibula quaerere , ubi occultati. inimicorum manus effugerent. Initium fugae factum est li furum ac latronum manipulis , qui antecedebant. hi enim , cum intrasset animos pavor , se praecipites fugae mandare , in vicinas domos atque palatia conjicere, fores claudere . dominorum fidem implorare, nullam spem vitae in armis , quae gerebant, stam habere. at viginti ex eis . suis cum sciopis . cum in aedes Montis pietatis confugissent, a militibus, qui ibidem erant, in praesidio domus
collocati, fuerunt excepti, ac , nemine repugnante, in
D. Martini AEdiculam, tanquain in caveam , quasi si essen aves , inclusi ; unde, post paulo , Card. Pamphilii jussu , armis exuti, fuerunt emissi: qui, laeti, & agentes gratias, Urbem reliquerunt, seque in vhteres silvarum ac montium latebras co terunt. ac summa Dei benignutate factum existimo, ut Cardinalis Estensis, suos milites domi contineret, neque soras egredi pateretur, nam si exissent. sine dubio, egregii illi bellatores, ad unum omisnes internecioni dati fuissent. denique finis suit ejusmodi, ut praestantissimus ac nobilissi inus ille orator, ab omnibus fere desertus , se suas in aedes conferret. Vale. R mete . Kal. Maji c v I. Biduo post, quam haec scripsimus, emanavit in vulgus,
controversias omnes , inter duos illos suininos viros exanimi utriusque sententia, fuisse compositas , corain Pontifice. ac mihi fit verisimile ; nam heri visus est, tum Card. tum orator, ex AEdibus Vaticanis, unus post alium exire. sed, quemadmodum inter se convenerint, cum in praesentia mihi exploratum non sit, proximis literis e
46쪽
' T Am, ut superioribus ad te literis scripsi , milites, vel
A potius latroues, quorum praesidiis spes eorum maxime nitebatur, qui rem ad pacem concordiamque deduci nolebant, ex selopi unius explosi strepitu, rati adversarios adesse, in fugam sese convenerant, & quacunque cursu contenderent, ne, ex armis, milites esse deprehenderentur, ea in cellas vinarias, ex fenestris clathratis, quae illis imminent, projecerant, jam ierant, ut rursus se cavem rum silvarumque latebris occultarent, ut inde , serarum ritu, viatores inermes aggrederentur. jam adversarios
etiam ipsos , ut mihi narratur, s quamquam, qui illis favent , id falsum esse contendant) aliquis terror incesserat,
quorum ad centum ne in pugnam educerentur, se clanculam ab aliis , fuga subduxerant, cum venit, a. Prorege Neapoli nuncius, ad Oratorem Hispanum, quo admonebatur. ne nimium, praesidiis Regni confideret, si esset armis dimicandum . sibi enim, opus esse militibus, ad illius regni defensionem; tum, minime h Regis-esse, novis eum tricis implicare; satis sibi negocii, ab omnibus fere partibus, exhiberi, nedum id etiam ii. se attraheret. proinde mandabat Principi Gallicani, quem etiam, in
suis ad eum literis, Excellentiae cognomento condecorabat , ut daret operam, quo controversiae istae omnino
componerentur, & pax, in eas leges quae sibi viderentur, conficeretur. quibus literis acceptis , statim Princeps Pontificem Max. adit, literas Proregis ostendit, ac se de compositione acturum pollicetur; tum Proregis mandata oratori exponit, ac, sibi videri ait, ut, quemadmodum antea mos fuerat, Cardinales Omnes, tum Hispanos, tum Gallos, invisat, praeterea illis si fiat obviam, ut via decedat, rhedam sistat, quae antea, ab iis impulsus, qui, Regis existimationis tuendae specie, nihil pensi habebant. Civitatem in summum periculum adducere, praeterea ad vanam fiduciam elati, se posse, sidversariorum copias, spiritu ipso dissiare putabant, facere recusabat. Verum , &Proregis literis & causae aequitate permotus, summa animi alacritate, Orator, ad Principis postulata descendit,
47쪽
43 IANI NICII ERYTHRAEI quod Princeps statim Cardinali, qui id maxime cupiebat,
enunciat. His igitur inter eos actis constitutisque. v Non. Maji li Pont. evocantur . apud se illi, ad colloquium qui statim, alia alius via venire properant, adsunt, atque, coram Pontifice, amicissime inter se salutant. colloquum tur , & in primis , falsa ea esse , conantur ostendere quae ad singulos ipsorum . de altero , delata fuissent, conficta ab iis, qui inter ipsos dissidium esse volebant; praeterea veterem Inter ipsos amicitiam commemorant, Jam inde Contractam, cum Dux Mutinae , Regis Hispaniarum esset in aula. sed rogatus ab oratore Cardinalis, d quonam
accepisset ea, quaesalsa fuisse constaret, respondit, se , a Siculo quodam audivisse, qui esset ipsi 1 cubiculo. at hic, inquit orator , erat ille . qui ex te audisse riebat, cum diceres , te coacturum me ingratiis tibi sistere , nisi bona cum gratia vellem , sed istuc impune haud auseret. Haec
Pontifex, maxima cum voluptate, audiebat, neque poterat lacrimas, prae gaudio, cohibere, quae illi ex oculis emanabant; ac laudavit utriusque aequitatem animi, qui ita propense inimicitias deponerent, ab armis discederent . ac civitatem metu liberarent. tum fuit autor Cardinali, ut, quo magis, populo, haec concordia testata esset. sua Oratorem rheda tolleret, ac domum reduceret.
