장음표시 사용
211쪽
longitudine, paucissima nosce dicuntur, undὶ licet sapiente esse queant Isuenes, ut Aristot. docet lib. s. morat. prudentes tamen esse non polluat ; & l, cet nonnullis quandoque contingat, quod ait Persius Sat. 4.
Sunt quibus ingenium, in rerum prudentia melox Ante pilor merit.
Et quod in Ascanio laudat Uirgilius
ame annos, ammumque gerens, curamque evirilem.
Hae tamen intelligenda non sunt de prudentia omnibus numeris absoluta, qtaat ex ipsius Aristotelis Doctrina constat memoria, intelligentia, docilitate, solertia, prouidentia, circumspectione, & cautione, quibu4 carere adolestem teS experientia destitutos necesse est si ad summum enim quae tam ex his in adolescentibus inueniri possimi, non omnia; & solum ex parte Pindarus Demophilum vocavit annis iuuenem, consilijs senem; nec propthrea omnino prudentes apud Romanos habiti sunt Marius Iuniori & Valerius Coruinus, qui ante virilitatem Consules facti sunt, accedente meritorum suffragio, cum tamen apud Romanos ipsos nonnisi quadragesimo tertio aetatis anno Consu- Iatum capere liceret; de qua re scribit Plinius in viris illustribus cap. 68. NLiuius Decad. I. Ex hominis virilitate omnia maturiora atque solidiora praedicenda sunt,ni- 238 si virilitati ips, quaedam mentis leuitas obstet, quae tamen aetatem eiusmodi Consequi non deberet; viri namque utpote in media aetate constituti, quae vitae consistentia,intelligentia,ac etiam experientia non modica constare solet, in res sola maturitate pertractandas propendere dicuntur, nisi aetatis constitu. tioni agendi ratio desciat; sicque indole, ac moribus medij ad omnem virtutis mediocritatem dempta exuperantia, ac deficientia passionum optime com formantur; quapropter a virtute virum dictum esse D. August. praenotauit; &ει inde viri dicuntur nihil insipienter agere, nihil imprudenter spςrδre, nihil impotenter sequi,cum aetas ipsa iam in omnibus sua annorum circumuoluti ne satis conssistat; eaque ab Aristotele a. Rhet, cap. I deput tur homini virilis artas, quae media inter adolescentiam, & senectutem, aut trigesimo, aut trigesimo quinto anno circumscribitur, ut ex corporis, & animi vigore cuncta in viris vigere praenoscerentur, atque quae ab ipsis patranda forent, etiam a Iongharguerentur. Ex senectute denique bona quaedam, simul& mala coniectoribus ominari 2 r o semper licuit; cum enim senes ex aetate prouecta plurima ut plurimum pru- dentia polleant, atque ex agenti prudentia omnia bona fas sit hominibus a gurari, Ut ait Tullius, consequitur aperth ex hac parte nihil prorsus mali esse senibus praenunciandum, nisi eo senectus ipsa procedat, ubi delirae mentis habetur hospitium, prudentiae vero conciliatrix summa habetur in senibus experientia;vnde Lacedaemon ijs,8c etiam veteres Romani ad prouocandam in rcibus Publicis, magistratibus, & imperinfelicitatem, in ijsdem senes praesertim
212쪽
i s a De Fide ad h. Diu .ex AEtatis discrimine.
Nec nisi post annos patuit tunc Curia seros
Nomen, V aetatis mite Senatus habet.
Haec de Romanis protulit Ouid. s. Fastorum; de inde dicebat etiam Pindarus Senum consilia Duemιm hastae. Dicuntur etiam senes sua ipsorum aetate in misericordiam maximi proni, cum enim tape sepius propriam experiantur miseriam, discunt inde etiam aliena commoueri. Nec tamen desunt senectuti mala, cum ex ipsa suspiciones, timiditas, loquacitas, auaritia, & id genus alia possint optimo iure praedici; timudi enim sui senes, quia timor frigori affinis est,& qui timidi sui, suspiciosi quo . que sunt, cum suspicio sit animi abiectio, & mali timor; ideo senes omnia ut plurimum in deteriorem partem interpretantur; sunt etiam auari atque illiber les, quod ex eo prouenire docet Arist. quod ob periculum saepe de rebus factum nouerunt, quam arduum sit parta tueri, ac noua qil erere, quam facile praesentia amittere ; ait namque Seneca ad Lucii. caetera vitia cum homine
senescente deficere praeter auaritiam; addente Terentio in Adelphis loquente de auaritia. Vitium hoc commune omnium es od ad res infenecta attenti sitimus .
