Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

3 8 DE VITA PEI RES KII1637. cubiculi non rite occlusam fenestram conspiciens, morbum sibi ipse praesagiit. Heinc coepit capite dolere ; scd surrexit tamen, & curiae interfuit, amic6Cque, & aegros quosdain pro more inuisit, atque salutauit. Domum regressus , clim dolor ille nihilo fieret remissior, prandere prorsus recusauit, sperans

quod ante diximus illi non raro succcssiffcὶ fore, ut si int*rum diem abstincret plane a cibo, & potu,

ingruens malum auerteretur. Totum pomeridianum

tempus aut sedit, aut decubuit; donec sub solis occasum inuisenti illum optimo Campinio occurrere voluit, tunica assumpta, & post consertos multos sermones, ad limen domus deducere. Exeunte illo, aduenξre , salutauereque Raymondus Maranus Guillelmi filius, & in eadem Tolosana Academia iuris professor, cum ingenuo adolescente Fratris consiliarij filio, quibuscum aliquandiu agendum in atrio, ac dcnudato capite fuit: cum simul interea de ipsis domo excipiendis curam agitaret, foretque multum anxius, propter occupatam, quae illis magis congruisset, aedium partem. aEgre potica conscendit gradus;& cum se demum recepisset in cubiculum , dolorque cum febre ingrauesceret, parum iustuli solum hausit. Obseruarat, quoties a cibo , potuque prorsus temperaret, nulla se laborare stiti; quare tum, iusculo assumpto, sitire sese comperiens, haud boni esse ominis duxit. Die insequenti, quo festum filii Dominici Corporis, rogatum misit, cuius stipra aliquoties meminimus , celebrem iuris antecessorem Hannibalem Fabrotum , qui cum hospitibus versa

392쪽

L1BER S E X T v s. 389retur. Ipse totum diem decubuit, ac praeter febrim, l637. dolorem renum, haemorrhoidumque persensit. Die alio secta ipsi vena, & perseuerante febre , balneari aqua interdictum. Sub vesperam decimi tertii dolor capitis, cum febre increuit. Sequente paullo me lius habuit, voluitque redeunte Parisios cursore, quia Ualauesio literas detulerat, manu sua rescribere: attamen postquam ter tentauit, tecrque calamum, cuius vitium cste opinabatur, commutauit, tertio tandem versu ita manus haesit , ut illa postrema ipsi fuerit scriptio. Clim interim Ioanni Saluatori, quo medico tum utebatur, de apparanda potione aegre consensisset, hausit illam proximo mane : & se ab ea non male habens, in curas varias incubuit. Die decimo sexto literas ad Fratrem dictauit , quibus morbum extenuaret; & sub noctem tamen apparuere illi ad dorsum frequentissima exanthemata satiS magna, ac rubicunda. Subsequutum est febris incrementum , & nox insomnis penitus. Heinc die alio sub vesperam eductus eis sanguis ex interiore dextri pedis suffragine, ut auerterctur delirium, quod in morbis huiusmodi & frequens, & vehemenS erat.

Ac die quidem consequente , qua iam dissicilior facta respiratio, tentatus delirio non fuit ; sed fuit tamen decimo. nono, agnoscente me, ac vestigia eruditionis obseruante. Die vigesimo , quo non tanta

fuit, quanta superioribus, stranguria, aliquanto se melius habuit ; nisi quod a meridie delirium apparuit paullo sensibilius tametsi id fuit semper eruditum , mihique duntaxat perspectum. Nimirum

393쪽

39o DE VITA PEIREsRII 163- . me fere unum alloqui Volebat, & parum prorsus loquebatur,&submitsc, dissicile, ac lente expromebat verba. Die sequente delirium fuit adhuc vehementius : sed vehementiore nempe facta febri, per quam denuo apparuerunt plurima exanthemata; dc qua nonnihil visa remitti, cucurbitulae applicitae fuerunt. Cum videretur proinde tam Saluatori, quam Pristo Insulano medico periculose laborare , prouidendum nobis fuit, ne absque salutifero viatico exi-rct e vivis. Re illi proposita , annuit, Sacrumque praeterca intra cubiculum audire die vigesimo secundo optauit. Quare memoratus Minutius, ex Minimorum ordine, licentia ab Archiepiscopo impetrata, & Sacrum fecit, S: Sacramentum Eucharisticum illi ministrauit. Excepit prius confestionem optimus Redior Congregationis Oratoriar Iacobus Resius, qui pridem, dum ille incolumis foret, excipere consueuerat. Peracta haec sub horam nonam , ctim ille continenter sellae insedisset, cui imponi se iusserat, ut facere posset urinae dimanationem faciliorem. fessum nimis arbitrabamur, cum loco emoueri renuit, semoueri quo arbitros iussit, ut capita quaedam Testamenti dictaret. Praecipua fuere, Velic se condi in Maiorum sepulcro ; intra Sacellum vidclicet Ecclcssiae Dominicanorum , quod ad cornu laeuum maioris altaris. Legare ipsis Domini canis libras tu-ronicas trecentas, Orator ij Patribus mille. Mihi mathematicos libros omne is, cum instrumentis omnibus , 5c ex libris caeteris, arbitratu meo volumina

