Bucolica, Georgica, et Aeneis Publius Virgilius Maro

발행: 1814년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

81쪽

GEORGICORUM

LIBER SECUNDUS.

IILcTENos arvorum cultus et sidera coeli: Nunc te, Bacche, canam, nec non Sil estria tecum Virgulta, et Prolem tarde crescentis olivae.

Huc , pater o Lenaee; tuis hie omnia plena Μuneribus, tibi pampineo gravidus autumno Floret ager, spumat plenis vindemia labris;

Huc , pater o Lenaee, verit, nudataque musto Tiuge novo mecum dereptis crura cothurnis. PRINCario, arboribus Varia est natura creandis :Namque aliae, nullis hominum cogentibus, ipsae Sponte sua veniunt, camposque et flumina late Curva tenent; ut molle siler, Ientaeque genestae , Populus, et glauca canentia Gnde salicta: Pars autem posito surgunt de semine; ut altae Castaneae, nemorumque Iovi quae maxima frondet Aesculus, atque habitae Graiis oracula quercus :Pullulat ah radice aliis densissima silva ;Ut cerasis, ulmisque; etiam Parnassia laurus Parva sub ingenti matris se subicit umbra. Hos natura modos primum dedit; his genus omne Silvarum fruticumque viret nemorumque Sacrorum. Sunt alii quos ipse via sibi reperit usus. Hic plantas tenero abscidens de corpore matrum

82쪽

Deposuit sulcis; hic stirpes obruit arvo, Quadrifidasque sudes, et acuto robore vallos rSilvarumque alias pressos propaginis arcus Exspectant, et Viva sua plantaria terra: Nil radicis egent aliae ν summumque Putator

Haud dubitat terrae referens mandare Cacumen :Quin et caudicibus sectis, mirabile dictu lTruditur e sicco radix oleagina ligno :Et saepe alterius ramos impune 'idemus Vertere in alterius, mutatamque insita mala Ferre Pirum, et prunis Iapidosa rubescere corna. Quare agite, o, proprios generatim discite cultus, Agricolae, fructusque feros mollite colendo. Neu segnes jaceant terrae: juvat Ismara baccho Conserere, atque olea magnum Vestire Taburnum. Tuque ades, inceptumque una decurre laborem, O decus, o famae merito Pars maxima noStrae , Maecenas, pelagoque Volans da Vela patenti. Non ego cuncta meis amplecti versibus opto ;Non, mihi si linguae centum sint, Oraque Centum , Ferrea vox. Ades, et primi Iege littoris oram ;In manibus terrae: non hic te earmine scio, Atque per sauhages et longa exorsa, tenebo. Sponte sua qx a se tollunt in luminis auras , Infecunda quide. i, sed laeta et fortia surgunt: Quippe solo natura subest. Tamen haec quoque si quis Inserat, aut scrobibus mandet mutata subactis , Exuerint silvestrom animnm, cultuque frequenti In quascumque voces artes haud tarda sequentur. Nec non et sterilis quae stirpibus exit ab imis Hoc faciet, vacuos si sit digesta per agros ζNunc altae fronde, et rami matris opacant, Crescentique adimunt fetus, uruntque serentem. Iam quae seminibus jactis se sustulit arbos Tarda venit, seris factura nepotibus umbram;

83쪽

v. 58.

Pomaque degenerant, succos oblita priores; Et turpes, avibus praedam, sert uVa racemo4. Scilicet omnibus est labor impendendus, et omnas Cogendae in sulcum, ac multa mercede domandae. Sed truncis oleae melius, Propagine Vites, Respondent, solido Paphiae de robore myrtus: Plantis et durae coryli nascuntur, et ingens Fraxinus, Herculeaeque arbos Umbros Coronae,

Chaoniique patris glandes; etiam ardua palma

Nascitur, et casus abies visura marinos.

Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida; Et steriles plataui malos gessere valentes ἔCastaneae sagus, ornusque lucanuit albo more Ρiri; glandemque sues fregere svh almis. Nec modus inserere, atque oculos imponere, Simplex: Nam qua se medio trudunt de cortice gemmae, Et tenues rumpunt tuescas, augustus in ipso Fit nodo sinus; huc aliena ex arbore germeu Includunt, udoque docent inolescere libro :Aut rursum euodes trunci resecantur, et alterinditur in solidum cuneis via; deinde feraces Plantae immittuntur: nec longum tempua, et ingena Exiit ad coelum ramis felicibus arbos, miraturque novas frondes et non sua Poma. Praeterea genus haud unum, nec sortibus ulmis, Nec salici, totoque, nec Idaeis ovarissis :Nec pingues unam in iaciem nascuntur olivae, Orchades, et radii, et amara pausia bacca ἔPomaque, et Alcinoi silvae; nec surculus idem Crustumiis, Syriisque piris, gravibusque volemis. Non eadem arboribus pendet vindemia n Stris ,

Quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos e Sunt Thasiae vites, sunt et inreotides albae; Pinguibus hae terris habiles, levioribus illae :Et passo psithia utilior, tenuisque Iageos a Teutatura pedes olim, vincturauue linguam

84쪽

Purpureae, preciaeque; et quo te carmine dicam, Rhaetica P nec cellis ideo contende Falernis. Sunt et Aminaeae vites, firmissima Vina , Tmolus et assurgit quibus, et rex ipse Phanaeus; Argitisque minor, cui non certaverit ulla Aut tantum fluere, aut totidem durare Per annos. Non ego te , dis et mensis accepta secundis , Transierim, Rhodia , ςt tumidis, humaste, racemis. Sod neque quam multae species, nec nomina qNae sint,

Est numerus; neque enim numero comprendere refert:

Quem qui scire velit, Libyci velit sequoris idem

Discere quam multae Zephyro turbentur arenae; Aut, ubi navigiis violentior incidit eorus , Nosse quot Ionii veniant ad littora suctus. Nec vero terrae ferre omnes omnia Possunt: Fluminibus salices , crassisque paludibus alni, Nascuntur, steriles saxosis montibus orni; Littora myrtetis laetissima ; denique apertos Bacchus amat colles , aquilonem et frigora taxi. Adspice et extremis domitum cultoribus orbem , Eoasque domos Arabum , pictosque Gelonos. Divisaharboribus patriae : sola India ni um Fert ebenum ; solis est turea virga Sabaeis.

Quid tibi odorato reseram sudantia ligno Balsamaque, et baccas semper frondentis acanthi pQuid nemora Aethiopum molli canentia lana pVelleraque ut soliis depectant tenuia Seres pAut quos oceano Propior gerit India lucos , Extremi sinus orbis; usi a ora vinςere summum Arboris haud ullae jactu potuere sugittae pEt gens illa quidem sumptis non tarda Pharetris.

media fert tristes succos, tardum Ne Sarerem Felicis mali, quo non praesenti s unum , Pocula si quando saevae insecere noVercae,s Miscueruntque herbas et non innoxia verba , JAuxilium venit, ac membris agit atra venena.

85쪽

Ipsa ingens arbos, faciemque simillima lauro ;Et, si non alium late jactaret odorem, Laurus erat: solia haud ullis labentia ventis ;Flos apprima tenax : animas et olentia Μediora fovent illo, et senibus medicantur anhelis. Sed neque Μedorum, silvae ditissima, terra, Nec pulcher Ganges, atque auro turbidus Hermus . Laudibus Italiae certent; non Bactra, neque Indi, Totaque turiferis Panchaia pinguis arenis. Haec loca non tauri spirantes naribus ignem

Inverthre, satis immanis dentibus hydri; Nec galeis densisque virum seges horruit hastis :Sed gravidae synges et Bacchi Μassicus humor

Implevere; tenent oleae , armentaque Iaeta. Hinc hellator equus campo sese arduus insert; Hinc aIbi, Clitumne, greges, et maxima taurus Victima, saepe tuo perfusi flumine sacro , Romanos ad templa deum duxere triumphos. imc Ver assiduum, atque alienis mensibus aestas:

Bis gravidae pecudes, bis pomis utiΙis arbor.

At rabidae tigres absunt, et saeva Ieonrim Semina; nec miseros fallunt aconita legentes :Nec rapit immensos Orbes Per humum , neque tanto Squameus in spiram tractu se colligit anguis. Adde tot egregias urbes , operumque laborem , t eougesta manu praeruptis oppida saXis , Fluminaque antiquos subterlabentia muros.

An mare quod supra memorem, quodque alluit infrapAnne Iacus tantos P te, Lari maxime, teque, Fluctibus et fremitu assurgens, Benace, marino P An memorem portus, Lucrinoque addita claustra , Atque indignatum magnis stridoribus aequor, Iulia qua muto longe sonat unda refuso , Tyrrhenusque fretis immittitur aestus Avernis pHaec eadem argenti rivos aerisqne metalla Ostendit venis, atque auro plurima fluxit.

