Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

48 DE VITA PRIRE sic Ilisor. in Cappadocia adoratus. Linguas praeterea semper excoluit, quas credidit usui futuras. Nam ex Hebraica quidem, & ex utroque charactare , tam Vulgari nempe, quam Samaritano; ex Syriaca item dialecto, id maleque Arabico, tantum fere delibauit, quantum ad siclorum , similiumque numismatum interpretationem necessarium duxit; usus masisterio Iudari cuiusdam commorantis Patauij, cui nomen Rabbi Salomon fuit. Ad Graecam linguam quod adtinet, studiosiorem illi operam impendit, tum propter varias constitutiones Imperatorum Grς-corum , ipsamque Iuris originem , quae ad Graecos fonteis refertur , tum propter Philosoplitam , seu studium Sapienti , propterque Poeseos , ac Historiae, quq in ea lingua superrunt, antiquissima monumenta I tum propter explicationem gemmarum, numismatum, marmorum . quorum sunt Graecae inscriptiones , quibusque illustrandis pulchrum semper duxit, suauissimumque habuit seriam operam

collocare. Heinc clim acs aliquem scriberct Graecarum literarum amantem , exempli caussa ad Occonem, qui suas semper Epistolas sententiis Graecis interserebat , solitus erat ipse quoque eruditionem suam testari , nunc versum Graecum praemittendo, nunc quidpiam carmine , aut prosa apposite interpolancio : ut ad memoratum Adolphum Occonem, F ortunate Senex, Te Dinae illius antiquae, σ venerandae Mννμια ηι filiae, non iam , sidduplici nomine Germanκm dicent. Nec vero humaniorum modo literarum studiosus filii, sed multum

etiam

52쪽

. LIBER PRIMUS. 'etiam inuigilauit Mathematicis artibus , carus ex eo tempore Galileo Galilei, quem & apud Pinelim primum nouit, de ex inuenta hauriendis aquis tum urbem infestantibus machina , admodum suspexit. Incubuit quoque plurimum in pervestigandis caussis rerum naturae admirabilium. Quippe, & varios varie rogauit de illis Parheliis, siue tribus solibus, ac triplici Iride visis, die Februarij septima , hora circiter vigesima prima. Et de piscibus, aliisque rebus saxificatis philosophaturus , tum variam copiam impetrauit, inque angulo Musaei disposuit 1, tum ichnographiam eius montis, qui apud Vicetinos iis abundat rebus, obtinuit. Et quicquid fuit cuiquam perspectum circa fossilia, mineralia , rem

metallicam , sita seu remuneratione , seu comitate concessum tulit; maxime autem Venetiis; ubi aliunde , cum multa praeclara in armamentario se obseruasse diceret, referebat tamen nihil sibi fuisse adspectu iucundius formatione aluminis in octahedri cam figuram. Et frequens adiit rariores hortos, perscrutaturus varietatem , vireisque tam indigenarum , quam exoticarum plantarum ; ac destinans quasdam in Prouinciam , quasdamque vicissim ex Prouincia, nunc in Pinelli, nunc in aliorum viridaria transserri curans. Et interesse solitus fuit non publicis modo Anatomicorum dissectionibus , sed priuatis etiam Hieronymi Fabricij ab Aquapenden- re, qui illum propter singularem beneuolentiam admisit , cum specialiter ex ouis gallinae incubanti suppositis, singula in dies singulos subduceret , Ut

53쪽

1o DE VITA' Pgi RE saera Igor. ab ipso usque incubationis initio obseruaret seriem formationis pulli. Atquc haec quidem de studiis. Sequitur, Ut tam insinuemus, quemadmodum illum ex hoc tempore viri studio sit , eruditique arripere agnouerint Nubernaculum literarum. Dictum estiam , cum Roma rediit, coepisse optimum Pinellum solito grauius laborare, inque obitum vergere.

