Pseudomantia veterum, et recentiorum explosa, siue De fide diuinationibus adhibenda tractatus absolutissimus ad abolendam falsae diuinationis superstitionem. Cum animaduersionibus philosophicis, astrologicis, et theologicis. Quibus accessere etiam di

발행: 1662년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

DISSERTATIO LII

DE FIDE ADHIBENDA

Divinationibus ex signis Indolis.

ONESTE, vel prauae indolis indicia,quibus fausti,vel infausti assolent natis euentus praenunciari, primum a parentibus trahenda esse docet Aristoteles, & monet Plutarchus, cum enim a parentibus in filios non genitura modo, sed tum ii ne sti,tum praui mores non raro propagentur, inde fit, quod ex ijs, quae in progenitoribus obseruantur,queant etiam illa, quae ad indolem spectant in natis,optimo iure coniectari; sortes namque cre tur sortibus, est in iuuencis, est in equis patrum virtus, nec imbellem feroces progenerant Aquilae Columbam, nec alia ratione a maioribus bonam indo- Iem generatione traduce sortimur, nisi quia temperiem, habitumque corporis eis debemus, cuius habitudinem etiam animi propensiones consequuntur; Sc sane quantum a parentibus pendeat corporis temperies in natis, & etiam animi indoles, ex eo dilucet, quod etiam sola matris imaginatio notas & char aeteres in latibus imprimat; mulier siquidem nostri aeui grauida, cui cucurbitulis ex venarum sectione missus suit sanguis impressit nato in similibus partibus vulnerum cicatrices; Iacob ex oppositis virgis unicoloribus, aut varieg tis , unicolores, aut variegatas oves habuit; & Gallina dum ouis incubat ex. territa a Miluo, miluino capite pullos excludit. Quemadmodum etiam si res animi attenda ntur, docet Aristoteles tape in Ethicis,& etiam in politicis co sentaneum esse ex melioribus meliores exoriri, id fatente etiam Cicerone in orat. pro Roscio, id ipsum etiam iure testante, in quo praesumitur filius es. sic eiusdem affectus, voluntatis, atque propensionis eum Patre. Quae tamen non ita certa censenda sunt, ut plerumque fidem nostram haesitantem non reddant,cum saepius bonorum parentum degeneres habeantur filii, nec semper Parentum indoles transeat ad eorum propagines, quod praesertim deprehensum est in Caligula filio Germanici, in Domitiano a Uelpasiano progeni-

222쪽

dior De Fide adhib. Diu in . ex signis indolis.

to, in Commodo , qui fuit M. Antonini proles infausta , & alijs eiu semodi pluribus. a si Ex nutricibus quoque sgna quaedam habentur, ex quibus licet de natis praedictiones ferre; ab ipsis namque non tantum lac, sed ingenui pravique mores cum lacte hauriuntur, unde quales nutrices erunt,tales esse futuros infantes sine censura coniectari potest, cum tenellum cerei infantis corpus quotidiana ma-n arum exsuctione immutetur, & in eamdem cum nutrice temperaturam desciscat, eamque temperiem, ut saepe dictum est, quoquo modo sequantur animi mores, ut ea testantur exempla, quae affert Michael Scotus in suo libeIlo;quorum alterum pueri est, qui diu lacte porcae enutritus, iam grandis natu volutari in luto gaudebat, & more suum cibos Vorabat, ac comedebat; alterum vero alteriuS pueri est, quem cum Capra dili lactasset, plantas auia de eorrodebat , saltatimque incedebat; quod etiam traditur a Iustino lib. vltimo de quodam hispano , qui ceruae lacte nutritus, ceruos ipsos cursu pernicissimo aequabat; ac propterea lex est a Medicis indicta parentibus, si in natis peroptant generosam indolem concrescere, eos esse generosae nutricis uberibus admouendos, ne in illud incidant virgilij improperium

q. Eneid. Non tibi Diua parens generis, nec Dardanus auctor Perfida,sed duris genuit, te cautibus horrens Caucasus,hircanaeque admorunt eaera Tagres .