SoIum namque hoc unum vitium senectus adsert hominibus, quod attentiores sumus ad res omnes quam sat est; unde nec immerito Arist. q. Eth. auaritia sa-cit vitium deterius quacunque prodigalitate; cum prodigus aetatis maturitate veniat ad frugem,auarus vero semper in peius dilabatur; cum prodigus saltem aliis prosit; auarus vero nec sibi, nec alijs. Solent denique senes ut plurimum esse morosi, iracundi, minime faceti, praeteritorum laudatores, praesentium contemptores,sunt enim eiusmodi mala senio maxime adhaerentia, ex eo pia sertim, quod impotentes sint, ut bonis Prie sentibus fruantur, quemadmodum olim praeteritis licebat frui; unde bene Horat. in arte Poetic. sene in ita
describit. MultaIlenem circumueniunt incommoda, mel quod Euaerit, cir inuentia miser abstinet, edi timet itimi quod res omnes timide, gelideque miniserar Dilator, spe longus, iners,auidusque futuri Difficilis,querulus,l dator temporis acti
Se puero censer,castigatorque mInorum.
213쪽
Divinationibus ex sexus disparitate.
NTUM marem & laminam natura dispararit, & varia- 'irum tum in corpore,tum in animo assectionum disicerniculi hsecreuerit, satis dilucet; atque ex his, cum qnaedam de viro lue sexu diuinari queant, merito utriusque disparitas variiqerendis praedictionibus locum suppeditat; debent enim
propriae utriusque assectiones primum praecognosci, ut pot- sit coniector, virilis, vel muliebris animi mores, & pathemata probe iudicare, atque inde agenda indicare; viro namque si muliebris sorma, atque muliebria accidentia assixa sint, ab ea muliebris animi mores emanare ut plurimum de prehendi solet, quemadmodum contra mulierem virili praeditam forma, ac structura virilibus quoque moribus assectum licet augurari. Quare ut pro dignitate hoc vaticiri j promptuarium componamus, tria prius nobis praestanda veniunt,primum scilicet corporeae tum maris,tum laminae assectiones erunt explicandar,tum animi mores aperiendi,postrem masculini,& semini corporis forma ex Aristotelis placito erit transcribenda . Ac primum quid mas, quid tamina, & quam am utriusque ortus, causa, at . a 6 Itendendum est; marem siquidem illud anim at dicimus. quod in alio gignit, ἡ minam vero quod in se ipsinex quo utriusque persectio iem, vel impersectio nem coniectare licet, licet sertassis adhuc sub lite sit, quidnam perfectius sit; agere in alio, aut agere in semetipso;ad quam dirimendam, ut nostra res sere, dici posset, seminae actionem potius esse passionem, quam actionem veram; quemadmodum etiam in uniuerso hoc tellus dicta est patiens omnium parens, ex eo quod Cplum & Sol tanquam genitores agente agant;& inde etiam ma. in is farminae imperfectio innotescit,qRod dicitur ipsa procreari ex desectu caloris,M abundantia frigoris, unde etiam prima, ac tenescens aetas, potius quam florens iaminas generat ;mas ve ex ipsius caloris abundantia, qui omuia
214쪽
i94 De Fide ad bib. Diu in . ex sessus disparit.
