Bernardi Andreæ Lamæ ... Orationes

발행: 1728년

분량: 173페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

fuit uis Accursum in leg. I. de Postulando , ubi ait Pyrrhum Macedonum Regem, Romam obsedisse , quod quidem Romana ignorat historia ' Quis eundem in leg. 2.

de in Jus vocando, ubi verba illa, neque Pon tificem dum sacra Deit, ad hunc modum inia terpretatur : idest, Episcopum dum Missam ea ni , aut vesperas, quasi de Christianorum sacris Ulpianus Ethnicus Scriptor cogitaverit φQuis ferat tam multa illius, ac similium in-turpretum putida , inepta, fabulosa in perpetuis illis Romanarum legum explanationi. hus inspersa At haec quidem errata ex litterarum , & historiae ignoratione profecta , levia fortasse quispiam , & toleranda esse non immerito arbitraretur , si perpetuo illa se se

hisce finibus continerent. Verum quum Latini sermonis,& antiquitatis imperitia ad falsam, ac perversam legum interpretationem abducit. jam ad eas imminuendas, violandasve progreditur; quod nemini nunc contemnendum Videatur neque porro jam lud-rica, & inperVacua earum rerum notitia est

existimanda , quum in ea legum sparum mens, ac sententia sita sit, arx nempe, & caput praestantissimae disciplinae. Et quidem ob ejus generis imperitiam Accursus, Vir caeteia .roqui juris consultissimus, & vetustiorum interpretum maximus, centesimam usuram ,

de qua pluries in Romanis legibus, eam es-st cum caeteris atamqvit , quae centenos

122쪽

nummos quotannis in parem, & aequalem sortem exigat, intoleranda, ac inaudita senoeris acerbitate . Quam multa peccavit ipse Irnerius , Dux & Princeps, & moderator omnium , qui consequentibus inculis se ad Juris peritiam contulerunt ρ Illius enim et-rorum in legibus interpretandis bene longam seriem cotexuitJacobus Wishmbachius,scriptor non inellegans , ac ingenii singularis . Caeterum innumerabiles plane in Pragmaticis animadvertit Antonius Faber Romanae Jurisprudentiae columen, atque in Vulgatis,

ct barbarae aetatis interpretibus politissimi quidam eruditissimique kriptores, quos se

perior tulit aetas, postquam ex illa turbulentissi inorum temporum caligine humaniora studia enituerunt.

Quamobrem non immerito Romani Juris Codicem, pulcherrimum , si quod alias , antiquae sapientiae, doctrinae , atque elegantiae monumentum, pruiosissimum pannum esse

dixeris, totum nitidum, auroque contextum,

sed cujus extrema ora, seu limbus foedissimis sordibus conspurcatus sit. Absit tamen ver ho invidia ; neque enim quidquam illorum Interpretum gloriae detractum velim, quum neque ingenium illis, neque acumen abfuerit , etsi saepenumero longius a suorum auctorum mente aberraverint, nec munus suum

123쪽

I Ia O RATIO de caussa doctissimus ille Hugo Grotius vitexcellenti ingenio , dc cruditione cumulatissima putat optimos quidem eos fuisse con- , densi novi juris auctores , at pessimos identidem conditi juris interpretes. Fontes igitur ipsit nobis adeundi sunt, eo vestigia dirigenda , eo mens omnis, Sc studia revocanda, adsciscendaque sunt praesidia litterarum, quibus optatam consiliorum , laborumque nostrorum metam po1Iimus attingere r non enim tam pura, & nitida hauritur aqua e profluentibus rivis, quam ex ipsis scatebris fontium ; quippe quae per varios meatuum ductus a capite arccssita , & longius derivata , saepe turbida, & inquinata fit, corumque locorum , atque terrarum, quas Pellabitur, naturam, Vim, ac proprietatem induitsi taut post longam rivulorum , & itinerum flexionem multum a seipsa dissimilis videa

tur.

Huc & aliud accedit incommodum, quod non remissiore studio, & animi contentione devitandum sir. Enimvero etiamsi quispiam

plurimarum rerum cognitionem, ac scientiam fuerit adeptus, nisi artibus illis, &cxe citationibus, quibus Paratur eloquentia, op ram aliquam , ac tempus impenderit; haud, quaquam poterit ea, quae animo comprehendit , in ordinem cogere, ac distribuere, neC copiose , ac graviter eloqui, ut a caeteris

dilucid. intelligantur . Quid enim aliud ser.

