De vita ac rebus gestis beati Gregorii Barbadici s.r.e. cardinalis episcopi Patavini libri tresfr. Th. Augustinus Ricchinius

발행: 1761년

분량: 339페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

66 DE VITA B. GREGORII ac circumspiceret omnia , accurateque ad Episcopum referret, quae in praesentia curare ipse , atque emendare non Posset. Quae vero ab iis

servandae leges, quae cuique potestas esset, quae cura eXercenda , singulari libello descripsit, qui typis Vulgatus circumfertur. Eos in Urbem aliquando arcessitos interrogabat diligenter de singulis, & quemadmodum muneris siti partes obiise

sent cognoscere Volebat. Sed de illorum evocatione atque institutis erit alibi opportunior dicendi I US. Haud satis tamen Ecclesiae necessitati Consultum putabat, si alienis tantum octilis eam

lustraret , nisii cognitum ipse perspectumque oculis haberet suis Gregem universum, & quihus indigeret ad salutem remediis diligenter investigasset. Quamobrem instituta cum Urbis, tum Dioecesis visitatione , hanc nisi legitime absens , AraViterve impeditus per se quotannis ita ire Plebat, ut aliquam semper CiVitatis partem , ac Dioecesis inviseret, donec universam γqua late patet, Provinciam circumiret. De C mitatu autem, frugalitate, curis, atque laboribus eo in munere adhibitis non est cur plura dicamus; sunt enim huc transferenda, quae de Bergomensis. Ecclesiae visitatione supra indica

92쪽

BARBA DICI LIB. I. CAP. XI. V vi mus , cum eandem retinuerit in utraque Dioecesi peragranda vitae rationem , ac disciplinam.

De Clericorum Seminaris , aedibus amplificato, reditibus , scholis , aliisve institutis , ae bensciis aucto .

Ρ Rimas componendae, ordinandaeque Eccle

sae cogitationes, & Curas ad Ecclesiastic rum hominum Coetum Convertit, quo nimirum sancte, riteque instituto facile PopuIus ad religionis, ac pietatis ossicia revocaretur. Cum Uero intelligeret idoneos Ecclesiae Ministros nonnisi ex optime insti tutis Clericis fieri posse, quantaque vis in recta horum institutione ad reliquum vitae cursum inesset, in id primum operam comtulit, ut Ecclesiae addicti adolescentes pietate, ac literis qua fieri posset maxima diligentia exincolerentur 3 Sed quod erat pro illis ad Concilii Tridentini leges Patavii excitatum jam olim Seminarium, Vel ob aedium angustias , vel ob annui proventuS tenuitatem Paucos admodum pro Dioecesis amplitudine ferebat alumnos. Deo I a illo

93쪽

58 DE VITA B. GREGORII illo itaque amplificando , augendoque consilium primum capiendum filii, quod etsi magnis dissicultatibus impeditum videbat,strenue tamen rem

aggressus, brevi, ac feliciter ab lvit ; Nam i

genti pecuniae vi Seminarii aedes a veteri angustiore loco in commodiorem,amplioremque tranStulit , atque ita perfecit, ut novus aedificii co

ditor videri posset,ac dici. Proventus deinde multos adjecit ; Nam collata sibi jampridem Sacerdotia eidem Seminario Apostolicae Sedis adpro hatione Concessit, atque in perpetuum addixit, ut auctis sithinde censibus amplius centum in

eo sustentarentur alumni. Rebus ita constitutis, adolescentes non antea . in Seminarium admittebat, quam eorum genuS, indolem , mores eXplorata diligenter haberet . Tum quo animo ad Ecclesiae stipendia accedorent ; num certo divini Numinis afflatu, an caeco ineuntis aetatis impetu ; num honoriS , Com-niodi, aut Iucri causa , an, quod unum Ecclesi

nicis viris spectandum, divinae gloriae , tum suae , aliorumque salutis studio exquirebat. Cumque non sibi eos tantum , sed Ecclesiae utiles esse oporteat, ingenium quoque ad cUtima Rudia accommodatum requirebat ; quod si aptos, idoneosque comperisset , Seminarii Praefecto .,

94쪽

BARBA DICI LIB. I. CAP. XII. 6ς

egregiisque Profestaribus instituendos tradebat.