ad persectionem redigit; atque ex hac generationis impersectione multa in utroque sexu consequuntur, quae praedictionibus agendo 1um locum praestare possunt;de viro namque optimo corpore conformato, mensibus secundum naturae leges praescriptis edito non nas valetudo optima, vires, robur, agetidi efficacia praenunciari potest, ouin ipsa quoque longaeuitas vitae, cum horum omnium ratio sit vegeta ac derfecta formatrix mutero facultas, S copia spiria tuum uberior, quae in spmina no adsunt, ac propterea minus apta redditur femina ad munia humans vitae obeunda; atque ad ingruentes morborum, Naliorum malorum iniurias repellendas; ex quo etiam fit, ut lamina taldius in utero sermetur, citiusque senescat, quam mas, ut lamina a quam plurimis dicta sit initiu omnis corruptionis in natura , ex quod maxime humiditate super excellat in qua oirmis fit corruptio; &cum diuersitas scxus ad generationem, seu procreationem latus, cuius beneficio natura ipsa sempiternitatem aemu- Iatur comparata sit, par fuit, ut quoniam mas calidus est & perfectior humida esset lamina&imperfectior; quo sortEThales scientissmus lonicae Philosophiae Coriphaeus,& Homerus ingeniorum apex respexerunt, dum ille aquam, hic vero The m rerum omnium parentem asseruerunt, omnis namque generatio a corruptione solet in naturalibus initium sumere. 2 3 2 Ex hac etiam persectiore naturae molitione in viro, quam in lamina iure
praedici potest virum in rebus agendis longE constantiorem fore, quam laminam, quae sua ipsa humiditate facillimh diisoluitur, &si philosophice loquendum esset nullo termino proprio terminatur, sed tantum alieno ad modum rerum humore, ac fluore praestantium; & eadem de causa dicitur vir tamina temperantior, prudentior, ad artes atque ad disciplinas capessendas aptior; N ne cuiusquam animus fluctuet, atque ad libitum confictas eiusmodi viriles, ac ει- mineas affectiones arbitretur,quae dicta sunt rationibus alijs suistic iri possunt; nam inter omnia animalia, homo, qui ratione pollet, maximam cerebri habet copiam, habita sui corporis ratione,& reliqua animalia, quo plus rationi acCedunt, ut Simiae , plus quoque cerebri pollident; inter homines vero pluS mas, quam tam ir a dicitur cerebri obtinere,cum capite ampliori sit, cuius magnitudinem in t omi ne cerebri quantitas consequitur, experientia teste; ubi vzr,
maior cereo i copia, &exquisitus consormatum Organum rationi S, ratio qtaoque praepollet, &intellectus rationis regia, &illustre domicilium; qtio fit ut viri melioris semper sint iudicij, qua taminae in rebus agendis; isin mae nainque in rebus grauioribus leuioris semper lententis stinc, aitque Ieren riuSin Hec ira earum consilia esse velut puerorum, ex co prae ei tim, quod sit animal. Varium γ' mutabile sempιν
Vitestatur Virgil. q. Tneid. & etiam diuinis constat oraculis Euam ex Ie uitate sua faciliori negotio seductam fuisse, quam vitum; arque ideo viro bene in omnibus mulierem subiectam esse cilabem non virum mulieri.
215쪽
sic etiam ex eo quod laminae minus ratione pollent, quam viri, in ipsis faci- et ale praedici poterit, quod sint in quocunque euentu perturbationibus maximis
agitandae,ab ira,& furoribus supprimendae, atque a reliquis aestuantibus moti . bus facilius superandae;atque indefit,quod dicantur iam inae in omnibus fimno egere potentissimo, quo a sceleribus retrahantur, quo a proditionibus, siue concipiendis, siue tentandis, siue persciendis reuocentur; cum enim taminae sint in omnibus valdh infirmae atque imbecilles, quod aperto Marte non pi s. sunt,cuniculis aggrediuntur,atque insidijs moliuntur, ac deceptionibus, ut morito de ipsis dixerit Propertius. Sia nabis facile es merba γ -m,nere fraudeamemnum didicit femina semper opus . Inde dissimulationibus assuetae insuper odij virus animo facilE contrahunt, quod tandem eructant,& difficillimό deponunt ; 'ς omnia licet etiam i n viaris deprehendantur, prudentia tamen, & virtute facilius corriguntur; cum sibi ipsi melius semper imperet vir, quam lamina; ac propterea fortassis etiam in
rifici', quae olim fiebant, masculum tantum animal offerebatur eo quod sinmineum putaretur nimis imperfectum,qua de re consulendus est D. Th. i. a. quaest. Oa .art. 3. immo Tostatus cap. 3. Num . quaest. 37. probat non modo in
holocaustis,sed etiam in omnibus, quae ex imperio Dei fiebant, non fuisse licitum , nisi mascula offerre, ει si quis voluisset offerri laminam, debuisse tamen offerre etiam masculum; laminam autem licitum tantum suisse offerre in pacificis, & hostijs quae non ex imperio Dei, sed ex mero cuiusque arbitrio ossi rebantur : in in etiam apud AEgyptios seminam hostiam immolare nefas omnino habitum iuit, id testante Herodoto lib. 2. quemadmodum etiam apud Barbaro qui in Monte Caucaso Sacrificabant, quasi saemineae victimae genus Deos decere nequaquam putaretur. Alia omitto vaticinia, quae ex sexus disparitate ferri possunt, quae cum in faeminis sint suprapositis peiora ,omnino relinquenda sunt, ne totus led. tur sexus, in quo tamen semper probae, iustae, piae,
216쪽
DISSERTATIO LDE FIDE ADHIBENDA
Divinationibus ex status conditione.