124쪽

mone contendimus, nisi ut animi nostri sensa, & consilia luculenter exprimamus, utque illa in audientium mentes eodem ordine, Vi, ac perspicuitate illabantur , quo concepta a nobis, aut excogitata sunt. Quo autem pacto id illis succedere poterit, qui nullam concinne, & distribute cogitandi, nullam facunde ac perspicue loquendi artem possident, aut

naturae insitam munere , aut exercitationis

labore quaesitam Haerebunt potius inter loquendum tanquam vepribus , ac salebris irretiti, haesitabunt lingua, revocabunt se identidem , mancas, mutilasque sententias proferent , serpius jam dicta renovabunt, omnia confuse, & perturbath proloquentur; tantumque aberit, ut in auditorum mentibus certam alicujus rei scientiam pariant, ut eorum potius voces, & inscitia sequatur, &obscuritas, & magna confusio. Hoc autem vitium plane foedissimum in multis licet animadvertere, partim in familiari sermonis consuetudine, atque congressu , partim in vulgatis quibusdam notisque scriptoribus,

qui quum magnarum rerum scientiam pro' fiteantur, aut nihil docent, aut adeo parum, ut frustra in ijs legendis opera conssimatur. oritur autem id vitium, insidctque in mentibus ex turpissima cultioris doctrinae incuria , & negligentia, tum ex vulgari illa , rebarbara Philosophia, quam si dijs placet, Aristoteleam dicunt, quum nil tamen mi-H nus

125쪽

nus sit , ac longissime potius ab illo auctore aliena, cujus nomine , & fama decoratur ;quumque illi ipsi, qui eam gloriose, ac magnifice profitentur , nunquam Graecos , ac genuinos, si qui superstini, tanti viri libros evolutarint. At enim quum sutiles quasdam,& inanes Arabum interpretum commentationes arripuerint, easque suis ipsi vanioribus argutiis cumularint, hujuscemodi disci. plinam condiderunt, in qua iis rebus cogitandis inlitescant, aut ea cogitare , & perspi cere conentur, quae nusquam sunt, neque esse possimi, neque in nostram intelligenistiam cadunt; vana scilicet & evicta simula cra somniantium potius, & turpiter otio abamentium suo, quam veritatem serio, &studiosi lis inquirentium. Quid ρ quod haec ipsa

tot tantisque verborum sordibus inquinant . captionum laqueis irretiunt, disputationum aculeis confodiunt inter se acerrime concertantes, ut auies doctiorum obtundant, cogitandi vim rationemque pervcrtant,ac si quos cuiquam inest ingenii, & elegantiae lumea extinguant. Inde porro superiorum temporum inscitia . barbariesque manavit ; inde tot monstrosarum opinionum colluvies, depravatio , atque perversitas . At ne cui videar vana fingere, vos ipsi, A. sapientissimi. judica ore. Sumite in manus eos, quos co m- memoravi, scriptores, aut versamini cum

ejus disciplinae hominibus, ac statim verum

126쪽

s EXTA. I Is nisesto indicio deprehendetis. Videbitis

sane illos, aut propter inscitiam impurissima uti dictione, cui nulla quoque usitata inter homines subjecta sit notio, nulla unquam sana sententia 3 aut rursus de industri harbariem orationis assectare, quasi non aliter se Philosophos visum iri arbitrentur, nisi perversum, & inquinatissimum sequantur imquendi genus . non ijs tantum in rebus, qua non nisi peculiaribus, & ex intima arte repetitis vocibus explicari possunt, verum etiam in his, quae planae, ac perspicuae sunt, quaeque communi, & emendata dictione muliti aptius , & commodius explanantur. Illud

nempe imitati sunt stultorum genus, qui agresti cultu, sordidis vestibus, vultus illuvie , intonso, ac deformi corporis habitu Philosophi nomen aucupantur. Quid autem turpius, quid alienius, quid indignius, quam uti disciplina, quae humanum emcere debeat, illa ipsa reddat inhumanum 3 quae compositum, & elegantem, illa inconditum , α dilsolutum , ac belluae potius, quam homini comparandum ρ At non adeo plane indignis modis Philosophia a priscis illis sapientibus accepta est, qui non modo Philosophi

nomen, & quidem jure merito tenuerunt; sed litteratissimi etiam, ac eloquentissimi homines numerati sunt. Nemo enim copiosior Democrito, elegantior Platone, comtior Aristotele, ornatior Theophrasto, ut caeteros

127쪽

praetermittam, & sane prope omnes ejus dinis, qui oratorum numerum obtinuerunt. Existimabant enim surn mi illi viri, fortasse falso, si ad nostrae aetatis mores respiciamus, existimabant, inquam , naturali quadam , &arctissima cognatione sapientiae disciplinam cum litteris esse conjunctam, ob mutuam nempe earum artium inter se utilitatem, o portunitatemque usu ipso, & experientia deprehensam. Nam restitutis quoque in hac nostra Italia , terrarum omnium altrice , ac parente , humanitatis artibus, quum capta scilicet profligataque Graecia 1 Christiani nominis hostibus, complures cruditissimi homines istuc confugerunt, & Graecas, ac Latinas litteras intermotuas excitarunt, revixit extemplo apud multos emendatitana cogitandi ratio, ac disserendi. Cum probatissimorum enim Scriptorum studio , & imit tione rediviva effloruit eloquentia ; expolitior , ac Verior, & fructuosior enituit Phil sophia; quin Physica praesertim scientia M thematicis adiuta meditationibus tantis brevissimo tempore crevit auctibus , quantis nunquam antea post hominum memoriam . Juris quoque Romani, & divinarum rerum cognitio e nitidissimis sontibus hauriri compit , maximo fructu, atque emolumento , quum ex ijs, & verior sententia in magnis rerum obscuritatibus elucesceret, & excellentium disciplinarum principia , ac funda-

