Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

363 DE UITA PEiREsΚIIris, quod alii sibi notum vellent, tum non promiscue eas ostentabat; sed exscribi ita curabat, ut lineolis includeret quicquid exscripto exclusum vellet; voculas rescindens hominum, rerum, negotiorum,quae ignorari interesset Pac , ne quid posset offendere, phrasin commutans, aut leniens. Ut solebat porro curare perscriptas ad se literas; ita quas ipse conscribebat, amanuensibus exscribendas dabat, asseruataque earum exempla, pro Varietate, conditioneve seu regionum, seu hominum, in quaterniones coniiciebat. Cum rogatus vero aliquando esset, cur id ageret ; respondit, non sene quod sua asseruatu digna putaret; sed quod saepenumeris interesset, quid pridem, nuperve aut scriptum, aut non scriptum foret, oculis subiicere ; ne vel idem, aut eodem modo in- .culcaret cum taedio ; vel omittere pergeret, de quo dubitaret, num ante scripsisset , vel repetere memoria non posset, quae aliquando conquisitisset, digessissetque impenso studio: vel non haberet unde possct inficianteis rei cuiuspiam se monitos, conuince- rc ; vel denique , si literae simistro quodam casu periissent, in recudendis laboraret. God ad librorum lectionem spectat, parum profecto oth, quod posset illi impendere, postremis vitae annis superfuit. Siquidem totus pene fuit in conscribendis Epistolis;& cum libros peruolutaret, fecit maxime , ut aliquid excerperet, quod transferre in illas posset. Qirandocumque autem se lectioni dedit, progredi cursim aut transvolare loca dissicilia solitus non est ; sed lento gradu semper incessit, substititque, quoties Occurrit

372쪽

LIBER SEX TVS. 369currit, quod remoram iniiceret. Heinc praesto semper calamum habuit, ut subiecta lineola designaret loca obscura, & quicquid notatu videretur dignum. Dicebat se enim inde admoneri, ut libro resumpto, dissicilem locum iterato expenderet; obseruabilem menti inculcaret ; usurpabilem statim inueniret. Quare neque fuit ex illis, qui lautos libros obtinentes commaculare illos verentur similibus lineis, notisve marginalibus: pretiosissimos enim potius habuit, in quos plureis notas inserere potuit ; unde omneis fere

ante compactionem aluminosa aqua imbui, non

fatis fore margines praesentiens, folia chartae purae inseri mandauit. Solitus fuit etiam, si quid ab amicis obseruatum acciperet, aut interserere sua manu,

aut per ipsosmet, vel alios, in codices suos interscribenda procurare. Eadem ratione , si quos habuit, vel dono datos, vel coemptos, qui doctorum virorum fuissent, tanto semper cariores duxit, quanto plura illorum manu inter- exarata cognouit. Ex quo aliunde agnoscitur , studiosissimum illum fuisse habendorum autographorum , ac ineditorum praesertim, si qui obtineri ab auctoribus, eorumve haeredibus possent, quos in lucem edi, aut saltem, si per auctores non liceret, exscribi sibi procuraret. Ea certe de caussa semper habuit librarios, seu exscriptores

paratos quos inter sane tacendus non est amanuensium fidissimus, patientissimusque Franciscus Parro rus) ut seu linguis vernaculis, seu Latina, G raeca, A rabica, Turcica, aut alia quacumque quidpiam Vellet, facerent satis. Scilicet passus numquam est, ut mini-

373쪽

3 o DE UITA PEIREsKIImum cuiuspiam inuentum , obseruatumve depe deretur; adeo semper fuit ea spe , ut ex ipso proficeret , prodesset e alicui posset. AEquum est autem

commemorare , cum circa alia omnia argumenta

sollicitus foret, oblitum sane non fuisse ea, quae sui

essent muneris. Etenim cum existimaret unicuique

homini ad certum genus publicae vitae, seu pro nascendi conditione, seu ex electione propria destinato, in id praecipue incumbendum, quod institutum postulat; ac tum licere ad alia studia, pro lubitu, di-

