Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

318 DE VITA PEIREsKIINempe, si quid uspiam inuentum , cuius nesciremtorigo, natura, destinatio, statim ad illum prouoc batur; quasi germana rei notitia citra eius opem haberi non posset. Quid, quod rerum etiam, quae non forent, sed esse tamen perhiberentur, timatus condiationem est ; disquisivitque, num saltem possent in rerum natura exstare De Solertia iam saepius dierum, ob quam nihil pene, quod humanitus fieri, haberi ve posset, se consequuturum nunquam des erauit;

modo iuuaret, interessetve animum Q intendere, explicareque conatum , ac neruos. Et sanὸ plurima peregit, ac obtinuit, visa viribus, condition que superiora ; quoniam facile prospiciebat quicquid promouendo, obstitndove esse poterat; impiger alium de , ut illud urgeret, hoc amoliretur, α omnia misceret , quousque votorum compos fieret. Quinetiam amicos ubique parabat, & officiis vatiis ultro obstringebat,ut seu aliquid destinasset, seu deinceps occaso demnationem factura esset, ad obsecundan . dum forent comparati. Quamobrem, re proposita, quam peragendam arbitraretur, prouidebat primum pretio ne, an prece, amore, an metu, iussis, an sponte ; α quis, quid, ubi, quomodo, quando, ad praestitutum finem conferret; ac tum, nihil cunctando, manum operi dextere admouebat. Sic in excogita dis caussis operum tam artis, quam naturae admirabilium , peracutus, ac celer fuit: facillime enim coniiciebat , &, dum tantillum decoxerat, conicia utas

suas ratiociniis omnifariis suffulciebat. Memoriam ad- haec habuit faelicem , ac plurimum firmam. Ta-

362쪽

LIBER SEXTUS. 31smetsi enim conquerebatur habere se fluxam , atque imbecillam; explicari tamen non potest, quanta ruerit varietas rerum, quarum ex ineunte aeuo.meminit,

idque non uniuerse modo, sed cum sineularibus etiam locorum , aditanum, verborum, perionarumque circumstantiis. Ex quo essiciebatur, ut inter loquendum, adstanteis semper mire recrearet; quod, quaecunque suborta foret colloquendi occaso, pro-rerre e suo penu possier- quod apposite, lectis verbis, si ma cum gratia recitaret. Nempe non fuit rapida quidem volubilitate verborum : at non fuit tamen haesitans lingua, nec absenus voce , nec sensu confuses. Seu enim partus ingςnῆ , seu ibesaptus memoriae , seu animi motus effvi endus foret; adeo non inuita verba occurrebant, ut distincte, grauirer, copiose , ornate omnia diceret, neque , si res fili Dsent coram positae,conspici praeclarius potuissent. I dicio maturo ,ac solido fuit ; adiutus praesertim tan-m experientia, lectione, Ac meditatione rerum. Et quamuis nonnullis videatur praecipitanter egisse, quod nihil icunctatus unquam fuerit, quoties promouendarum artium , adiutandorumve virorum eruditorum occasio incurrit : nihilominus ipsemet restat , doquacum a primis annis , ac toto decursu aetallis aeogitauerit , nihil esse potuit deliberatius. Quinidicebat etiam nihil deliberandum , ubi Vcretur decisadiuuandis, qui cssent generi humano 1va doctriae sussile inuentis quomodocunque auxiliaturi. V. sis est aliunde mon-nihil credulitati indulsisse ;,aticum nerui, dc artusIapientiae sint, nihil gin-

363쪽

3ω DE VITA PEIREsKIIclere ; non postulat aliunde ratio , ut nihil nisi visum, auditum , palpatumve admittatur. Nam dei eius quidem habendus, neque cuiuis fidendum est: sunt tamen boni, doctique viri, tam falli, qu fallere nescii, quibus fidem non adhibere ferum,&immane videatur. Atque id praesertim, cum sit angusti nimis ingenij, persuasum habere nihil esse in

