장음표시 사용
121쪽
6o T. H. OR. DE LING. GR. PRAESΤ. .
quum enim cives suos ., penes quos summae erat rei arbitrium, Oratione temperare suisque consiliis adjungere opus haberent, nihil aeque sibi elaborandum existimarunt, quam ut . lene ac blandum eloquentiae tormentum ad animos , quocumque incubuissent, impellendos' admoverent: postquδm Vero, qua erant Ingenii admirabili sagacitate, omnes animorum reciprucatos aethus diversosque fluctus accurata observatione perspectos haberent, omnes, ut sic dicam, mentis commotae venas ct pulsus pertent assciat, haustam ab iplis naturae sontibus cognitionem ad formandum eloquentiae
Quod si stimulos ambitionis, si regnum sori,
si honorum praemia in hunc ce illam adlcribumus, quis non intelligit, quam brevi tempore istis incitatus adjumentis disertae orationis cultus celerrimo cursu ad summum contendere debuerit: oam hoc certe liberalius haberi solet eloquentia, quo sumtus suos largius exercet: quae, statim atque ad praepilatas sophiliarum declamationes est retracta, ct a luce fori ac rerum usu divulsa, veluti solidum corsus in n*bulas ac fumos dissolutum penitus elanguit. Sed vereor , ne jam dudum nimis ambitiose videar hoc in argumento versari, atque adeo me percunctetur aliquis, quorsum haec spectet oratio, &quo tandem flexu ad Graecos sit perventura 2 Scilicet, hoc aditu patefacto, eo
122쪽
nun C defluximus, ut pro constituto haberi possit, in quo populo praeciarum fuerit ingenii
acumin, excellens ad omne scientiarum genus
indoles, publico favore adjutum eloquentiae studium, mores mirifica comitate S elugantia conditi, ejus linguam tanto fore persectiorem
ceterisque limatiorem. quanto , plerasque gentes ipse cunctis animi dotibus anteces erit. Quod si Graecos gentem vetustissiimam nobilis
simamque , velisama rerum gestarum, vel singulari humanitatis doctrinarumque commendatione, istis. tum naturae donis, tum industriae praesidiis summopere floruisse, ad certum fuerit redactum, nihil videbor admirabile nihil nimis magnificum dixisse, qui sermonem Graecum ornatissimum S omnibus esse numeris ab- lutum adfirmavi: Haud equidem ignoro, quam inique ad tantum onus pro dignitatu sustinendum tenues ct ingenii & orationis virestat comparatae: quis enim, si vel Graccae sieeloquentiae facultate praeditus, fummas forentissimi populi laudes sic commemoret S persequatur, ut materiae gravitatem dicendo sese exaequaturum non dissidat 2 veruntamen, quum in hunc me locum per sanequam difficilem propositi ratio detulerit, yestra fretus A. o.
aequitate vadimonium non deseram , nec, quantum in me est, committam, ut, tametii Graeeorum, memoriam debito in lumine collo eare nequeo , vano ac sutili verborum praeconio eo assecisse videar. In
123쪽
In hac autem tibellai Graeciam. non, quod: Geographi solent, arctissimis circumscriptam limitibus propono: apud quoscumque Graeci sermonis usus viguit, quicumque Graeco sanguine orti coloniis in diversissimas orbis terrarum partes deductis, disseminatam suae gen iis eruditionem propagarunt, . eos universOS complector: nam qui patriae sedibus demigra vere Graeci non tantum coelo mutat, genus
aut mores non mullarunt, aut a parentum in
stitutis degenerarunt, sed Barbaris insuper gentibus reverentiam Graeci cultus & Cupiditatem inseverunt. - Si quidem solam, quae hoc pro prio censetur nomine, paruunaque Europae locum tenet, Graeciam describerem, benignas tempestatum vices, felicissiniam aeris temperiemylaetam, vel sponte sua, vel terrae vitio laborae ct cultura pensato, soli feracitatem commemorare liceret; quo in genere, ad aptandam congruenter ingeniorum velocitati corporum texturam, haud minimum esse momenti post tum naturae consulti fatentur: sed , his semotis , potius erit rebusque nostris convenienditus , ut a prima origine cum publicae rei si tum , tum domesticae vitae consuetudinem percenseamus , quo pateat, quemadmodum a
teneris initiis imbuti S instituti ad summam
gloriam succreverint. Antiquissimis temporibus, eis veteris me moriae perobscura supersint vestigia , constat pru
124쪽
primos Graeciae incolas mutuis vexatos latrocmiis variisque bellorum aestibus jactatos nullis certis in sedibus mansisse: quum enim Mecumda subole genus humanum sese per omnes teretrarum oras diffunderet, novi advenae laeta locorum fertilitate illecti veteres colonos expellabant: itaque ad vim aliorum arcendam post, quam usus eos exacuisset, In bellica laude, insedi quidem S nullis disciplinae militaris legibus
eXacta , ac robore corporis, spei summam habebant positam: quamobrem, hos etiam sibi d ees deligere moris erat, quos decora magni corporis & validis robusti membris species an te alios commendabat. Vetustqs igitur heroas fictis virtutibus ornantis fabulae mendacium, veritatis tamen, quamVis adulteratae, vestigiis insistit. Verum simul atque compertum suit. quantum in administrandi rebus animi virtus
valeret, statim in his ipsis insantis aevi in cun bulis consilio S prudentiae praecipuos honores
attribuerunt: quis Homericum Nestorem non admiratur, cujus melle dulciorem orationem, dum Regum iras componit, praeliorumque
tempora prudenter dispensat, ferocissimi homines suspiciunt: in Ulyxe non potuisset summus vates callidissimae exemplar sapientiae proponere, nisi, inprimis ab hac ingenii solertia laudatus, ad posterorum memoriam pervenisset. In his autem Graecorum initiis, ubi ipsa necessitas praecipuum bellicis artibus pretium
125쪽
6ι T. II. OR. DE LING. GR. PRAEST.