. uertere: idcirco ipse caetera quidem consectatus est studia ; at non propterea intermisit se in ea arte exercere, quam norat, ac profitebatur. Iurisprudentiam nempe excoluit Culaciana illa , ac liberali methodo , quae ex ipsis fontibus iuris, potiusquam ex doctorum riuulis, le*um nitorem conspicuum facit. Heinc vero praecipue amauit antiquitatis studium ;quod eo maxime faceret; & praeter Pandectas M S S. quos habuit, requisimit etiam alios Codices , quod quaedam editorum loca expeterent ab ipsis lucem. Hac certe qccasione memini, cum aliquando dubitaret & ne Pandectae quidem Florentini prorsus satisfacerentὶ de germana interpretatione Legis Neratius, circa retentam , amissamve selo animo possessionem, scripsisse eum Romam, ut ex vetere M S Cardinalis Barberini, ac B uccardi manu, textus Legis , cum scholiis marginalibus summa fide exscriberetur. Nimirum quoties fore praesensit, ut circa causam celebrem ferret in Senatu suffragium , nullum non mouit lapidem , ne illud ferret imparatus.

374쪽

LIBER SE π Tvs. 3TISic pridem circa eam quaestionem, cui debeat accodere lucrum, creditori-ne, an debitori, ubi datis mutuo monetae speciebus, aestimatio accreuerit, ex iu- terueniente Principis edicto : Pacium adhuc super

stitem interpellauit per literas, ut quicquid usquam

ea de re obteruasset, communicaret. Sic nuper e3it eum Salmasio , de poenis olim apud Romanos, aliu-que nationes praescriptis in eos, qui stationes deserunt, dc animo potius pusillo, quam malo,commissis sibi arcibus cedunt. Sic cum Bignono, eximio illo, quem huius aeui Scaevolam , ac Varronem dicere li. . oceat, de auctoritate legum Romanarum per Ga

liam, propter edicta Alarici Caroli M gni , aliorum rue Principum, qui visi sum leges Theodosiiani Coicis, terasque ratas habere. Perscribebat ipse inst terea, quicquid fere dici, aut excogitari hisce de rebus poterat; adeo semper erat locuplete penu, ade que illi rescribebant debere eum solum se consuleret, verum cum ipsis ita agebat, ut circa ea, quae iam nosset, congerenda non laborarent, ac in eo essent

potius, ut nouum quidpiam ostenderent. QDd dixi porro obiter circa antiquitatis studium , complectitur id maxime uniuersam Historiam , quam sic animo informauerat, tenebatque, ut videri posset omnibus & locis, & temporibus interfuisse. Defixum quippe hoc semper habuit, conferre maxime histo- .riam non illustrando modo iuris studio , sed componendae etiam vitae, animoque eximia quadam atque liberali de statione afficiendo. Ceniebat enim: quodammoda effcaciorem Philosophia, quod

375쪽

3 α DE UITA PEIREsKII quidem verbis homines erudiat, sed illa exemplis

accendat; ac aliunde faciat, ut nos vitae breuis pigere non debeat, quam reddit participem rerum, temporumque praeteritorum. Conquisiuit proinde semper nationum omnium Historicos ,& cum per antiquos haberet per- caros, tum eos duxit carissimos,

qui vel nostrae gentis essent, vel quomodocunque ad eam attinerent. Ut enim vix patienter tulit hominem ingenuum, qui in orbe suo peregrinus esset, videre; ita callere ipse voluit quicquid monumentis esset proditum, non de rebus modo ad Prouinciam, Galliamve speciatim pertinentibus ; sed etiam de iis, quae ad Italos, Hispanos, Germanos, Anglos, Hun- garos spectarent, uniuerseque ad illos omneis, qui scum hominibus nostris commercium , aut dissidium fuit. Et quam-ardenter, putas, expetiit interpretationem,atque editionem Arabicorum codicum, quos optimus Golius ex Oriente nuper aduexit, continenteis historiam expeditionum, bellorumque a Regibus nostris gestorum in Syria Putauit enim posse fieri, ut eius nationis Scriptores secus, quam

nostrates multa recitarint, quae nosse foret operar- pretium ; ut vel ex mutua collatione, elici, contexI-que posset narratio quaedam verisimilior. Putauit etiam posse exinde plurima a nostris omissa suppleri, cum ipse quoque innumera supplenda haberet

ex variis illarum regionum , atque temporum comitiis , diplomatibus, literis, sigillis, insignibus, in- strittionibus, numismatibus, illissique id genus. Erat vero rerum huiuscemodi prae aliis impense curiosus,

