Ti. Hemsterhusii Orationes, quarum prima est de Paulo Apostolo. L.C. Valckenari Tres orationes, quibus subiectum est Schediasma, specimen exhibens adnotationum criticarum in loca quaedam librorum sacrorum novi foederis. Praefiguntur duae orationes Io

발행: 1784년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

intraeutonini theatro naturae eretor & arbiter collocaverit, haec tanta prodigia quotidiana iveluti contrescatione Vulgata taptum non evilascant, nedum in admirationem nos ac stuporem rapiant: verum si quis hane indecorae labis caliginem remodeat, illi promtum erit animadvertere, quam admirabile sit, quamque magnificum omnes mentis agitationes, at immensa naturae intercapedine ab indoIe corporumae motu dijunctas, loquaci pictura delineare, hircumseripta soni forma convestire, in diveris sum, ut ita dicam , mundi genus transmittere ae denique per undantis aeris intervallum articulatiin & distincte propagatas auribus aliorum atque animis insinuare. Quae autem inveniendi ab utilitate generis humani profecta fuit causa, eadem amplifican di est sermonis & exornandi: nam quid omnino illarum artium, quibus sensim & per gradus expolitis recta vivendi via continetur ac perficitur, tradi discive potuisset sine hac or fionis supellectile locupletata S luculenter instrusta 7 etenim ipso' usu cogitandique medit ilone, quum variis ae multiplicibus rerum sormis ditatae mentis facultates incrementum ea. piunt & splendescunt, ad amoliendam serm his inopiam ultro ac naturali quodam studio fertur, nec ante conquiescit, quam repertis Vo cibus orationem cogitatis congruentem instituerit: propterea quo sese longius a barbarict

112쪽

atque ignorantia,' quam praestantissima quaeque indoles maxime fugiendam ducit homines segregaverunt, atque ad utilem plurimarum rerum & necessariam cognitionem animum adjunxere , eo limatius sermonis nitor excultus est, de egregie dotatus ad posteros pervenit: quod si contra pestifera quadam seculi calami- . tate honestissimarum artium studia concussa pea-fum iverint, eadem dictionis elegantiam ruinat Iahesecit. ΦTam arista vero sermonis est cum toto animorum habitu cognatio, tam scetilis de artifici rationi obediens natura, ut non tantum solas rerum mente conceptarum sermas suis quasque notis signet, sed de morem cogitandi viasque omnes , S, quam iacili in meditando progressione animus incesserit, aperte prodat; idem sci licet clarae non minus & apte continuatae comgitationis, quam obscurae seseque Vix eXpe-idientis index. Siquidem ergo in sermone ex pressa sit cogitationum, quas imo mens reces' su conformat ae percenset, est ies, perinde. atque meditandi modum instituerit, tota ora tionis complexio procedet; nam qui conturba

te S impedita rerum serie cogitaverit, ut di- Iucidos de ordine composito distinctos animi sensus proferat, nullo pacto fieri potest: verum si quis vel naturali quadam ingenii selicitate , vel exercitata commeditatione planum suerit atque eXpeditum cogitandi iter ingressuri, D a quod-

113쪽

sst T. II. OR. DE LING. GR. PRAEST.

quodcumque cum. aliis communicaverit, tan- qtiam certo limite descriptum, facilem servabit tenorem.

Porro infinita quadam vultus humanos, eX iisdem utique coagmentatos partibus, inter sedisserentia discedere videmus ac dignosci; quorum si lineamenta ad justam emendatae strueturae legem respondeant, faciei decus, gratiam, venustatemque , sin turpi figurae perversitate

dissentiant, deformitatem & ingratam speciem oculis judicibus exponunt: haud aliter in hominum animis, quamvis eadem omnes cogitandi facultate polleant, diversissimi tamen sunt, quibus a perito spectatore facile distinguantur, ductus, ct consormatae artificiosissima dextra veluti lineae, quarum itidem imaginem & clara vestigia sermo speculi more repraesentat. Hinc qui celsa quadam atque insigni animi magnitudine praeditus est, orationem suae virtutis luminibus illustrabit: contra,.cujus humi-yes abjectae cogitationes tanqtiam in luto volutantur, & nihil generosum sapiunt, nihil desaeeatum, sordidam is idem ingenioque suo

convenientem sectabitur elocutionem; quemadmodum enim animi virtute Thersites, sic Ecorationis gravitate a magnis heroibus prudenti Poetae consilio vincitur. Illud autem inprimis videtur animadvertendum , ipsos animi motus & immutatam conversamque repente mentis formam celerrime pa

