Ti. Hemsterhusii Orationes, quarum prima est de Paulo Apostolo. L.C. Valckenari Tres orationes, quibus subiectum est Schediasma, specimen exhibens adnotationum criticarum in loca quaedam librorum sacrorum novi foederis. Praefiguntur duae orationes Io

발행: 1784년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

ligenter inspectum & consideratum in usus tuae illius , quain selegisti, doctrinae recondito. Idem ego severe vobis, si quid auctoritati meae tribuitis, interdico, ne proterva ingenii desul torii levitate, sive potius libidine, huc illuc temere vagemini, quae primis modo labris deis gustaveritis statim, si displieuerint, fastidiosa relinquentes: pestis haec est S pernicies crudi.tionis solidae. De Mathesi quoque, si quaeritis, verbo respondebo: gratulor vobis seculi, quod vivitis, felicitatem ; haec laborem illum ingentem, quem scilicet horrebatis, mirifice compendi secit: dummodo quis ingenio nunc sit

praeditus haud absurdo, intra breve trium, ne minus quam par est dicam, annorum spatium plura certioribusque fundamentis nixa cognoscet S animo complectetur, quam, non totis

duobus abhinc seculis, homini vel acutissimo per

omnem vitam sperandum erat. Scaligerum miramur, dc merito quidem, qui immenso laboro primus temporum ordinem instauravit. Quam vili nunc vaenire creditis, quam Parvo tempore comparanda, siquidem vera quis principia combiberit, quae plurimis annis & incredibili labore Viro incomparabili constiterunt. Ec quid terrorem, qui animos perceperat, sedavi aliquantulum, aut potius dispuli 2 sic opinor; quod bene vertat. Vos ita studiis incumbite, ut ego vobis optime volo. DIXI,

182쪽

D RATIO FUNEBRIS,

CAΜPEGII VITRINGAE Filii.

Eequid exhorruistis A. ad immensam Iuctuosillani casus acerbitatem y ecquid intimis sensibus obstupefacti persentitis altissimum vulnus, quod per geminatam funestae domus es dem Academiae nostrae vitalia Petit atque at . tentat 8 ecquid illam animis magnitudinem luctus induere potuissus, quae huic tantae, quam familia, quam nostri ordinis dignitas, quam sanctissimum verae Eruditionis decus fecerunt, jacturae noni dico respondeat, sed vel ullam ejus partem adtingat ΤEquidem, nisi me fallunt vultus conturbati. ' omnia i , prostat praefixa hujus Theo ligi Dissertationibus Sacris, editis Franeque rae CIIDCCXXX . a perpaucis certe eorum, qui H Arhusii scripta alibi terrarum cum admiratione legunt, in libro harum regi num Theologico, quamvis in suo genere minime vulEiri. fuit quaesita.

183쪽

omnique doloris . habitu insignes , plane perspiciis, ct recenti plaga, & ad' istum exulcerata maperrimae calamitatis memoria, cunctorum mentes defixas ac veluti fas ei natas obriguisse. Scilicet multiplici quodam :& iae varias partes distracto moeroris genere obruti confundimur , qui non tantum florenti stimuin professorem, rebusqtie omnibus ornatillimum, verum etiam unicum amissi Patris solatium perdidimus : recrudescit ho 2 novo atque inopinato ictu mala obdueta tanti vulneris cicatrix , &

vehementius eXasperati r.

Meministis, nam quod temporis intervallum tristissimam infaustae lucis recordationem obli. terare potest meministis, quo squalore, qua animorum commotione, quo damni publici sen fu c a M P E GIv M Patrem , Clarissimum illud hujus Lycei, quin terrarum orbis lumen, n Ovem abhinc mensibus fuerimus prosecuti: quam-yis enim S aetate mala , S. alsiduis lucubra tionibus, ct corporis stagitanti jam debitum naturae oppignorati infirmitate sensim conis.ctus, suae nos ruinae dudum admonuisset, ne minem tamen hic venientis mali prospectus retinuit, quo minus inflicti vulneris obhaerentem imis medullis sensum omnibus modis proderet ac testificaretur. Nam quis inaestimabilem familiae cladem; quis deplorandam sacris operotae juventutis orbitatem; quis firmissimum hule Athenaeo columen subductum ; quis dejectos