86쪽

Haec genus acre Virum, Μarsos, pubemque Sabellam, Assuetumque malo Ligurem, Volscosque Verulos, Extulit; haec Decios, Μarios, magnosque Camillos, Scipiadas duros bello, et te, maxime Caesar, Qui nunc extremis Asiae jam Victor in orisImbellem avertis Romanis arcibus Indum. SaIve, magna parens frugum, Saturnia tellus , Magna virum: tibi res antiquae laudis et artis Ingredior, sanctos ausus recludere fontes ;Ascraeumque cano Romana per oppida carmen. Nunc locus arvorum ingeniis: quae robora cuique, Quis color, et quae sit rebus natura ferendis. Difficiles primum terrae, collesque maligni, Tenuis ubi argilla, et dumosis calculus arvis , Palladia gaudent silva VivaeiS MiVae. . . Indicio est tractu surgens oleaster eodem Plurimus, et strati haccis silvestribus agri.

At quae pinguis humus , dulcique uligine laeta ,

Quique frequens herbis et fertilis ubere eampus, Qualem saepe cava montis convasse solemus Dispicere; huc summis liquuntur rupibus amnes , Felicemque trahunt limum ; quique etitus austro , Et silicem curvis invisam pascit aratris :Hic tibi praevalidas olim multoque fluentes Sumciet haccho vites; hic fertilis uvae , Hic laticis, qualem pateris libamus et auro, Inflavit quum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras , Lancibus et pandis fumentia reddimus exta. sin armenta magis studium Vitulosque tueri, Aut fetus ovium, arit urentes culta capellas ;Saltus et saturi petito longinqua Tarenti, Et qualem infelix amisit Μantua campum , Pascentem niveos herboso flumine cycnos. Non liqvidi gregibus sontes, non gramiua, deerunt; Et quantum longis rament armenta diebus , Exigua tantum gelidus ros nocte renonet.

87쪽

Nigra sere , et presso pinguis sub Vomere terra, Et cui putre solum namque hoc imitamur arando ,

optima frumentis; non ullo ex aequore cernes Plura domum tardis decedere plaustra iuvencia :Aut rinde iratus silvam devexit arator, Et nemora evertit multos ignava Per annos , Antiquasque domos avium cum stirpibus imis Ernit: illae altum nidis petiere relictis; At rudis enituit impulso vomere eam s.

Nam irinna quidem clivosi glarea ruris

Vix humiles apibus casias roremque ministrat ;Et tophus scaber, et nigris exesa chelydris

Creta , negant alios aeque serpentibus agros Dulcem ferre cibum, et curvas praebere latebras. Quae tenuem exhalat nebulam fumosque Volucres,

Et bibit homorem, et quum vult ex se ipsa remittit; Quaeque suo viridi sempex se gramine Vestit. Nec scabie et satia laedit rubigine ferrum ;Illa tibi laetis intexet vitibus ulmos; Illa ferax oleo egi; illam experiere colendo Et facilem pecori, et Patientem vomeris unci :Talem dives arat Capua , et Vicina Vesevo ora jugo, et vacuis Clanius non sequus A Cerris. Nunc, quo quamque modo Possis cognoscere, dicam Rara sit, an supra morem si densa , requiras;

Altera frumentis quoniam favet, altera haecho; Densa magis Cereri, rRrissima quaeque Lyaeo ;Ante locum capies oculis, Hieque jubebis

In solido puteum demitti, omnemque repones Rursus humum, et pedibu, summas aequabis arenas. Si deeeunt; Parum , pecoriqPe et viritius almis Aptius, uber erit: sin in sua posse negabunt Ire loca, et scrobibus stiperabit terra repletis ;Spissus ager: glebas cunctantqs erassaque terga LExspecta, et validis terram proscinde juvencis. Salsa antem tellus, et quae perhibetur amara,

88쪽

π. 238. ' LIBER II. Frugibus infelix ea nec mansuescit arando , Neo haccho genus, aut pomis sua nomina, Semat , Tale dabit specimen : tu spisso vimine qualos laque praelorum fumosis deripe tectis ;Ηue ager ille malus , dulcesque a sentibus undae , Ad plenum calcentur : aqua eluctabitur omnis Scilicet, et grandes ibunt per vimina guttae ;At sapor indicium faciet manifestus, et ora

Tristia tentantum sensu torquebit amaror.

