장음표시 사용
91쪽
lique formam, & rerum, quae pertractantur'. ordinem ae compositionem: hae e quanquain 'ad unum orationis corpus essiciendum coeant. nullatenus sunt confundenda: nam & nitida verborum collocatione , selectisque loquendi formulis male cogitata atque inconcinne digesta possunt exponi; S res praeclaristimas magno argumentorum pondere firmatas 113lus quod ad dictionem sordidus atque impolitus complecta- ltur : hoc a prudentia scribentis atque indole lgenerosa pendet; illud ad curam Grammatices laut sollicitam veterum exemplarium imitationem
De Pauli autem strio, si voces solas phra- l sumque S orationis juncturam spectes, in fietas ire non possum, illiam a castigata Graecorum eloquentia multum discedere, nee talem esse,
qui purus dici possit atque elimatus: quod qui pertendunt , ct Paulum hoc etiam in genere lCum Platone volunt collatum, nullis unquam ra- lisonibus profecto consequentur , ut opinioni liam inficetae Graeci sermonis callentes subserti ibant: quid enim manifestius est, quid plurimis indiciis testatius, quam Apostolum secutum, imo sequi debuisse illam Graecae Linguae formam, quae a Iudaeis Graeciensibus fuerat imvecta 8 pone Paulum non Graecarum, sed Atticarum Venerum, suis e longe peritissimum: hane tamen ipsam scriptionis indolem jure merito praelatam adhibuisset: cum enim ad Iudaeos,
92쪽
quorum erat in accipienda salutis doctrina quaedam praerogativa, saepissime locutus est ac literas misit; tum religio Christiana cum he-hus Hebraeorum, & antiqui Foederis, quod - Graecis erat literis expositum, necessitudinem habebat proximam S conjunctissimam ; sic ut
trita Iudaeorum usu Graeca vocabula loquen- dique formulae qpte ac potest te, qua valuerant, Parum immutata ad declarandam Christi doctrinam accommodari possent. istu bd si a stylo, salutiferi nuclei solo putamine, discedamus, animusque ad ipsum orationis Paulinae - conteXtum adducatur , jam nihil ejus cogitatis S argumentorum nervis sublimius esse & ineblatius fatendum est. Haec igitur eloquentia, quae non in flosculis verborum , & orationis calamistratae pigmentis, sed in indolis excelsae notis, sed in pondere rerum gravissime pronuntiatarum esset posita, si cuiquam , Ρaulo certe maximo merito adsig itur : quum enim magna esset in eo antini eis, S divina quaedam meditate cogitandi facultas, mentis imaginem scribendo expressit c tunc in Ejus Epistolis nullae non extant oratorum figurae, non illae quidem e Rhetorum loculis ac mJrOthecio depromtae , alit ad orationem expoliendam arte compositae: procul aberat Paulo tam operosa culti sermonis S in suos reducti numeros ambitio: verum affectus animi coelesti ardore inflammatus haec scriptionis lumina spon- I ' te
93쪽
ite sub manum venientia progignebat; itaque se Paulus consormabat, ut ad omnes dicendi Vias , rationesque omnes mirifica quadam ingenii temperatione foret paratissimus: nam; quis, dummodo sensum humanitatis non exue Tit, tam durus, tamque ferreus, ut petenti - neget, hortanti non auscultet, reprehenden-- -ti succenseat, jubenti non pareat 7 Ergo, ut paucis dicam, haud vereor adseverare , nori
fuisse disertiorem Demosthenem in illa veni, - statis Atticae copia, in isto virtutis oratoriae regno, quam fuerit in his humilis & vulgatae . dictionis, si lubet , sordibus Ρaulus, verissi- naum religionis Cluistianae fulme
94쪽