184쪽

& fletu madentes tot tantorumque amicorum vultus ; quis irreparabile doctrinae eo elesti in hoc sanctissimo capite detrimentum , sino ingenti quadam perturbatione, animo recense re poterat y l , t Unicum tamen erat funestissimae conditioni, remedium, unicum allevamentum, quod late grassantis doloris aculeos, si non hebetaret, at molliret certe, S, tum maturo magnarum Vir tutum fructu, , tum majore si ituri spe mitigal et, cAMPEGIUS FILI Vs: Filius, inquam, Patrem spondens : Patrem ut nomine, sic summis animi doctrinaequo dotibus, reddens: Patrem, quo nihil ad ejus laudem amplius aut majus dici potest , nisi fati ne eessitas interv pisset, superaturus. Hunc omnium oculi cirispumspectabant, integrae juventae flore viridem ac robustum: Hunc, quicquid in magno Paron te intercidisse videbatur, cum largo laenore repraesentaturum, Omnes ominabantur: Huic longaevam aetatem, S explicandis ingenii do dirinaeque facultatibus suffecturam, cuncti votis heui successu carituris destinabant Fuerat olim terno masculae prolis numero felix domus, ac paterni nominis S decoris hereditatem non uno ramo ad seros nepotest videbatur propagatura: verum maximam Opta- . tae fortunae partem inexorabilis fatorum lex,

tum maximo Parentum luctu, jam pridem in- . verceperat, omnemque posterorum spem ad

unum

185쪽

unum CAMPEGIvκ nostrum redegerat: Tu

nimirum eras , C A Μ P E G I , cujus suavissimo conspectu mater, immenso moerore labefactata, funestum ademti mariti desiderium sustentabat ac moderabatur: qui lactissimae conjugi Patris aviaeque, quam haud aliter ac matrem in oculis ferebat, recentia parvoque - tempori Lintervallo disjuncta damna solus pensabas: quem denique nos universi, veluti Phoenicem de paternis cineribus omicantem, venerabamur ac suspiciebamus. O spei rationesque nostrae funditus eversae o vana votorum ludibria. Talis Tu tantusque, magni Patris germana proles , fuisti: genti Tuae, cujus omnis spes Tuos in humeros unice recumbebat; nobis, qui Tui desiderio contabescimus, amicis; huic, ablato Te, in ruinam pronae Academiae; orbi literato, qui nihil non egregium ac supra vulgus eminens de Te sibi promittebat, creptus es. Felicem vero Te & beatum, sancte Parens cari PEGI, qui tanto vulneri superstes non vixisti; huic enim suneri, q*anquam admirabili quadam ct vere Christiana constantia pectus

tuum erat communitum, quo tamen tenerrimo

ferebaris in Filium affectu, extremum spiritum impendisses: in hoc destitutae Tuae ac penitus intersectae spei cruciatu , animam infida dudum societate corpori vix haerentem expirasses.

Quid autem Nos A. Tristissimi 2 huicne dolori, quem nullo temporis spatio satis dilui,

186쪽

nedum exhauriri posse video, sic usque indulgebimus, ut omnis in eo animorum vis debilia tetur atque hebescat Τ nihilne ad Praestantissimi Viri tumulum, nisi lacrimas, S gemitus, ct

vultus aegritudine foedatos adseremus 'Quin revocandus est paulisper ab hoc assiactationis impetu animus. S, quam nunc λ- Iam admittit medicinam, virtutum ejus commemoratione leniendus: istum enim in modum vixit Noster, sic instrumento omnigenae eruditionis colligendo, sic suae stationi ornandae totus incubuit, ut & nostra S posteritatis intersit, tam Illustri exemplo, cujus ad similitudinem erecta ingenia componantur, minume defraudari. Non utique solo planctu muliebribusque I mentis, quae tamen in gravibus aerumnis vespertinacissimae constantiae pietas eXtorquet, sed admiratione potissimum & aemulandi contentione memoria Magnorum Virorum est condecoranda.

Hujus autem materiae dignitas cum copiosissimam Oratoris summe diserti facundiam exeriscere possit, sentio, quam arduam impar viribus in me provinciam susceperim: longe mihi satius fuisset S utilius, huic gementium t hae immixtum tacita communis damni deploratione defungi, quam fracta mente, S confuso atque interciso vocis murmure , ad Vos verba facere : neque unquam in hunc tam dis-

187쪽

.ficilem i locum adduci. me sui siem passus , nisi usto assiictae Viduae desiderio, cujus voluntatem adspernari religio fuit, nisi Amplissimi Senatus auctoritati mea in Defunctum pietas subseripsisset: hanc Vobis etiam A. o. approbare conabor: hanc ut aequis animis suffuleiatis, mihique vitam calapEGII VITRINGAng ILII studiorumque Viam, quo possum dicendi genere , enarranti adspiretis , per carissimam VITRINGANI nominis memoriam Vos rogo atque obtestor.

- orationis autem, ut aequabili serie cum n livo rerum ordine deeurrat, ab eo loco inbetium sumam , ubi primam fragilis Vitae usuram auspicatus est Noster. - Solum igitur natale caMPEGIo fuit Frane quera, geniis ad eruditionis spem infanti per, opportuna, liriusque inprimis, ut leviora pra termittam , Athenaei splendore celeberrima: adeo ut in ipso prope Academiae, quam exornaturus erat , sinu natus videatur ac susceptus. Hoc autem quicquid est commodi cum eXtrinsecus accedat, nec ad proprias virtutes pertineat, ineptus sim, si operosa verborum ambitione ad conciliandum cLMPEGIO Nostro decus adhibere contendam: tanta enim in eo enituit excellentia, tam exaggeratae ingenii d tes, ire multo luculentiorem gloriam urbi Natali , huic Lyceo, Patriae denique suae expensam tulerit, quam acceptam retulisse videri queat.

