Quaestio, an antiquorum doctrina de crisibus et diebus criticis admittenda? : An in curandis morbis et praesertim acutis observanda? : theses quas, Deo juvante, in saluberrima Facultate medica Parisiensi, praesentibus competitionis judicibus, publici

발행: 1824년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

3쪽

Aia Antiquorum doctrina de crisibus et diebus criticis admittenda P an in curandis morbis et praesertim acutis Observanda p

FACULTATIS PARISIENSIS MEDICINAE DOCTOR, ACADEMIAE BEGIAE MEDICAE ADIUNCΤUS, ETC. Rerum eventa magiS arbitror, quam causas quaeri oportere i et hoc Sum contentus quod, etiamsi quomodo quidque fiat ignorem, quod fiat intelligo. CicERO.

5쪽

ΟΡΤΙΜΟ

CARISSIMO MAGI SI RO ΕΤ AMICO

Μ EDICINAE DOCTORIBUS

7쪽

An Antiquorum doctrina de crisibus et diebus criticis ad mittenda Θ An in curandis morbis et praesertim acutiSObservanda Θ

PROOEMIUM.

CassiuΜ doctrinam multi totam amplectuntur; alii prorsus improbant;

caeteri dubiam et incertam esse contendunt. Celeberrimos inter medicos qui arduam illam et magni momenti materiam aggressi sunt, egregius Bordeu dixit crisium doctrinam non a vulgaribus medici gtractari ac illustrari posse, sed lantum, ab his artis medicae legislatoribus, qui, nulli sectae addicti, nulli magistro, nisi veritati, inservientes, talitantia naturae molimina, attenta et continua ipsius naturae investigatione, perscrutari conantur. Hi praesertim viri omnem ingenii vim exerant necesse est, ut vulgatos errores Omnino profligent, nova utiliaque inveniant, atque solidis et inconcussis fundamentis in nixum exstruant artis aedificium. Crisium et criticorum dierum existentia Monspeliensi medico ita inextricabile problema videbatur, ut, omnibus vel veterum, vel recentiorum operibus sedulo perlectis, adhuc ancepis haereret an crises diesque critici existerent, nec ne. In hac enim saepius agitata questione, opiniones opinionibus, factisque secta debellantur. Interrogabimus-ne auctores, eorumque ratiocinia

perpendemus 3 sed, ut sapientissime dixit Sydentiam ius, siquando aliquod Obserpent σ toma , quod cum dicta bpothesi adposite

quadrat, tum illud supra modum epehunt, ac plane reddunt εκελε φαντα . Sin bpothesi minus Congruat, aut silentio, aut lepisaltem pede transmittere consueνerunt. Naturam-ne adibimus ob

8쪽

servatisque factis majorem adhibebimus fidem 3 Haec via ad veritatem tutius ducit, non tamen sine periculo. Quantis enim difficultatibus in tali materie observatio ipsa impedituri Saepius, seu ludibrio na turpe ipsius quasi sibi pugnantis, seu artis etiam vitio naturae legibus

obstantis, phaenomena critica vel obscura sunt, vel penitus observationem nostram sugiunt. Quanta igitur anxietas me tenere debet, cui de crisium dierumque criticorum doctrina dicendi lex imponitur. Indulgentiam deprecor, novissimus in curriculo alumnus. Tam brevi temporis spatio urgente, in medio sincerus asseram quae pauca vidi, quae pauca legi, et doctarum Iectionum , quas de tantis et tam venerandis viris excipere mihi datum est, quasi summam delibabo.

QUESTIO PRIMA. - An antiquorum doctrina de crisibus et diebus

criticis admittenda pHanc primam questionem in tres partes dividendam esse putavi. In parte prima, vel historica, Hippocratis aliorumque medicorum doctrinam de crisibus et diebus criticis exponere conabor. In parte secunda, vel Clinica, observationes Vel proprias, vel ex auctoribus depromptas reseram, et, adjuvantibus lactis, an antiquorum doctrina de crisibus et diebus criticis admittenda sit vel in tegra, vel magis minus ve modificata, sincere dicam. In parte tertia, Vel theorica, auctorum hypothesibus breviter enumeralis . quaeram an , Vel experimentis, vel ratiociniis , aliqua crisium theoria nunc suppeditari queat. . QuaesΤΙΟΝΕΜ SECUNDAM dein aggrediar , scilicet, an in curandis morbis et praesertim acutis crisium et dierum criticorum doctrina

observanda Sit.