naturae recessibus, praeter haec familiaria , vulgoque obuersantia ; & ea , quae in una regione, aut aetate visuntur, mensuram neri, ac typum Omnium, quae esse in caeteris possunt. Id cum Petreskio perspei hum ret, facile omneis audiit, de quorum seu eruditione , seu probitate non dubitauit; at cum non pronunciaret statim , quae narrarentur esse ex iis, quae fieri, esseve non possent: solitus est tamen expendere omnia, & nisi posset aliud, saltem sic rogare om-n eis circumstantias, ut si quid demum crederet, id probabile esse oporteret. Quod si interdum propriis ratiociniis non dissidit, visusque est: paullo tenacior conceptae semel sententiae; caussa illi fuit, quod existimaret non esse semper vacillandum, neque decedendum de ea opinione, quam aliqua ratio , aut coniectura fecisset firmam ; nisi potior occurreret, quae oppositam firmius stabiliret. Et sane nihil tutius quidem, quam comparatam habere mentem ad exuendum omne praeiudicium, ut rationi, ac veritati sine pertinacia locum praebeat: Verum, quia Vix unquam occurrunt momenta rerum paria,eficitur semper , ut menS in unam partem propendeat; adeo Vt

quisque tanto sit excusatione dignior, quanto vel

nolens

364쪽

nolens id sequitur , quod verisimilius videtur. Dicendum rursus fuisse illum sedulitatis eximiae, diligentiaeque inexpugnatae. Ea certe fuit maior, quam pro virium, valetudinisque ratione; quando vix unquam ita remisit vehementem illam contentionem animi, ut ullam horam, necdum ullum diem absque linea transegerit ; adeo nullo unquam momento

deliciarum suarum obliuisci potuit. QDrsum vero innuam indefessum studium , seu obseruandum aliquid, seu committendum chartis fuit Θ Nam quantum quidem praestiterit in obseruando ; seu res coelestes, seu terrestres,leu naturales, seu arte- factae, seu antiquae, seu recentes, seu quaecumque tandem visae sunt cura & attentione dignae, passim iam insinuauimus: in scribendo vero lic impiger filii, ut quic quid rerum occurreret,statim faceret adnotatum. Literas praetereo, quas, sit quisquam alius,& numerosissimas,& eruditissimas, & plerumque etiam fusissimas scripsit. Refero potius, nihil unquam memorrabit e accidisse , quod non ipse statim sua manu in commentarios retulerit ; cuiusmodi fuere pompae panegyricae, publicae clades , prospera, aduersave

magnorum Virorum euenta, contentiones celebres,

habita cum Principibus, & eruditis viris colloquia, atque id genus plurima alia. Admouebat autem incunctanter manum, ne descriptionem differendo interuenirent negotia, quae exturbarent, ac interim memoria elanguesceret, & rcrum multarum singularium mimis tenax essiceretur. Similis crat diligen

tia, qua, seu quidpiam notatu dignum sibi in nδω-

365쪽

Da UITA PEIREsΚIItem incidetet, seu audiret ab alio , seu ex libris expiscaretur, arripiebat calamum; nec poterat pati, ut

quidpiam periret, quod vel sibi, vel aliis arbitrare-

tui usui futurum. Conscribebat vero, quia existimabat rem tum demum esse in tuto nec posse perinde ex charta , ac ex memoria effuere; idque cum

ipsi, ut Socrates, aut Pythagoras fidere non posset; experireturque id , quod scriberet, ipsa scribendi contentione animo profundius infigi. Ceterum quicquid adnotare deugebat semper nouas schedas,lau distincta chartarum folia , ut si quid addendum

postes, videretur, essiceretur confissum nihil. Praescribebat autem in fronte, aut in summo margine adnotandae rei argumentum, siue titulum charaia re maiusculo quo etiam fere interscribebat nomina propria , votas e alias, quae poterant ex min time, aut non recte legi, aut non tam cito occurrore 3 adiiciet tque annum, &dlam,&, cum ab alio acciperet, praemittebat etiam auctorem. Nec modo vero marginem interdum ex una, saepissi ex Vtraque parte relinquebat, ut si festinando quidpiam omisisti, posset illud adiicere, potiusquam interlicere : sed & ipsam frontem faciebat peramplam , ut discemi melius posset titulus , & maxime , si fortὸ

ipsum praemittere, prae festinatione, non satis vacaret. Quanquam id raro ; neque enim imperfectum quicquam volens relinquebat ; quod sepe nimis expertus fuisset res inchoattas, aut concisas futurae ampliationis spe , nouam manum, aliis curis interuenientibas, Laud sensisse. Quapropter sic omnia sisti

