De republica ecclesiastica libri quatuor contra Marcum Antonium de Dominis, nuper archiepiscopum Spalatensem, nunc desertorem & apostatam, authore Martino Becano Societatis Jesu theologo, ..

발행: 1619년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

ad I reum Memum miramistam essehaeretica1nsui alium, ere, Um falsam,periculosam, temerariam , sicandalosum, se iii am lacu Eccosaeperturbativam , ut Sacerritali idi Episcopali contumeliosa totius stianis Hierarchiciμι ersivam,piarum aurium, .se ivam. Sic illipro sua libertate'constantia, quam lauias. Satinsevere t Tu ipse'dexesis. Quer es tat, Antagonista,quiinstructo agmine te in rivi. Ego,quia arbitror magno apparatu opurion esse olus cumsolo congreditaratu sum.Neque e conditioniblusollicitum auiperplexum te esse Qtim. Servabo,quas exigis. Ac primo,tametsi Eiscvus non sim ed Religiosus Societatis Iesu, qui Umodissignitates,ratione instituti mei, non amo utinam nec tu,cum in eodem statu mecum erin, Fortune ambivisses sum tamen Theologus , nonane novitim, o cum multis hostibus, etiam iὰ Ulia,depugnavi. Nec pugnabo convitiis, autia ris in te mendaciis, aut inanibus verborumisquiliis, a quibus merito semper abhorruised dice Ribborum,ex antiquis Patribus, ex tibin es Conciliis, ex tuis ipsius verbis , tecumretabo. Et,quod caputent,ipsa doctrina tuaiun-νenta,quantum in me erit,conabor concutereo

factare. Idquefaciam quatuor librusequenti. Loc ordine: De Christo, supremo Ecclesiae capite ac

. Monarcha.

De Primatu Petri,Vicarij Christi. L e P rimatu Pontificis,succc ris Petri. De Episcopis, Presbyteris, Monachis MAPostatis.

22쪽

seu Monarcha. '

Ic partim conuenimus, 'Marce

Antoni partim discrepangus. In eo convenimus, quod Christus sit caput seu Monarcha Ecclesiae.

Hoc enim diserte docet Apostolus Ephes i. aa. Omni subjecitsubpedibus ejus: ct ipsum dedit

opus ra omnem Ecclesiam,qua in corpus ipsius. Et cap. q.is. Crescamus initio per omnia,quiest ca- qui Christus. Et cap. F.23. Vir caput est mulieris, scut Christin caput est Ecclesiae. EtColossi. I 3.Et Ueeacaput corporis Ecclem. In his ver0 dilare amusa. An Christus aedificaverit Ecclesiam,rujus ipse caput est. a. mando ceperit illius .sse caput. 3. An sit caput visibile. 4.Quod sit ilicium ipsius, quatenus caput Ecclesiae est.. An solus Christus sit caput Ecclesiae. De tribus tu ita statuis:i. Ecclesiam non esseςdicatam a Christo,sed ab Apostolis. i. Christurpisse esse caput Ecclesiae post ascensionem. E sic caput invisibile. 4 . Habere unum officio invi ubile; nullum visibile. s. Nec aliud esse put Ecclesiae,praeter Christum. Itaque re-men Ecclesiae osse quidem Monarchicum, cfPCctu Christi; non tamen respectu Petri aut Pontificis. Quae omnia seorsim discutienda simi.

23쪽

- Ecclesia Chrsi ab ipse Christo fundatas adficata sit p

r. negas, M. Antoni, L. I. c. I. n. 22. his

verbis:Non indi scite in doctrina Catholica defendere, Ecclesiam veramprimitivam,pore