Iisdem porro legibus cum alumnos, tum Pro- fetares , ceterosque Seminarii ministros regi v Iuit , ac gubernari, quas Carolus Borromaeus ab 1e conditis Seminariis constituerat, addita tamen

illis peculiari quadam studiorum methodo, seu .compendiaria de tradendis disciplinis instituti ne , quam pro stia in iis omnibus eruditione Gregorius ipse conscripserat. Conquisitos undique , largisque stipendiis conductos disciplinarum fere omnium Prosess, res egregios scholis a se ample magnificeque instructis , apertisque Praefecit. A Latinae, & Gra cae linguae institutionibus alumnorum studia iniri jussit, quo via illis ad omnem literaturam,

atque elegantiam sterneretiar. Hebraicam, eique

amnes Syriacam, atque Chaldaicam ad eas per cipiendas idoneis tradi voluit, quod intelligem dis, atque interpretandis divinis Scripturis non exiguam utilitatem atque sithsidium afferre pos se intelligeret. Cumque animo Perlustrasset va- . nissima Orientis spatia, in quibus Arabica fere sola dominatur, alicubi vero Turcica, & Ρesesica , harum quoque Linguarum magistros comstituit, qui christianae militiae tyroneS Pro Cium tholica Fide pugnaturos Praemunirent, atque in

strue

95쪽

νo DE VITA B. GREGORII struerent armis adversias Satanae imperium iis

in regionibus late dissusum. Humanioribus literis satis imbutos ad severiora Philosophiae , Mathesis, atque utriusque Iuris studia traduceinhat ; impensius tamen divinarum rerum scientia, atque Ecclesiastica Historia eos informari , imbuique Cupiebat. Hanc enim Cum a prima ad

Iescentia diligenter ipse coluisset, ita deinceps

amavit, Ceterisque Praetulit studiis, ut eam domi praelegere , ac Clericis nonnullis explicarea sua dignitate non Putaret alienum. Ut autem sanioris doctrinae depositum per Apostolorum manus ad Successeres Episcopos delatum, iisque a Paulo Cum primis Commendatum, qua maxima posset fide, ac diligentia tueretur, magnopere Cavit, ne Theologiae Prosetares , vel auditores novitatis studio abrepti Circumfererentur omni vento doctrinae , sed erim unum sequerentur ducem, atque magistrum, cujus V

stigia qui fideliter presserit, a veritatiS tramite deflexisse nunquam inventus sit. Itaque Theologiae Profestaribus hanc legem indiXit, ut sequerentur omnino doctrinam S. Thomae, quam ,, discipulis non scribendo, sed ex ejusdem D ctoris Summa typis impressa explicando trari derent , eumque Propterea non selum prinis Prium,

96쪽

BARBA DICI LIB. I. CAP. XII. 7 Io prium , sed unicum Doctorem haberent , Mis Ponerent in eo OPeram, ut auditores erga ibis tum quam optime assicerentur : post puιι-- ea: Explicatis, inquit, S. Doctoris articulis, nulo iam aliam quaestionem instituat , dissicultatio hus tamen non omissis ; satisiue honos The si logos se sciat essecturum,si Pla doctrina S. Th ,, mae sitos Auditores erudiat se . Eo nimirum erga Angelicum Doctorem ferebatur nudio, Ut ejus scripta, quasi divinitus tradita, impense coleret , ac Veneraretur. Quo situm Propterea er

ga ipsum cultum praecipua significatione declararet , remque faceret Ecclesiae perutilem, nitidissimis Seminarii sui typis S. Thomae Summam Cardinalis injetani, & Seraphini inponii commentariis illustratam edi curavit: Sed cum opus magnifice , ac splendide a se inchoatum morte PraeoccupatuS absol vere non potuisset, ejusdem in Episcopatu Successer Georgius Cardinalis G nelius non minore studio, si1mtuque Persecit , ac siimmo Reipublicae literariae bono vulgavit Jam ne ullum ad fovenda , atque Promovendaliterarum studia sithsidii genus desideraretur , optimis ad quamlibet disciplinam comparatis Ibbris ampli ssimam Bibliothecam instruxit, quam Se minariensium suorum usii perpetuo dedic

vita

97쪽

vit. Typographiam quoque illustrem, ac nuIli

Italicarum secundam aere 1ho Comparatam eidem attribuit. In ea Praeter omnis generis cham radierum varietatem, Copiam , atque nitorem,

quibus insigniores Typothecae abundare 1blent, Orientalium quoque characterum matriceS,& mas Posuit , quo perutiles Orientalium Missi num Ministris libri ederentur ad catholicae Religionis praesidituri , propagationem , & incremmenon. Ac primum tanti beneficii veluti specimen prodiit iis sermis excussis Alcorani Te tus arabicis characteribus , iisque pulcherrimis, ex arabico idiomate in latinum translatus a L dovico Maraccio, appositis unicuique Capiti notis , atque refutatione Tomis duobus in folio, Convellendae Muhamedanae superstitioni , Turc

rumque ConVersioni procurandae opus sane a commodatissimum . .

