Pseudomantia veterum, et recentiorum explosa, siue De fide diuinationibus adhibenda tractatus absolutissimus ad abolendam falsae diuinationis superstitionem. Cum animaduersionibus philosophicis, astrologicis, et theologicis. Quibus accessere etiam di

발행: 1662년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Dissertatio XXXIX.

Caeterum praedictiones omnes,quas de mudi interitu,aut de aliarum rerum et O 3sublunarium occalla quoquo modo attulere Stoici, eam fidem promerentur, quae in simili vaticinio quondam apud Romanos adhibita est; cum enim quidam Sybillini carminis Interpres omnia luctibus, & eiulatibus confundere cγpisset, adesse iam fatalem mundo diem, quo rerum uniuersitas conflagraret, inclamans, Sybillae etiam carmina proserens Africa cum fuerit Romanis micta seu armis

Tunc Mundus cum prole cadet

Uatis,& vaticinij inanitatem ridiculus comprobauit euentus; licet enim ape tissima ,ybillae verba viderentur, & quae nulla explicatione indigerent; tametasi iam capta esset a Romanis Africa; atque ex alijs euentis dubitari iam non posset hoc etiam suum habiturum effectum; praesemm cum circa eadem tempora alia multa prodigia animos concussissent, & senescenti iam mundo tot bellis attrito im pendens ultima calamitas timeri iam posset; tamen in tanto omnium pauore, ac trepidatione Istissimus adsuit nuncius,qui iussit omnes bono animo esse,ac ab omni perturbatione soluto,eo prisertim, quod ipse omnibus renunciaret, mundu cum sua prole, prout vaticinatae erant Sybillae, iam cecidisse; Atque cum homo ille insanire putaretur, menteque moueri,quod tam

inepta loqueretur, idem ipse a firmabat magis, magisque contestabatur se vidisse mundum cum prole deiectum, atque collapsum. ale fuerit Iepidum hoc vaticini; euentum, ex eo tandem coniectatum est, quod eo tempore pugnasset aduersus Gothos sortissimus quidam Belisari; Dux Mundus nomine, qui filium habebat eiusdem animi roboris, nomine Mauratium; atque Mundus pater dum Gothos nimio furore persequeretur in sua ipse victoria a fugienti bus hostibus una cum filio intersectus est; quod erat illud Sybillae vaticinium,

quod interpretis ignoratione mortales omnes metu concusserat, nimiru Afruca deuicta Mundum cum prole periturum; sicque tam horribilis exiiij denum ciatio abiit in risum; & si in interpretatione verborum, quae videbantur ape tissime eam calamitalcm communem significare tam ridicule est erratu, quiderit dicendum de obscuris stoicorum praedictionibus, quae mundo denunciant interitum nulla innixi ratione λ

182쪽

DISSERTATIO XL

DE FIDE ADHIBENDA

Divinationibus ex Coniectoribus.

V PER SVNT plura alia praedictionum

fidem adhibere non minus ineptum est, altione alienum, sed etiam impium, & sacrilegum; Prae csteris, eiurandae omnino sunt, atque detestandae praedictiones Necromanticς, in quibus scilicet suturorum responsa a m Ortuorum cadaueribus elici solent; non enim id fieri potest,nisi aliquo Daemone ad cadauera aduentante, atq. responsa reddente, cum id agere non liceat animabus, quae olim fuere cadauerum sormae, ex eo quod vi na-

tutae ad priuatione ad habitum non fiat regressio; quapropter omnino fabulosa censenda illa sunt, quibus dicitur aegyptiam Magam apud Heliodorum animas functorum ad sanguinem euocasse, eoq. gustato responsa reddidisse; que admodum etiam poeticae fabellae putandae sunt, quod FHippolitus, Glaucus, MAdonis fuerint ab inseris excitati, & vitae redditi; his nam q. & similibus nulla fides adhibenda. Pari ratione differendum est de praedictionibus Anthropo-manticis, quae fiunt per exta puerorum, quibus nil dirius excogitari potest,licet omnes pene gentes, quae humanis hostiis litarunt, humanis quoq. extis ad sutura praeuidenda vis fuerint; quod praesertim narratur de Iuliano impio Desertore, qui dissecto prςgnantium laminarum utero ad diuinationem utebatur; a qua impietate neque ab suit Sapor Rex,de quo Catullus ea protulit Fata per Κιmanassetitus praedicere fἷras Impius horrenda religione Sapor. 2 O s Eodem modo statuendum est de alijs Coniectorum prsdictionibus, ac r. de Lecanomanticis, quas vocant diuinationes ex pelvi, quibus praesertim utebantur Assyrij, qui ad praedicenda sutura, qui in pelvim aqua plenam Daemonem immergere putabant, & cum ad fundum peruenisset, vocem quamdam tenuem sibi exaudire videbantur, quae futura, seu quaesita enunciaret. 2.dC