centum, cum Vendelini effgie. Scipioni Pererio, in

394쪽

LIBER SEXTUS. 39I pignus affectus, Florentinorum Pandectarum exem- I637.

plum; Hannibali Fabroto volumina de iure sex, pro arbitratu deligenda; Balthaetari Viasio sex numismata, pro eius aclectu ; Arthuro Olivario ex antiquis annulis ununi; Bonifacio Borrillio iconem Rubenij. Nepoti, lustricis filiolis, viris ossiciosis, famulis quos inter meminisse voluit Antonij Agarrati, operam

mihi inter obseruandum res caelesteis conferentis)fiammas pecuni. ae varias. Illi, quem ad aurem Fratri nominarat euentus autem Cardinalem Barberinum fuisse probauit) Pentateuchum Samaritanum. Haeredem instituere Fratrem, & testamenti curatores Honoratum Agutium Senatorem, & mox nominatum Balthazarem Uiasium. Id cum in acta fuisset relatum , publicatumque sub vesperam , subscribere ipse , prae debilitate , non potuit. Urina interim retenta, tumorque magnus, ac intensus ad ipsam vesicae regionem sub ortus. Die vigesimo tertio mane,

satis quiete sic habuit, aegreque tulit fomenta quaedam tumori illi applicari. Circiter meridiem hortatus cst me, ne Solis altitudinem inobseruatam praeterirem : memin Itque interrogare , solstitium- ne

exactum foret. Non multo post verba delirij ; sed

curiosi semper, atquc eruditi. Sub horam quartam, educenda chirurgi ope urina fuit. Is, cum cerea candela usus nihil proficeret, catheterem, seu organum

Algaliam ductum v lurpauit. Et satis quidem tum derivatum ; sed immenio viri labore, qui, cum stare ipse non posset, continendus erectus fuit. Cum non- nihil interquieuisset, cpistolium ad fratrem di-

395쪽

392 DE VITA PEIREsx II163 . clavit: ac posst horam nonam chirurgus iterum urinam eduxit: verum parum abfuit, quin deficeret, tanto dolore , tanta simul lassitudine fuit assectiis. Die tandem vigessimo quarto, ac sub ipsum exortum Solis, rogauit illum Minutius, num sibi extremam Vnctionem administrari pateretur. Annuit se id etiam optare ; & cum paullo post Parochum adesse renunclauimus, Valde sum ipsi obstrictus, inquit.

Tum innuens ut aurem sibi admouerem , mandauit curarem libras duodecim Parocho exeunti donari.

Sic semper sollicitus fuerat de persoluendis tam medico , quam chirurgo in quaternos dies honorariis.

Caeterum, cum absolutiones a Parocho pronunciarentur, ipse sponte , ac manu sua sese crucis signo communiit. Testatus est etiam oblectari se , cum inunctio perageretur. Adstiti deinde , ac iussi bono esse animo : nam si DEvs quidem hanc vitae, laborumque metam praescripsimet, fortiter ferendum, sequenaumque Ducem , quo solitus erat animo in- factos. Haec autem ad verba annuit leniter. Pronunclauit postea Minutius generalem absolutionem; S , cum proposuisset dimittendum aliis, ut vellet sibi a Deo dimissum, quicquid in ipsum peccauerant; respondit statim , ita esto. Interim regio abdominis, quam praetumidam,intensamque iam diximus,emolliri non- nihil visa, ita dc inceps tensa cst, ut questus fuerit se sustocari. Abnuerat a die superiore cataplasmata ; tum autem superueniens Resius , Una cum

Minutio, rogauit, ut DEI amore applicationem pateretur. Ille autem , quia ergo vobis ita videtur, ita

