Hipparchus, de religioso negotiatore, disceptatio mediastinum inter ac Timotheum quæ negotiatio a religioso statu abhorreat. Lucubratio Renati a Valle magistri in theologia

발행: 1642년

분량: 238페이지

출처: archive.org

분류:

21쪽

tari inter politicae doctrinae Tractatores , an ossicia humana & praesecturae seculares, possint absque l. be venales exponi, dc diuendi accusrςntibus i V variis locis fert usus. Idque per se loquendo, graui aut etiam quacunque culpa liberant non pauci cologi; damnant autem alii, per te item rem spectando , inter quos Adrianus in q. q. de usura his suboritur, Ioannes Medina q. . de usuris, x q.

26. de restit. & Torres . r. in χχ. disput. 2I. dub.2. Rem videtur attigisse Caietanus in summa V, ciorum secularium venalitas; docens, speculative loquendo , negotiationem circa illas praesecturas exigente necesutate publica, innoxiam elle;quia venalitas in ea officia & praefecturas intradi potest ratione variorum annexorum ; puta. ratione eminen

tiae supra caeteros, quae est aliquid pretio aestimabile; Item ratione excessus iusti stipendij. Stipendia enim officiorum, praesertim sublimiorum, solent etae auctiora, quam praecisci qx iustitia deberentur, quia ita spectat ad Principum dignitatem, & pryzm

Iecturae amplitudinem; unde ratione illius excellus

stipendi j, ptaefectura venalitatii subesse haud immerito potest. Denique suppctit titulux alius elusedem Venalitatis , ex opporthnitatibus licite augζω di rem domesticam, i suos promouendi, ac multos extraneorum sibi viis honostis obstringendi. Haec sunt, quae per se rem spectando, ossicia secularia ne gotiationi obnoxia faciunt, & iubis hi venalit di, si publica necessitas ad eam venalitatem adigat. Pellaccidens tamen, & penes varia extrinseca capita, venalitatem publicorum Oisciorum cum publico bono pugnare posse , atque adeo frequenter esse mortaliter grauem, optime prosequitur supra CD

22쪽

ietanus, dc praeiuerat Sanctus Thomas opust.23. ad quintum quaesitum ; subscribuntque Soto l.3. de Iust.

q. 6. art. . AZor Tomo s. l.8. c.7. de venditione. Rebellus 2.p. l. 9. q. I 8. sect.2. Less. l. de Iust. c. 2. n. 28. Auersantur quoque eam venalitatem Petrus Gregorius l. 7. Syntag. cap. I. & Adamus Gonizen l. Polit. c. 22. n. I 6. ac I 8. post Novellam 8. Coll. 2. tit. 2.

in praefat. 9. Ratio est, quia per huiusmodi venalitatem, viri alioqui digni, vel coguntur annumerato pre tio emere quod propter virtutem debebant gratis

accipere; vel squod frequentissimum est,) coguntur carere publicis ossiciis seu dignitatibus, non 'absque aliquo dedecore, dc magno publici boni de- atrimento. E contrario autem indigni, quia ut plumrimum abundant opibus, iacile ad publica officia

prouehuntur, quae grauis est deceptio Rei p. contra iustitiam commutativam , ac proinde obligans ad restitutionem , ut Lessius xecte notauit, lib. de Iusti a

C.la. n. I29. Ad taec, per eam venalitatcm obtunditur ingeniorum acies , hebescitque vigor mentium,

quae ad studia dc dotes publicis officiis consentaneas conniterentur, si illhac aditus ad honores pateret. Denique qui prius emit officium sut Basilius Impe-z rator in commonit. ad Leonem filium c. s. probEmonuit, in cum non emorit nisi ut lucretur ; ed fere venit, ut sigillatim vendat, quod uniuerse comparauit pretio, captetque cum Iustitiae dispendio, iteratum V cuati marsupij tumorcm: quod, tametsi simoniacum re vera non est, ut Petrus Blesensis epist.