376쪽

LIBER SEX TV s. 373 quod testeis esse diceret antiquitatis incorruptoS, quodque ex iis addiscerentur, quae frustra requireretruis ex historiographis omnibus. Et memini quiem interdum, cum vitris variae convexitatis dilpiceret chartas,& numismata minutissimorum, ac semesorum characterum , obiectium id fuisse , quod Seneca habet, Illam tu otioseum vocas, qui maiorem di rum partem in aruginosis lamellis consumit ; itemque illud , Insanit meteres statuas Damasippus emendo : ac eiusmodi alia. Uerum ipse, Non nescio, inquit, effuse a multis rideri haec studia, quasi, nec nobis ornamento , nec caeteris usui sint: ij tamen soli iure carpuntur, qui ad vanam,aut etiam nullam eruditionem haec referunt; cum plerique comparent solum

in ornamentum armariorum, ac parietum, nec alio

sine habeant, quam ut habere perhibeantur. Porro laude digni videntur, nec tempus frustra terere, qui talia conquirunt, expendunt, illustrant, ut bonis au-inoribus legendis facem praeferant; ut historiarum circumstantiae perfectius clarescant; personaeque, res,& actiones animo melius infigantur. Scilicet ex statuis, numismatibusque cognoscere licet, qualis fuerit vultus, habitusque clarorum virorum , foeminarumque illustrium, quarum nos actiones auditae delectant; qua forma fuerint Dij, Deaeque, de Heroes -- prisci, cum suis illis insignibus; cuiusmodi fiterint

siue ornamenta, sue inlimmenta religionum, bellorum , magistratuum, coronae, currus, triumphi, sedilia, innumeraque id genus alia. Quae, & plura Cum recenseret , tum prolatis compluribus monumentis

Aa a iij

377쪽

faisto monstrauit; adeo ut innotuerint demum placraque Auctorum obscura, nec alia ratione intelleista loca. Saepenumero etiam in admirationem rapuit,ubi

ostendit, sine rebus huiuscemodi inspectis, atquee ploratis, non posse intelligi quid auctores velint,

cum tam saepe mentionem faciunt Numismatum, ac Ponderum , ut Talentorum, Siclorum , Drachma rum , Denariorum, Victoriatorum , Sestertiorum, itemque Assis, de partium eius ἔ ac caeterorum bene multorum ; de quibus cum dissereret, immensamque copiam , & varietatem proferret, non pauc pnoui obstupefactos. Ac speciatim quidem aliquando, cum multitudine Unciarum pondere, & forma diuersarum exhibita, rogatus fuit, quid stibi vellent symbola illarum tam varia. Nam singularem quidem globulum appositum dixit, non ut designar

tur modo unitas ; sed etiam ut illius tumore, qui Graece ιγώς dicitur , ad unciae vocem fieret allulio. Eadem ratione in plerisque adiungi uncum, seu vncinum ; ut pondus unciale statim notaretur. In qui busdam vero, ac praesertim Hetruscis, hastam , quae Graece dicitur ; ut ex λ dissimulato, . . vox

superstes idem patefaceret. Sic plerumque adiectam si vinitatem significare , non tantum quod unum hoc sidus eximia luce noctem collustraret ; sed etiam quod ex voce Luna, L detracto , una supersit. Sic exhibitam in nonnullis Astragali faciem, quae in iactu vocata unio, unitatem sit nificaret; etiam in quia busdam solum istellecta , cum in auersa parte se

lum appareret opposita facies, senio appalata. Si-

378쪽

LIagR s EXT VS. 37s milia quoque declarauit, in caeteris Librae, siue Assis partibus ; ut cum in Semisse declarauit, spicam idcirco appositam, quod antiqui alluderent ad seminis semissis voces sed haec attigisse susciat, ut pateat illum suo studio, lettique,& sagaci examine ea potuisse interpretari , quae in libris nusquam exstarent; ac tanto facilius audienteis stupore quodam percellerent. Nam alioquin minus fuit mirum etsi plerosque delectauit, neque id sane immeriato in quod de Mensuris, deque valis non minus diserte verba habuit, quam iptis mensuris, vasissique antiquis coram positis, demonstrationem apertam fecit. Et sane , quoties illi aut vas, aut numisma, aut statua, aut quicquid demum aliud non vulgare oblatum est ; ita semper solitus filii, quam primum licuit, expendere, ut non in loculos referret, aut creditum restitueret, quin perspexisset, quicquid de illo sciri posset, aut coniici. Gippe & libros consul