188쪽

- Patrem habuit cognominem, CAMPEGI κ ITRINGAM; si virtutem spectes, & augustam .coelestis originis cognationem, nobili: fimum ;si doctrinae copiam , non solis macilentae cujusdam atque enervis I heologiae limitibus circumscriptam, sed per omne studiorum. sinnus late distulam, & quicquid aliunde opis conquiri poterat, in sanctissimo religionis nostrae sacrario dedicantem, Eruditissimum, Sionge supra nostra praeconia subvectum; si genus & proavos, quae tamen laus a sapientibus viris jure merito in ultimis habetur. loco natum honestissimo.

Nam Patre ortus est BO RATIO VITRINGA, Viro Spectatissimo , qui S Supremae Frisorum Curiae fuit a Secretis, S Scabini gradum Leovardiae magna cum dignitate obtinuit: sed egregium inprimis, quamvis plurimae negotii publici moles hujus operae diligentiam excusare potuisset, paternae curae liberis imper--titae exemplum : a teneris enim eos ipse per se sollicite fingebat , ac, tametsi ne primorum quidem elementorum traditionem refugeret. ad honestatis praecipue , Veraeque rei, gionis cultum, cum salubribus praeceptis , tum recta vitae suae imagine . eonformabat. . Huic, Nostri cAMPEGII Avo, primis jun-Ha nuptiis ALBERT IN A DE HAEN, rari eXempli semina, ea up EGIvΜ Ρatrem secundo par

189쪽

progenie domum auxisset, in quinto Filiae puero

perio expiravit, maritumque suam moestitiam altero sed breviore matrimonio solaturum reliquit. Maternum Avum v I TRINGA Noster ha

gium; qui, divinorum oraculorum interpres, Ecclesiae Harlemensis affectus, qua facundis S eruditis orationibus, qua morum sanditissimaeque vitae integritate, mirifice sibi devinxit. Is, cum hanc sibi conditionem divino veluti ductu cAMPEGI Us Pater quaereret, Filiam ornatissimam, omnibus ingenii naturae- que dotibus assiuentem , WILHELMINAMNELLI AH juveni, jam tum praeclaram Omnium expectationem vincenti, lubens volensque in manus dedit; nec vulgare suae fami- Iiae decus ac nomen auspicatissimis nuptiis additum esse arbitratus est. Felix fortunatumque admirabili animorum conspiratione, virtus enim amabilesque mutui

amoris ne us contraxerant, matrimonium,

virilis etiam stirpis , quae generis honorem

seris nepotibus traditura vidabatur, niimeroso Proventu non caruit. Princeps familiam sundavit sIHON; HORATII duo successerunde quarto partu editus est Noster cAΗPEGIVs, cujus immaturum obitum cum maxime lugu bres atratique deploramus: unica tandem matris imaginem tulit IOHANNA MARGARET a.

190쪽

. s IHON magnis elegantis ingenii sagadisti maeque naturae donis lubricam & praecipitem adolescentiae libertatem . excusare . non potuit, plurimamque affectus paterni Partum, eum ad expectationem S calidissima vota mumus respouderet, in statrem CAMPEGII ιν transscripsit: tandem vero post Varios errores

sibi patriisque penatibus redditus, cum pristia

nae vitae rationes certa poenitentia expun-.xisset, inter Parentum lacrimas ct preces Deo. Commendatus, ad plures abiit. i. - prior HORATIus, breve parentibus gau- .dium . biennio vix exacto discessit. Alter. S. formosissima corporis specie , ct mirifica viri tis indole, ct felicissimo studiorum cursit in .

. signis', quo certiorem Praecocis maturitatis spem . concitaverat, eo grRViorem nulloque. medicamine leniendam obitu suo, annum agens octavum S decimum, plagam imposuit. I o-

HANNA HARGA RETA, absolutum maternae. virtutis specimen, optimam habuit conditionem

naturae fortunaeque bonis, dum suit, egregie ditatum, cujus, paulo ante Socerum defuncti, acerbissimam amissionem jucundo filioli superstu.tis adspectu tristissima Vidua sustentat. l . Videtis A. o. ad quantam nunc solitudinem.& viduitatem redacta sit familia, tot olim pro- paginibus innixa: Videtis, Si mecum, ut puto , imo pectore ingemiscitis. . Sustinet hanc - : U I atro-

SEARCH

MENU NAVIGATION