Vindiciae libertatis ecclesiasticae, diuisae in duas partes in quarum prima ostenditur appellationes ab ecclesiasticis iudicibus in causis ciuilibus inter laicos motis, in imperiali camera non esse interponendas, nec ab ea recipiendas. Alteram scribi

발행: 1630년

분량: 283페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

,3 v INDIeIAE LIBERTATII pro utilitate omnium, in perpetuum Obseruare conueniet. Ista sunt quae ex Theodosio Carolus Imperator ab Imperato re mutuatus, pius ex pio, iustissimus ex iustissimo utroque Christianae religionis decore maximo & ornamento, siue virtutem

militatem 1pectes in eis, siue cultum fidei orthodoxae, vel erga subditos sibi populos regimen probatissima. Haec audiat & erubescat illi inquit Baron. qui his penitus aduersarias leges statuut& contraria edicta proponunt, timoribus exagitantes populos, nouis adinventionibus inhibentes quacumque occasione praeis

tensa, via indirecta procurant, ne laici ipsi attingant limen Ecaelesiastici sori. Timeo, timeo inquit, istis, nequando, si ista facere perseuerant quod absit) Deus vindex tandem exurgens. virga suroris serrea, secundum illud Dauidicum, tanquam vas μguli constingat eos, undὸ Be ob imminens quod astat periculum

aeque cum eodem ipso ex alto corde vociferor: Nunc Reges musti-gite,'erudimini qui iudicatu terram Sc exemplo discite Caroli ex

obedientia & obseruantia erga Apostolicam fidem, Regna &Imperia propagare, atque firmiter stabilire. haec Baron. tom. 9.

Annal. bub a mum Christi δοr. E sub annum Oristi ut ubi etiam

ostendit ex verbis S. Augustini tract. de opere Monach. cap. M. . potestatem Episcopis iudicandi inter laicos concessam, non tam ab Imperatoribus, quam ab Apostolis collatam esse: Dominum. Iesum, sinquit, in cuius nomine securus haec ago) testem inuoco

V super animam meam,quoniam quantum attinet ad meum com-'' modum, multo mallem per dies singulos certis horis aliquid ' manibus operari, & certas horas habere ad legendum &oran- dum, aut aliquid de diuinis literis agendum liberas,quam tumul-' tuosissimas perplexitates caussarum alienarum pati de negotijs ' saecularibus, vel iudicando dirimendis, vel interueniendo praecia ' dendis, quibus nos molestiis, idem affixit Apostolus, non utique ' suo, sed eius qui in eo loquebatur arbitrio. Vnde vides non ali

cuius Honorij, aut Theodosij, vel Caroli Magni legibus, sed Apostoli

42쪽

Apostoli Pauli decretis eiusmodi iudicio praesectos esse Episco

pos, Pet. Lertraxtiti de Iuri . EG f. secul. q. J. Nu. ag. eor sieqq. p. Gonrale et ad Rex VIII. Oncest. in Trocra. g. r. nu. y. seqq. ubi scribit omnem iurisdictionem ab ipso Papa, tanquam sonte proia ' cedere Alex. II. nu. . vers. Vnde dicit Balae de Iuri . om. iud. Vnde considera, lector, quam malὸ animati sunt erga matrem Ecclesiam, qui dicunt olim penes Episcopos nullam aliam fuisse Iurisdictionem quam inter Clericos & Monachos in causia nimirum religionis, vel disciplinae Ecclesiasticae, & non in alios, vel in alijs caussis, nisi inter consentientes, ut habetur intit. de Epist. audien . &ibi Cuiacius. Debuerunt considerasse & attem disse hanc Caroli Magni, seu Theodosij Constitutionem supra relatam, ut & praecedens S. A ugustini exemplum: ac si quis sorate contrarius usus fuerit tempore Imp. Valentiniani & Valentis, aut Arcadij 8c Honorij quorum referuntur Constitutiones sub dicto titulo Cod. Iustiniani, de Episcopali audientia, hoc euenit, rebus Episcoporum tum accisis: nam ea tempestate mandali, Λ lanis, Gothis & alijs barbaris nationibus permixti, nedum A fri- . cam, sed totam Europam infestabant, Ecquicquid contumelia. tum Catholicis Episcopis irrogare poterant, collatis consiliis velut in suos hostes inferebant. Venim postea Iurisdictionis exerucilium deseuiente barbarorum rabie, Ecclesiae restitutum suit. &facultas notionis, seu audientiae, de qua in d. tit. de Episcopali audientia, transijr, ac potius redi jt in potestatem ordinariae Iurisdictionis cap. Cum Episcopus, 7. de cic. orae in C