genera, quibusque ab omni ra-Disitirod by Corale

183쪽

υ Dissertatio XL. I 63

Gastromanticis in quibus vas ventris instar adhibebatur, sed vitreum, rotundum, aqua plenum; cereis accensis unde quaque cinctum,Magis carmina quDdam ad murmurantibus, puero integro, & lamina praegnante adstantibus. 3. de Catoprcmanticis, in quibus adhibebatur speculum in pelvim aqua pl rnamim missum cum puero integro adstante, & etiam lamina praegnante,quae nondum nonum mensem attigisset. q. de Onychomanticis, in quibus pueri te-

melli,&integri manus vola, & poli icis unguis fuligine, &oleo illinebatur, ap- Parentibus in ungue imaginibus rerum, quas pra scire satagebant, maximε si Puer ad solem se obuertistet. 1. de Capnomanticis, quae sumebantur ex fumo, vel in orbem se voluente, vel in obliquum se flectente, vel in rectum se Porrigente; quas sumi obseruationes ait Teophilactus fuisse in usu etiam apud Veteres Hebraeos, qui maxime spectabant in sacrificijs, an fumus rectus in a L. tum ascenderet; quo sortasse pertinet illud Salomonis sicut virgula fumi ex aromatibus & etiam apud Romanos, Dione teste, obseruatum est, quod am .

tequam necaretur Seianus, eius necem praedixit Fumus, qui copiosus ex eius statua emersit Libata Bacchi dona permutat a uor Ambitque densus regium Fumus caput.

Habet Seneca in Oedippo. s. de Oinphalomanticis, quas praesertim exercebant obste trices, quae per nodulos umbilico, & secundis adhaerentes coni jciebant, quoties puerpera esset in posterum paritura. 7. de Lythomanticis, in quibus ad diuinandum capilli adhibebantur. 8. de Ceromanticis, ad quas serendas spectabantur variae figurae, quae fiebant ex cera igne colliquefacta, im- Precatione quadam praecedente. s. de Daph omanticis, quae fiebant ex laurci rami crepitu in igne, iuxta illud, quod innuit Claud.lib. 2. de rapi. Proserp.

menturiyraescia Laurus , r. Fluctuat.

1 o. de Onomatomanticis, seu Arithomanticis, quae sutura praenunciabant ex nomine eorum, de quibus sutura quaerebantur; fuere enim quida Onoto mantes ita superstitiosi, qui ex solo nomine illius qui consulebat, valetudinem prosperam, vel amictam, ipsam etiam mortem vaticinabantur ' II. de Aegmmanticis, quibus per capras, per coruos, vel per aliud eiusmodi animalium genus diuinabatur. εχ. de Tephramanticis, quibus fiebat diuinationes ex cinere, cum quaerentis,& quaesitε rei nomine cineri inscripto, flante vento, extiteris quς remansissent,& in verba coaluissent futura coniectabantur. I 3. de

Bota nomanticis, quq habebantur quibusdam nominibus in Saluiae solijs, vel aliis eiusmodi herbis, quas vaticinatrices vocabant, inscriptis; inscribebantur enim apud veteres quaesitarum rerum nomina in herbis, ut ex ipsis quod a magico murmure prolato iuria prisertim,&sures indicaretur, de quarum Ordine etiam recensentur Sycomantics, in quibus folia fici adhibebantur, sed diuersimode, quibusdam acii unctis magicis excantationibus, quibus prolatis, si statim exaruissent folia, inauspicatum erat, quod pridicebatur, si tardius, auspicatum. X 2 Iq. de Dissiligod by Corale

184쪽

i 64 De Fide adhib. Diu . ex C onteistoribus.