Eo namque modo, quo indolis varietatem in brutis quoque cerni notauit Dio Chrysostomus orat. a I. R etiam Cardanus lib. 2. de sapient. ubi fatetur visum ab se selem a cane lactatum minus agrestem, & infidum euasisse ; ex lacte potaro, ut in homine stam, maxime contrahi a paruulis procliuitates ad has illasve passiones docuit etiam Chrysippus, qui idcirco legem constituit, ut pueris nutrices optimae pararentur; magnam enim partem in proserenda indole in pueris habet altricis ingenium,& lactis natura, quod lath demonstrat Phauorinus ;ut ex his onimbus notum fiat, posse ex nutricis dispositione, atque remperie optima ratione de indole puerorum coniectari. 212 Non modo ex intimis quibusdam signis honestae vel prauae indolis de humanis euentibus possunt praedictiones legitimi fieri , sed etiam ex exterioribus, ac prae caeteris exprimaeva ipsorum hominum assuetudine, atque educatione ; magnum siquidem momentum haec habet ad ea coniectanda, quae hominibus ipsis euentura sunt; quae causa fuit, ut prisci quidam populi hostibus suis nihil tetrius, aut infestius imprecari se posse arbitri: entur; quam prauam ab initio consuetudinem, & assuefactionem; si enim haec mala fuerit, semper mala ominari ac portendere necesse esse fatentur sapientissmi viri;& ob hane causam monet Aristoteles a. Ei c. capit. I. permagni omnino reserre, quibus quisque actionibus a pueritia assueuerit, quod inoliti per assuetudinem habitus passiones propheis aenes, atque ad rationis ductum indociles reddant, donec longa maloriam frequentatione in postremum tandem exiisu homines

223쪽

Dissertatio LII. . 2O3

protrudantur; ex frequentatione enim malorum operum, qua sem per peioracligunt homines, atque amplexantur, obsolescit Omnino virtutis nitor, quo evanescente sola pronitas ad mala homi nem moderatur, atque adeo ex ipsa omnia mala fas est coniectare;quemadmodum enim ex indole hoc vel eo modo a natura consor mala petere licet coniecturas aliquas de promtatibus ad

has vel illas passiones facile subeundas, sic pari modo ac ratione licebit etiam coniecturas sumere ad diu mandos ac praedicendos quosdam euentus, qui ut plurimum passiones illas, seu naturaliter inditas proclinationes illas consequuntur; quae coniectatio licet sit admodum incerta, imb omnino fallax st agatur de singularibus ac contingentibus actionibus liberis ob intemeratam. liberi arbitrij liber agendi facultatem , negandum tamen non est, saltem sub imcertitudine, nimirum saltem sub probabili ratiocinatione eamdem haberi posse; docet namque Proclus in Alcibiadem primum Platonis, morem suisse Pythago is per signa in corpore constituta, per semina per educationem inducta de venientium ad se vita consequutura iudicare.

224쪽

DISSERTATIO LIII

DE FIDE ADHIBENDA

Divinationibus ex animi affectionibus.

AS intelligimus hic animi affectiones, E quibus animus ipse

Per quamdam exteriorem emanationem contuentibus innotescit; cum vero per actiones virtutum, vel vitiorum, quae exterius exercentur, quam maxime animus ipse erumpat, ideo has praesertim vestigandas hoc loco proponimus, ut ab ijs,quae sub oculos perducuntur, de alijs, quae longc distant, coniectemus; eo namque modo, quo connexae sibi inuicem, ac concatenatae dicuntur virtutes, atque agendi facultates,eodem prorsus erunt per coniectationem coniungendae ipsarum virtutum actiones, dummodo nulla necessitas aetentibus inseratur, qui ex illaesa agendi libertate remotissima tantum coniectandi rationem suppeditant. Ex eo itaque quod dispiciatur quis bis vel ter in suis rebus prudenter agere, poterit vaticinium proferri, quod idem sit in omnibus prudenter acturus, cum dignoscatur prudentiae habitu ex ante actis satis instructus; idemque affirmare licebit de reliquis virtutibus, atque agendi facultatibus, cum eadem in reliquis sit coniectandi ratio; vir namque pru dentia, aut temperantia instructus, supponitur ea omnia obtinere, quae ad prudentiam, aut temperantiam consequuntur, nec posse aliter agere, nisi iuxta earum virtutum proclinationes &initituta, cum prudens honio esse non possit, nisi etiam docilem, intelligentem, solertem, prouidentem,&circumspectu ia se ostendat, quae omnia ad prudentiam consequuntur, ex quo bene Virgilius volens aeneam prudentem describere G. Eneid. ea de idiso protulit

. Non illa laborum D mirgo, nova mi facies inopinauesurgit Omnia percepi,atque animo mecum ante peregi.