statuerat, quantumlibet turbidis & inquietis, futurae imagnitudinis jacta sunt fundamenta anam etsi belli studia sint a vera hominum ratione longistinae remota, & pristinae feritatis se
mina conservent atque irritent, minime tamen
in dubium vocari potest, quin praeclarissimast
adoreae, publicaeque admirat ionis invitamen. to, magnis in animis generosos spiritus accendant, eosque ad egregia facinora commoveant.' Deinde post tandas agitationes, illatas ac Ceptasque clades , compositae constitutaeque per communis utilitatis sensum Graecorum res, tanqu&m in pacatiore portu steterunt: tum tota fuit Graecia, quod ipsa regionis opportuni tas juadebat, in parvas quasdam divisa respu- Nicas, quae, suis singulae legibus, institutis, ct moribus sundata e non exiguo discrimine in ter se disterebant: haec scilicet antiqui tem
poris erat conditio, quando primum nationes in urbium societatem coaluerunt, ut civitatis finibus non amplius esset imperium, eosque legitimos haberent aut magistratus, aut moderae
tos reges, quos sibi communi consensu populus creasset: haec imperii bene comparati forma ut aliis in gentibus, crescente audacia, tum emae nata principum ambitione, & malis artibus, tum civium vecordia, cito evanuit, atque in regiae potestatis dominium est conversa, , sic inter Graecos ingenuae libertatis amantissimos sollicito studio permunita diutissime constitit, donee .priia
126쪽
Ex INGL. GR. ET MOR. PROB. 53 primum Philippi Macedonis Alexandrique viri. bus fracti, deinde a populo Romano devicti, iri
eamdem, quam totus terrarum orbis, domin tionem concesserunt.. Hae vero pleraeque Graeciae civitates suos habuere legislatores virtute S rerum human rum pςritia clarissimos, quorum consiliis inforariati S sapientissimis legibus adstricti Graeci dignam libertate virtutem & honesti curam animis conceperunt quibus innutriti principiis &besto fuere fortissimi, S in excolendis pacis artibus ac commodis mirificam operam navarunt.
Exinde, rebus domi tranquilla concordia firmatis,' promti ad agendum & alacres, dum languidam inertis otii desidiam repudiant, quodam quasi vitae bivio diversi incesserunt: pars enim,
quia plurimarum urbium situs .erat ad mercat Tam eXercendam Opportunissimus , maritimo
quaestu & longis erroribus, qui diligentis domini votis prolixe respondere solent, divitias
aecumulare, alienarumque xegionum opibus suos populares augere studuit: unde nihil apud alias. gentes vel artificio insigne, vel solerti ingenio elaboratum , vel ad juvandam comm nem utilitatem inventum extitit 9 quod ex remotissimis terrarum oris , quas quidem istius aetatis nondum adulta navigatio potuit tenere, in Graeciam, ves uti quendam totius orbis mercatum, non fuerit advectum: pars, ut impressam a uatura, atque insatiabilem sciendi volup E ta
127쪽
tatem expleret, ad sapi tiae studium animum applicuit, &, dum remis velisque, quod in humanis rebus est praestantissimum, consectatur, gravissimos labores S certa peregrinationum pericula sortiter contemsit. Quum igitur earum nationum, quae magna. sapientiae fama florebant, dodirinas suos in isus corrogassent, peregrinis subnixi auxiliis innatam animi vim felicius explicuerunt; adeoque foris ad se translata percolere atque admaturare illis curae fuit,
ut in proprio iundo sponte provenisse videre tur: &, quamvis haud poenitenda scientiarum
elementa aliis accepta retulisse non gravate concedam, ipsi tamen multo plura domesticae solertiae inventa, longe majorem disciplinarum cultum posteris eXpensum tulerunt. Nec solum amor Veri, magnumque per se laboris praemium sciendi voluptas animos acuebat, Verum etiam secunda civium existimatio, qui suis foditunis optime consultum putabant, si sapienti simorum hominum consiliis patriae curam ct imcolumitatem permisissent. Primum autem collectam per mores hominum exploratos ac perspectos, longoque rerum usu, prudentiam summo in loco posuerunt, cujus praecepta brevibus sententiis argute conclusa, tanquam totidem vitae regendae leges, veluti tabulis in publico fixis, omnium memoriae comis mendabantur. Atque hic operae pretium est