Christi sensumpropri suum ortum habuisse. Ecibidem n. 23.Ectas a Christi revera per Apostolos fuit adiscatalolichristi ascenseonem. Unde consequenter dicis,ut hostea videbimus, Christununquam fuisse visibile caput Ecclesiς,sed invisibile. Nam cum in terra visi bilis apparuit,

nondum crat Ecclesia aedificata, ex itia opinione. Ergo tunc non potuit esse visibile illius caput. Postea, quando cepit esse caput Ecclesiae,non amplius visibilis apparebat. 2. Ego contra asi ero, C hristum in hac vita fundaste & aedificasse sitam Ecclesiam:posta ea Apostolos eandem auxisse & propagasse Prior pars assertionis variis modis probari potest: i. Quia Christus in hac vita instituit ministros Ecclesiae,nempe duodecim Apostolos,& septuaginta duos discipulos; quoru hi Presbyteri fuerunt,illi Episcopi. 2. In hac vita instituit nova Sacramenta. 3. Instituit noVum . Sacerdotium &Sacrificium. Sancivit novas leges E angelicas. s. Condidit novum Testamentum, cujus ipse mediator est. 6. Haec omnia perfecit & confirmavit per mortem in Cruce,cum dixit: consummatum Deinda

24쪽

Libernimin. 'postresurremonem, cum hine dis esuriis es.se dixit Apostolis suis: ccipite Spiritum

Eam: Φorum remiseritispeccata, remittuntur eis; sequorum retinueritis,retenta sunt. Et Petro seorsinn ramoves meas. Quid amplius requiri poterat ad fundandam de aedificandamEccle

3. Accedit Auctoritas Augustini, Traeh. so. in Ioannem, prope finem, ubi sic habet:

Secundum prasentiam mavestitissemper habemiuraristam: Secundumpraesentiam carnis, recte dictum eis Discipulis: Me autem non semper habebitis. Habuitenim istum Ecclesia,fecundumpraesentiam carnispaucis diebuου. Modoside tenet; oculis non videt. Hic supponitAugustinus,Ecclesiam

fundatam jam fuisse, quando Christus in hac

vita secundum carnem erat praesens Et tu ipse alibi id fatoris. Nam. lib. i.cap. I.n. 16. sic scribis: Facile admittimus necessitatem ministrorum, quibus uti voluit ristus,etiam dum se mortalis in terris,insua Ecclesia versabatur. Et infra n. I'.

Dic in Apostolos omnes immediate a Christa a Gmptos rape,ut essent operarifer ministri i in vi--ntis adhuc se regnantis:Et in fundanda Ecclesia cladiutores. Quid clariusὶ AisEcclcsiam in hac ita a Christo, tanquam principali Authorciti Apostolis,tanquam coadjutoribus,funda-am esse. Igitur tibi ipsi contradicis:quod&

C fa Rurus es insequentibus. . Sod tria objicis lib. I . cap. l .n 22.& a 3.3rimo illud Psal. a. 8. Postula a me . se dabo tibintes Boeditatem tuam, o possessionem tuam temA 3 minos

25쪽

rν De Republica Melis a Graminos terra. Nimirum postquam, Niserunt a res terra, o Principes convenerunt in unum, adversusDominum,o adversu Christum q/GL -bus verbis promittitur Christo Ecclesia post mortem & passionem. Quo etiam pertinet il-

Iud Isaiae Pro eo,quod laboravit animae us, Diisbissemen longaevum,id est,Ecclesi risu carri, te interprete.

v Respondeo. Aliud est, Ecclesiam fundari de aedificari; aliud augeri εί propagari, ut initio dixi. Fundata de aedificata est: ante Ascensionem Christi, quando Ministri illius ordinati, Sacramenta instituta, & leges sancitae sint. Aucta & propagata, post Α-scensionem Christi, quando per orbem diffisa est,&gcntiles ad illam admissi sunt. Et hoc significaturillis verbis:Dabo tibigentra ha- reditatem tuam , ct possessionem tuam terminos terrae. Similc fuit de Synagoga. Nam illa quidem fundata & aedificata est prope montem Sina, quando Aaron, & filh Hus consecrati sunt Sacerdotes , quando Sacramenta& sacrificia Mosaica instituta, quando lex data , & Testamentulati effusione sanguinis confirmatum est. Aucta vero & dilat ta , post ingressum, in terram, promissionis,

quando per Iudaeam , Samariam & Galila:-am fuit dispersa,& quotidie plures in eam admissi. 6. Quod citas ex Isaia, sic legendum est: Siposuerit pro peccato anima uam , videbit Ismenon ium, id est, si Christus fuerit mor-