14. de Rabdomanticis, quae erant diuinationes apud Scythas teste Herodo. to lib. q. quae fiebant per virgas; S de Germanis etiam refert Tacitus, quod virgas amputabant in surculos notis discretos, unde sutura coniectat ent. e Mitto hic reliqua praedictionum genera non minus enarratis superstitiosa, impia, di sacrilega, quibus nulla fides adhibenda ; sunt enim pene innumerae pro multipIici gentium, ac nationum varietate inuentie, atque Usurpatae, quae sane potius excitare possunt risum , quam fidem; quales erant Axinomanticae quae hebant per securim proiectam in aquam, ex cuius motu in aqua sutura praesentiebant; Libanomanticae, quae fiebant ex Thure in ignem proiecto; refert namque Dio. lib. I. Nymphaeum quemdam locum suisse, ubi ex Thuris accensi sumo, & crepitu de omnibus rebus monebantur, nisi vel de morte, vel de matrimonio ageretur; cuius loci morem fortassis innuit Statius lib. r o. Theb.ad illa carmina Thurea nec supra molitante altaria fumo. Amniomanticae, quae sutura proferebat ex tribus membranis, quibus inuoluto tur fetus in utero matris; restatur namque Lampridius Diadumenum Macrinistium eiusmodi praedictionibus stet illa, cum iamen ex his potius deprehendatur anicularum fatuitas, quae ex colore membranarum cuiu*unque infantis

fortunam ariolantur. Coscinomanticae, quae sunt diuinationes factae per eri-brum per forcipem suspensum; haeque mere diabolicae putantur, ac iure ab Eooesia damnantur. Lampadomanticae, quae fiebant per Lucernas clarum, vel obscurum edentes lumen, de quibus Propertius lib. q. Sed nequesuppletis eonstabat fiamma lucernis . Parthenomanticae, quibus diuinabant de puellae virginitate, atque integritate

exhibito quodam probationis poculo; quibus non absimiles erant illae, in quia bus exhibebantur probationis pocula taminis adulterili suspectis, de quibus scribit Iosephus, licet ab alijs alij modi proserantur explorandae in mulieribus virginitatis, vel castitatis, nimirum per quosdam funiculos, de quibus illa ex. tant apud Catullum

Non istam nutris Orienti luce reuirens

Hesterno poterit collum circumdare Fa. Dactyliomanticae, quae habebantur per annulos, in quibus aiebant Daemones teneri; cuiusmodi dicitur fuisse annulus Gygis apud Platonem, & Herodotum Oenomanticae, quae habebantur per vinum Dijs lib.tum, ex cuiui mutatione sutura praedicebantur; de quibus vi gil. . Tneid.

Vidit Tiaricremis cum dona rmponeret aris

Horrendum dictat latice t nigrescere sacros

Fusaque in obscanum se menteremiam cruorem.

Et etiam Pausanias testatur Xersi Graeciae exitium paranti vina iterum & tertio suisse Thebis in Dominem mutata. Aleuromanticae, M Crithomanticae in quibus placentae ex hordeo, tritico, & similagine inspiciebantur, ut sutura coniectarentur. Ooscopicae,quibus ova inspiciebantur in sacris,& sutura prae.

185쪽

Dissertatio XII 16s

nunciabantur; ad quod genus reuocari potest illud Liuiae delirium apud sue tonium,quae praegnans cum varijs captaret ominibu' an marem editura esset, ouum incubanti gallinae subductum nunc sua, nunc ministrarum manu per vuccs eousque fouit, quoad pullus insigniter cristatus exclusus est: Haec enim omnia satis erroribus, criminibus, insanijs, atque delirijs se produnt suis, dehine non est opus, ut amplioribus rationibus ea insectemur; quo perspectiussat non modo nullam psse adhibendam fidem eiusmodi ineptijs, sed ipla quoque fide nostia esse ad summum detestandas.