Et quod de virtutibus dicitur, etiam de oppositis viiijs dicendum est ; si

225쪽

Dissertatio LIII.

est; si enim deprehendatur aliquis imprudenter agere, idem quoque in reliquis

rebus agendis poterit argui praeceps, temerarius,inconstans,inconsideratus, ac negligens, cum imprudens nullam recte consultandi, vel agendi facultatem obtineat, nullaque ipsi sit in considerandis futuris euentibus cautio, aut circumspectio.

Sic liberaliter, vel prodigh opes suas erroganti,aut profundenti pauperta- 2

tem cito pede aduenturam possumus Ominari, cum ex eiusmodi errogatione , ac pro susione bonorum indigentia ut plurimum oriatur, nec alia ratione praedicta est Agesilao, atque Epamin undae paupertas ab Astrologis, nisi quod bona sua quotidie liberaliter elargirentur; atque ex liberalitate facile coni clari potest, quod aliquis sit apud multos diligendus, ac gratus habendus, cum v lurimum liberalis vir sit etiam comis, humanu in affabilis: quae omnia refert Sext. Aurel. in Tito Imperatore eximie enit ite, ex quibus etiam Amor& deliciae generis humani appellatus est; atque det liberali viro vaticinium illud praesertim probatum est

Siquis in hoc mundo muli multisorius haberi Dei, capiat, quaerat, plurima, pauca, nihil. Quemadmodum contra de avaro recte praedici potest, quod vili, & abiecto a nimo in omnibus fututus sit, semper sordidus, fallax,& proditor;quod omnino praua atque iniusta acturus sit, ut lucru faciat: neque enim probru putat, quod quaestuosum est, Accum semper aucupando inluet lucro,paratus dicitur potius omnem pudorem,omneque verecundiae officium deserere, quam lucri Oppotatunitatem; qua de causa rogatus Scipio in Senatu Romano, uter in Hispaniam mittendus videretur, contra Venantum pugnaturus, respondit neutrum esse mittendum, cum uterque esset auarus, atque inexplebilis diuitiarum sitis. Sic etiam si aliquem in alienam miseriam subleuandam propendentem de- prchendimus poterimus iure maximo de hoc vaticinari; quod plerisque sito P m laturus, cum enim misericordia sit virtus, quae semper coniuncta est cum quodam condolescentiae, seu compassio itis affectu, inde argui potest, quod multorum per virum miselicordem iit leuanda miseria; atque hinc etiam Homerus suos Heroes, Virpilius dineam suum tape lachrymantes inducunt ex alienae miserue compassione; dicitur namque miserieordia esse tristitia, seu aegritudo suscepta ex alterius miseria, hancque tristitiam facili sis it Ios concepturos esse possumus diuinare, qui miseriam in se ipsis alias ex peruti sunt, quod insinuatum est apud eumdem Virgilium I. Eneid. in illis cataminibuS. Me qMque per multas similis fortuna labores Letatam hoc demum moluit consistere terra Non ignara mali miseris succurrere disco . Sic denique ex temperantiae anctu multa bona in homine augurari licebit, quemadmodum ex intemperantia innumera mala, atque infaustissimos euentus; ex temperantia namque praesertim in cibo ac potu nedii bona corpo - I Cc 3 ris Va-ς

226쪽

lo 6 De Fide ad h. Diu . ex animi aflectionibu .