quod factum ab eo est . ac, dum iret, una cum illo , in via a populo faustis acclamationibus excipiebatur. Nunc illi adeo inter se diligunt, adeo mutuis ossiciis complectuntur, ut nihil possi esse conjunctim. Pontifex postridie , tanta solicitudine dc cura solutus , in suum suburbanum se contulit, ibique eum diem hilarem sumsit. At ille malus, qui tantum incendii conflaverat. domi suae, privatis, ab oratore , custodiis asservatur, eique tantum panis & aquae praebetur, quantum satis sit ad vitam tantisper protrahendam , dum ea in illum exempla , quae meritus est , edantur. Vale. Romae , v Idus Maji
SPersiain, Vrbani VIII Pont. h vita discessu, fore,
ut aureo meae, armorum strepitu desessae, conquiest
48쪽
EPIST. AD TYRRHENVΜ. 49rent a sperabam , me vivo , optimo huic Pontifici, pacis otiique studiosissimo , nullam causain se objecturam ,
quamobrem milites cogere , seque Vrbemque, armorum praesidio , tueri compelleretur. Sed me spes illa mea fefellit. nam refertam armatis Vrbem aspicio, tubarum sonitu, Umpanorum stloporumque strepitu circumsonare ad perstrepere omnia audio. causam , tanti tumultus , Gallorum exercitus affert, quem Thoinas Sabaudia,
pedestrium Regis Galliae copiarum imperator summus, in Italia ductat; quae copiae, magna ex parte, constare dicuntur ex delectibus . 1h urbibus ditionis Ecclesiasticae habitis. quamobrem suminus Pont. minacissimis edictis domum revocat zomnes sibi subjectos , qui in aliorum Principum castris versantur, & gravissimos poenas in eos constituit, qui delectus habere in suis urbibus audeant. vel stipendium ab externis principibus viris accipere. Sed vereor, ut aliquid proficiat, neve veteri illi proverbio sit
Iocus: tum demum puteum fodi. cum sitis fauces teneat.
quotus enim quisque erit, qui edicto obtemperet ' nam , dum , mitissimus humanisiimusque Princeps, hominum gratiar nimis indulget, dum satis facere omnibus studet,
dum, otiosus ab animo, alias res agere videtur, nec itatim , ab initio, eorum conatibus obstitit qui suas operas
venditas atque addictas externis Regibus habent ; atili sunt illi milites scribere , arma atque equos , ex Vrbe, illorum exercitibus mittere , atque alii alia facere, quae, ni . leviter dicam,nemo unquam sapiens laudabit. nam quosidam vidimus, proee justos exercitus habere, iisque stipatos, in oculis Principis. per Urbem incedere, suas domos, arcis cujuspiain , & castrorum ritu, munire. ut non alias iniquius , sacrosanctam Pontificis Max. majestatem imminutam viderim. Sed , qui tantum sibi licere putarunt,
experientur, esse humanimmo huic Pont. aceto cor acre
in pectore , ac , lenissimum illum patrem . factuin esse, si
usus veniat, acerrimum. nam sibi validum comparavir exercitum , quo contumacibus metum, he commovero se
possint, injiciat. Sed, ut ad Gallos redeam . primum erat omnium opinio , eos invasuros Savonam vel Finalem ι sed suas tandem copias , navibus impositas, prope Populoniam . in Etruria, exposuerunt; ajuntque, Ducem il-D Ium,
49쪽
ςo I A N I NICII ERYTHRIE IIum, Magno Etruriae Duci misisse,qui diceret ut quiesceret, nec se immisceret, neve Hispanorum partibus stude reti quod si secus faceret, Regem inventurum, quod sit dignum se in eum facere. jamque portus S. Stephani, &Telamonis , potiti dicuntur , atque Cossam sorbitellum
nunc vocant) acriter oppugnare. jure an injuria, non dusputo. Vale. Romae, x v Kal. Iunii cIII ovi.