ON est hie animus singulos status l5ga oratione prosequi,cuplura de ijsdem iam in praehabitis a nobis prolata sint: nonnullos tamen hoc loco perstringere operae pretium est, ut quid exactim de ipsis diuinari possit, magis prae oculis habeamus; &si primus magnitudinis apex primo tangendus est, videtur de Principibus, de ijs nimirum, qui ad aliorum
regimen enascuntur,id iure praedici posse,quod eoru ad ortum, indolem,&educationem subsequitur; magnum siquidem momentum habent haec omnia in iis,quae a principibus gerenda sunt, curn ea ut plurimum agant, in quae naturae impetu proclinant;si enim beneuolam sortiantur principes indolem a natura, si apijs ortum ducant parentibus, s sine feritate educentur, ex hac aurorae luce omnes principum dies sumno nitore affligentesaugurari licebit; amant enim subditi Principes suos,cum benevolos, ac beneficos eos intuentur; atque cum caput Reip. 9rinceps sit, ad eius motum reliqua moueri membra experimentis pluribus iam satis notum est; & ea semper suit potissima membrorum cura, ut summo affectu capitis salutem tuerentur ν Atque ex hac principum erga subditos beneuolentia, ipsi principatui praesertim summa tranquilitaspi aedici potest; non enim regni turbationes,aut pupulorum seditiones ibi is cith exsuscitari possunt, ubi erga Principem seua pervigilat subditomm amor. Sic ex Principum ingenio, ac mag animitate plasaque alia bona regni tran quillitatem portendentia nedum praedici, sed etiam expectari possunt, cum eo semper boni Principis collimet ingenium, ut sausta regno moliatur, & paret; N inde Principes dicuntur paternum animum gerere, cum florentem suorum
ciuium statum iugiter meditantur. '
, Nedum Principibus,sed alijs quoque generis claritate conspicuis seu a praedici poterunt,si solidam, ac veram,potius quam praestigiariam nobilitatis
217쪽
imaginem prae oculis semper habuerint, quae nobiles ipsos facit ad omnem
modestiae nomen Optime consor matos; vera namque generis claritas nihil abiectum,nihil tenebrosum animo versare solet,& ideo omnino ipsi splendida contingunt; & l icet quandoque corporis nobilitas mentis ignobilitatem pariat,id tamen potius ad naturae abortum reserri solet, quam ad constante eiust de natui ae legent; unde interrogatus Socrates quid in homine nobilitas porte-deret, respondit, non nisi res cum luce, ac splendore agendas,ed namque insita sanguinis claritas contendit, ut praeclara semper assequatur; quin homine
rorsus indigna,ea nobilitas censetur,de qua dichim est ' Nobilitas astum, fastustitem parat, πυς
Lis odium, eapiunt haec tria mortis iter.
Non enim sat est ista nobilitas , quae per traducem sanguinem a parentibus propagatur, nisi praecelsa virtus ipsius sanguinis splendorem comitetu quo fit, ut ex nobilitate illustrata virtute possint semper grandia, ac nobilia coniectari. Diuitibus verb, praesertim si superbi sint, auari, ac contumeliosi bona per- 2 6 exigua praedici posse, experimentis pluribus testatum est; cum enim diuites horum vitiorum labe sardati omnia sibi impune licere arbitrentur prae multitudine diuitiarum, quibus ut plurimum insolescunt, inde fit, quod facile corruant in ruinas;miseria namque ibi ocyus paratur,aiebat Isocrates,Vnde magis distare creditur; nec alia ratione dicitur Chyron interrogantibus, quid essent diuitiae, respondisse, Thesaurum esse malorum, calamitatis viaticum, improbitatis adminiculum;& licet de diuitibus dicat Petronius.
uisquis habet nummos secura nauisat aura Fortunamque suo temperat arbitrio. Multa loquo quiduis nummis praesentibus, via,
Euenιet,claustum continet Arca Iovem .