93. male existimauit,est tamen siudium dc iniquum. Haec omnia frequentissime, tametsi per accidens, praefecturarum seculariam venalitatem commacu-

23쪽

lant, cum non honestatur per publicam necessita-- m. Quod ergo sere usu venit in officiorum saecularium venditione & emptione, valet multo magis circa religiosam praefecturam , etiamsi eius emptio ac venditio non esset semper per se sacrilega, qualem re vera esse praemi simus. IO. Posterior venalitas, quam appellabam Similitudinariam , & cuius usus periculosior est hoc tempore etiam in familiis alioqui bene constitutis, sordet multiplicitcr. Ac primum omnes maculae, quibus venalitas praefecturarum secularium plerumque dehonestatur, ut vidimus, habent hic quoque locum. Nam & indigni quique hac ratione erepunt ad dignitates , & digni arcentur ab iisdem. Item vigor mentium sopitur, & acies ingeniorum hebescit. Ac ut munera suppetant, unde perpetua' tio dignitatum , vel promotio ad altiores gradus Obtingat, laxandum saepenumero est , ubi fuisset contendendum: & iis indulgendum est, quibuscum seuere agi, disciplinae ratio ferebat. Nimirum mi

nuS non tantum excoecat oculos, ut habetur Exod.

sed etiam ut addit Siracides c. 2 o. quasi mutus in ore, auertit correptiones. Sensus est , munera esse in ore Munuscularii, verbum est Ioannis Sarisberiensis, l. I. Polycr. c. i I.) veluti fraenum, aut linguarium, quod elocutione prohibeat, & hominem efficiat mutum , ne corripiat in exhibente munera , quod

alioqui clamosa & strepera obiurgatione infectaretur. Belle si tamen solide) Dionysius & Lyranus, r

per mutum in ore, intelligunt ranae speciem, quam Graeci καλάμιι . appellant, cuius iniectione in os ca- .nis latrantis, prohibetur latratus. Additque Albertus l. x6. De Animal. Si huiusmodi ranae psSiculus, Iebeti

24쪽

iue lebeti in quo aqua ferueat, injiciatur, sere ut illico

ebullitio resideat, & aqua detumescat atque dese ueat. Similiter enim quantumcunque feruens Praefectus,& paratus zelo Iustitiae insurgere in aliquem noxium, si munus ab co admittat, ponet illico iras; nec ultra allatrabit reum, erga quem est emollitus icceptione muneris.Et volo Praefectum munera adnittentem, sapientem alioqui & iustum esse : nam alem quoque Praefectum, prudentem inquam &ustum, subuertendum & excorcandum esse per mu-1era , disertὸ monuit Spiritus sanctus, Exod. 23. Quod si munera, Sapientum excoecant lumina, in-ipientum quid non faciunt 3 J Argumentum est Isitori Pelusiotae l. s. epist. i82. Quid inquam ordini

ommodum in munerum delatione , atque adeo inota uniuersi coetus rectione expectandum erit, si Kaeterea ij, penes quos est dignitatum distributio, ecundum prudentiam carnis, quae mors est, & mea apud Deum insipientia, distribuant dignitates re-igiosas ; fixum habentes eos duntaxat honestare, ut minus ingenio valeant, aut sint meticulosiores,c obsistere ineeti, quicquid tandem audeat Sc ma hinctur is cui lubsunt Z Sunt enim quidam Politici, irituales in Ecclesia , nec desunt in religiosis coe-bus . qui imitatione exprimunt Theophilum Aleandrinum, vafrum Antistitem, & ex carnis spiritu et mundi legibus , illud praeter caetera indigne serantem, ut nunquam sacras insulas ulli committe- et , quem videret ingenio & prudentia exquisita ollere : sed fere hebetes tantum, inter quos, ac sura quos, secure regnaret, promouebat, aut promo-endos curabat, qua patebat ambitus Orientalis cclesiae viuueris. Hancque fuisse germanam cau-

25쪽

stiterit; quod de viro sapientissimo, & robustissimi

pectoris, circum agendo pro nutu, aut frangendo

desperaret, scribit in S. Chrysostomi historia Georgius Alexandrinus. Si igitur munuscularij distrib

tores dignitatum religiosarum, non modo munerum visco capiantur,sed etiam hos Politicismi can- cro exedantur, actum plane videri debet de distributione dignitatum, uniuersaque rectione: Nam hinc hebetes, ut cristis , politici Praefecti sit locus; inde a virtute male constituti, exoculatis & mollitis per xenia & dona diribitoribus, occupabunt soli prima subsellia, iudicio diribitorum munusculariorum : quae quanta sit corruptela atque peruerso, nedum labefactatio dc succuss1o religiosi spiritus, nemo satis explicet. Tuncque comprobari ait Cantipr. l. I. Apum. c.2.n. I. quod ait Sapiens : Vidi feruos in equis, ct Principes quasi seruos ambulantes in

serra, Eccl. Io. Itaque penes haec incommoda, aeque

similitudinaria ista venalitas Religiosarum dignitatum improbanda est , ac proprie dicta venalitas officiorum secularium, ut praemisi. 1i. Considerandi vero praeterea sunt spurci natales , similitudinariae huius venalitatis in religiosa

familia, tum ex parte munusculariorum, tum ex parte praebentium munera. Quoad munuscularios, liquet interuenire auaritiam, siue captent munera, siue admittant non captata. Nam viri sanctissimi quos auaritia non contaminabat, aeque puri deprehensi sunt in excutiendis manibus suis ab omni munere, ac in donis nou aucupandis; indeque celebrati sunt tanquam illimes ab avaritia, quod munera