EPistolae tuae, earum, quat adhuc a te accepi omnium
longissimae ac disertissimae , breviter respondebo. cras enim mihi, in nostra Sodalitate. habendus est sermo de Spiritu sancto. itaque do operam diligenter, ne imparatus ad dicendum accedam ; eoque magis , quod res ,
de qua mihi verba facienda sunt, est omnium gravis maac dissicillima , & 1i, apud quos dicturus sum , doctrina, eruditione ac sapientia praestant, & quod caput est, judi-
cio sunt, in notandis animadvertendisque vitiis, acerrimo. Verum epistola tua , pluribus de causis, incredibili me voluptate affecit . tum quia erat elegantissime scrupta ; tum quia humanitate , pietate, & eruditione redundabat ; tum quia tuum illud ardens , de pace agendi, studium declarabat, postremo . quia, non ut antea, de pace, nos desperare jubebat, sed contra, magnam ac plane cer tam ejus spem asserebat. Tradidi eam legendam primum Canonico Vbal lino , qui nunc est , antiquioris omnibus aliis canonicis, morte, Basilicae Vaticanae Decanus, deinde Cardinali, tui amantissimo ι cui non satis visum est, eam semel attente legisse , sed, quamvis plurimorum maximorumque negotiorum occupatione districtus , voluit etiam rursus attentius diligentiusque relegere ; ac plane vehementerque probavit: cupitque tibi omnia prosperes liciterque succedere. Gallorum exercitus, qui est in
Etruria , oppidum Cossam , quod Orbitellum vocant, oppugnat 3 sed oppidani, atque Hispanorum pravidium quod ibi collocarum est , strenue illud acriterque defendit. Gloriatus fuerat ille , ad quem summain belli pe misit Rex Galliae , illud se brevi suam in potestatuiti esse redacturuua, id enim octo non amplius dierum negotium
50쪽
E P I ST. AD TYRRHENVΜ. syesse. Hic novi quotidie milites conscribuntur, novae cohortes, novae equitum turma'-conficiuntur, quae ad oram
maritimam , si 1lluc Galli, ejus depraedandae cause accedant , tuendam mittantur. Aliud . quod ad te scribain , nihil habeo. expectamus', pacis, si ea, ut spero, compo
ΙΥane obstinate, tu tuusque ille, operam datis, ut lepiadis Musarum choris sint contemtui atque ludibrio teone me allegatis, unde spretus, contemtus, irrisus, referam pedem quaenam haec est conjuratio ' quaenam , hominis vestri amantissimi illudendi, libido postulare , ut
senex , incanus, edentulus, capularis. tristiis, laetis, jucundis , amoenis , virginum pulcherrimarum choris se inserat, & cum eis saltet ac canteti quid ' ut inde referat risum, contumeliam. damnum i Superioribus diebus, quo tuis parerem imperiis , Musas adii; petii etiam atque etiam ab eis , ut distichon, rusticae amici tui cisternae incidendum, mihi dictare non dedignarentur. at illae, ubi me inspexerunt, contumacibus sane verbis, Quid tibi nobisi cum est, inquiunt vetule , importune, moleste ' adeone tui es oblitus, ut non intelligas quid in istam aetatem conveniat , qua nunc es non vides, suam male te decear adolescentium coetibus iminisceri ' nonne habes specutum domi t abi sis hinc, nisi mavis, quid irae nostrae va- Ieant, experiri. At, illis iratis, quid facerem, nisi tuum nomen opponerem itaque , non mea sponte, sed a te missum , dixi, me illuc accedere . ac, sidei faciendae gratia , literas etiam tuas exhibui. Ne multa; vix impetra- vi , ut distichon ab eis auferrem, quod superioribus ad te literis scripsi : cum ecce , nova a te mihi mandata asseruntur , ut aliud ab illis distichon , quod superiori addatur , emagitem. Quonam ore existimas me illarum oculis obtulisse ' non demisi me tamen animo , sed ad consiliuin illud recurri, ut tua. illis literas in manus darem , quibus tua ad me jussa continebantur. accipiunt ; aperiuat; ubi nomen tuum legunt, honoris tui gratia asu