43쪽

INDICIAE LIBERTATI IC A P. VII. . Respondetur obieetionibus dicentium leges Ecclesiasticaa citas esse ab Imperatoribus. S UM MARIU M. . D Atio cur nomiissi Imperatoris Orientis varias leges Eeclori statas tulerim. a. cur nonnulli Imperatores confirmationem S. Ponti cis Mur rintes. Theodoricum Imperatoremtanituit quod confrmationem Roma ni Pontisiissibi urparit. . Monitio Cardinatis Baronii ad Trincipes 1. Magna HV heroica libertaε Theodori uisivi erga Leonem Arrimentum Imperator m

CIaterum , quod reperitur nonnullos Imperatores veluti Iustinianum, Constantium, de alios Imperatores Orientis varias leges Ecclesiasticas sanxisse , & in ium Ecclesiastica inuolasse hoc accidit, teste Baronio tom. δ. nnal. anno Oristiis σ1 . quod cum Episcopi. quae ipsorum erat tum impotentia

is sancituri essent leges, praeuiderentque, non ab omnibus receptas ,, iri, eas nomine Imperatoris roborari curauerint, quo vel timore,, saltem subditi fideles perculsi, eadem reciperent Imperatoris no is mine sancita decreta:ita ille malὸ consulentes Ecclesiasticet libe is tari , Ius Ecclesiasticarum legum condendarum, squo nihil in ,, Ecclesia Dei antiquius do praestantius.) spontὸ prostituerunt, usis que adeo, vi ctiam decreta fidei, imo & persidiae & impietatis, is quibus suam quisque haeresim, stac schisma, roborare vellet. ea ., Imperatorum nomine pronauigauerint, qui oblatam occasio-- nem haut inuiti abripuerunt, qua se, sicut laicis, ita &Eccle-

,, siasticis, imperare velle iactitarent. Eodem mentis fascino capti sunt

44쪽

ECCLEsIAsTICAE cant nonnulli eiusdem Imperi j Caesares,qui temerario an se usura pare non sunt veriti Romani Pontificis confirmationem, contra omnia iura diuina, & humana, de quo valdὰ poenituit Theodo- ricum Imperatorem licet fero nimis, utpote post miserabilem illum exitum, quem suis depingit coloribus idem Cardinalis Ba- .ronius, monens idcirco Principes, ut dum in iura Ecclesiae inuolant pari exitu perire reformident, ne dum inconcussa praesu munt, Ecclesiae iura inuadere, & vitae praesentis & aeternae dis pendium sentiant, & regnum haud diu ad posteros propagent, sed exteris cedere cogant inulti: quo certὸ iustius nihil dici po test, ut a terrenis excidant, qui diuina temerariὰ pessumdare ten- tant. Leoni Armenio Imperatori haeretico apertὸ & indigna pbude obijcit quidam Theodorus Episcopus, Deum Ecclesiae suae constituisse Apostolos, Euangelistas, Prophetas, Pastores, MDoctores, non etiam Reges, quos par est fotius castris praeesse, quam Ecclesis. Pari etiam, id est masculo animo Nicolaus Pa. , , pa I. Imperatori Michaeli scribit: Ubinam legistis Imperatores ,. vestros Synodalibus Conuentibus interfuisse, nisi fortὸ in qui-

busdam ubi de fide tractatum est, quae omnium communis,quae mnon solum ad Clericos, veru metiam ad laicos, dc ad Omnes Om- ,,

nino pertinet Christianos pCAP. VIII. Errorem esse haereticum, tollere ab Ecclesia Iutisdictionem temporalem.

e. T T AEretici furit qui ab Ecclesia unum ὸ duobus gladijs auferunt.

a. A I Her quegladius ad Romanum pertinet Tomificem. s. uterque gladius quomo o ab Ecclesia exercendus. . Sejus verborum, Contaene gladium tuum in via ζιvum. . .

