Ti. Hemsterhusii Orationes, quarum prima est de Paulo Apostolo. L.C. Valckenari Tres orationes, quibus subiectum est Schediasma, specimen exhibens adnotationum criticarum in loca quaedam librorum sacrorum novi foederis. Praefiguntur duae orationes Io

발행: 1784년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

Prolatares, qua quisque doctrmarum laudo censemini; me propiore iam ne eessitudinis vinis euio Vobis adjundium in eoilegium lubentes &in amicitiae non fucatae societatem adscisciter Vestra hominum sumnia eruditionis gloria cumulatissimorum exempla mihi semper in animo ct oculis erunt, atque, ut Themistoclem Miltiadis tropaea, ad promovendam Academiae dignitatem exstimulabunt. Eum me praestabo , quo eum facilis, S , ut spero, non ingrati convictus rationes haud illibenter deducatis: hisenianitatis ossicia non appendere Vobis, sed adnumerare conabor; quod, ne ambitioso verborum apparatu promittis fidem minuam , re ipsa potius repraesentabo. Vos denique, Lectissima Musarumque sacris dedita Iuventus, pro eo ae vestris commodis quam Optime consultum cupio , non possum non adhortari, & clara vociferatione instigare, earum literarum amorem animis ut suscipiatis. quae singulare deeus S adjumentum , in qui eunque studiorum parte elaborandum vobis statueritis, vestris rationibus adjungent. Ad vos autem Praecipue, qui Deo & Ecclesiae vestros labores consecrastis, haee cura pert,net ; nec Vos lucubrationis vigiliarumque pomnitebit: magnae curae magna merces est: me

vobis in hoc literarum cursu oc ducem pra beo S comitem. 1 I.

142쪽

4 s Dicta Lugduni , CIoia CCXL. JSaepenumero moeum sum admiratus priscos illos artium disciplinarumque apud Graecos conditores ac magistros , qui rudem hominum incultamque turbam primi ex tenebris in lucem

vocarunt, eam vitae constituendae rationem solertissima mente fuisse complexos , quae commune mutuorum osticiorum vinculo humanum genus consociaret , cognitionemque rerum , quantumvis: tenuem - & inbecillam, cum moribus virtutisque cultu legitimo modo connecteret. Naturam videlicet secuti ducem, nihil existimabant magno opere ad formandos animos ct honesti sensu inbuendos valere, nisi quod optima rationis S ossicii studia simul contineret. Praeclarae S in publicum utilissimae sententiae sectatores ipsa nobis fabula non semper mendax.suppeditat: Orpheurn enim haud te amere proponit Musae filium non modulatissimo solum cantur lenocinio feras animantes mitigas-

143쪽

8st T. H. OR. DE LITER. HVM STUD. se, sed S mortales, infestis inter se odiis dissidentes, traditis mysteriis in unum congregasse corpus , ct ad modestiorem ordinatamque via

vendi legem redegisse. Quid potentissima Amphionis S admirabilis illa lyra 3 suavissima sonorum dulcedine suspensas aures detinuisse non contenta, Thebarum muros erexit. Idem institutum, quo propius ab ornandae vitae reperistoribus aberant, eo diligentius coluerunt. Respice mihi Septem illos Graeciae Sapientes, quod in illis conspicuum nomen obtrectationis S invidiae fuit expers: nonne praecepta morum argute brevibus inclusa sententiis , quasi totidem vitae gubernandae leges, tanquam tabulis in publico fixis, omnium memoriae commendarunt pAb iisdem prosectus initiis Ρythagoras, calliis

dissimus indolis humanae spectator, morum n turaliumque rerum doctrinas ita copulavit, ut in pari gradu eodemque collocaret domicilior quum enim perspexisset , quantum momenti ad excitandum ingenii vigorem temperata &ordine concinno composita vitae ratio adserret, inculcatis quotidiana consuetudine recte

vivendi praeceptis, S injuncta quinquennalia

silentii verecundia, ad amorem virtutis ingenuum elatamque animi magnitudinem discipulos suos eveXit, eorumque pectoribus tam alte radices honestatis inseruit, ut nulla unquam