26쪽

respuerent vltrb delata. Videndus de Eugeniosa pernardus t s. de Consid. c.3. & Ioan. Sarisber l. s. Polycrat. c.I . Rursusque de Martino Presbytero Cardinale sanctus Bernardus i. . de Consid .c. 3.Qui igitur munera vel acceptant, Vel, quod turpius est, in aucupantur , sordent ab avaritia, & turpi cupiditate. At haec quam tetra sit nota in homine rei

glosse; quam, inquam, indignum & foedum sit, hominem qui calces saeculo illisit, regredi ad fimum

rerum terrenarum, quem abiecit, circum se denubaggregandum , res ipsa loquitur. Spiritus Sanctus, nihil esse avaro scelestius , diserte pronunciauit. Quod si de quocunque auaro verum est, s ut est sane verissimum) deficiunt verba, quibus deprehendatur

virulentia & malignitas auaritiae, in homine elo gationem ab avaritia sancte professo , & eius exci-lionem rite pacto cum Deo. Nolo hoc ulcus sortitis remere, quod Jc per se exundet eius sanies, & ii eritis si . 3. recursurus sit de ea virulentia sermo. IE. Iam vero Religiosos munerarios , exhibitiose donorum superbiam fere, & ambitionem suam rodere, cum summus Pontifex Clemens VIII. suac muneribus constitutione, squam euiguisse do-ndum Est , annotauit num. 8. hancque fuisse fereticam illius constitutionis edendae causam mo-iit Diana Tract. de Paupertate religiosa, Resol. Ir.

Im iam olim creditus Cyprianus in Prologo libri Oper. Christi Cardinalibus sub sinem, Nam cum

ocistulasset Religiosum ad munera porrectas mas non claudere , subdit paulo post, quo haec mu- iam exhibitio pertineat ; nempe Vt qui munera,

bene , Per fas aut nefas ad iocii superiora se . e- e. Haec verb est caecitas detestanda.An cnen tanta

Diuiti

27쪽

I6 est sarcinae cupiditas, tantumque dominandi in cleris desiderium, ut etiam in domo humilitatis,aditus 'ad personatos honores,inalis hisce artibus, aperiendus videatur 3 f Ο curas hominum exclamat in hanc rem Petrus Blesensis epist. 18.) o quantum est in rebus inanes o inanis gloria i 5 ambitio caecal 5 terreni, honoris inexplicabilis famest 5 tinea cordium, animarum subuersio, cupiditas dignitatumi Vnde obrepsit haec pestis unde eualuit haec execranda prae- .sumptior J Legesis caetera, quibus homo disertus ae-1que ac pius, concitatur, in hos sui vocat) bestiis

omnibus bestiatiores, quaerentes ducatum honoris, dc currentes ad cathedras pestilentiae, ut se & ah bsuper quorum capita impositi sunt, extremo exitio inuoluant. Potenter item ac valide in huiusmodi vesaniam conclamat Sanctus Chrysostomus hom.

29. in Epist.ad Rom. subfinem. Αuersanda igitur esbmunerum exhibitio atque captatio, tam foedae cupiditati obstetricans. - ΠH. Virulentiam rei munerariae per effectus suos& causas hactenus satis expressam, frustr1 viderer, raduocatis in huiusmodi corruptelam testimoniis

Scripturarum , &Sanctorum Patrum exagitaturus. Scripturas bene multas in hanc rem accumulat Meialista l.i. se . . & 8. 8c Antiochus homil.9. ac P - trus Damiani opusc/s. Sane Iob.c.I . contestatur, ignem deuoraturum tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. Quem locum aduersus suos, administros munera accipientes, allegauit Sanctus Ioannes Eleemosynarius, ut scribit Leontius vitae eius author c. Et David eos in quorum manibus tiniquitates sunt, a quibus longe auerti cupit, dex veram ait repletam muneribus, Psal.as. Illud vero, unde