Is itaque non multo post, quippe sub Augusti initium, e mortalium Vita excessit, prope septuagenarius: magno profecto dolore omnium bonorum,

eruditorumque ; sed Petreskij potissimum , qui illum , tanquam alterum parentem habebat, ac venerabatur. Caeterum cum ille sui desiderium , qua patebat orbis literarum reliquisset, consolationi tamen fuit , quod videretur Petreskio quasi lampada tradidisse. Ipse nimirum ad eius mores ita se composuerat: ita studio rerum nobilium , exemploquc benefaciendi, ac promouendi bonas arteis animaius euaserat, ut virtutis heroicae destinatus haeres tu re censeretur. Huiusce rei congerenda aliquot testimonia sunt, quae pleniorem concilient fidem. Imprimis vcrὀ citandus oecurrit Paulus ille Gualdus, qui Pinelli vitam conscripsit, cuiusque mentio facta iam cst. Is postquam viri mortcm defleuit, dixitqiis naturam parce proferre eiusmodi viros, ac Metho nis fortasse annum transigendum iis, qui alterum

Pinellum expectent ; talem scilicA , cuius studium humaniora studia restituat in pristinum splendorem, cuius opes in nobileis libros colligendos impendantur , cuius dignitas doctis viris patrocinio sit ; tum

54쪽

modi, H , ita me Deus amet, non auus erit a NrCo-tΑo FABRICIO Gallo , domo Aquis-Sextiis, clarissimo adolescente, quι oma , cir Patavis, mix-dum plenam pubertatem egress s, eo ardore Pinestum, oe Pianelli stadia est complexus, ut omnibus nobis , m doctu etiris , quotquot ba capiuntur literis', miraculo sit. Egregium sane vaticinium : sed en etiam votum Erych Puteani. iam tum Mediolani, ut supra est dictum, Eloquentiae,& Chronologiae profestaris. is scribens ad Petreshium, O vulnus, inquit, quod mineth momte acceptum est 1 Abiit aeternus ille vir, ipse nominis , crfamae fcurus : fd nos in desiderio , ct dolore reliquit, Musas in squalore. Quis succrescet-dolorem nobis de mel , Musis squalorem ' μη doctrina , sied opibum quo- qae opus. a ius ' fallor an tu ipse huc vocare , mi sis

quod Pinellus fuit Voveo , voveo , i saluere te iubeo, Iuventu tu spes. Quo loco fortassis non ingratum erit, si Petres hil responsionem adtexuero. Sic igitur

ille rescripsit. Pervellis animum meum dolore, dum mihi incomparabilis miri morte vulnus insectum refricas. Merito tu quidem funebreis , ac lutctuosas voces ingeminas; merito vicem nostram deploras , merito omneis ad lugendum inuitans exclamaue , Quis nobis dolorem ismet , --

is squalorem Sed in fine ritum excitas, dum, quasiza ticinari velles , subiungis me . quod Pinestui fuit , fui urum ; idque , tanquam fieri poster, serio ioves. good perinde est, ac si ingenti siuccisa pinu voveres, τι hi milis aliqua myrica robur illius , ac proceritatem aequaret. Verum amor erga nare suus hoc tibi, quiduis aliud meditanti, χολ

55쪽

I 6OI. tum extorsit, cuius, ut reor, numiuam te damnatum iri,

aut reum f=re itinerasti. Quod si ego tibi idipsum mouens,

vatis illud accinam , Tu nunc eris alter ab illo , quire penitus norunt, sat sicio , me vatem a Frmabunt haud

manum ; tua namque hoc opus opis non meae. Argute

sane, & eleganter ; tam cisi id dissimulauit, quod verissime a Puteano dictum, ad subeundum id muneris , vibin quoque opus esse. Fuere & aliae perelegantes utrimque literae conscriptae, exstatque speciatim una edita in secundis Ferculis, seu centuria Epistolarum Puteani secunda, qua sub initium sequen- 16oi. tis anni, qui fuit supra millesimum, sexcentessimumque secundus, ille gratiose conquestus est se Deorum genus nominatum. Fuere, inquam, aliae literae conscriptae : sed ad rem facienteis excerpsi, ex quibus abunde intelligitur quam apposite Ianus Grisererus in praefatione magni illius Inscriptionum voluminis ita coniunctim nominuit, commendauers que Erycium Puteanum , & Nicolaum Fabricium, Vt iuuenes esse prae caeteris dixerit,

Sacros qui sollicitare mores Aonidum , totamque solent haurire Aganippen. Versabatur porro sub praelo ingens illud opus, cum

Pinellus concessit fatis : Petreskius autem suppeditauit, quae in illud insererentur, non modo ex iis, quae inter Pinelliana cimebia , sed etiam ex iis , quae Romae, quae Venetiis, quae aliis in locis obseruarat, descripseratque, ut docet illud toties subiectum scruptionibus , Ex Nicolai Fabrici, schedis. Venio iam ad Marcum Velserum , cuius interuentu Gruterus