veterum Philosophorum familia eminentioribus

144쪽

hus egregiae virtutis officiorumque exastissime Cultorum exemplis abundaverit. Optandum fuerat, ut, quae naturae auspieiis S arcta necessitudine sunt conjunctissima, nunquam humani ingenii vitio fuissent divulsa; melius certe cum veris doctrinarum ornamentis, melius cum tota vitae administrandae ratione actum foret. Nunc, postquam pedetentim pomoeria scientiarum sunt prolata, tantus ardor ad solam discendi contemplandi. que delectationem omnium animos rapuit, ut interea morum virtutisque cura primum languesceret, deinde velut interjecto muro a reis rum intelligentia secluderetur. Ita factum est, ut curiosa cognitionis amplificandae cupiditas adtentam bene vivendi rationem oppresserit, splendoremque doctrinarum, qui perpetuo tu mine hominum actionibus adfulgere debuerat, mirum in modum o fuscaverit. Neminem autem fore arbitror, quin lateatur, illud in eruditis disciplinarum studiis esse praecipuum, illud in primis omni ope consectandum, ut, quicquid ad constabiliendam vitae rationem temperandosque mores inde hauriri suppeditarique potest, sollicite colligatur,& fingendis ad omnem honestatis cultum mismis inserviat. Equidem ut libenter coneesserim nullum esse doctrinae genus tam sterile, tam ab usu vitae communi fedii tum, quin plurima recondat,

145쪽

quae, si a perita manu eΣcussa proliciantur, mingendis redii honestique rationibus eximie conis ducant ; sic adfirmare non vereor , ViX ullam ab his praesidiis & vitae ex aequo degendae ad-jumentis ita esse instructam, ut Literis Humanioribus aut plane praeferri, aut cum iis comparari posse mereatur : quo magis est dolendum, sponte suas undum seracem, S, si industria benigni cultoris accesserit , uberrimos fructus laturum , vulgo negligi & horridum squaler . Pro mea quidem parte non committam, quominus agri nostri, quem versandum subigendumque habemus, laeta fertilitas omnibus sit testatillima: atque adeo, de Literarum Humaniorum scidiis ad mores emendandos virtutisque cultum conferendis, hodie vobiscum disserere constitui. brevique oratione ostendere, vel potius adumbrare, quam limpidis fontibus Humanior Doctrina scateat ad irrigandum saluberrimo rore

humanae vitae decus. Vos, AUDITORESsPEcTAT Iss IHI, si causam plausibilam suscepi, S cum utilitate publica conjunctam, aequis auribus animisque mihi dicenti favete. Prius vero, quam in hunc campum descendam, parva mihi tabella delineandi sunt & proponendi Philologiae Literarumque 1 Iumani rum latissime porrecti sines: quaa res tametsi sane sit satis expedita , neminique sere pam

lulum modo peritiori ob. cura, praetermitti ta

146쪽

men hoc loco non debet, ut, cognitis, quas ingenti ambitu completatur, regionibus, tanto facilius sedes designentur, ex quibus idonea virtutibus excitandis adminicula sumere conis Veniat. 'Q sicquid igitur eruditae linguae sinu suo

vel expromtum & in aperto positum, vel profundius abditum gerunt, quicquid memoriae veteris politiorumque populorum monumentis vetustis continetur, quicquid a primis ingenii humani incunabulis Sapientes diversissimaeque philosophorum sectae literis comprehenderunt , quicquid denique ad priscos Scriptores , quorum in thesatiris nativa omnis aevi indoles gratissima colorum varietate depicta patet, qua declarandos, qua mundissimo nitori, quem longae aetatis situs junctaque inscitiae negligentia detriverant, restituendos pertinet,

Philologia sibi proprium vindicat , sub suamque

vocat ditionem.

Quin porro, similiter ac si nimis arcte tam immensis in spatiis habitaret, sublimiore volatu sese extollit, ct severi judicis personam induit : ergo advocata Critice, inque juris dicundi societatem adscita non tantum improba secernit a genuinis, censoriaque nota configit, aut in erroribus tum detegendis tum eliminandis versatur; sed insuper, quid elimate castiga. teque dictum sit , scriptumve , quid contra languidum & abhorrens, rectaeque rationis P a cul-

147쪽

ltu destitutum , examine librato decernit Quanquam vero suis opibus pollens domesticam dignitatem satis tuetur, ceteris tamen disciplinis , etiam gravioribus, facillimam se vel administram praebet, vel sociam S comitem, neque depromtis ex propria penu subsidiis eas suffulcire detrectat.

tium quoddam amplissimum, nullisque sere terminis circumscribendum, in quo Literatorum industria exercere se, liberrimoque cursu Vagari possit.

Habet quidem ipsa per se tot tantarumque rerum cognitio praemium inpensi laboris luculentissimum: nam, ne dicam ingenii vires saluberrimo totius antiquitatis succo nutriri & ese florescere, recte judicandi facultatem usu quotidiano corroborari, quae prosecto permagna sunt S in primis expetenda: Considerate, quaeso, perspectus perque intervalla sua distinctus seculorum ordo, populorum origines & fata, hominum ingenia cogitandique viae cognitae, S quae plurima vix enumerare licet, quantam animi delectationem S continuo renovatam Voluptatem pariant. Verumtamen eam qui solam

fuerit sectatus, is mihi in literis excolendis Epicurum aliquem agere videtur, sibi uni suisque commodis serviens. Quid autem turpius, quid homine nato magis est indignum , quam, qui

moribus S tuis S aliorum castigandis prosint,

148쪽

egregios Philologiae fiuctus temere praetervi dere 7 quorum sane in Humanitatis studiorum

pratis tanta est ubertas, ut ne infima quidem ejus pars utilitate praeclara vacet.