ris valetudo expectari potest, sed etiam vitae longaruitas, atque acrior is intellectus exercitatio, ex quo dixit sapiens, sanitatem mentis & corporis in sobrio potu positam esse; ut enim voluptas aegritudinum mater est, ita bonae valetudinis temperantia ; atque ex hoc inter medicas praeceptiones nulla potior diaeta dicitur. Pone gula metas misit tibi longior a las

se cupis sanus ,st tibi parca manus. Quare Socrates, qui temperantia suit insignas, sanitate parne inoffensi diutissi vixit; eodemque Temperantiae pharmaco Massinitiam Numidarum Regem, & Myrrhidatem Ponti Regem vitam in multos annos prorogasse legimus, ille quidem iam nonagenarius semel tantum interdiu vescebatur sine pulmento;iste, quo abdomini legem saceret, stans semper vescebatur. Contra intemperantiae mala sinen ero sunt, potiora vero sunt vita breuitas, in agendo stoliditas,libido, aE sim ma corporis, & mentis imbecillitas; Morbus etiam quam plures dicitur cudere intemperantiae ossicina, eosdemque omnes gignit, quos dicuntur gignere nimia luxuries . . Euae dedita semper corporis arbitrιμ hebetu caligine sensus . Nimium otium,nimia stgnities,nimius somnus,nimium vinum; non enim faci-lh enumerari possunt aegritudines, quae ex his malorum sentibus dicuntur corarivare; atque haec omnia mala diuinare possumus in viro intemperante, eritisque diuinationi adhibenda fides, cum eius veritatem confirment euentus, &experimenta. Non recolo hic caeteras animi affectiones, ex quibus licet diuinationes ferri, quoniam ex his,quid de alijs dicendum si facile habemuς.

227쪽

DISSERTATIO LIVDE FIDE ADHIBENDA

Divinationibus ex alijs Corporis, &animi coniecturis.

AMETSI cor hominis dicahur omnino mortalibus inscruta- a sybile, uniusque Dei oculis dumtaxat expositum, miserabilis tamen fuisset conditio societatis hunianae, si quandoque

etiam abditos pectorum sensus ex exterioribus signis explorare non licuisset ς decuit namque summum opificem ita animorum vestigia, & characteres in corporibus exprimere t genus humanum Fenestra illa Socratica non indigeret, qua etiam in retrusis pectoris anfractibus quid quoquo modo agendum est, discerneretur3patet igitur per corporis notas, quasi per rimas,quidam menti traiectus ad animum, ex quo, quid in animo ipso delitescat, seph perspectum fieri potest; non ea tamen coniectandi arte, qua utebatur Galenus, qui cum affirmaret nihil aliud esse animam humanam, quam corporistemperationen, ex hac omnia ad ipsam animam spectantia certa quadam ratiocinatione arguebat; cum ad siunmum ab extimis corporis notis ac signis intima animi sum. ma cum incertitudine coniectari valeant; licet enim animae domicilium corpus sit, ac propterea ad animae Atebras inuet igandas viam patefaciat, non proinde ita interiores animi propentiones, atque affectiones pandit, υt omnino ex solo corporis aspectu de illis nunquam abunde cognitis, certitu- di in profiteatur. Si quae vero certior quaedam eoniectura ex extimis partibus, vel lignis ca- rpionda est; hsc maximό ex vultu deducenda est; est enim humanum caput ve- liit conti actum quoddam citum,quod suum Solem, suaque sidera mouit, quo- eum fatidico lumine abdixa pectorum prudentioribus viris quandoque recluduntur,atque cum rationalis ac diuina hominis pars ancillantibus imperans secul-Diuilia oste

228쪽

facultatibus tanquam Numen regnet in capite, aequissimum ex hoc fuit caput hominis ac vultum Caeli appellatione cohonestata; quae etiam potissimum ratio fuit, quae impulit Meto poscopos, ut in unius cotemplatione capitis ac vultus artis suae diuinarricis fundamenta collocarent, cum caput, & vultus totius animi simulachrum sit, ex visu cognoscitur vir,&ex occursu faciei cognoscitur

sensatus; in imo homihum vultus rationale illud apud Hebraeos dici potest, quod erat coniectoribus opportunum ad instituendas diuinationes, dum in hominis vultu, atque in singulorum frontibus ea leguntur, quae altius in pectoribus delitescunt.