114쪽

riqite gradu sermonem, vultus adjumento totiusque corporis gestu suffultum, cons qui ac demonstrare: neque a flectus solii in commotiores, sed habitus etiam animorum occultos ac longe abditos oratio saepe significat; nequaquam enim artificiosa vaferrimae simulationis persona tam caute celari possunt atque obduci, quin mox pelluceant S impetu vehementiore prorumpant: in quibus cum detegendis, rum tempestive explicandis quo quis majore suerit ingenii sagacitate, hoc ornatius ad suas rationes dicendi vim attemperabit. Qitum vero admirabilis ille mentis corporisque nodus sensuum concilio adstrictus perennem cogitandi sontem suppedit et , quantum ad perficiendas omnes animi agitationes & illuminandas, aequabilis bene concreti corporis

temperatio conducat , neminem , qui quidem acrem in rerum naturam aciem intenderit , praeterire arbitror. Qtiamobrem concinna

cerebri, ceterarumque, quibus praecipuum in proferendis rerum externarum speciebus est munus, partium structura ad vim animi adju- Vandam apte cadente, qui veloci fuerit ingenio , ct in omnea contemplandi formas facili ac versuto, is S sua meditatis verba sponte inveniet, de orationi poliendae curam non in vitus adhibebit; nam quo vividius objecta rei . forma mentem ferit, ct in ejus quasi sinum . demittitur, eo magis, si verbis sit declaran-

115쪽

si T. H. OR. DE LING. GR. PRAEST.

da, sensibus animi convenientem & in quadrum redactam orationem eliciet. Ex qua cause nonnullis inest in hominibus quaedam cogitandi nobilitas singulari lumine & mentis perspicacia collustrata, cujus etsi primi fomites abeatissima naturae vena depromantur, rerum

tamen usu suscitati S corroborati, quum sese eXplicuerint, audientes in admirationem

rapiunt.

Hic autem naturalis dicendi nitor vario perfectionis gradu ad ingeniorum habitum accommodatus , quum hominum animos mirum in modum vel impelleret, vel dulci lenocinio devinciret, eloquentiae cultum S artem peperit; cujus, simul atque in humana vita quanetum posset intellectum fuit, omnes statim rationes sunt descriptae; tantoque facilius in ea constituenda ad summum est perventum, quod

intra rerum humanarum S actionum fines tota consisteret, atque iis niteretur principiis, quae ad prima hominum molimina, firmandumque mutuae communionis vinculum proxi- me pertinerent. Quanquam vero fingendae dictionis cura ingenito motu fuerit cΣcitata, i hi tamen profectus atque ornati sermonis op- portunitates contractis fuissent terminis in Su-

'sae, nisi scribendi ministerium, quo praestanitissimorum hominum Cogitationes vidituris notis illigatae, tum ad posteritatis erudition Em, . tum judietum permanarent, divinitus inven-

. . ' ' tum

116쪽

ium opem tulisset: quum enim cogitandi su sequentisque vocis celeritate, & pronus sit in errorem lapsus, dissicilis ad meliora regrcssus, censor stγlus, quicquid ex hoc vitio maculae fuerit contractum, considerate emendat, ct ad severam sollicitae meditationis normam exigit: etenim dum cuncta, quae mens dinumeravit ac recensuit, certis notis perscripta conservat, ad eademque Crebro revertendi po-

testatem facit, fieri non potest , quin saepius repetitos animi sensus S ad examen identidem revocatos dilucidius eSpoliat. Quapropter exercitatum seribendi studium cum facilitati me dilationis essiciendae mirifice inseruit , tum orationem reddit dignitatis plenam, S ad expingendam mentis vim idonee compositam; cujus si quis curam vilem habeat, aut quasi si pervacaneam aspernetur, idem se fateatur ad omnem pulchri sensum barbariae vitio occalluisse.

. Quo plures igitur ad nitidum scriptionis ge--nus, memoriamque rerum literis consignandam

adspirant, eo felicioribus incrementis cujuς- cumque populi lingua perficietur : postquam lenim Deus incredibili sermonis discordia ge. -n humanum secrevit ac dissociavit, quid aliud existimemus in causa fuisse, cur plerarumque gentium linguae magna verborum in paupertate ac sordibus jacerent, .quam quod his prae sidiis S interpolante artificum d tra caruerint 3 verum quando homines ingeniosi .ctaelu-

117쪽

s6 T. II. OR. DE LING. GR. PRAEST.

cubranclis in posterorum utilitatem monumentis addicti, orationem robus adtemperare necesse habent, tum demum lingua subigendo & tractando mollescit, novisque accelsionibus exaest. disca a ad conspicuum per sed ionis fastigium educitur. N cc solum, quae praeclare a summis viris ac prudenter scriptis sunt tradita, sed ipsi etiam errores S incomtae orationis

naevi, acri judicio , ct quid placeat, quid insis

pidum sit, probe degustanti sacQm praelucent; ut merito dubitari possit, utrum majorem adferat utilitatis fruduim: sic enim iugenii nostri

ratio est comparata, Ut, quae commisia nomnullam reprehensionis ac ded coris notam im portare vidcantur , cupidius e magis solli-icite fugiamus, quam ut, tametsi acerrimos summae laudis stimulos habeat, magnorum 2 mPlQ-rum eminentiam imitando consequi laboremus.. Haec cundia, quamvis leviter a nobis per--cursa, nec , quod propositi fines non ferebant, .in luce collocata, id tamen, ut opinor, essicient, ut Vobis A. O. persuasum sit, omnem .succum, qui ad perfectam maturitatem quamlibet linguam promoveat, ab ingenio populi laturalique singulorum ac pracstanti indole, studiis , moribus , institutisque demanare. Qua- ac , quum larmonis cum animi natura & vitanta sit conjunctio, in dubium vocari minime potest, quin quae ad amplificandas ingenii 'vir- Eutes alumenta sunt accommodata, eadem in