366쪽

L1BER SEX Tvs. 363hebat, ut si manus extrema foret. indignabaturque, si quando iussus aliquis , seu dictatum , seu excedi pium , seu proprium quid conscribere, non satis c

pacem relinqueret locum praeficiendo titulo , aut marginem non satis congruum , congruamve sitis distantiam inter voces , ac lineas, exsaiptionis Hegantioris,ampliorisque expectatione.Censebat enim, id, quod res erat, eam dilationem esse sellacem; nisi aliud , nonnullam certe inducere temporis i cturam. Pari ratione aegre ferebat, si quis procul absens exspectaret vel reditum, ves occδonem aliam, ut quidpiam uberius narraret, vel transrutteret; vo

Iebat enim copiose scribi , di quamprimem mitti

quodcumq; nosse, vel habere intererat; quia non I ro ex simili procrastinatione fuerat rebus pulcherrimis , utilissimisque s ustratus. Non poterat autem qui illum amasset, copiosas nimis literas dare, quod rerum scriptarum nullas circumstantias non explici-ras peroptare: n-etiam lapius querebatur, quM qui scriberent, non satis cogitarent ea, quae sibi ipsis essent in luce, ac proinde ut nimis nota , vel non magni ficerent,ves scribere negligerent, esse absentibus plane incomperta ; atque idcirco nihil ex illis

non nouum iri habitum, eoque nomine placiturum.

Heine sicut ipse quid explorans, aut aliquem interrogans, nihil,quod ad rem attineret, omittebat perquirere ι ita cum aliquid ab aliis ii estigari, obseruarique .seu iprocul, seu propὰ iubebat ; mandabat

semper, ve quibuscumque id posset modis perspice, reuir , eὼ ut nullae, si fieri possit, laterem circum-

367쪽

36 DE VITA PElREsRII stantiae . quas proinde ipse fere praescribebat; mire aliunde oolectatus, si quis suopte marte , pwpriaque solertia , vel ad omneis, vel ad plureis, vel ad

aliquas certe attendisset. Ad haec impenso fuit studio ad librorum copiam , varietatemque comparandam. Nam de MSS. ut nihil dicam, quos nisi habere antiquos potuit, exscribi certe procurauit sex-

scripsitque interdum ipse praehabitis indicibus Bibliothecarum celebrium, ac toto orbe praecipuarum; ut siquid stibi, studiosisve necessarium occurreret,Vnde erui posset, in promptu haberet. Vt istos, inquam, praeteream, praelo subiectos conquisiuit Roma, Venetiis, Parisitis, Antuerpia , Amsterodamo, Londino, Lugduno, aliunde; idque non modo ab exactis Francosuriensibus nundinis; sed toto etiam anni decursu , amicis admonentibus, transmittentibusque qui pro votis essent ; & subministrata seu per nummularios, seu per amicos ipsos pecunia. Si uspiam quoque Bibliotnecae distraherentur, subha

starenturque ; coemi rariores curauit, eosque nominatim , qui forent elegantioris cuiusdam, neque habitae sibi editionis. Et incredibile quidem dictia, quantam copiam consesserit ; incredibile etiam, quorSum non propterea completissimam Bibliotheiacam reliquerit : sed neutrum videbitur mirum , si quis conliderauerit quaesiisse eum libros non sibi solum , sed etiam quibusvis opus illis foret. Innumeros vero commodato dedit, qui restituti nunquam sunt; innumeros quoquc donauit, ut saperius attigimus , quorum exemplaria Vix , ac ne vix quidem

368쪽

LIBER SEX Tvs. 36 speraret posse resarciri. Id nempe cum ex usu esset eruditorum virorum : nam ex iis, quorum Bibliopolae possent exempla sufficere, mira profusione est usus. Eam ob causana quoties accepit aliquem re cens editum , plura illius exempla voluit, quae partim sibi asseruaret, partim in amicos statina diritibueret, prout argumentum placiturum norat. Seu donaret porro , seu sibi haberet, compingi atque contegi pereleganter appetiitiunde & aluit continuo domi artificem industrium, qui compactionem exquisite elaboraret, decoraretque. Quin aluit etiam interdum plureis; neque enim unus satis unquam fuit, tot conquentibus undique voluminibus perficiendis. Contisit etiam siepenumerὀ, ut commodatos sibi libros, a suis possessbribus negligenter habitos, compactori suo reficiendos, exornandosque tradiderit ; clim ij nimirum vel argumento, vel raritate id mererentur ; adeo ut ex male curatis comptos faceret, redderetque. Sic curauit etiam quoscunque