26쪽

us pro peccato humani generis, videbit altos filios,quos sibi, tam ex Iudaeis, quam gentibus , per meritum suae passionis Mortis,acquisiturus est . Quod etiam signifi-tur verbis sequentibus, ubi Deus Pater deliristo loquens, ait: Ideo disserti meipluri- fortium dividei stolia , pro eo , quod tradiat in mortem animam uam , is cumsceleratur

itatus eis. Neque hinc sequitur, Ecclesiamhristi post Ascensionem ab Apostolis funatam esse . Solum sequitur , Ecclesiam. onsareta Christi, quae ab ipso fundata est, iccesssu temporis , habituram multos filio :ui cum antea fuistent spolia Dormonun ostea liberandi essent ab illa servitute , Mum Christo regnaturi. Vido Lucae II.

Secundo objicis, passim dici a The nos, Ecclesiam de latere Christi fluxisse, idit, post passionem Christi fuisso inchoatam,

situ interpretaris. Respondeo. Tibi pro-iandum est, post Ascensionem Christi fuisb inchoatam. Hoc inde non probas, sed comrarium. Deinde male interpretaris sentcniam Theologorum. Nam illi nihil aliud dia 'unt,quam Ecclesiam Christi, no proprie,sed ymbolicἡ 55 meritorie fluxisse, vel formatam:sse ex latere Christi Symbolico quid , quia1x latere Christi auxerunt aqua S sangu s, quae erant signa, vel symbola, significataria laptismum & Eucharistiam, prae cipua Ecclesiae Sacramenta. Meritorie vero,quia

Sacra

27쪽

δa - De Republica Ecclesiasti a

Sacramenta Ecelesiae omnem suam vim habent ex merito passionis mortis Christi. ita Cyrillust tr. in Ioanncm cap 39. Chrysostomus hom. 8 . in Ioannem, Cornelius a Lapide in C ommentario cap .ad Ephesios vers o. Malij. t. Tertio objicis, Christum non dixisse, Iber hancpetram aedifico, sed .imbo Ece iameam, quod post ascensionem fecit per Apostolos, ut tu ais. Respondeo. Iterum tibi contradicis. Nam pauid ante dicebas, id factum esse in morte Christi, quando sanguis aqua fluxerunt de ejus latere. Nunc dicis, factum esse post Ascensionem. At cgo dico, tunc factum esse, quando Christus ordinavitSacerdotes,instituit Sacramenta ,sancivit leges,c5didit testamentum,obtulit sacrificium. Ad majorem explicationem,tria tempora distinguenda sunt. Primum, ante momtem Christi. Tunc simul viguit synagoga Vetus,5 Ecclesia nova: Simul Baptismus & ςircumcisio: simul sacrificium Eucharistiae, & sa-ςrificia Mosaicauit nul lex&Evangelium Al- lcrum,in morte Christi. Tunc expirauitSyn goga cum suis cercinonhs, &sacrischs: tunc velum Templi scissum est in duas partes: tunc 'lcx Mosaica abrogata est. Hoc docet Augu- stinus Epist. i'.ad Hieronymum , & Hieronymus ipse ist ad Augustinum,quae est Is .inter Epistolas Augustini, & D. Thomas in I. z. q. ao .art. 3. ad 2.&alij passim.) Tertium, post mortem Christi. Tunc Synagoga sepulta est:

28쪽

Liber Primo uic ceremoniae & sacrificia Mosaica, quae

ante erant mortua, ceperunt foetere: vel heologi loquuntur, ceterunt esse morti- . Avautem id factum sit statim ac imm