186쪽

DISSERTATIO XLIDE FIDE ADHIBENDA

E signis temporum plura habet Augustinus Niphus in suo

libello; nos pauca, ut moris est, eaque ad praedictiones serendas,ac fide prosequendas spectantia, delibabimus; si quae enim praedictiones suturorum inueniuntur, quae nostram fidem exposcant, illae praesertim sunt, quae ex quibusdam te m. porum signis ducuntur, id satis contestante nobis Democrito, qui metente eius fratre Damaso sub ardentis limo aestu, orauit, Vt reliquae parcens segeti, desectam iam quam citd raperet, atque sub tectum trasueli ret, paucis mox horis seruo imbre vaticinatione approbata; emadmodum etiam sertur Anaximandrum Milesium ex quibusdam signis in sublimi apparentibus Laced monijs praedixisse, ut urbem, ac tecta custodirent, instante iam terrae motu, ac totius urbis ruina. Innumeri penE fuere sapientes viri, quorum meminit Theophrastus in libro de signis aquarum, qui ex signis in sublimi apparentibus, rerum euentus, ac temporum mutationes praesenserunt, quos omnes non est opus hoc loco recensere, ubi tantum signa illa proserenda sunt, ex quibus fides adhiberi potest suturorum praedictionibus, quae signa vocantur ipsis naturae indicia, ad hoc condita a supremo molitore; quorum pIeraque licet certis temporibus incerta sint, ut plurimum tamen eventuum certitudi nem prae se seiunt. Atque in primis fidem esse adhibendam censemus praedictionibus illis, quae seruntur de temporis fercnitate ex signorum obseruatione, quam facit Ptolemaeus in lib. 2. Apotelesinatum, qui praecipit pro diurna temporis qualitate

obseruandum esse Solem costitutum in ortu, pro nocturna vero temporis constitutione, Solem ipsum in occasu collocatum, cum ortus diei, occasus noctiSprincipium sit, atque a rerum principijs caetera, quae sequuntur animaduertenda sunt; nec tantum Solem, verum etiam Lunam, &caeteras stellas obseruanda SDissiliet Cooste

187쪽

das esse monet, ut suo loco exponemus. Si igitur Sol erit purus, lucens, rutilus, limpidus, nulli'. nubibus coopertus sereni tempori nuntius erit, diei quidem oriens, noctis autem occidens; eaque ratione ex hoc signo praedicere serenitatem licebit, quod ex illo coniectetur, vaporum, quibus nubes, & pluuiae exoriuntur, Omnimodam carentiam in aere esse; quam coniectandi, atq. praedicendi rationem Aristoteles ipse saepe probauit in Problem. quemadmodum illam etiam admisit, quae ab ijs accipi solet, quae cooriuntur Soli, atq. cum sole ipso cooccidunt,ut sunt colores,iris, caligo, ros,& id genus alia; rubedo nam- qtae vespertina, Solque occidens croceus, ut Theophrastus aduertit, praesertim in hyeme serenitatem significat; quo enim magis rubedo vespertina, clara, ac purpurea est,tanto magis, ac magis serenitatis nuntia est; cuius signi causa est, quod vapores in die sole trahente eleuati, rursus nocte decidere videntur;cumque vapores descendunt, semper serenitatem portendunt, cum ab eo loco recedant, ubi conuertuntur in nubes, vel in pluviam. ae omnia dici possunt etiam dealbedine clara, quae apparet occidente sole, & de ipla caligine, quae alba sit, & quae appareat etiam oriente sole; nam alba caligo efformatur per Partes nubium tenuiores, quae facile in aquam conuerti non possunt, S ideo cum valde tenues stini,cito a solari calido dissoluuntur,& serenitate relinquunt; quod argumentum euincit etiam a rore esse accipiendum sereni temporis i μgnum, cum enim ros sit materia no pinguis, ex qua pluuia fieri facile possit,sed tenuit lima, quae sola noctis frigiditate densatur in rorem, suoque pondere ruat in terram, enunciat aeris serenitatem, relicto aere ipso vaporibus exonerato; idemque de tride iudicium ferendum est, praesertim sit apparuerit in plaga o cidentali, sole existente in plaga orientali. Praedictionibus quoque, quae ex signis seruntur circa Lunam apparentibus, 2 Osfidem adhiberi posse non inficiamur; caq. praesertim vel circa Lunam tertiam, ut vult Ptolemaeus; vel circa Lunam quartam, ut asserunt Plinius, Virgilius,&Beda ex AEgy ptiorum sapientum authoritate; vel denique circa Plenilunium, ut docet Theophrastus esse obseruanda affirmamus; si enim in eiusmodi lu nae conti itutionibus Luna ipsa fir erit pura, splendens, nulloq. circumsepta va- .pore, temporis serenitas absq. vlla haesinatione prs nunciari poterit, & fide non illudenda expectari; Virgilius namque prae caeteris ex puritate, ac claritate L nae quartae serenitatem totius mensis in I . Georg. praesagiebat Si ortu quarto namque is certissimus author Pura neque obtusis per c. um cornibus ibit Totus in ille dies, ω qui Ostentur ab ilio actum ad mensem, pluuia mentisque carebunt. Ubi Seruius aduertit Virgilium voluisse quarta Lunam esse obseruandam anum aduersone tertiae Lunae non improbando, seiu Lunam quarta magis proban-do,c Uin quarta Luna magis confirmet dispositionem tertiae, & utraque aequEpuro nitore sulgens serenitatem spondeat; quemadmodum facit etiam plena Luna. Praesertim vero considerandus est status Lunae, qui erit pro anni temporibuS,Diuitigod by Corale