118쪽

ditanda lingua , multiaque modis exornanda,

mirifice valeant.

Non equidem conabor latissimam illam regionem peragrare, singulaaque radices, e quibus plurimi ad excolendum sermonem fructus enascuntur , diligentius exquirere; has enim diffusae Orationis zmbages , qua Vobis obstrictus

sum A. O. verecundia repellit: verum teneri non possum, quominus, ut omnem hujus argumenti vim persentiscatis, nonnullos fontes digito demonstrem: in quibus si primas libertati adsignavero, nihil a vero alienum, nihil ab omnium communi S ahe inusto sensu discrepans saeere mihi videar: ejus enim ad ingenerandam animis nobilitatem , augendas ingenii vires, S accendenda bonarum artium studia, quin potestas sit efficacissima, nemo inficias ibit, nisi qui praestantii uinae, in quam editus est, conditionis exuto sensu, naturam libertatis capacem ipse Huraverit. Haeret prosect*in hominum animis infixa quaedam libertatis vis , suique privilegii conscia, quae rationi

subserviens, quo minus ab externis repagulis coercetur, ae in angusto constricta latet, eo splendidius per omnes mentis actiones lumeo diffundit: haec generosae ct bene natae indolis assiidua comes magnas virtutes, nullii fuco illitas, nulla tectas persona, naturalis decoris Praerogativo commendat omine , gratiosisque

119쪽

Gle , atque ineptum est , haec eadem longe longeque refugit. Quis itaque miretur, si istis imbuti principiis homines vehementi quodam

civilis etiam libertatis amore ducantur; quae certe tam potentibus illecebris omnium devinxit animos, ut, tametsi ,- quae natura humano generi inolevit semina, consuetudine saepius & educationis pravitate obscurentur atque intereant, hanc sibi tamen vel re vel nomine saltem vindicandam putent, eandemque per vim scelerata manu attentari, aut de

medio tolli aegerrima ferant. Haec igitur , dum liberos animi motus & nativi juris fiducia explicatos benigne prolectat, vera est & genuina magnorum ingeniorum nutrix; haec ad alendos & confirmandos egregiae mentis spiritus aptissima; haec adurgendis S inflammandis

mutuae contentionis atque aemulationis honestae studiis inprimis accommodata ; ut veris. sime dixerit Homerus, minime ineptus rerum humanarum aestimator, servilem conditionem dimidia innatae virtutis parte hominem mul are.

Quod si libertatis sos improba dominatione

suerit imminutus aut praecisus, tum quoque ingenii atque altae indolis nervi concidunt , Sin mollem atque effeminatam remissionem solvuntur : quamobrem in populis servituti o, noxiis enervata, ad omnem assentationis vilitatem abiecta, ct Asiatico fastu tumens oratio in honore suit c pretio: uerum ubicumque ib

120쪽

bertas viguit, naturalem quandam sermonis &eloquentiae, sanoque colore ac robusto succo plenam pulchritudinem peperit, quae nullis inusta servitutis notis celsam animi vim spiraret: etenim non tam subtiliter detornata, ct argutis ingenii flosculis distincta oratio, quae quidem ad demulcendos homines plurimum potest , quam tacita sublimioris atque erectae mentis vestigia animos aliorum feriunt S admiratione defigunt. Itaque quin ex pura libertatis vena praeclari ad fovendam eloquentiam S animandam fructus, redundent, dubitare non licet: haec autem, amica mutui auxilii conspiratione, S linguam, in qua versatur, mirum in modum emollit ac perficit, ct ipsa tanto est consummatior, qua to perfectioris linguae ministerio utitur. Quum

vero excestentissima linguae forma duabus maxime rebus absolvatur, concinna omnis generis verborum ac multiplici proprietate , & deinceps uberrima translatae atque eleganter ins exae dietionis copia, illam pertinax S curiosa plurimarum rerum investigatio, hanc ingenium solers, acutum, ad percipiendos S excitandos animorum motus , omnemque huma- narum actionum ordinem, perspicari comparat:

ex quo intelligi potest, cura prineipibus viris 'S civilium rerum iussi atque administratione claris potissimum enutrita, ct ad legitimum

justi - corporis robur - educta sit in eloquentia: quum

SEARCH

MENU NAVIGATION