est nactus peruetustos codices, seu impretas , seu Ms S. Neque ipsos integros modo ; sed illorum

etiam fragmenta, semesaque folia. Et cum ex eo quaereretur, cur tam sumptuosus ea in re foret, caus

sam dixit, quod persaepe libri optimi fata pessima

paterentur, clim in manus ineruditas parum culti inciderent; ac se ideo operam dare, ut, vel ex decore pretium obtinentes,nec stombros metuerent, nec

thus. Quos sibi vero compactos habuit , proprio charactere insignitos voluit. Constitit ille ex tribus Graecis maiusculis literis N, Κ, Φ , ea elegantia in-

369쪽

DE VITA PEIREsTII ter se commissis,ut geminatae tam dextrorsum, quam

sinisti orsum legi possent; ipsissique initialibus exhiaberentur tres illae voces

Quantum ad Bibliothecae locum, is fuit sane nimis angustus,quantumuis praeter parietes supellectilep

eiosa ornatos, tabulatum quoque medium forulis onerauerit, ex eademque instruxerit. Heinc libros quoque habuit tam in promusaeo, seu quasi Biblio-tnecae atrio, quam per diuersa conclauia, column tim cumulatos. Et saepe quidem cogitauit de prolixa quadam pergula exaedificanda ; sed tam multa mouenda fuerunt, potissimum Vero paterna, atque auita Bibliotheca , in quam aliunde maximam partem cimeliorum coniecerat , tam etiam partam ori sibi semper fecit, ac habuit 1, ut rem exsequi non valuerit, ipsasque aedeis, ut ab initio se habuerant, re liquerit. Mitto, quod idem promusaeum, it quo domus atrium, hortulusque, dc alia loca onustam rint marmoribus , tum effigiatis , tum insculptis; quodque tam in vetustiore illa Bibliotheca conclusam haberet congeriem immensam antiquorum n mismatum, ponderumque, saltem leuiorum; in alia vero tam pondera, quam vasa , quam arma, quisnstatuas, quam innumera alia ; necessum fuerit omnia iacere veluti confusa, ipsique uni, qui omnia probunouerat, manere discreta. Longe sane abfuit ab iis, qui apud Senecam,Corinthia paucorum furore pretiosa, aurea subtilitate concinnant 1, nam etiam pretiosa, quae ab initio compararat numismatibus loculamonia, negi u ; ex quo praesertim iuris expertus,

370쪽

L I B E R S E X T v s. . iis periculo suo cautior factari est, thecasque ex ebeno, aliave simili materis comparauit duntaxat rebus f to minus obnoxiis, ut tripodi illi, symbibissique vasis, eaeretisque esuta ocla Nec tamen abs re insinuauiquae videri aliis poterant conia , non fuisse ipsi in-

aiscreta. Tametsi enim excusationem non infimcruenter texeret, quod apud se omnia forent nihilaiud, qutin moles rudis, ac indigestalattamen nihil unquam diu requisiuit in tanta illa congerie modo ipse solus cimelia, libros, chartas, alia conti classet nec iussus quispiam alius conquirere inte uertisset. Nam, ut de libris nihil dicam, quos suis titulis insignitos, in suas quantum potuerat classeis sedeisque distribuerat, quosque Simeoni Corbera-no,ingenioso glutinatori,vel leuissima circumstantia, etiam qua indigesti erant, significare poterat; ciet ra sic solitus fuit in fasciculos, papyraceo, aliove i uolucro contectos digerere, colligareque, ut ipse sua

manu,maiusculo charactere,praescriberet titulos,quibus quicquid in unoquoque foret conclusum , admoneretur. Cum soleret vero speciatim literas acceptas in fasciculos colligare, prout variorum erant viarorum , locorumve, aut temporum; superscribebat ante quis, Vnde , quo anno, mense, ac die perscripsisset ; subiiciebatque indiculum breuem rerum praecipuarum , quas inter legendum subnotarat lineola: exinde nempe adiutabatur tum ad rescribendum distinctius, atque expeditius ; tum ad inu niendum , si quid aliquando ex literis requireretur. Si quid autem rerum nouarum contineretur in lite-

SEARCH

MENU NAVIGATION