188쪽

i6 8 De Fide adhib. Diu. ex signis temporum.

poribus, videlicet cum praecedit introitum solis, aut in primum punctum Aricitis pro statu Veris; aut in primum punctum Cancri pro constitutione AE statis; aut in primum punctum Librae pro dispositione Autumni; aut in primum punctum Capricorni pro statu hyemis; qualis enim erit dispositio Lunae pro tempore, talis erit praenunciandus ipsius temporis status. Solet denique ad fere das temporum praedictiones obseruari etiam circa Lunam area illa, seu cor na , quae graece halo dicitur; de qua docet Aristoteles in Meteoris, cum tabescit, esse threnitatis signum; cum enim vapor halonicus tabescat, sese paulatim resoluendo, atque attenuando, signum est, quod ibi sit calor distrahens, ac dissipans illum vaporem, qui posset in pluviam conuerti. Quod etiam affir mandum videtur de halonibus, sed vaporibus, qui apparent circa alias stella*prasserti in circa praesepe, quod per duas stellas constituitur, quae vocatur Aletili, non nimium ab inuice distantes, nec nimium prope existentes;quando enim purum,& nitidum praesepe istud apparuerir, serenitatem promittit, cum & Va- p rum,& exhalationum absentia in aere factam esse spondeat, quibus pluuiae, nubes,aut venti concrescunt. Idem dicas de alijs stellis, quae lolent areis iniit scari, vel eiusmodi circulis coronari. 2 io Possumus etiam fidem nostram praedictionibus illis deuouere, quae ducum tur ex signis unius temporis anni pro alio anni tempore; nam ut Plinius aduertit, si Ver, & Astas non sine riguo, hoc est, non sine humiditate transierit, Autumnus serenus, minusque ventosus expectandus erit; & ratio funiatur ex Elmmentorum aequalitate; si enim Uer, & Estas nimis pluuiola essent, & similiter Autumnus, aquae in nimium excrescerent, &sic deficeret aequalitas a natura ordinata; & diu obseruatum est aestatem humidam,&pluuiosam, Autumnum subsecutum esse serenum,& siccum,& e contra; unde Alexander Aphrodisiensis in comment. meteorolog. generatim assirmat ex uno anni tempore aliud subsequens posse certo coniectari, oportet enim humidum, quod uno tempore sursum ducitur, deorsum alio anni tempore reduci, alioquin Elementorum aequalitas non seruaretur. Pro etiam fit, ut si annus integer totus humidus sit, alter annus, qui sequ itur merito siccus, ac serenus praenunciandus sit; Si sic dereliqua temporum successione. Tradunt etiam coniectores non vulgares, Nnautae pluuias, aut tempestates, quae die Sabbati accidunt, nunquam, aut raro

usque ad diem Lunae durare; cuius rei causa illa adducitur, quoniam dies Sabbati dicitur dies Saturni, dies vero Lunae ipsi Lunae solet adscribi, & dies Dominicus, qui medius est, soli conceditur, cuius natura Saturni naturae aduersatur, ac propterea ex hoc die medio dicitur tempus ad opposita dispositionem

necessario duci.

- . 1 Ex quibusdam etiam pluuiae signis, quae accipiuntur a Sole, a Luna, a SteIlis,& ab alijs circa haec apparentibus possunt praedictiones haberi, quae fidem n stram promerentur, quales sunt, ut innuit Ptolemams, cum Sol niger oritur, aut viridis; vel cum occidit cum congregatione nubium, vel aliter se habens in seipso per solares nebulas, tunc sol ipse dicitur pluuiarum, & tempestatum numtius ;Diuitiaco by Cooste

189쪽

Dissertatio X LI. i 69

tius; nam haec omnia ex materia vaporosa & pluviatili prosciscuntur; & ideo etiam Theophrastus docuit signa in Sole,ac Luna, quae nigra fiat, aquam indi.