56쪽

sthedas illas obtinuit. Ille Pinello prope par, &singularis amicus, florebat Augustae Vindelicorum Duumvir. Me tacente, scripta illius, omnesque viri cruditi, opem ipsius munificam , paratissimamque experti, quantus vir fuerit, satis loquuntur. Velserus ergo , literis ad Petreskium datis, testatus est tanti se facere ipsum , eiusque amicitiam , ut nihiL sibi fuerit ex tota Pinelli haereditate expetibilius. Quin etiam ipse quoque illum non modo virtutum. Pinelli haeredem agnoscens, scd futurum quoque suarum successorem coniiciens, diligere coepit, tanquam filium, & literarum frequentia, quoad vixit, non destitit testatum facere affectum. Hoc uno ipsi durus fuit, quod sui essigiem constantissime denegauit, pro eo , quo omnibus aliis ardentissime flagitantibus denegauerat instituto. Et Petreskius tamen , ut alios nonnullos, sic illum nescientem pingi procurauit, conducto artifice, qui ipsius vultum e clandestino loco spectaret. Sic obtinuit quod illi Occo sperare nefas praedixerat, cum id abs Velsero tulisset responsum , Cato maior posteros volebat re , cur sibi statua nulla posita : mihi contra , quantum video , cauendum , ne quis aliquando miretur, si non σindignetur , qua ambitione consortio magnorum χιrorum,

μοrum imagines ste colligere Fabricius ostendit, irrepserim. Praetereo autem quam praeclare Noster illud exceperit : quippe ad Occonem rescribens, Dixis quia dem , inquit, Cato non minus argute , quam sapienter, se malle, ut posteri quaererem quare sibi non esset, qμamqμήre esset posita statua : nunquam tamen, quod ligerim,

57쪽

ue ι DE VITA PEIR sy Iii 6oi. se, cuius rei testes esse possunt icο-nes eius non paucae, quae in hodiernum diem circumferuntur. Igitur nec Veserus, vera Catonis imago, id abnu re deberet, oe ne abnaat, precor preceris, ores ιρμm, atque exores iterum oro. Subnectendus Uelsero est Iosephus Iustus Scaliger, vir ille maior, ac celebrior, quam ut encomio nostro indigeat. Subne stendus, inquam , ut constet quam sponte , quamque alacrimente Petreskius se ipsi , aliisque eruditis deuouerit. Nam ille quidem summopere sibi ipsit est gratulatus , quod in Pinelli destincti locum talis amicus

successisset; at occasionem ut accipias , ea fuit ius iuscemodi. Scripserat Scaliger ad Pinellum, rogans, ut sibi procuraret Hebraicos aliquot libros , item que nummos aliquos Scaligerorum Principum ; ac simul miserat tam Patris, quam sui ipsius autogra pha quaedam, & utriusque etiam icones , proue ille petierat. Scripserat una Carolus Clusius, miseratque cxemplum suae rariorum plantarum Historiae , &iconem desideratam Matthiae Lobcliij : ne quidpiam dicam de delimatis a Scaligcro literis ad Carolum Leberoneum Valentinum Episcopum Patauutum commorantem. Pervencrc ista Patauium, cum

non modo iam Pinellus obiisset , sed discessissetctiam ex urbe Caesar Dux Acheruntij, qui fuit Pi

nello cr fratre nepos. Quia vero is Gualdo mandarat, ut siquid datum foret ad Patruum , id excipe-rct . S: Neapolin ad se mitteret; idcirco Gualdus omnia excepit, ac priusquam transmitteret , cum Petreshio communicauit. Itaque Petreskius, cala-

58쪽

LIBER P IMVs. Iiaao arrepto, riscripsit ad Scaligerum'. liuntiauit non I6ΟΣ. inodd Pinelli, sed etiam Episcopi mortem : securum fecit de donariis a memorato Caesare grato animo accipiendis : recepit in se quam Pinello conamiserat curam librorum Hebraicorum , ac numismatum: pollicitus est se aliqua saltem, quae haberet iam, occasione prima missurum : obtulit & nonnulla alia ad illustrationem Scaligerae gentis, quam cum Venera retur, adiecit se non commisisse, ut icones illae abi rent , quin exempla stibi carum obtineret. Scripsit

pari modo ad Clusium , ac dici non potest , quantum illi se tam generosae indoli, ac singulari humanitati deuinctos praedicauerint. Huc spectat illa Scaligeri ad Vel serum Epistola , quae est in tertium librum inserta, & in qua, , inquit, genti