Tam perarduis investigationibus animum intendenti, probabilia ex probatis , exque incertis certa accuratius discernendi mihi sempor

cura erit.

9쪽

An Antiquorum doctrina do crisibuε et diebuε criticis admittenda γPARS I.

Hippocratis alioriamque medicorum doctrinoe de crisibus et de die bus criticis expositio. Prima crisium doctrinae sundamenta in Hippocratis libris , seu theoricis , seu practicis , reperiuntur. Crisis, α πο - κρινειν iudicare, Vel Secernere, aut iudicium, aut secretionem aliquam significat. Etenim variae significationes ab Hippocrate ipso, vel saltem ab auctoribus qui sub Hippocratis nomine multa scripserunt, huic vocabulo tributae sunt. Sic in libro de Asseo tionibus legimus judicationem crisimve in morbis fieri, quum morbi

augescunt, aut minuunt, aut in alium morbum transeunt, aut desinunt. Multis in locis omnem mutationem in morbis supervenietilem sub criseos nomine Hippocrates designavit. In libro primo Ho Prin- coptione dicit crisim esse morbi solutionem : χ ιτις ετ ιν απολυσις νίσου.

Sed in plerisque locis ubi divus senex de crisibus disseruit, praesertim in libro de judicationibus, necnon in immortali opere de popularibus morbis, crisim desinit morbi solutionem notabili aliqua excretione seu organico quocumque motu Stipatam. Galenus doctrinam Hippocraticam de crisibus servavit atque ampli sicavit. Non omnem morbi mutationem in sanitatem vocat crisina,

sed tantum illam, quae subito fit, non mediocri perturbatione praece -

10쪽

derate, et saepe comitante. Ea est, inquit, crisis per excellentiam qua, favente natura, ad naturalem statum corpus redit. Alias autem inter permutationes, ea quae subitam mortem affert , mala Crisis a Galeno vocatur. Imperfectam dixit crisim, quum, mutatione facta, levatur, sed non integre sanatur aeger. Saepius tandem, affirmante Galeno, nulla sit crisis, sed paulatim solvitur morbu8 lenta, parVa, diesque aliquot perdurante, excretione facta. In hoc casu non crisi vera, sed solutione, vel disi, morbus terminatur.

Ex his omnibus apparet, inquit Vanswieten in Boerrhaavii Aph.

comment.), crisim lianc vocari in morbis, quando et magniae pertur haliones sunt, Πονagiae phoenomena subito apparent; simulque hinc seqllitur cita mutatio morbi in melius Uel pejus; quam mutationem sequuntiar Uel et comitantur insignes excretiones, Vel depositiones humorum in loca quindam Corporis, id est, abSCessus.

Si hoe mulationes quae crisini constituunt in morbi principio sunt mali ominis est, et timendum ne aeger in pejus ruat; salutarem contra exitum nuntiant, si in ipSo incremento appareant, simulque caetera symplomata ad melius vergant. Praecipua critica phaenomena quibus iudicantur morbi, sunt haemorragiae, sudores, urinde Vel alvi fluxus, Sputa vel mucosa vel purulenta, vel cruenta biliOSi Vomitus, eXanthemata varia, parotidum

His variis crisibus plerumque praecurrunt haud paucae perturba tiones. Quas miro modo descripSit GalenuS, Scilicet: anxietates, vigiliae , somnuS PraVUS, amentia, aurium tinnitus, calor vel rigor, dyspnaea ingens, doloreS in VaritS corporis partibus, etc. Imo, unaqueque crisis peculiaribus Signis nuntiatur; unusquisque etiam morbus peculiarem Suam criSim habet. Sic saltem dixerunt Galenus eiusque discipuli. Ρhtenomenorum quae VariaS crises antecedunt et nuntiant aliquot exempla ex Hippocraticis Galanicisque libris extracta, hic asseramus. Haemorragiam nasalem, Vel epistaXiria praenuntiant vultus rubedo, omnoletilia, Stupor, Vertigines, oculorum fulgor, lacrymae invito aegro

SEARCH

MENU NAVIGATION