396쪽

LIBER SEXTUS. 393 fiat. Non longum tamen pertulit tempus ; sed amoueri breui post iussit, suffocari se interim conquestus. In remedium ergo ciendae urinae quaesitus chirurgus;

sed is in villam nescio quam, aut quid acturus discesserat. Requisiti alij, vel manum adhibere ausi non sunt, vel destituti organo fuerunt. Iussit interct se sellat imponi, venim, demissis pedibus, sustentare se iam amplius nihil potuit; imo supra sellam ita est collapsus, ut deiecto collo, distortisque oculis visus

fuerit nobis animam efflare. Restitutus lecto sic via reis resumpsit , ut potuerit adhuc de sutacatione queri. Aduenere tum primus Praeses, ipsiusque coniunx , qui cursorem nouum ad chirurgum euocandum infrigarunt. Accersito interim alio, in exscenselecti conssiturus fuit; sed chirurgo frustra adnitente, ob corrugatum praeputium, catheterem inducς- re , est iterum plane collapsus. Resumpserat aliquid virium, cum chirurgus alius sub meridiem redux omganum vix tandem intrusit, urinamque frustra excire tentauit: ac ipse desecit iam tertium, lectoque licet repositus , parum virium recuperauit. Verbum certe nullum deinceps emisit; tametsi creberrima illa , difficillimaque respiratio visa in interdum vOcalis. Heinc a Resio admonitus, ut Seruatoris I Esvnomen salutiferum pronunciaret, obsecundare non potuit;&rogante illo, ut signum pietatis, quale pos set, ostenderet,inendit aliquotie oculis sublime elatis. Denique tot laboribus, doloribusque constinatus, animum D Eo reddidit paullis ante horam ameria die tertiam: cum vixisset annos Lui, menseis v I, dies

397쪽

39 VITA PEIREs xli1637. XII horas XX. Ab excessu , curauit Nepos perhonorificum apparari simus. Et quia tum domi versa batur plastes , sculptorque egregius Petrus Paullio

nuS, quem ομμυαρύτης ante duos mens eis Roma redeuntem detinuerat, ut & truncam Dianae statuam, dc Tripodem lacerum , dc Opera alia marmorea restitueret; ideo usurpata illius industria, ut gypseum

plasma deformaretur ex totius oris dimensionibus, quo deinceps statua quam- simillima ex marmore conficeretur. Medicis quoque visum est parteis corporis internas spectare, ut mortis caussam, licet non foret prorsus obscura, perspicerent. Itaque nocte consequente in id incubuerunt, exsect6que cadaue re, deprehenderunt cor, iecur , pulmones, caetera non male affecta : vessicam vero parte anteriore id

contraxisse vitium , ut madefactae papyri instar, vel leui tactu discerperetur. Heinc creditum illam ab uno , alterove die disruptam, urinamque proinde effusam in regionem abdominis, memoratum illum tumorem creasse. Postica pars sana, dc integra magis : in fundo autem copiosum phlegma, cum arc-nulis non admodum multis. Ad sphinisterem caruncula , callos ave substantia fuit, quae inferne lunulata, oc triente propc digiti densa meatus orificium obstruebat. In sinistro rene nihil insolitum :at in dextro fuere arenulae multae, cum plerisque calculis, ex quibus tres maiores visi; unus quasi amygdalum : caeteri duo quasi lupini. Ex hac ergo caussa nephritis ad dextrum latus fuerat ; ut stranguria ex obturato per carunculam orificio. Insequenti die,

398쪽

L i B E R S E X T V s. 39Jqui fuit vii. Kal. Quintileis, elatum funus magna pompa , magno omnium bonorum luctu ; conditumque fuit, dum sacra solemni more peragerentur, in illo maiorum conditorio, ad aedem Diui Dominici, undecima hora ante- meridiana. Aberat magno suo dolore Valauesius frater Parisiis , cum triste δε- tum nuntiatum est. Praeter enim acerbitatem, desiderium e erepti carissimi capitis, moestitiam auxit, quod assidere laboranti non contigisset, quod non fouere deficientem, non satiari vultu , & complexibus , non mandata excipere , non extremas VoceS,

quas penitus menti figeret, audire. Qui illi casum aperuere , literasque nostras simul reddidere , fitere Fratres illi Puteani, quibus amicis optimis Fratrum Vterque semper est usus. Ex iis natu maior Petro Se Pierio Cancellario carus, rem illi nunciandam sus cepit. Cum ipsum vero offendisset magna frequentia circumseptum , & , rogatus num quidpiam vellet , quid esset rei significasset tum ille, secedamus

inquit, grauiorem enim casem narras , dc vir ille maior, amnisque carior nobis exstitit, quam ut obiter dolendum videatur. Valauesius autem, consternatus licet, generose tamen animos resumpsit, de Cardinalem Lugdunensem conuenit, qui ipse quoque pro amore, quo erga Fratrem fuerat, testatus est insignem luctum. Accessit etiam ad maximum,& toto orbe , totoque aeuo celebrandum Ioannem