Licet Plautus pecuniam nominet omnium rerum anima, omnis felicitatis administram, in his ad summum id intelligendum venit, quod ex diuiti js bona
continganx,& contingere possint,cum in bonum, ut par est, atque iuxta natu. rae Praescriptum, usum vertuntur; quod tamen, cum ex Aristotelis testimonio
ardui stimum sit, ideo diuitiarum mala potius portendere, qu m bona deprehensum est . inod si dicatur,sapientiores quosdam mala longE maiora ege nis N pauperibus suisse ominatos, ac praesertim Aristotelem in Topicis docuisse viros opulentos esse fide digniores, quam pauperes, qui spe lucri ad id quod turpissimum est, nemph veritatem deserendam, iustitiamque falso testimonio prodendam lacili negotio impelluntur, ex quo etiam dicium est a Silio Italico i Scolara procliuis egestas Haec tamen diuitibus non firmum sitffragium serunt', cum ijsdem nequitijs --
218쪽
Divinationibus ex signis vitae.
UM hominis vita in actu primo habeatur per mansionem animae in corpore,vita vero in actu secundo per vitales quasidam ipsius hominis operationes, antequam de signis vitae in uniuersum disseramus, operat pretium est,potiora vitae sulcra ac fundamenta hoc loco proferre, ut ijs sub oculos perductis, facilius reliqua quae spectant ad vitae signa, ac praedictiones ex ipsis serendas, exponamus. Calor igitur & humor primigenius pintiores sunt dispositiones, quibus & anima manet ac detinetur in corpore, &etiam vitae muneribus, & operationibus fungitur; omnia etenim viventia in primo ortu maxime calida videmus, &humida, quae etiam, quo magis senescunt,cum senectus sit pronus ad mortem lapsus,eo frigidiora ac sicciora sunt; immo Arist. ipse lib. de vita & morte, & lib. de respirat. vitam definit mamsionem animae in calido, ex eo quod humidum sit tantum natiui caloris some tum, ut oleum in Ellychinio flammam alens, ac conseruans; quae duo vitae subcra ac landamenta in totum corpus dimanantia, ac diffusa per arteriarum riuulos essiciunt, ne hominis corpus suis prassidijs destitutum collabatur, eiusque facultates vitales in exitialem interitum praeripiantur; nativus si quidem calor a prima formatione homini insitus debet in omnibus corporis partibus ita conseruari, ut nunquam omnino deficiat; quemadmodum etiam humidum, quod dicitur radicate; si enim aut facile pereat calor, aut humidum praeter naturae leges exsiccetur, tunc necesse est homini interitum praenunciare; & hinc immoderatus Veneris usus, quo maximh siccantur corpora, vitam breuissimam reddit, idemque escit nimia lacunditas in plantis, quarum illae, quae secundiores sunt, citissime senescunt, & moriuntur, idem denique essicit immodera. tus labor propter nimia humectantis spiritus consumptionem; qua tantummodo ratione probari possunt illa medicorum praecepta, quibus movemur, cum
219쪽
opus est, balneis atque humidis alimentis esse Duenda corpora non modo ad
arcendam ciccitatem,quam ad sanitatem & vitam conseruandam.
Ex eiusmodi igitur signis, quae facila in cuiuscunque hominis corpore di- 26 ognosci possunt, poterunt facile, atque sine incertitudine praedictiones afferri
de longitudine, vel breuitate vitae, quo enim maior est corporis humid itas, eo dissicilius per calorem exsiccatur, sicque vita longaeuior protrahitu'; con ravero ubi minus excedit calor, inde breuior vita colligitur; a calore en m ptu. Limuin immo maximE pendet hominis vita, adeo ut Democritus apud Aratot lcm putauerit animam hominis ignem esse ex atomis sphaericis ad motu aptissimis compositum; cuius sententia licet falsa sit, vere tamen ipse dicere potuit animam in calore politam esse, quia, cum eius in corpore ossicium sic alere &mouere , haec caloris facultate maxime essiciuntur, licet anima neque calor sit, neque ignis;est enim calor adeo vitae proprius ut apud Sapientes Gricos idem proi ius sit vivere,ac seruere; sicut contra frigus dicitur adeo mortis proprium, ut apud Horatium sit idem frigore serire, atque interimere. O puer eis sis
Vitalis metuo, γ' maiorum ne quir amicus' Frigore resemat.