. - . menta Disitiroc

128쪽

menta gravissimis rationibus firmarentur. Haec tot, ac tam praeclara in omnes doctrinas merita litterarum , haec beneficia tam singularia atque divina, si vellem accuratius exequi ,& commendare, multo longius evagaretur oratio, quam constitutum dicendi spatium sinat. Id unum tamen satis erit animadvertere , clarissimo quidem experimento in cel herrima illa disciplinarum omnium instauratione compertum , eos nempe omnes , qui ab ineunte aetate humanioribus litteris imbuti , ac perpoliti fuerint, nunquam falli, neque aberrare ab optima quaque, ac utilissima studiorum ratione . Qui enim illam induerint mentem , illam ratiocinandi , ac differendi consuetudinem, nitorem, ac in t gritatem , quam Xenophon, quam Plato. quam Aristoteles,quam Theophrastus, quam Demosthenes, Lysias, Thucydides , Isocrates apud Graecos, apud Latinos autem Τullius , Caesar, Sallustius , Livius , Celsus, Seneca , Plinius, ac tot alia clarissima Romanae Sapientiae lumina tenuerunt, ij nunquam

ferre poterunt recentium scriptorum collu-Viem, ac faecem, nunquam futiles illorum argutationes , ineptias , ignorantiam tolerabunt ; nunquam verendum erit, ne AVer-r em Democrito, Mastrium Platoni, Arria-gam Xenophonti, Sabellium Papiniano, re centium Thcologorum argutias Sanctissim H s rum

129쪽

rum Ecclesiae Patrum oraculis anteponant. Si quam vero inter instrioris aetatis scripto res comparationem instituerint, eos potissimum seligent, qui pure, sui sapienter ,

qui ordinate, non qui barbare, aut inepto, aut dissone loquantur i qui res doceant, non qui inania funditent verba; qui vera, atque frugistra, & magno usui futura commonstrent, non commentitias quasdam, & Vagas dimotae de statu suo mentis , & ingeni, lascivientis imagines. Adeo quippe Verum est animi estigiem, & simulacrum in oratione veluti expictum apparere.

Haec itaque vobis incunda est via , lectissimi Adolescentes, quam qui semel ingressi, qua decet, constantia persecuti sus, & re,. apse perspiciunt, & merito gloriari possunt se se directum, ac facillimum iter tenuisse ad

omnem reram optimarum scientiam cum fructu, dc laude percipiendam. Nam licet non adeo magnum sit, neque tantopere laudabile videatur scire litteras , quippe quas universi scire debeant, summum tamen est dedecus ignorare ue earum scilicet artium expertem esse, quibus rudes , & impolitae hinminum mentes erudiuntur, expoliuntur . comparantur ad nobilissimas quasque doctrinas , imo vero ad humanitatem ipsam informantur . Non alia enim de caussa humanitatis studia nuncupamus, quam quod illa nobis humanitatem, sive elagantiorem cul

130쪽

rum impertiant, ac feram illam, & agrestem,& inconcinnam loquendi asperitatem , discrepantiam, tarditatemque coeliant. Quam vero turpe , quam ignominiosum homines caeteroqui doctos, quique dissicillimarum rerum scientiam praeseserant, illa nescire, quae initia, & rudimenta sunt scientiae 3 αquum res abditas, atque in intimis sapientiae penetralibus retrulas se docere profite- anmr , interim vero a pueris doctioribus irrideri, atque exsibilari, utpote qui quum ne commode quidem loqui didicerint, magna , & praeclara se eloqui posse confidanr. Unde ajebat Tullius, vir sine ulla dubitatione sapientissimus , non tam praeclarum est scire latine , quam turpe nescire. Quid pquod ea ipsa, quae docemus, etsi magna per se se, atque utilia sint, nisi puro, & nitido

sermone convestiantur , omnem Prorsus amittunt venerem, & dignitatem. Quo enim pacto pronis auribus accipiantur ea, quae aspero, re incomposito dicendi genere cruciant auditores ' Quae stomachum faciunt munditiarum , & elegantiae studiosis p otandem modo non itomachetur quispiam,

ac molestissime serat, si quis ei vel suavissimam potionem osserat bibendam , in impu.ro tamen vale , ac saeculentis sordibus o ducto 3 Nonne confestim reijciet poculum, atque aversabitur 3 non ne teter ille aspectus squaloris, & sordium non omnem modo gra-

SEARCH

MENU NAVIGATION