bat, & cum similibus conferebat, & memoria repetebat quicquid obseruasset eo pertinens ;&,vel capacitatem, vel pondus, vel formam nulla non arte e plorabat ; & eruditorum ubiuis degentium requirebat sententiam; & coniecturaS proprias, quas quomodocunque filicire posset, congerebat;&, Vt paucis dicam, rem non dimittebat, quousque nemo mortalium posset uberitis cognoscere. Eo cum peruenisset, tum demum quicquid nouerat, aut inIerebat in librum eiusdem , assinisve materiae ε, aut schedae commentariis interponendae consignabat; aut certet

ansam arripiebat conscribendi unam, pluressive Eeb

379쪽

3 6 DE UITA PEIREs XII stolas, in quibus laboris fructum explicaret. Quare nihil mirum , si cum tota vita sedulitate hac fuerit, nihil tandem posset obiici, quod quasi alter Oedipus non statim interpretaretur. Eodem porro modo sese comparauit circa res Naturae admirabileis;de quibus, quia passim varia diximus, non est cur speciale quidpiam attexamus. Memorare id sussicit, neminem plura aut obseruasse , aut obseruari procurasse, ut aliquae tandem saniores , purioresque vulgaribus notiones rerum elicerentur: qua de caussa luspexit genium , comprobauitque institutum Cancellari, λnglorum magni, Francisci Verulamij, quem saepius doluit non conuenisse, superstitem adhuc, cum nai

venitque postremum Parisiis. Displicebat profecto illi quae Physica vulgo docetur in Scholis, tanquam nimis umbratica , & ingeniorum potius technis,

quam experimentis naturae innixa. Heinc corrugare solebat frontem, totumque vultum contrahere,cum

incidisset in Physicos, qui subtilitate potius , quam

soliditate certarent; de acumen licet commendans, dolebat tamen ipsum verbis,distinctiunculisque potius deteri, quam penetrandis ipsis rebus, ne sua quidem fronte perspectis, impendi. Ac si illi quidem forent opiniosuli mi, & siue Aristoteleae, siue alij sectae deditissimi homines, ipse illos sibi sapere sinebat, neque quidquam contcstabatur : sin autoni ii essent, qui veritatis amore praeiudicium deponerent,& leniter audire mallent, quam contumaciter obloqui ; tum eos sermones ipse fundebat qui ab illis cum voluptate, & applausu exciperentur. Nam quan

380쪽

Lin ER SETTVL. 377tumcumque aliquas eius opiniones non prorsus proribarent, mire tamen assiciebantur, dum sua ratioci nia confirmaret semper , aut obseruatione restum, quae, licet vulgares, non satis .iamen aduerterentur , aut relatione tam propriorum, quam alienorum lex Aperimentorum , quae proferre semper multa potiunt adeo ruit semper adnotandorum, congerendorumque curiosus aut exhibitione ipsarummet rerum, de

quibus quaestio incidisset; in nausta enim, abundauit copia rariorum mineralium, lapidum ,plantarum, ianimatum, quae quocunque pretio,aut quacunquo, arte, haberi, ac seruari possunt. Ex his fere elicitur

non placuisse ipsi Dialecticas illas, Metaphysicasve . argutias, quae nihil bonae frugis haberent, de fouem,

dis selum elamosissimis contentionibus essint combparatae. Tametsi enim delectabatur, dum quid argute concluderetur simul tamen aegre ferebat, quod foret de re nihili. Sic sepe etiam assiciebatur cum, audiret verba facienteis de rebus illis sublunt s. ac, non cadentibus in sensem. Nam posse quidem

manam mentem adusque Ideas,& separatas Substantias intelligendas pro si, id mirabatur, commendi dabatque: at semniare tamen de illis tam multa, analogiis, ratiocinusque adeδ leuibus communire iid non comprobabat, sed miserabatur. Dolebat ni-imirum, praeciam ingenia praetergredi incognita, in ira riquem, quaessulis patent Iubjiciunturquenibus; ex riere 'ero ad ea, quaens nis*ura quietdem verisimili attingere liceni iniin dicebat etiam sebuereri se , ne Doctores sibi nimium arrogent, ,

SEARCH

MENU NAVIGATION