45쪽

32 VINDICIAE LIBERTATI sT TAEtetici sunt qui ab Ecclesia Romana, Petri Cathedra, de T Iduobus alterum gladium auferunt, & tantum spiritualem

., concedunt, ipso S. Bernardo dicente: Materialem gladium quin tuum negat, non satis mihi videtur attendere verbum Domini ., dicentis: Converte gladium tuum in vaginam, De cuius usu habetis ista Gregorius IX. in epistola ad Uermanum Patriarcham, Constamis tinopolitanum: Illud tantum ad ijcimus, quod viruinque gladium α, ad Romanum Pontificem pertinere, ex Euangelica lectione te- , , nemus. Etenim loquente Iesu Dilcipulis suis de acquisitione

., glad j Spiritualis, illi duos ibi positos ostenderutit, quos, Domi-

., Dus dixit sussicere, ad cohibitionem videlicet Spiritualis, icte misis poralis ostensae. Si materialem gladium pertinere concedis adri potentiam temporalem , attende quod in Mathei Euangelio .. Dominus dicat Petro: Converte gladium tuum in locum suum, i ., dicendo tuum,materialem significauit gladium,quo percussit ille ,, seruum Principis Sacerdotum; de spirituali vero nemini venit in is dubium, cum ei, Id est Petro, per cuiusdam specialitatis apicemis ligandi, atque soluendi commiserit potestatem. Vterque igitur 'is gladius Ecclesiae traditur, sed ab Ecclesia exercendus unus; alius D pro Ecclesia manu iacularis Principis eximendus; unus a Saceria is dote; alius ad nutum Sacerdotis administrandus a milite. Haec Gregorius. quibus consentanea sunt illa Bouilacii Papae octaui:

is Vterque gladius est in potestate Ecclesiae, Spiritualis scilicet, M., Materialis : Sed is quidem pro Ecclesia: ille vero ab Ecclesia is exercendus: Ille Sacerdotis; is manu Regum & militum, sed ad G nutum, & patientiam cum videlicet tu bet, vel spontὰ facienti ν, consentit, & pergit: Oportet autem gladium esse sub gladio. &tempotalem auctoritatem spirituali subijci potestati: Haec Bonia facius. Quibus sic assentiuntur omnes, ut nullus discrepet, nisi rui dissidio ab Ecclesia excidit, teste Baronio tom ra. Annal. coninrmanturque per ea quae argutὸ scribit in eandem sententiam Boetius Epotae ea. dicens per illa verba: bonuerte 'gladium,

46쪽

Ecet EsI AsYIeAE. 3 gladium tuum in saginam: non illic agi de perpetuae Iurisdictio nis negotio, sed solum de non impedienda tum temporis apprehensione Christi sequitur enim; calicem quem dedit mihi Pater visit non bibam y quin imo potius pro hac nostra sententia facere uidetur locus ille,dum gladium hunc materialem confirmat esse

proprium Petri: qui namque gladium tuum dicit , gladium tibi proprium dicit, ut paulo antὸ verbis S. Gregorij ostensum est. C A P. IX. Proprium esse Tyrannorum iura Ecclesiae violare.

T. Toannes tyrannus persecutor Ecrisa, eo Iurisdictionis mim. I lator Ecclesianica. a. Auctoris studium neminem vestieandi.

I Llustrihac assertioneprobat exemplo Cardinalis Batonius in

annalibus sib annum ChrME M'. in Ioanne, qui mortuo Honorio Imperium occidentale inuadere conabatur. verba Baroni sunt: Quod ad ipsum occidentale Imperium spectat; ipso exon iadio Principatus sui, aequὸ aduersus Dei Ecclesiam bellum para- uit. Etenim simul ac inuasit Imperium, primum omnium, Om- nia simul ab ea priuilegia abstulit, quae a Christianis Imperato- ,,ribus, cum locis, tum personis Ecclesiasticis collata fueranti &iotet alia omnem clericis ademit sori saecularis exemptionem, is quos omnes penes saeculares Iudices causam dicere, M ab eis sen- tentiam expectare voluit. ha c quidem omnia ab eo peracta,Va- is lentiniani sanctio. quae ablata ab eo priuilegia reuocauit, edocet Aquam suo loco reddidimus. Istis sibi malis ad suum interitum is viam miserum illum patefecisse. infelix exitus declarauit. His is de aliis innumeris exemplis edocetur religionis & Eccle- Σ - siasticorum

47쪽

a VINDICIAE LIBERTAT Is

primitiuae Ecclesiae duo habuisse genera Administiatorum: Al.

terum Sacerdotum; alterum Iudicum. Illi in maximis & dissicil- Iimis rebus Operam nauabant, quasi C5siliarij& Assessores Epis- copi, de quibus Paulus a. Timol. I. mi bene resunt probieri δε-plici honore digni habιntur, maxime qui laborant in verbo δε- ' mina. Isti cognoscebant de causis inter Christianos, qui Iurisdi-V ctioni Episcopi parientiam accomodare debebant. Itaque locus 2. ille Pauli praecitatus I. Cor. 6. sic intelligendus est, ne coram Iudicibus Ethni eis, vel nondum Christianis primi illi fideles litiga.