x rima maximarum rerit m S dubiae plurimum spei rudimenta, cum publicam ad lucem tacito divini numinis consilio maturuerunt, ut enitescant S ad persectionem educantur, mirifico concursu atque acerrimis homines studiis eoncelebrant. Blanda quidem gratae novitatis commendatio nonnihil habet in animis ad mutuas operas consociandis momenti; verum asperrima , quae teneris rerum initiis natura circumdedit, impedimenta majores admovent stimulos ι atque irritatam animi vim exacuunt , qui , dum praeclarae laudis praemium videt , ipsa dissicultatum pericula in lucro ponit; nam quo gravioribus ingenium humanum premitur incommodis S in ardium coercetur, eo certio. rem viribus explicatis habet victoriae praerogativam. Hic profecto generosus hominum ardor S ad respublicas tum sanctitate morum ac legibus tum belli gloria fundandas, S adornandam pulcerrimis praesidiis vitam valuit r
95쪽
sed ubi virtus repulsis obstaculis sese expedivit,
ac res firmatas in tuto collocavit, veluti cote fortitudinis superandi contentione sublata, intenti laboris hebescit acies, S remissus animorum vigor per ignobilem socordiam elanguescit : qua re sieri non potest, quin, posteris partas a majoribus utilitates male retinentibus, pristina decora honestissimaeque artes summo cum humani generis detrimento collabantur
atque obsolescant. .Tam gravis enimvero vitii contagione, cujus per omnes rerum humanarum ordines late venenum serpit, non tantum
potentissimorum vires imperiorum sunt labefa-itatae , quod illustribus omnis memoriae documentis constat, sed S egregia doctrinae studia, si non afficta jacent, contabescunt certe Sruinam meditantur. Ne temerarius videar vanae opinionis auctor, revocanda est paulisper infausti temporis, quo Fastis annalibus pessime
fuit consultum, recordatio, quum foeda barisbariet pestis terris incubabat, ct sepultis omnibus divinae rationis igniculis homini sui nominis honorem detraxerat; quum squallore S incultu deformi sterilis verae Eruditionis fundus horrebat; religionisque in exilium pulsae spoliis impune ferox inscientia, unica superstitionum nutricula, grassabatur ; quum denique, si quod ingenium non sinistra finxisset natura. seculi mi tenebris obrutum S tanquam in communi bonae mentis naufragio su catum inter- ,
96쪽
ibat. Vereor equidem R. o. quoniam longius aetatis intervallum obscuram nefandae
corruptionis speciem attenuavit ac tantum non extinxit, ne minus haec Vos commoveant:
verum s oculos in hanc pereuntem seculorum memoriam inseratis, non dubito, quin divina quadam emendatricis duXtrae opus suisse irtute lateamini, quae generis humani pravitatem corrigeret, S animos intemperantissimis adadictos dominis servili nexu solveret. Adfuit desperatis rebus divinitus eXorta literarum lux,
dubia quidem primum , & quae tenui radio dimota diuturnae noctis caligine ad paucos permanaret ; mox tamen clarior & secundis omnium
studiis exculta ceteras etiam disciplinas ab in. quinatissimis sordibus lustratas novo splendore honestavit. Fuit autem in his renascentis doctrinae primordiis inaestimabilis quaedam ad expoliendam Eruditionem voluntatum conspiratio: Principes cnim Viri atque Optimates ab sua persona non abesse arbitrabantur, si tum ipsi publicas occupationes literarum obieetamento dispungerent, tum Doctissimos homines , quorum sua sponte excitatissima erant studia, gratia, favore,' praemiis accenderent: qua cura quum cuncti nihil esse honestius, nihil ad memoriam pristini dedecoris obliterandam accommodatius existimarent,' mirabilis ad Omuem excellentiam brevi tempore facta fuit
97쪽
s6 T. II. OR. DE LING. GR. PRAEST.