Professeribus , alumnisque ad optima stoedia incitandis , dici vix potest quantam adhiberet industriam , ac diligentiam. Seminarium frequenS adibat, Persaepe etiam ex improvii aderat Praelegentibus , disputantihus , Colloquentihus . Praesentia sua opus urgebat, laudabat Iertes, arguebat secordeS, excitabat torpentes. Bis quolibet anno singulos ad examen vocabat;

Prae

98쪽

BARBA DICI LIB. I. CAP. XII. γ Praeerat 1pse , uniuscuiusque ingenium . atque in literis profectum exploraturus . Omnes demum paternis cohortationibus , promissis , aut praemiis ad assiduitatem , & curam in studiis adhibendam incitabat. Quid ρ quod ΡrosesIbris partes aliquando obire tanquam hypodidascalus non gravabatur , perinde ac si una haec Epia scopi esset occupatio P Eorum in primis studium

Vehementer probabat , qui emensb Theologiae cursu sacrae eloquentiae operam darent, atque in scribendis, recitandisque concionibus sedulo versarentur. Nihil scilicet optabat ardentius , quam ut idonei formarentur animarum Rect res, qui divini Verbi ministerio , in quo populorum salus magnam partem posita est, spirim Iis vitae ovibus suis alimenta praestarent. Eo in munere adolescentes exerceri omnes jubebat, experturus quid Posset quisque , quantumque indicendo valeret . Ingentem vero selicitudinis suae fructum cepisse sibi videbatur , cum e rum quempiam e majoris templi suggestu in magna auditorum frequentia, non sine Iaude comesonantem audiret . Vana tamen, atque in mini mis ducens ornamenta scientiarum, nisi sint Cum vitae innocentia, ac religione conjuncta, nihil prius habuit, quam ut teneri adolescentium ani-

99쪽

νι DE VITA B. GREGORII mi ad verae, selidaeque Pietatis , atque virium

tis cultum informarentur . GraVem ergo , Pr hatissimumque Sacerdotem eorum moderatorem constituit, qui clericalis Vitae disciplina eos riste institueret, Christianae doctrinae capita, Ecclesiae ritus , aC Ceremonias accurate doceret, Sacramentorum usu, orationis studio, Conscie tiae discussione, piisque aliis eXercitationi S, constituta horarum Partitione , diligenter eX

coleret .

Neque contentus aliena fide, ac vigilantia, ipse quoque in Rectoris , Magistrorumque partes , & onera descendebat. Nam totos aliquando dies in Seminario transigens, veluti cinctus filiorum corona Pater , inter alumnos familiariter versabatur , ac Pia miscens Colloquia , rem rum spiritualium eo nunicatione , & Charitatem spirantibus VerbiS teneras mentes ad viri tem, Pietatemque accendebat. Locum in eodem Seminario designaverat , quem inreticum Voca hat : Eo secedere his in anno spiritualibus exese citiis habendis alumnos Omnes volebat et Paro chos quoque, Sacerdotesque Urbis, ac Dioece- sis una saltem in singulos annos hebdomada eo loci convenire jusserat ad easdem exercitatione.

100쪽

EARBA DICI LIB. Ι. CAP. XII. 7ς At nunquam major ejus animum cura pub sabat , quam Cum autumnalibus feriis e Seminario , & Urbe facta esset alumnis discedendi potestas. Timebat enim vero, ne sith liberiore coelo remissione disciplinae juvenili licentiae I

Xarentur habenae, ne qua Iabes haereret moribhus, ne studiis irreperet torpor, & languor Pietati. Rus itaque concessuros Dioeceianis Past xibus , ac Regionis Vicariis veluti carissima Ecclesitae suae pignora peramanter Commendabat, Ut eorum vitae consuetudinem sedulo observa Tent , Ca Uerentque , ne a susceptis institutionbhus vel minimum deflecterent, atque aberrarent: Curarent in primis, ut Ecclesiam , catechesim,& Sacramenta frequenter obirent, Iaicorum, ac Deminarum Con resa vitarent , in incessa demum , habitu , statu, ac ceteris actibus suis nihil admitterent, quod ab Ecclesiastica honestate, gravitateque abhorreret . Ubi vero ad Urbem, ac Seminarii aedes revertendum erat, Iiteris P rochorum manu , ac sigillo obsignatis, a Vic rio quoque foraneo subscriptis, de toto illorum Uitae genere admoneri, ac Certior omnino fieri volebat , hoc ita sibi cordi esse palam d nuncians, ut ab iiS id non optaret modo, sed pro sua auctoritate , & imperio eXigeret ProrsuS, aΘΚ a que

SEARCH

MENU NAVIGATION