Pinguis item quae sit tellus, hoc denique pacto Discimus: haud umquam manibus jactata fatiscit, Sed picis in morem ad digitos lentescit habendo. Humida majores herbas alit, ipsaque justo Laetior: ahi nimium ne sit mihi fertilis illa , Neu se praevalidam primis ostendat aristis lQuae gravis est, ipso tacitam se pondere prodit,

Quaeque levis. Promptum est oculis praediscere niis gram Et quis cui color: at sceleratum exquirere frigus Difficile est; piceae tantum, taxique D entes Interdum, aut ederae pandunt vestigia nigrae. His animadversis, terram multo ante memen o Excoquere, et magnos serobibus Concidere montes,

Ante supinatas aquiloni ostendere octas, Quam laetum infodias vitis genus: optima putri Arva solo; id venti curant, gelidaeque Pruinae, Et labefacta movens robustus jugera sessor. At, si quos haud ulla viros vigilantia fugit, Ante locum similem exquirunt, ubi prima paretur Arboribus seges, et quo mox disesta feratur,

Mutatam ignorent subito ne semina matrem: Quin etiam coeli regionem in cortice signant; It quo quaeque modo steterit, qua parte calores Austrinos tulerit, quae terga obverterit axi , Restituant: adeo in teneris consuescere multum est lCollibus an plano melius sit ponere Vitem

89쪽

Quaere prisis. Si pinguis agros metabere campi,

Densa aere; in denso non segnior ubere hacesius :Sin tumulis aeclive solum collesque sDpinos .

Indulge ordinibus; nec secius omnis in unguem Arhoribus positis secto via limite quadret. Ut saepe ingenti bello quum longa cohortes Explicuit legio, et campo stetit agmen aperto , Directaeque acies, ac Iate fluctuat omnis Aere renidenti tellus; necdum horrida miscent Proelia, sed dubius mediis Μars errat in armis :omnia sint paribus numeris dimensa Viarum ;Non animum modo uti pascat Prospectus inanem , Sed quia non aliter vires dabit omnibus aequas

Terra, neque in Vacrium poterunt Se extendere rami.

Forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras. Austin vel tenui vitem committere sulco. Altior ac penitus terrae defigitur arbos , Aesculus in primis, quae quantum vertice ad auras Aetherias, tantum radice in tartara tendit. Ergo non hiemes illam, non flabra, neque imbres Convellunt; immota manet, multosque neΡΟteS , Multa virum volvens durando saecula, vincit: Tum sortes late ramos et brachia tendens Huc illuc, media ipsa ingentem sustinet Umbram. Neve tibi ad sesem vergant vineta cadentem ;Neve inter vites corylum sere; neve flagella Summa pete, aut summa destringe ex arbore pIan as

Tantus amor terrael neu ferro laede retuso Semitia; neve oleae silvestres insere truncos.

Nam saepe incautis pastoribus excidit ignis , Qui furtim pingui primum sub cortice tectus

Robora comprendit, frondesque elapsus in altas Ingentem coelo sonitum dedit: inde secutus Per ramos victor Perque alta cacumina regnat, Et totum involvit flammis nemus, et ruit atram

Ad coelum picea crassus caligine nubem;

90쪽

v. 3O9. LIBER II. RPraesertim si tempestas a vertice silvis Incubuit, glomeratque serens incendia ventus. Hoc ubi, non a stirpe Valent, caesaeque reverti Possunt, atque ima similes revirescere terra :Infelix superat soliis oleaster amaris.

Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor Tellurem horea rigidam spirante moveri :Rura gelu tum claudit hiems, nec semine iacto

Concretam patitur radicem affigere terrae. Optima Vivetis satio , quum Vere rubenti

Candida venit avis longis invisa coIubris ;Prima vel an omni sub frigora, quum rapidus sol Nondum hiemem contingit equis, jam praeterit aestas.

Ver adeo frondi nemorum , Ver utile silvis: Vere tument terrae, et genitalia semitia poscunt:

Tum pater omnipotens fecundis imbribus aether Conjugis in gremium laetae descendit, et omnes

Magnus alit, magno commiπtus corpore , fetus :Avia tum resonant avibus Virgulta canoris , Et Venerem certis repetunt armenta diebus :Parturit almus ager: zephyrique tepentibus auris Laxant arva sinus; superat tener omnibus humor ; Inque novos soles audent se gramina tuto Credere; nec metuit surgentes Pampinus austros ,

Aut actum coelo magnis aquilonibus imbrem ;Sed trudit gemmas, et frondes exPlicat omnes. Non alios prima crescentis origine mundi Illuxisse dies, aliumve habuisse tenorem , Crediderim: ver illud erat, ver magnus agebat Orbis, et hibernis parcehant flatibus euri, Quum primae lucem pecudes hausere, Virumque Ferrea progenies duris caput extulit arvis , Immissaeque serae silvis , et sidera coelo. Nec res hunc tenerae possent perferre laborem , Si non tanta quies iret frigusque caloremque Iuter, et exciperet coeli indulgentia terras.

SEARCH

MENU NAVIGATION