Hacque ratione mares dicuntur ab Aristotele taminis vividiores, & apud veteres Scriptores longi plures viri,qua in laminae de vitae longitudine sunt commendati;ea praesertim de caula,quod ad humidum caloris sedem, atque ad ipsum calorem reparandum omnem vitae operam impenderennex quo visi sunt deposita senectute ad Iuventam redijste; quod praesertim perhibetur de quodam centenario sene,quem refert Torque mada in primo Dialogo Horti floridi Tarenti fuisse anno sysi. is enim iam pilis; dentibus, unguibus squalore aetatis decidentibus de sene iuuenis prodijsi& quinquaginta annos superuixit; quod licet admirandum videatur, longe tamen admirabilius est, quod narratur a Petro Maphaeo lib. t r. hist. Ind. a Ferdinando Casten neda in lib. 8. & abali js etiam fidei probatissimae authoribus de quodam indo praenobili, cui spatio annorum trecentorum,& quadraginta,quibus vixit, iuuentutis flos ter exa- iii isse dicit tir, terque refloruisse, eo quod aromatibus, alijsque cibis ad restaurandas vires naturales, atque ad fouendum calorem, & humidum maxime ac Comodati S certo tempore, ac certa mensura uteretur, de quo bene potuisset illud elogium a Iuvenale proferri.
Felix nimirum . qui tot per saecula mortem flusit atque suos iam dextra computat annos.
Ex signis verb Melancholicae temperiei non possunt prςdictiones serri, nisi 2 09υitae breuioris; sunt enim melancholici ex eo minime vivaces, quod siccitate a-bu adaar, qu s pugnat cum calore humido, quo maxime vita sustentatur. odisi frigus siccitatu si maius, adhuc erit vita breuior, quia calor ad vitam potior est, quam humor, qui tamen est caloris semes, & pabulum; Phlegmatis signa ongiorem indicant vitam, quam signa melancholicε, eo saltem quod maio
220쪽
1oo De Fide adhib. Diu in .ex signis vitae.
rem humorem denotent, quo vita robora tui; & licet temperatio sicca vidertur minus habere excrementitiae saeculentiar, quar.morbo nim est seminarium ,
hoc tamen id solum inseri, sicca corpora maiori sanitate gaudere,quam humida & calida, at non propterea diuturnioris esse viis; cum enim vita sit perm sio animae in calido humido, ubi copiosius erit utrumque, ibi diuturnior erit vita, quia ibi anima diutius permanebit, etiamsi morbi frequentiores adueniant: quare scite inter sanitatem, quae mediocritas humorum est,sicut morbus excessus, aut desectus,& vitam diuturnam distinguenduin est; Sc senes licet ad vitς metam iam paenE peruenerint, multo minus tamen, quam iuuenes aegro tant. Nec obstat hactenui dictis, quod Hephantes licet natura frigidissimi ;vt volunt fi lianus, & Rasis, multum tamen vivant, atque ad trecentos usque
annos perueniant teste Plutarcho; ab aetatis nulla pertingit in animalibus temperies calida; nam in primis non adeo certum est Elephantos ad illud Semiaeuum aetatis peruenire; Deinde cum Elephanti propter corporis magnitudinem multum humidi contineant, quod difficile per modicum calorem e fccatur, inde sit ut diutissimς vivant. Addunt alij Animalia eiusmodi in cali dissimis regionibus vivere, in quibus frigiditas naturalis per calorem extraneum maxime temperatur, Qua tamen doctrina non est ita facile hoc loco admittenda, cum hic de signis temperiei non loquamur, quibus diuturnior, aut breuior competat vita ob causas externas;& licet Arist. initio libri de longitudine , & breuitate vitae doceat in regionibus calidis homines plus vivere. quam in fisgidis, hoc est intelligendum cxteris paribus de pari corporis temperatura ad vitae diuturnitatem opportuna. C erum prouidentia diuina momnibus est suspicienda, neque in omnibus rationes inuestigandε sunt, cur breuiorem, vel diuturniorem sortiamur vitam, cum id ad solum placitum