DeDeianira habet Chorus apud Seneca; sic in supercilijs, qtiae dicuntur superbiae arcus quisus no tam pro mei ita fulciuntur, quam triumphat ambitio clata nimis cogitationum moles erecta dispi istur, quemadmodum etiam saepe non tam animi arrogantia, quam eiusdem maeror, tristitia, atque hilaritas; quod

etiam diuinandi genus a gemino humani Caesi astro, scilicet ab oculis petendum est, per quos veluti per ianuas animus ipse saepe egredi festinat. 2 1 9 Nec solum faciem velut animae speculum in corpus emanantis sapientissi

mus rerum omnium molitor Deus Operose explicauit, secitque prodigiorum compendium prorsus admirandum, sed etiam vocem in homine magnam n i. dum vultus, sed etiam animi partem habere voluit, cum ex cognatione inter faciem ipsam, & vocem N latentes hominum aegritudines,& retrusas agendorum cogitationes nobis protulerit; & licet plerique inconditum vocis clam rem,quo audientium aures obtunduntur faciant in hominibus rusticitatis, iracundiae,atque superbiae argumentum, quod etiam notauit Theoprastus in suis caracteribus, tamen ut plurimum grauiditatem in voce peculiarem generosae natu ae notam Aristoteles interpretatur, ac propterea. vocis magnitudinem Heroibus a Poeta Graecorum maximo adscribi solitam testatus est eruditissimuὲ Homeri Scholiastes Spondanus 8. Iliad. videtur namque esse elata vox in humini l S, velut quaedam naturae tuba, qua sibi triumphos magnarum acti num occinere homines gloriantur; Vnde lunonem magna aduersus Troianos molientem inducit Homelus magna etiam voce clamantem, sic Diomedem magna voci seratione cum Marte congredientem;Sic denique Hectorem cum

clamore magno a curru desilientem. Contra vero vocis tremorem ac mollitiem se iii per imbecillitatis farmineae argumentum fuisse testati sunt Sapientes, ac piaesertim Tullius ex hoc vocem mollem ac muliebrem in oratore saepius cond. nnauit,e , quod vocis mollitudo potius amatores effae minatos deceat, quam Urator s,& ad rem optime Persius Sat. I. ea proscrisis neque more probo cernas,nec more serena Ingentis trepidare Atos,ibi carmina lumbum

Atque etiam ex voce compactus sermo tamquam animi idolum saeph prola

229쪽

Dissertatio LIV. aos

tum est,docuitque seneca talem censeri hominum vitam, qualis esset ipsorum hominum sermo, iuxta illud Socratis effatum, loquere ut te videam; nec sine ratione Zeno Stoicorum Princeps, cum adolescentem protervius ganientem audisset, illum prudenter admonuit, ut ad mentis sontem opportune diuert ret,& linguam salubri potione respergeret; extat enim monitum illud apud Stobaeum, nisi lingua in mente intincta disserueris, multo adhuc amplius loquendo deloques : & sanE si quid est, quod animi benE constituti pulchritudinem,& quamdam morum concinnitatem arguat, is sermo est,qui fingitur c gitate, atque efformatur prias in mente, non in labris temere, atque incogitanter exoritur, Vlysses namque apud Homerum . qui inter omnes totius Gra ciae proceres sapientia Princeps atque omnium virtutum complexione verus Heros describitur, vocem suam & sermonem non ab ore tantum, sed a mente

inter loquendam emittere praedicatur, idque satis curiose in noctibus Atticis Gellius obseruauit, si enim lingua mentem non subsequatur, si animo non a cilletur, si legeS ab ingenio non accipiat peruerse omnia fieri necesse est, cum nihil boni prodire possit in apertum, nisi prius in corde, aut in mente fuerit concoctum atque elaboratum iuxta illud Horat. in art. Poet.

Format enim natura prius nos intus ad omnem

Fartunarum habitum, iuuat, aut impellit ad iram Mox adsumum maerore graus deducit- angit iris essere animi motus ιnterprete lingua. Aliae denique coniectandi rationes ex alijs externis rebus exterius hom, 26 onem afficientibus iure peti pollant, praesertim ex corporis cultu, ex vestiabus, ex capillamento, atque ex incessu, nam haec omnia notae quaedam