rent : Ideoque controuersias inter se, vel amicὰ componi, nara alibi dicitfruum Domini non oportere litigare, Z. Timoth. 2. verca j vel certὸ coram Iudicibus Christianis disceptari, dirimique, non quidem a viris Apostolicis, sed inferioribus quibusdam Clericis, siue Laicis id munus demandari desiderat,etiamsi eius. modi ludices &Christiani tum omnes ab Ethnicis cotemnere uintur. Quod quidem idcirco desiderabat Paulus, ne Ecclesiastici

praecipuae notae, caeterique Ecclesiae Rectores, per eiusmodi sae. cularia negotia, a Christianae fidei propagatione avocarentur. Anast. Germonius desacrorum immunitatibus lib. a. cap. II. nu. 27.

Quod & probat Boetius Epo de Iurisdis Eccles. tempor. D. Au- gustini dicto, loquentis de iacularibus iudici js per contemptibi les finiendis in haec verba: Igitur Sapientes, inquit, qui in locis, , consistebant fideles, & sancti, non qui hac atque illac propter

,, Euangelium discurrebant, talium negotiorum examinatoresis Paulus esse votiit; a quibus excusare nos non possemus etsi veli- ,, mus. Christum in testem inuoco, quoniam mallem per singuis tos dies certis horis aliquid manibus operari,flc caeteras horas ha-

is bere liberas ad legendum & orandum, vel ad agendum aliquid ,. de diuinis literis, quam tumultuosissimas perplexitates causarum ., pati de negotiis tacularibus, vel iudicando dirimendis, vel inter- ,, ueni edo prςci dedis. Hactenus ipse D. Augustinus. Et in epist. I,. GProcul auum; Et homines quidem causas, inquit suas 'culares

48쪽

EccLESIAsTICAE. 23 apud nos finire cupientes, quando eis necessarii fuerimus, hic nos Sanctos& Dei seruos appellant, ut negotia terrae tuae peragant: aliquando & nos agamus negotia salutis nostrae, & salutis ipsorum, non de auro, non de argento, non de pecoribus pro quibus quotidie submissis capite salutamur. Denique Possidonius in eius vita, lib. δ e. Iρ. Ostendit,ipsum vacasse litibus dirimendis aliquando usque ad horam, inquit, resectionis; aliquando tota die ieiunasse ut ius diceret, &causas dirimeret. refert Baron. tom. v. nnac anno Christi Dr. Cognoscebant ergo Clerici quoque de ciuilibus controue sis; etiam inter saeculares, &hoc necessarium censebatur, nec excusatio clericis dabatur.

Constat similiter S. Ioannem Chrysostomum ius dixisse in causis ciuilibus inter personas merὰ laicas, ut in illa istius viduae, cuius debitorem suis curauerat mancipari carceribus. Vnde etiam videmus Episcopos proprios habuisse carceres in quos obnoxii debitis, &alij inter reos rerum te debitorum ciuilium relati conijciebantur, teste Illustriss Card. Baronio tom. y. Amal. anno cIrim Lor. Quid multis p De B. Ambrosio refert B. Augustinus consess. s. cap.3. adeo illum fuisse Obrutum cognitione alienarum caussarum, ut vix daretur ei respirandi facultas, atque adeo toto tempore quo ipse Augustinus Mediolani res dit, nunquam nactus sit Ambrosium ab his liberum & otiosum. Sinesius vero ex Philosopho factus Episcopus Ptolemaidis sub annum Christi II. vir tinctissimus, conqueritur quod negoti, ciuilibus obrueretur, multisque suspiriis ingemiscit, quod Episcopali muneri nica sterium iungere deberet : adeo ut ob eam caussam de Episcopatu dimittendo cogitaret. non condemno , inquit, Epijeopos qui in rerum negotijs versantur, sed ignarus me ipsum vix in theatrum peruenire, admiror eos qui VIrumque possunt. Mea facultas non est duobus Dominis semiaxe, si verbiunt aliqui, qui nequea conscientia laedantur, pote-D Iunc

1 6.