Scaligerae cum hieris Fabrici, nostri, e r tuis accepi; quo nomine varias tibi ago. Nondum Hebraicos accepi libros, quos ille ad me ex Italia misit; quia inter mercimonia Raphclen ana sunt, quae nondum huc perlata sent. Prope

diem , quum accepero illi, ut gratias agam , scribam,

a me quoque alias exsipe la. Scripta cst autem Epistola 1 v. Idus Mah. An subinde commemorabo aliquos ex iis, quibus alacrem operam nauauitὶ Imprimis certe , si quid fuerat a Pinctio prius tentatum in studiosorum gratiam , id coniciatione maxima perficere adnixus fuit. Sic nullum lapidem non mouit,

ut quam it e spem fecerat Prospero Alpino percelebri

Medico recuperandi de tertia Methodicorum secta tractatus, opere ipso posset explere. Deinde , cum

dicendi sint, vos Emelliqxemplo iuuit, unus instar

59쪽

ues DE VITA PEIREsΚIIIIo 1. Omnium esse posset memoratus Pignorius dum Isiacam mensam exponens Tabulam nempe illam aeneam Hieroglyphicis AEgyptiis insignem, quae ex Petri Bembi Cardinalis reliquiis eo tempore in Ducis Mantuae Bibliotheca asseruabatur gratias quidem egit imprimis Velsero, sed subiecit tamen, Ni eblao dein Fabricio Chaiasi, Domino, natalium splendore. Gr recondita eruditione illustri adolescenti, qui non modo insignes antiquitatis reliquias , quibus instruelissimis est, in meum , oe seriosiorum usum munifice contulit ; sed

etiam alioram . fusea, ut paterent, sedus curauit. Eius diligentia factum est, ut non modo enetiis Friderici Contarent Diui Marci Procuratoris ,-Ioannis Moconici illustrissimorum virorum praeclarasma nummorum, σgemmarum x ιμ-λια mihi in promptu essent; sed σχ=mae ornati limi viri Lal Paschalini κύρας οἰ -λκια scurenim hoe nomine non appellem bonae copia diuitem theseu rum de quo nobis numisma ,gemmae, sigilla, rara omnia insigni humanitate suppeditata sunt. Eidem Fabricio acceptum ferri debet omne id, quod e Nataliti, Benedicti

pretiosis loculis euulgamus, te quibus auctario nostro cum robore , σ incremento spiritus accessi. Ea enim omnia, quae ad illusibandam Epiphanij, Irenaei, maliorum Patrum historiam Se ctarios antiquos exagitantem attulimus,

inde prosecta sunt. Haec fusiuscule refero, quoniam ex iis, quae iam ante attigi, pluscula confirmant. Addo vero circa Pignorium .cum is librum de Patauinis originibus scriberet, obtinuisse illi Petreskium a Ioan ne Vincentio a Porta, quod ipse postea memorauit,& Philippus etiam Tomastinus in Tito Liuio retulit,

circa

60쪽

I, IBER PRIMVs. 17 circa Parentis historiae bracchium. Nimirum ci- I6or. ues Patauini ex asseruatis apud se Titi Liuij ossibus

alterum bracchium exemerant, concesserantque inclyto illi studiorum fautori Alphonso Arragonim Regi, cum illud instanussime per Antonium Panormitam Legatum suum exorasset, ab anno usque salutis millesimo quadringentesimo quinquagesimo

primo. Cum ignoraretur vero ecquid de bracchioacham foret, occasionem cepit Petreskius mittendi complura ad Portaeum munuscula, quasi compen sans ectypum marmoris cuiuspiam , in quo erat expressus ritus mittendi milites sub iugum ; ac simul emgitauit ut rescriberet, quid pro masagacitate de bracchio compertum haberet. Rescripsit autem ille consequenter, neque Alphoniam morte praeuentum, neque etiam Panormitam condere pomisse pro votis id Dracchium : successorem vero istius a secretis regni , conclusisse sub marmore , collocasseque extra Oratorium, cum inscriptione huiusmodi,

T. LIVII His ΤΟRICI BRACCHIUM, QYOD OLIM ANTONI vs P A NORMITA A PAΤΑVINIS IMPETRAVERAT, Io. I OUI AN Vs PoNTANvs M VLTos PosΤ ANNOS CONDIDIT: caeterum a multis iam annis id marmor non fuisse

conspectum , ob sacellum a nescio quibus confratribus superextructum. Vt fuit porro Pcireshius erga Pignorium munificus: sic fuit etiam erga V lyniem Aldrouandum percelebrem illum de Animali bus scriptorem, qui multa ab eo numismata habuit, maximeque Asiatica, illustrpndis iis, quae circa ani-

SEARCH

MENU NAVIGATION