care, quae rubra, Vcntos,& tempestates; quod Plinius obseruat etiam in Luna,

& alijs stellis, quarum signa, si fuerint rubea, significant mensem ventosum, si opaca, actu Uum; praesertim vero, si stellae, quae dicuntur Aselli prope inuicem a Pp mei mi, adeo ut Praesepe lateat,breuem tempestatem enunciant; si ipsum praeseri uigriret, Aselli vero appareant ea intercapedine, quam habent ad imuicem, pluuia denotatur; non enim eiusmodi constitutio appareret, niti aer, qtai inter nos S stellas est,pluuiosus, densus, ac crassus effectus ellet: Addit q. Plinius sic Ilas ips is pluviam praesagire,si ipsae, aut ipsarum aliqua orbem incluserit; insuper cum stellarum lucidarum fulgor obscuratur, nec nebula, nec caligine interueniente, nec Luna plena splendente. Ex nubibus ipsis summa cum ratione tempestates, & pluuiae praedici post a Iasunt, cum scilicet nubes lanarum velleribus persimiles apparent, praesertim si nigrae sint,& conglobatae; hae enim cum multae per aerem sparguntur, potissi-inum ab Oriente, in triduum aquam praesagiunt; quam rem confirmat etiam

Theophrastus, qui subdit pluviam futuram statim praesciri per nubem illam,

quae nigra oritur in illa OriZontis parte, e qua spirat ventus,& quanto talis nubes fuerit nigrior, tanto cepius pluviam praedicit; Ad quam rem dixerunt etiaali; Philosophi nubes omnes uniuersh, quae ab ipso meridie veniunt in Septemtrionem, ut plurimum pluuiarum nuntias esse, eam assignantes causim, quod nubes meridionales veniant a locis humidis, quae facile per aerem diffusae, ataque ulterius condensatae vertuntur in aquam. Solent etiam praedictiones pluuiar fieri a calore aeris praesertim mane, & sero, & in hyeme toto die; ex tali enim calore arguimus vapores esse sursum congregatos, a quibus calor Olari S in terram reflectitur; etiam a sonitu maris, cum ventis australibus pulsatur; Ctiam ab ignibus,&lucernis, cum ex ambiente humiditate stridorem emittiit; denique a inultis alijs rebus quas suse, &docte satis congerit Augustinus Nuphus in libello de signis temporum, quae omnia non est opus recensere, cum

sit huius dissertationis institutum, aliquas tantum praedictiones ex his signis afferre, quibus fides possit adhiberi, utcsteras his similes coniectemus. Disisti od by Corale

190쪽

DISSERTATIO XLII

DE FIDE ADHIBENDA

Divinationibus ex signis Animalium.

I G N A perplura a Coniectoribus recenseri solent, quae ab auibus caeterisque animalibus accipiuntur ; ex quibus etiam licet praedictiones ferre, & accipere; cum enim moueantur animalia quodam insito instinctu concurrente caelestium corporum impressione, atque influxu,ex eorum motibus merito positimus saltem ad temporum cognitionem perueniure, ac tempora ipsa ventura quoad aeris dispositionem praenosse, atque praenunciare; testatum siquidem habemus etiam in sacris literis, Miluus in caelo cognouit tempus suum, Turtur, & hirundo custodierunt tempus aduentus sui: aliare Theon vir doctissimus ex signis a Coruis sumptis multa ventura praedixit , ac praesertim temporis serenitatem, & insulcationem, & Virgilius ipse ex vocibus,motibus, ac clamoribus coruorum dierum succedentium serenitatem coi ectauit in illis carminibus Tum liquidas Corvi presso ter gutture mores Aut quater ingeminant,stsepe cubilibus altis Nescio qua pratre solitum dulcedine laeti Inter se folijs strepitant, iuuat imbribus aciis Progenie paruam, dulce sique reuisere nidos. Haud equidem credo, quia se diuinitus illiuis enium, aut rerum fato prudensia maior . Corui igitur si plumas dilatauerint, terque quater ille voci serent, aut cum alijs ludant, serenitatem praedicunt. At non modo a Coruis, Verum etiam a Coruicibus Theophrastus praedicendi accipit signa, nam in liuit & Cornix, si mane clamauerit, serenitatem significat; in vesperis vero quiete cantaem,tem

pestatem; Nootua vero post Solis occasum, si non vociferauerit, serena eit 3 quod idem Virgilius probauit, cum dixit Solis

SEARCH

MENU NAVIGATION