humanitatis recuperatores S antistites animum ut attendatis, operae pretium est, in quibus veras rationes S rectam studiorum viam quominus aemulari in proelivi, tanto magis admiramur: etenim laudabili quadam animi magnitudine quum amplissimos eruditionis limites . mente designassent, sic tamen ad singulas partes investigandas 1 e se comparaverunt, ut nihil , ipsis ad praeclaram rerum S accuratissimam cognitionem defuisse videatur : nam quid illi vel ad ornanda veterum monumenta, sine quibus omnis ad eminentem doctrinam aditus est praeclusus, vel, quod ego palmarium duco, ad alendas hoc tam salubri succo ingenii vires firmandumque judicandi robur praetermiserunt ἐquam ob rem haud paucis sane contigit, ut, quum antiquos multiplici scientiarum varietate vicissent, ab eorumdem elegantia S scribendi venustate proxime distarent. Equidem tem- perare non possum, quo minus istius aetatis
fortunas praedicem S suspiciam, cum qua si
haec nostra tempora contenderis tam turpem
ignominiae notam suscipient, quam longe a certissimis priorum vestigiis deflectunt: postquam enhn depulso barbariet metu avitae virtutis calor refrixit, tantum inertiae posteri largimur, quasi partis opibys indormire amplissimam habeat laudem, ut paratissimum illud ab omni eruditionis instrumento doctrinarum patrimonium dilabi patiamur, ct intercidere: pa
98쪽
rum fuit, contractissimis spatiis studiorum fines circumscribi S arctari, quod ipsum, si ingentis eruditionis damnum accuratiore diligentia pensaret, haud inique foret serendum, nisi nobilis ingeniorum vigor in illas concluderetur angustias, ut voculis exigendis S literarum apicibus debilitatus magis magisque consenescat, ac tanquam viribus ei et is omnem aliquid ex sese genuinum S ad veterum formulam elimatum progignendi fiduciam deposuisse videatur. Et de studiis humanitatis evilescentibus ae despectis conquerimur identidem atque indignamur, cujus ipsi cultores, dum praelucentem majorum industriam procul habemus, ct in nugis magnifica iactatione dominamur, publici contemtus causam agimus. Haud equidem dissiteor, elegantioris doctrinae dignita-
. tem non ab uno hominum genere vel per insidias appeti ac delibari, vel palam S apertis
odiis oppugnari: sunt enim non pauci numero, qui, cum ipsi literarum fructu aequo animo careant, & pannoso Scholasticae vanitatis Choragio subnixi in altiorem sese ordinem evectos somnient, humanitatis curam levissime duntaxat suscipiendam , quin potius omittendam penitus inculcant, atque insignes pigritiae patroni facilem ex aliena socordia quaestum sibi comparare gloriosum ducunt. Sed importunos horum incursus ipsae per se literae nullo negotio refutarent, nisi graviorem imponeret pla-
99쪽
33 T. H. OR. DE LING. GR. PRAEST.
gam Nobilium sane Virorum expromta contem.
tio, in quibus quo majus est auctoritatis pontdus , hoc periculpsitus adsert praejudicium; quorum hi quidem felici indole & rerum usu magistro minime inepto, confisi, illi, superbum
ignorantiae saltidium praetendentes, stulte di- .ctitant & sine fructu, quae naturae beneficio atque in hominum luce perfectius addiscantur, inter obscura Musarum latibula quaeri. Profecto vehementius hujus acerbitatis dolore conturbarer, nisi labantem animum S tanto vulnere perculsum recrearet auspicatii sumis Academiae nostrae Patrum, Virorum Amplissimorum, conspectus, qui cum & generis S animi vera nobilitate ornatissimi summis in rebus administrandis divina quadam atque immortali virtute floreant, hanc tamen egregiae laudis particulam a se non aspernantur, ut bonarum
artium studi & illustri exemplo ct prudentilli.
ma tutela defendant ac cohonestent. Quamvis autem hae calamitates ab extraneis
hostibus literis interveniant perniciosissimae, sedari atque averti posse viderentur, nisi domesticum socordiae malum pristinam laudem praestorasset: quid enim aliud multas easquci praeclarissimas cruditionis partes , quae morem orum institutoque celebrari solebant, in . tervertit atque ab usu communi removit cujus argumenti materia multo copiosissima ne
iustae quidem orationis cancellis includi potest .
100쪽
nedum hoc tam brevi ambitu contineri. Verum , ut cetera praetermittam , inveteratus jam sermonis Graeci Graecarumque literarum
neglectus satis superque dictis fidem adstruit: in qua studiorum parte cum prisci illi heroes
eruditionis velut arcem & caput collocarunt,
utile quidem posteris , sed spretum & abjectum, quod illi omen despuebant, exemplum prodiderunt: nunc in eum Graeca literatura locum recidit ac prolapsa est, ut, qui omnium esse primi in humaniore doctrina videri volunt, si ad has in Musarum republica tabulas accesserint , pro capite censis referri debeant. Huic autem ingravescenti vitio ut pro virili parte obsistam tum injuncti mihi muneris ratio postulat, tum rectae disciplinae praeditaeque bona spe juventutis interest: quamobrem nihil ab hac provincia , quam mihi prolixa Virorum Amplissimorum voluntas imposuit, alienum videor facturus, si causas a primis fontibus ipsoque adeo Graecorum depromtas ingenio
curatius exponam, quae Graecum sermonem ad perfectissimam illam, qua jure merito censetur, praestantiam edoerunt. Atque. utinam illa esset in me dicendi facultas, quae rerum responderet dignitati, S paene intermortuum Graecae Linguae amorem gratiosa commendatione suscitaret, fructus, A. o. vestrae celebritatis uberrimos perciperem: nunc Vero cum