Armandum Plesseum Cardinalem Richelium, qui &copiose significauit quam carani haberet mei ιυ memoriam , & Abbatiam Aqui striensem ultro

399쪽

DE UITA PEIREsKIII 63 7. collatam voluit eius ex sorore nepoti, ac Praesidis rationum primi Henrici Seguirant filio. Adueniens deinde post unum , alterumve mensem in Prouinciam , nihil potius habuit, quam iusta persoluere, adesseque etiam exsequiis, quas, constituto Cenotaphio Riantienses celebreis fecerunt. Scripsit quoque

illico Genuam, ut marmor inde aveheretur, erigendo monumcnto, quod & Fraterno nomini, & amori mutuo esset consentaneum. Caeterum statim percrebuit rumor , interiisse Petreshium, qua orbis patet literatorum ; qui Universe perculsii sunt, quasi Parente , ac Principe rei literariae deis cho. Nempe cum omnium spes foueret, animos Omnium erige-rct, omnibus praesidio, & auxilio esset; non potuere omnes non stangi, concidereque animis, quasi subduci o spiritu, quo uniuersi animabantur. Statim autem dico: nam ecce Lugduno etiam Batauorum, III. Eidus Iulias datae a Salmasio ad Puteanos literae sunt, quibus se ineptum ad omnia ex renuntiata morte perscripsit. Et ne praeteream quae subdidit, sum, moluit , animo firmando , qui animo plane def=ondro, studiaque nullo haseo laco, ex quo isse non superest, Pt ipsorum fautor , promasorque erat. Ac tempe

raretur quidem desiderium , si sicuisset superstiti testatum

facere lectum, quem ob collata beneficis merito iure conceperam : nunc autem est mihi moriendum ininto, quando ille est grati animi uisivi ni praemortuus. Quodpossum, illud Auperest , ete i us memoriam umeratione pro-ρquar, oe scriptis meis ea transimistam testimonia in posteras , qua incomparabitu virtus, meritaque ninquam

400쪽

LIBER SEX TVS. 397 satis aestimanda deposcunt ab homine, qui illum, dum eti- 1637. xit, sustinerit, pluraque ab *so beneficia, quam abs quoquam mortalium tulit. Sed dicere plura non possum , quin effluam totus in lachrymas , cr necesse est Ibiam heie abrumpam. Ecce aliunde literae Roma postridie eas Eidus conscriptae a Naudaeo sunt, quibus haec inter caetera , Heu rerum vices s heu fata infanda i heu mors acerba , σ infensa bonis omnibus , quae gestienti latitiae intercessit; miro οῦ illo incomparabili, tune cum nihil minus, quam de eius obitu timebatur, F vivis sublato J Vbi eηim crinitum sidus essust ibi de coelo intonuit ' ubi terrae motuι , cir stagores insoliti, q)ectiaque , oe portenta apparuerunt, in eius viri, omηium maximi , omniam optimi,

sapientissim=que interitu sane ludunt nos, dcc. Alias praetereo literas , in Pibus illa passim leguntur', Nulla ferent talem secta futura virum. Et, eando ullam inuenient parem S Et, Oecidit igitur n=ιs nostra es occidit Sol noster ' Occidere Charites s occidere generis humani diliciae foccidit ille, Solus, qui tristeis hoc tempestate Camoenas RG flexit ' Alias etiam praetereo, Θ s amisi , crussitI-que, in quorum pectoribus candor, & gratitudo inhabitat, ut dolorqm testati sent, sic consolationem

mutuam adhibuerunt. Pervencre ad me complures ,

sed principem locum eae tenem.quibutio. Ludovicus Gayus Balaacus, eelebris jlle scilicet, cui nemo non Gallice modo , sed Latiria etiam scribentium elegantiae palmam non iacile cedat, singulariter parentauit. Praetereo rursus Epicedia, Epitaphia, T enos, Encomia, Elogia, quae tam prosa, quia, carmine, Varusque linguis sint evulgata Nd Latine potissi

SEARCH

MENU NAVIGATION