e post mortem Christi, an vero postsbleni Evangelij promulgationem in die Pen-

,stes,vetus controversia est. Hieronymus

et priorem partem ; Augustinus posterio. Itaque secundum Augustinum,a tem mortis Christi, usque ad diem Penteco- , erant quidem mortua sacrificia Mosaica, erant abrogata,non erant utilia ad salu- , non habebant vim & energiam, quam dia habuerant: Sed tamen nondum erant tifera, id est, nondum adferebat mortem tualem:adhuc poterat Vsurpari, sine pac- , mortali. At post promulgatumEvangeli- ceperunt mortiferum faetorem exhalare, ut ea tunc usurpasset, mortali peccato so tinxisset. b. Ex dictis semota hac controversiain- Hieronymum Augustinum j sumo effi- argumentum contra te, in hunc modum: ynagoga cum suis ceremonijs,sacrificijs Mbus,expiravit in morte Christi, ut omnes:ntur, vel tunc orta erat Ecclesia cum suisbus Ac Sacramentis, Vel non erat. Si crati, falsum est, quod tu asseris, primum orta post Ascensionem Christi. Si non erat o iecesse est,Judaeos deterioris fuisse condiris post mortem Christi, quam ante erant. mante habebantSynagogam, Sacerdotes,

29쪽

sacrificia,quae poterant illis prodesse. Postea,

haec omnia crant abrogata, M inutilia. Nec tamen aliunde poterant habere subsidium. si nullaerat Ecclesia nova, in qua essent novi sacerdotes , nova sacramenta, novum sacrifi

cium.

H. Maneat i tur certum ac indubita tuiti , Ecesesiam a Christo aedificatam este in hac vita. Sed tamen obiter notandum est, successive, & non unico quasi instanti, aedificatam esse. Nam primis, electi stini Apostoli&Discipuli, Matth. . I 8.) Deinde, Baptismus praeceptus est,Joan. 3. s. t men Amen dico vob-nis renatus fuerit ex aqua se Spiria - sncto , non poterit introire, in remum Dei. Postea,ideni Baptismus usurpatus, Ioann. .I. Ut autem cognovitJesius, quia audiverunt na

in ultima coena , sacramentum , & sacrifiacium Eucharisticum institutum , δί Apostoli Sacerdotes ordinati sunt. Denique, Crin. entuni novi Testamenti sacrificium in ara crucis oblatum est: quo peracto , expirarunt omnia sacrificia Mosaica: quia non erant, nisi unibrae cruenti sacrifici, crucis. Umbram nutent, prisente lumine , cessare hecesse est Postremd, post resurrectionem Christi , po' testas ab luendi a peccatis data est omniabus Apostolis , At Petrus totius Ecclesiae P nor constitutiis est i loco Christi Ioann.ri. II.

30쪽

Liber primus ' bi .ὶ Quae autem postea contigerunt, pertinent ad alteram partem assertionis meae, quάjam sequitur. Igitur Altera pars assertionis meς est, EccI

si Christi,quae ab ipso Christo fundata est, postea ab Apostolis auctam M propagatam esse Q detiam successive factum est tribus modis Primis, quia Apostoli, post acceptum

Spiritum sanctium, solenniter promulgarunt Longelium in Ierusalem, Act.2I7. Deinde, admilirunt gentiles ad fidem , , Ecclesiam Christi, Act. io.3 Denique,post multos annos, facta divisione, dispersi sunt per orbem

terrarum,ut impleretur,quod dictum erat per Prophetam,Psal. I 8. . In omnem terram exivit Mnus eorum,o in es orbis verba eorsi. Et quod tunc factum cst,etiamnunc sit. Nam S: hoc tempore multi Apostolorum imitatores init . tuntur in Indiasti, Iaponiam, & alias provin- ' cias,ut Ecclesia Christi nova semperaccessione augeatur 6 propagetur.

- 13. Jam vides,Marce Antoni, in Ecclesiam Christi,primo quidem admistas esse Apostolos. Discipulos, M. alios plures ex populo

Judaeorum, vivente adhuc Christo in terris. Deinde,etiam gentiles accessisse post Ascensione Christi,& accessiiros usq; in lincita mulli. Et hoc constat ex Evangelio,ubi Christus Cit, Ioan i o.i . sumPastor bonus reco sto oves meas.ct cognoscunime meae. Ergo jam tunc habebat oves in suo ovili, id est, in sua Ecclesia, nempe conversos ex populo Iudaeorum. Nam

SEARCH

MENU NAVIGATION