modestam illorum hominum simplicitatem adm-
128쪽
rari, qui, dum quisque suo se modulo metiturct pede, nec semina bonae indolis arroganti
simae superbiae spinis corrumpit; communi consensione Septem Uiros, egregios sane, Omnique laudum genere cumulatissimos . splendido Sapientum titulo condecorarunt. Felicem illam aetatem ac praedicandam i quandoquidem aper. iis S antiquis moribus sine ulla invidia aut ob. trectatione aliorum virtuti concedebant. Quoniam vero, quae mentibus addita est, Immensam cognoscendi cupiditatem hujus uni. versi adspectus mirum in modum elicit atque imuitat, non diu se continuerunt; quin, superatis civilis prudentiae finibus; ad inspiciendaniterum naturam animos sumerent: quae scientia, quum ob initiorum difficultatem parvo cultorum numero premeretur , mox vulgatis in plures studiis luculentius enituit. ,
Deinceps in lucem prodiit divina Pythagorae
Philosophia, quae hanc auctori suo nominis modestiam debens disjunctas hactenus morum naturaliumque rerum doctrinas copulavit, in eo demque constituit domicilio: postquam' enim expendisset Pythagoras, quantum ad erigen dum ingenii vigorem temperata & in ordinem'
concinnum redacta vitae ratio conduceret , in culcatis quotidiana consuetudine morum prae
ceptis, & impressa quinquennalis silentii vere Cundia , ad virtutem & animi magnitudinem suos 4iscipulos composuit: neque enim Pythagorae
129쪽
68 Τ. H. OR. DE LING. GR. PRAEST.
disciplinae majestas fabularum vanitate, quibus omnis antiquitas circumvolari solet S involvi, aestimanda est; sed animus attendendus ad insignes Imperatores & Legislatores, quos haec schola benigna, masculae virtutis mater, aluit S eduxit: magno e numero unum si habeam eximium Epaminondam , fama rerum gestarum celeberrimum, ne mihi vitio vertatur, minime vereor, qui, patria Boeotus , Pythagorea Lγ-sidis doetrina instruetus atque inflammatus, Lacedaemoniorum opes, qui Graeciae cervicibus
imminebant, concussit S infregit. Ex hoc Ρythagorae quasi seminio cunctae Philosophorum familiae late sunt diffusae, & incredibili cursu per totam Graeciam propagatae: quae semina tauto laetius efforuerunt, quod subtilissima gens in hoc scientiarum genere foecundum reperiret & iner haustum industri e sua pabulum. Quod si a Philosophis ad illas artes digrediamur, quibus humanae vitae commoda mirum in modum & adjuvantur & enitescunt, jam nihil inveniemus , quod summis Graecorum ingeniis non fuerit elaboratum : quibus , magnis profecto beneficiis obligati, ingrates Mediissimo veterum contemtu vices rependimus. Quid exactam rei militaris disciplinam, quid innumerabilia machinarum bellicarum inventa, quid artis-eiosissimam navium structuram, quid varios
aedificandi modos certis deformatos lineis
130쪽
EX INGE. GR. ET MOR. PROB. Θquid picturae denique studium, cujus inimita-hilem. perfectionem insano tabularum pretio inferior aetas est confessa, commemorem Τ quae cuncta sit longo verborum circuitu exponere sat- agam, . ineptus sim, S Vobis A. O. diffidere videar, qui, modo in veteris aevi memoriam redire libuerit, haec antiquae Graeciae decora levi negotio ad animum revocabitiS. , , Porro . qui apud Graecos, ubi haec pervulgata viguerunt studia, ad rei publicae gubernacula accessere, ut suis civibus prudentiae insignis fructu, sic posteris exemplorum documento - profuerunt: etenim & ingenio valentes, &egregiis artibus innutriti, quicquid per humana--rum rerum peritiam Vis animi sagax odorari potuit S consequi, ad amovendos S eludendos hostes, aut patriae commoda curanda, adhibuerunt: quare Graecorum hi toriae illustribus S utilissimis ad omnes rei publicae adinini. strandae partes sunt feracissimae. Hos autem publicos universae Graeciae mores domesticus vitae privatae cultus tum con-- firmavit & promovit, tum expressit: quid enim ad rem communem stabiliendam magis est ap-- positum, quam castigata victus parsimonia, at . tenta rei familiaris diligentia, luxuriae modus, legibus, quarum intactam majestatem cives re--Verebantur, circumscriptus: pueri severia rudimentis imbuti, juvenes apud philosopho , in studita eloquentiae in palaestra, ad spem P