49쪽

3. Pol si in Epistris iudicandi inter laicos, concessa est non tam ab

ImperatoribuF, quam ab Apostolis. . D. Augustinus praest iuridicundo, etiam in profanis causis. s. Omnis Iurisdisio ab ipso Papa, tanquam Monte procedit. Uantum Carolus ille Magnus, verὸ magnum Ecclcsiae columen & decus, detulerit Ecclesiastico foro, facile colligere est ex eius constitntione, quam ex cap. Nouit, de Iudiacijsic aliis, Illustrissimus Cardin. Baronius tom. 9..Annal subaunum Ios. refert his verbis: Quicumque litem habens, siue possessor, siue petitor fuerit,uel in initio litis, vel decursis te. porum curriculis, siue cum negotium peroratur; siue cum ince- raperit, tententia promi, si Iudicium elegerit Sacrosanctae legis MAntistitis; illico sine aliqua dubitatione, etiamsi alia pars refra- M. gatur, ad Episcoporum Iudicium, cum sermone litigantium dia is rigatur: Multa enim quae in iudicio captiosae praescriptionis vin- iaculo promi non patiuntur,inuestigat & promit Sacrosanctae Re- ,,bgionis auctoritas. Omnes itaque causae, quae vel Praetorio Iure . vel ciuili tractantur, Episcoporum sententiis terminatae, perpC. 3ν tuo stabilitatis iure firmentur. Nec liceat ulterius tractari negΟ- , alium, quod Episcoporum sententijs deciderit. Testimonium is etiam ab uno licet Episcopo perhibitum, omnes Iudices indubi- istanter accipiant, nec alius audiatur, cum testimonium Episcopi ,, a qualibet parte fuerit repromissum. Illud est enim veritatis ,,

auctoritate firmatum, illud incorruptum, quod a Sacrosancto .s homine, conscientia mentis illibatae, protulerit, hoc nos edicto ,, salubri aliquando censuimus; hac perpetua lege firmamus, ma- is litiosa litium semina comprimentes. ut miseri homines longis.ac ,,

. peuὸ perpetuis actionum laqueis impliciti, ab improbis petitio- , , nibus, vςla cupiditate perpera maturo fine discedant. Quidquid is itaque de sententi, Episcoporum clementia nostra censuerat, is citata hac sumus ipse cumplexi, grauitatem tuam, di caeteros is. DR pro is

50쪽

as v I NDIeI AE LIBERTATII pro utilitate omnium, in perpetuum Obseruare conueniet. Ista sunt quae ex Theodosio Carolus Imperator ab Imperat re mutuatus, pius ex pio, iustissimus ex iustissimo,utroque Christianae religionis decore maximo & ornamento, siue virtutem militarem spectes in eis, siue cultum fidei orthodoxae, vel erga subditos sibi populos regimen probatissima. Haec audiat & erubescat illi,inquit Baron. qui his penitus aduersarias leges statuutre contraria edicta proponunt, timoribua exagitantes populos, nouis adinventionibus inhibentes quacumque Occasione praetenti, via indirecta procurant, ne laici ipsi attingant limen Ecclesiastici fori. Timeo, timeo,inquit, istis, nequando, si ista facere perseuerant squod absitὶ Deus vindex tandem exurgens. vi ga suroris ferrea, secundum illud Dauidicum, tanquam vas mguli confringat eos, undὸ Be ob imminens qood astat periculum aeque cum eodem ipso ex alto corde vociferor: Nunc Reges intolli gite, em erudimini qui iudicatis terram, exemplo discite Caroli ex obedientia & obseruantia erga Apostolicam fidem, Regna &Imperia propagare, atque firmiter stabilire. haec Baron. tom. 9.

ostendit ex verbis s. Augustini tract. de opere Monach. cap. 6. . potestatem Episcopis iudicandi inter laicos concessam, non tam ab Imperatoribus, quam ab Apostolis collatam esse: Dominum Iesum, sinquit, in cuius nomine securus haec ago) testem inuoco ' super animam meam,quoniam quantum attinet ad meum com '' modum, multis mallem per dies singulos certis horis aliquid V manibus operari, Sc certas horas habere ad legendum &Oran- V dum, aut aliquid de diuinis literis agendum liberas,quam tumultuosissimas perplexitates caussarum alienarum pati de negotiis' seculatibus, vel iudicando dirimendis, vel interueniendo praecia '' dendis, quibus nos molestiis, idem affixit Apostolus, non utique ' suo, sed eius qui in eo loquebatur arbitrio. Vnde vides non ali

cuius Honorij, aut Theodosij, vel Caroli Magni legibus, sed Apostoli

SEARCH

MENU NAVIGATION