Ti. Hemsterhusii Orationes, quarum prima est de Paulo Apostolo. L.C. Valckenari Tres orationes, quibus subiectum est Schediasma, specimen exhibens adnotationum criticarum in loca quaedam librorum sacrorum novi foederis. Praefiguntur duae orationes Io

발행: 1784년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Hic autem, S paterni nominis gloria subnixus, & suis maxime dotibus commendatissimus, praecipuorum hominum, quorum pro lixam voluntatem cum singulari rarae eruditionis copia, tum politissimae consuetudinis obsequio

demeruerat, amicitias contraxit. iTandem ubi feriae majores morandi causam praecidebant, ad domesticum larem redux , non segni inertiae, non inutili otio, sed locupletandis nova accessione doctrinae suae the. sauris incubuit. :Lucrum ex hae ejus assidua diligentia secit, Disputatio sane quam pererudita, masculae jam S corroboratae doctrinae succo reserta.

multisque luminibus insignis, de lacie Sposterioribus Dei, quae Patris etiam judicio, ista

duntaxat in causa filio non indulgentis, planissime satisfecit. Haec inauguralis, anno XV. hujus seculi, x Kal. Iunii., ad summos Theologi Doctoris honores illum provexit: cum autem in hac solenni celebritate Professorii ordinis Viros nactus fuisset adversarios, sic se gessit, ut omnes Illum eidem ordini pronae voluntatis suffragiis adscriptum cuperent: nec Nobilissimi Viri Frisi eae civitatis optimates, quos Noster praesentes in admirationem rapuerat, dissimularunt,

eum esse CAMPEGIVM, qui Parentem, Arius humeris haec Academia nixae recumbebat , aetate laboribusque doctis sessum , . sulcire posset

202쪽

atque excipere : neque immerito Jam enimes eqrat, ut Pater minimum sibi ad concilian dum eivorem esset momentum. s Π :2- Brevi post secundae Proceram ct velut omia natae existimationi. materiam . subministravit

PHILOP. HAUT E COVRTII Viri Clatissimi. d eessui: is cum sua morte x acuam Professionis

Theologicae stationem fecisset,.non anxie sibi quaerendum .duxerunt Nobilissimi Academiae nostrae Maecenates, quem illius in locum sussi. eerent: in animis &. oculis versabatur caMPEGI vs roster, recenti palma redimitus an, norum paucitatem florentissimis ingenii doctricinaeque virtutibus redimens. i Huic a ergo ista

profvificia; Professoris Eatraordinarii . titulo, quippe admodum juveni, destinatur: nec dubi

latum fuit, quin brevi experimento facultates ejus spectatae: plenum novi honoris i cumulum

impetrarent e sed, adgubernante Dς6, inexpectata quaedam atque inopina felicitas condictaadignationis. titulos citui S a d.α ablatrit . G. :- usi fama; superatis nostrae regionis terminis . in Germaniam pervaserat, ct Principum Vira,rum studia commoveratra nec mirandum est, qui ante annos Parentis animum virilesque curas gerebat, . illius summam doctrinae Vopi Mionem per expedita paterni nominis,.cui maxumum primi diversarum etiam. partium Viri pre lium statuerunt, vestigia proclivi cursu fui provectam. In hoc itaque rerum. articulo Uie

203쪽

plurimum Rever. & Doctus. Cramerus vita decedens successori .in Athenaeo Servessano io, cum fecit: quod damnum resecturus Serenissimus Princeps Antialtinus Bernburgensis, Victor Amedeus, cum prudentissimorum hominum explorasset consilia, haud dubiis sum,giis in Nostrum VI TRINGAH inclinabant;& nemo unus, tanta eruditionem ejus gloria fuerat secuta, repertus est, quem ad occupandam hanc perhonorificam sedem Nostro anteferrent. . ILautissimis igitus conditionibus, ct octingentorum Carolinorum honorario, quod iis in locis, ubi vilior est' annona, rem familiarem egregie tutatur, adjectum praecipui honoris invitamentum, perpetui Rectoris Magni. sui munus, &, ne quid omiueretur, quod haesitantem impellere posset ac perinovere, stii pendii numerum Serenissimus Princeps tam nouarete definivit, ut, majoris accessionis certam spem faceret. Videtis A. o. nihil propius esse factum, quam ait hoc immortale lumen, etsi magno cum honore suo, & Parentibus, & huius Athenaei commodis subduceretur : quis enim praemiis tam exquisitis, sollicitationibus

tam accurate instructis resisteret aut sese nega. etet Τ Verum intercessit provida Summorum Academiae nostrae Procerum cura, cavitque, Me I ceum nostrum, cujus prima incrementa laetissime foverat atque aluerat , ejus fructu exteros translato defraudaretur: quapropter