Spectemus enIm, ut inde incipiam, unde Philologiae principia ducuntur, Linguas, quarum sibi non mediocrem peritiam adquirere Ρhilologi munus est. In harum latiismo campo, quocumque oculos circumferas, per totum terrarum orbem, nulla omnino vel nunc viget, vel

viguit olim, quin consummatissimi ordinis a Deo instituti mentibusque velut infusi testis sit simulct magistra; quandoquidem omnes earum Par tes incredibili quadam analogiae & congruentissima lege inter se conspirent, hominibusque

suggerant cum facultatem tum copiam inexhaustam cogitationes suas intus foecunda mente Con. ceptas commode diserteque enuntiandi, in aliorumque & aures & mentes transmittendi: quod elaris utique documentis demonstrat, Summum naturae Conditorem, ut ordinis ipse est fons S auctor, ita homines quoque ad amorem Ordinis vel hoc ipso praeclaro sermonis dono constantissime adligasse, & ne latum quidem unguem inde discedere voluisse: est enim ut naturae ipsius totiusque universitatis arctissimum vinculum sic virtutis fundamentum. Hanc ut fixerit Arbiter universi normam in linguis, quarum soni aere verberato conficiuntur , in morum virtutisque judicio extare no-

149쪽

lueriti o perversam rationem , si quis eo dela , baturi Verum haec res, quanquam exilis ubdeatur parvique ponderis, quoniam subtiliore disputatione indiget, levi tantum digito fuit

attingenda.

Ad historiam , quae majorem nobis campum aperit, illam temporum veritatisque testem progrediamur, quam Cicero non absurde neque injuria vitae magisram adpellavit: quanta ibi seges instruendae non nudis tantummodo praeceptis, sed veris rerum gestarum argumen iis hominum vitae: non hinc subsidia componendis moribus umbratico acumine quaesita, spinosisque quaestionibus involuta, sed ab eventuum gestorumque fide petuntur. hrod si nihil ad animos movendos & imitandi aemulatione suspitandos est: potentius illustribus exemplis, unde nisi ab historia subministrabiliatur gQuis autem adeo abjectus, adeo mentis conistractae, quin, ubi omnis exempli documenta in conspicuo posita monumento contuetur, &vitia cunctis seculorum sustragiis condemnata fortius refugiat, ct nativum ab adtenta boni honestique in summorum hominum actionibus enitentis contemplatione ducat colorem, qui-bveque glios ad res magnas excitatos videt, iisdem ipse igniculis incalescat: qua quidem historiae dote Patria nostra, nondum duobus abhine seculis ex dira servitute in libertatem adserta, tanto opere praefulget, ut cum omnium pgene

150쪽

populorum monumentis iure contendere possit: via enim, ac ne ViX quidem, ullam gentem inveneris, quae Majorum nostrorum in consiliis prudentiam, admirabilem in periculis constantiam, nullis adversae fortunae ictibus deἀjectum libertatis amorem, constituendae conglutinandaeque ex diversissimis membris Reipublicae solertiam vel superavit vel aequavit. ΕΟ-xum itaque res gestas ct rationes si quis, exegerit atque gnimo sequatur, quasi sormulam aliquam reperiet salutis publicae custodiendae posteris commenditam, quam ne unquam deseramus, aut eripi nobis patiamur, studio virtutis ex historiae radiis accenso enitendum est. IIaec commoda multoque plura quum cX rerum gestarum monumentis deriventur, cavendum est, ne soli properatae lectionis voluptati, tanquam scopulo , mens adhaerescat: adsuefaciendus est animus lentaque meditatione subigendus, ut ex illo vitae liumanae speculaeXpresias virtutum, quas in aliis probat & admiratur , imagines in se recipiat: sic illud incognitione rerum maXime frugi serum conserquetur, quod eum & ipsum reddat meliorem, ct civibus utiliorem. Nunc porro ad Veterum Philosophiam, quae nominis ejus modestiam Pythagorae debet, Sscripta Philosophorum accedo; a quibus sapientiae studium, S morum emendationem pro sessis fieri sane nequit, ut donorum vacui dimitta F s mur

SEARCH

MENU NAVIGATION