esse possunt ab ipsa natura in hominibus coastitutae, quibus intimae animi Propensiones indicentur; at quoniam de his, & de alijs pluribus agunt susEPhysiognomi omnes, hic sermonem suspendo, illud unum denub hic confirmans, valere posse coniecturas eiusmodi ad serendas praedictiones, si sua im zertitudine semper laborare dignoscantur, nullove modum agendi liberi rem laedant. Non pauca etiam ducuntur vaticinia ex signis sternutationis in homine A is quibus tamen fidem adhibere non semper tutum est, aut honestum, cum plura φsint omnino superstitiosa, atque omni ratione destituta; qualia praesertim ea sunt, quae affert Michael Scotus in suo Libello, ubi ait,eos fore in suis negocijs pro sperandos, qui in illis suscipiendis duas aut quatuor sternutationes fecerint, scilicet numero pari, hoc tamen addito, quod statim se moueat , si sit sedens; secus verb negotia non esse ad bonum finem peruentura, si unam tantum, vel tres numero dispari fecerit sternutationes. Item ait duobus hominibus simul unoque momento sternutantibus faustum exitum negociorum portendi praesertim si negociationis causa mare ingrediantur. Item recenter in aliquem Iocum aduentanti unam sternutationem subito illic factam multa bona significare in eo loco sibi euentura. Item alicui de familia nocte aliqua

230쪽

stemutanti ex eo signo bona domino illius domus praenunciari, praeserti in Iu-eri, & diuitiarum; ita tamen ut qui sternutationem secerit, partem illorum bo- florum si accepturus. Item si in aliqua domo per plures noctes, at praesertim trium noctium numero compleantur, fiant duae ste utationes, id tanquam signum certium accipiendum esse, quod aliquis in illa domo sit moriturus; haec enim & alia fura id genus praedicendi sgna,quae congerit Michael Scotus nominus si perstitiosa sunt, quam omnino ridenda, cum nullam habeant connexionem in natura; nec aliunde sternutationes oriantur, quam a causis naturalibus, ex quibus non nisi essectus naturales iuste praedici possunt; fiunt namque . sernutationes ex vaporum fumositate, qui ascendunt in caput, & usque ad ce-' rebrium pertingunt; ubi cum saepius multo magis abundent, quam par est, eos natura sternutatione depellit , atque per os, & nares expellit; Atque cum eiusmodi sternutationes possint facile impediri, nimirum per oculorum perfricationem, non possunt signa quaedam eventuum fatalia nominari, ut volunt coniectbres. 2 o a Poterunt igitur ex sternutationibus tanquam ex signis a natura constitutis ad capitis leuamen quidam argui ac praedicinaturales effectus, idq. extra Om. . nem dubitationem esse debet, cum enim sternutationes fiant ex contractione sed collectione cerebri ad exclusionem rei noxiae, quemadmodum etiam fit ex contractione thoracis tussis, ex contractione ventriculi singultus, hinc fit,

quod ex ipsis non possint praenunciari nisi qu=dam effectus in ipso cerebro, is que praecipue, quo cerebrum ipsum in anterioribus ventriculis nimis sit hum ctatum ; Sinde fit, quod homo saepe sternutet, donec humor ille mordax sit in cerebro resolutus; eademqe ratione intuemur, quod solis calor sternutationem prouocat, calor ignis nequaquam, idque ex eo contingit, quod calor solis humorem in cerebro conficit, & non resoluit, ignis vero cum sit maioris validitatis humorem illum resoluit; quod satis deprehenditur cum per oculorum aut nasi perfricationes sternutationes evanescunt, ea namque perfricatio calorem ciere potest, qui natiuo & interno additus calori potest illum humo . rem decoquere. &resoluere, quod docet Arist. ipse de sternutat one agens, ubi etiam ait, sternutationes frequentes crassam redundantium humorum copiam arguere, ac propterea senes parum aut nihil sternutare;ULiemadmodum etiam ex vehementi, & crebra sternutatione bona coniectari potest ipsus e e rebri habitudo,& constitutio, quae humoribus vacare non debet, ut optimam temperiem obtineat. Similiter ex homine frequenter sternn tante bo nam catapitis valetudinem arguere semper licuit, cum id indicium quoddam sit, posse caput noxios ac superuacaneos humores bene cocoquere, seque istis bene expurgare; ex quo docuit etiam Hippocrates mulieri difficulter parienti, si ster nutamentum superuenerit, bonum ille esse; tunc enim signum est naturam, quasi intermortuam experge fieri; & reuiui scere; ac saepe moribundi sternuta

torio excitantur, quasi hoc ii assici nequeant, nulla salutis spes superst; atque ex hoc fortassis apud Veteres sternutamensum pro Numine habitum est, id Looste

SEARCH

MENU NAVIGATION