204쪽

gratissimo ordinariae in Theologia Proses

sionis vinculo retineri se fuit passuri cui non spernendum accessit momentum , annuum mi te florenorum honorarium. O rem optabilem lo diem auspicatissimum i qui Patri, quid autem majus in votis esse poterat λ Filium in eiu dem muneris ac dignationis communionem ad junxisti: qui matris animo, ut Filium a conia spectu complexuque abeuntem videret, ab minantis , omnem metum ac sisllicitudinem detersisti; qui denique lectissimum pigaus huic Academiae vindicasti. Haec autem Ipsi sparita fuit demandata x Kal. Apr. anno hujus sec si XVI. Inaugurationi eonstitutus demum dies III. Non. Decemb. cujus solennitatis foetum habuit & participem Eruditissimum ac Corium

orationem dixit de Spiritu & Litera Religi nis', in qua copiosissimam subacti judicii doctrinaeque facultatem tanto verborum lumine, ea sententiarum gravitate condivit , ut & se, &Auditorum expectationem. 'quam sustinebat

maximam; longe superaret.

. Postquam vero in pogessionem amplissimi nismul S laboriosissimi muneris venit, sic omnes suae provinciae partes obiit, tam serenuam ct indefessam juvenibus formandis operam adhi-

buit, ut anteponi nemo, pauci eum eo comparari possint. - Neu metus, ne mihi quis rei, oratoria levI

205쪽

tate in majus victae dicam scribat; nota loquor, quorumque Cognitio ad plurimos perm mavit: vixit enim in Academiae luce, spect hili cinctus studiosae juventutis corona, suique nominis laude, & discipulorum proventu, quihus aphd rectos aestimatores tanti Doctoris institutio esticacissimae commendationis erat loco, non hanc Frisiam finitimas ve, sed exteras etiam terras, impleVit. r. Qui docentis ab ore pendebant ubertatem

ingenii, judicii vim, dicendi ardorem , plarissimam vetera novo more, plurima suae domi nata, perspicue tradendi viam suspiciebant, .faterique cogebantur , nullo . alio praeeunte

aeque se in abstrusissima divini sacrarii penetra

Nee domessica tantum disciplina servor ejus S pronus ad juvandam eruditionem animus fuit circumsepriptus : eximiis etiam ingenii monumentis partum decus, cui desidem indormirdia sua persona longe longeque abesse arbitrabatur, mirum in modum amplificavit. Testes ad Vos produco sine controversia probatissimos, & ad longinquam posteritatem duraturos, binas de Lucta Iacobi cum Angelo Dissertationes, de Serpente Veteratore tres, totidem de Festo Tabernaculorum; quarum omnium argumenta sane nobilissima ut summo

eum judicio selegit, ita pari pondete, tamque cogitate pertractavit, ut nihil aliorum industriae

206쪽

reliquum secisse videatur. Ex ipso certe materiae , quam quis sibi subigendam si imit &exornandam , desectu facile perspicias, sitne falliditarum centies abservatiuncular uin jejunus de molestus recoctor, an sapidioris condimenti, novarumque deliciarum doctus initructor ac

Ideireo gravius dolemus, elimatissimae, quam instituerat, de genuino D. Pauli Epistolae, quam vulgaris inscriptio ad Ephesios esse missam

praedicat, titulo commentationi ultimam manum non esse impositam : haec certe vel sola demonstrat, quanta fuerit in eo Critices facultas, eX quam remotis & alte demersis venis latentem diu, & longi temporis errore oppres sam fere, veritatem in lucem educere suerit

Magnis ejus in rem literarum publicam mearitis minime vulgaris titulus accedit, Epito me Theologiae naturalis , quam veluti tabellam votivam, grati animi obsidem, carissimi Parentia nomini dedicatam suspendit. In hac autem consummatissima, etiamsi do. mesticos in usus delineata tantum fuerit, tabu la , quid prius miremur & suspiciamus, quid posterius Φ seriemne rerum suis numeris, certoque ordini illigatam, an dilucide expositos altissimae meditationis recessus nobilemne inveterati erroris extirpandi libertatem, an sagacissimam judicii vim, quae nullis dissiculta

207쪽

tum impedimentis retardari se patitur, quominus ad veram reconditae naturae rationem

pervadat y novae & nunc primum expositae supellectilis haud poenitendum instrumentum, an styli res aequantis gravitatem p Haec profecto lumina suis singula locis in isto libello sic elucent, ut quid praecipuum emineat , oculosque trahat, ad dijudicandum dissicile sit. Quod si quis, ad corticem obhaerens, Virtutes istas minutis concisionibus infuscari, ac nimis in recessum demersas latere dictitet, is hoe sibi responsum serat, hanc integri corporis in multiplices particulas discidendi necessitatem a privatae disciplinae lege fuisse impostam: nihil enim aliud ista ratione spectavit Noster, quam ut lascivas juvenum, & facile divagantes, cogitationes certa limitum & frequenti designatione coerceret. Atque utinam ipsi licuisset sublimem materiam suoque dignam ingenio perpolire, vividioribusque, quod constitutum habebat, depictam coloribus Eruditorum oculis concredere; haberemus certe

splendidum aliquod nobilillimae scientiae aedi- .ficium, non opera mercenaria, obsolescentihusque aliorum commentis mancipata eonstructum, sed egregio liberae mentis, suisque Opibus confisae, artificio deformatum, sed in depressis ad solidum fundamentis collocatum, sed emendata venustaque specie, ct commodo membrorum aspectu insigne.

208쪽

Verum tempus eratis ut, qui in publicas ut insitates adjuvandas tanto opere incubui stet, ad se tandem familiteqtie fundationem respiceret: muneris itaque sui curas ct labores quo , suavis sima matrimonii jucunditate, leniret Noster CAMPEGIus , atque interpellaret, ad nuptias animum adjecit. Viro autem tum in hac ampla dignitate collocato , tum grata juventute florenti, suisque se virtutibus commendanti, Optata conditio deesse non poterat. Respondit ejus votis, in castilliamumque conjugii foedus consensit Uirgo Lecti sina, praeclarum feminei sexus ornamentum, ANNA SOPHIA SIT TI, quae &. natalium utriusque generis honore, & speciosissima forma, & liberali morum cultu summe dotata, felix dulci animorum consensione matrimonium sex admodum supra tres annos mensibus tenuit. orta fuit Patre Viro Spectati sumo GELI. Ios IXr I I. v. D. & recensendis Frisiae copiis militaribus quondam Prauedio: matrem habuit

cognominem ANNAM SOPII IAM MATTHAEI.

filiam Clarissimi ac Celeberrimi P Ii r L I P P IMATTHAEI, Honorarii Medicinae & Bolani. ces in hac Academia Prosesibris, ct Frisicaa civitatis Archiatri; quae paucos post dies , quam cariisimo partui impertiverat. luce caruit. Conciliatum mutui amoris lenocinio matri monium fidissimae voluntatum concordia sortu

209쪽

tes exhilaratura, fuit secuta: primam WrLHELΜINAM ELIs A BETHAM paucis , post quam nata suit, mensibus hora fatalis extinxit A. x x Kal. Iun. Alter filiolus lioc eodem anno VI Kal. Ian. sacram nominis imponendi solannitatem morte sua praevertit. Nunc pigno ribus suis orbata, viduitatem pristinis, ac temporis interventu pene deletis, damnis superadditam alit ictillimo moerore ti illis niatrona

deplorat.

Inito autem, ut eo redeamus, conjugio, de intenta laboris Academici cura nihil No:tur remisit: quin potius, hoc tanquam vitae condimento recreatus, semper sese extollens, virtutemque suam eXaggerans, tum perficiundis, quae assecta magnopere desiderabamus, tum ad limam revocandis, quae in medium proferre decreverat, novis repertis perpetuus ins davit. Vsilis operae tam eleganter positae, quis coeotis tam felicibus, ct ad publica lite tarum commoda redundaturis invideat aut in. tercedat Nec ab hoc rectio tramite Noster.

quippe litium , quae ferinis & vero dudum

proverbio notatis odiis exercitae veritatem

plerumque esidunt, infestus hostis, unquamdellexi iret, nili pulcherrimum cursum clarissimi Wesselii, in Academia Lugduno Batava Theologiae Prosessoris, transversus & inopinatus in Honoratissimum Patrem cari PEGIUM, vix elaὀum, impetus intercepisset ac siilllami

210쪽

Scilicet viginti eoque amplius abhinc annis,

Vir Summus de peccati natura vulgatam opinionem , ct jam diuturnae possessonis praescriptione superbius incedentem, solita sibi modestia, non tam retundere ac refellere , quam

quibus impediretur inexplicabilibus dissculta-.Lum nodis, quibus Scholasticis horreret spinis colhendere susceperat: nee desuit truic curae, liberum hominem, & nulla eae parte Obno Xium , prosellae laus bonorum S gratulatio , quam

sane merebatur amplissimam. Post tantum temporis spatium interpositum, calente adhuc Campegit Puris urna, Clarissimus Wesselius vindicias secundum vulgarem sententitan postulat, Virumque summe Reverendum . plurimi S- , que S animi dotibus, ct in Ecclassiam meritis insignem, parum reverenter habuisse visus est Quid ageret in hoc rei momento Nosterea MPEGIV sy manus in sinu otiosus S inermis spectator contineret 8 Iustum sibique debitum paternae causiae patrocinium defugeret Filium denique exueret 8 Hoc enimvero a pro ditoris facinore parum abesse existimabat. Respondit igitur , sie prima Disputatione respondit, ut Filii paternam causam acerrime agentis pietatem irritatam, S aculeis armatam exarsisse facile animadvertas: in secunda, aς tertia, cum fervor ab injuria, sic arbitrabatur, conceptus resedisset, & ad animi sui statum rediisset, . jam mitior ci mollior pedem cum ad-T a Verin

SEARCH

MENU NAVIGATION