28쪽

ide acceperint Melissa dc Antiochus , non inue, .io. Perdit seimum, qui ac Rit munera. Qui autem

iit acceptiones munerum , vivet. Nimirum, ut aitntiochus , s Quisquis captat munera I aut plusuam par sit quaerit possidere; item pecuniae auidus

foenerator; quatuor hi,unum eundemque trahynt Irrum , sed eo praeduce qui superbiae auriga est & inceps,&c. Non igitur aequum suerit, ut qui sae sunt mentis, tam cruenti nostis fraena patiantur,r illius aurigatione cum suo auriga in puteum ab-

piantur supplicii. J En quomod6 perdat seipsum

at accipit munera , iuxta Scripturam allegatam. periunt plenius captationis vel acceptionis mu- .rum malignitatem , qui de ea vitanda dis serunt: lo de Iudicis officio Isido. Pelus. l. . epist. 182. August. c. r . Regulae. Blesensis epict. ro.insine Peas Damiani dicto opust. 3 i. Raymundus Iordanus,lo nomine Idiota, in opere de oculo mystico c.6. Ium.6. Ioannes Sarisber. l. 3. Polycr. c. f. Bernars de modo bene vivendi, scrin.6 i. Basilius in c. set ad illud diligunt munera. Optime creditus Amosius, reuera Hilat. Diaco. i. Cor.6. ad illud taedi sub nudius redigar potestate, notat, Apostolum nosse munera accipere , ne aut horitatem magisteriincessaui sibi a Domino, inclinaret. Non enim po-h constantet argui a quo accipitur, maxime cum

o promptus ad dandum sit, ut sibi humiliet praesitum. Vnde & dicit, sed ego sub nudius redigar po-ate. J Et 2.Cor. . ad illud Dederunt Deo , deindo is, admonet est e qui datis muneribus f Redi-int praepositos tuos, Ut vitia eorum patiantur, nec . ant ἱ quia munera eXcaecant oculos, dc vim auritatis inclinant. J Redolet quoque in Guperiore

29쪽

ea agendi ratio alium animum a parerno , iuxta illud Satisberiensis cum Adriano Papa agentis l. 6. Polycr. c. a Si pater es, quare a filiis munera dc retributiones expectas Ji d Iute igitur Cluniacenses in Constitutionibus

seb Hugone s. editis tit. de muneribus, excommu-tucatione mulctarunt inuehentes hanc munerum

festem in religiosum coetum, cum de electionibus agitur. Quod tulmen in eos maxime vibrandum esset, quorum partes simi ordinum puritati & coi sititationi consulere, si piceatis manibus deprehen Uerentur. Quo in genere , breuis sed vehemens ac mitifideisole est, increpatio qua Isidorus Pelusi ii Lucium Archidiaconum 'ferit , ex electionibus questum facientem. Cum enim pro Archidiaconi munere, Praeseli assisteret, isque siue prae senio, siue sae rabilitudine omnia Archidiacono permitteretἡnbmo philargyria corruptus, totus erat in marsu- hiis eorum qui prehensabant dignitates ecclesasticas vacuandis acceptione munerum. Et, quod A

araeas Sotius ad i. . epistolarum Isidori bene anno- auit, erat Lucius ille de coetu Religiosorum , aeque ae Maro &Zoetimus. Vnde& dignitates, quae prohensabantur, aeque erant religiosae, cuiusmodi in Occidentali Ecclesia iam olim fuerunt Canonicorum Regularium. Itaque Isidori epistola huc bellis. sine cadit. t Oculi inquit,) sunt Episcopi, vene

randi altaris Diaconi. Tu verb cum horum sis per iniss1one diuina princeps, totus oculeus esse debes, perinde ut illa multis oculis praedita animalia, quae propinquo ad Deum accellu imitaris; non vita, ut audio, ted sola sacri inunctis iunctione,) neque Per probas actiones offundese tenebrasin veneraDi-

30쪽

li illi sodalitio, ac coetui, Sc Episcopo, qui tali abseque iudicio obsequitur. Neque diuinum altare, auaritiae iniquitate contaminare , neque electiones quaestui habere, ut ex illarum pretio opes ac reditus tibi compares. Nam eos qui columbas vendebant, Christus flagellatos e templo proturbauit. Quare ne tu quoque una cum illis expellare, desinerales diuitias cQlligere , & materiam ac pabulum futuro igni sempiterno praeparare. JI . Non existimo operaepretium ; aduocare iri hanc causam, quae profani, aduersus Praefectorum,& quorumcunque Magistratuum piceatas manus, prouincias per accepta munera exhaurientes, sam olim in Ethnicismo sanxerunt. Neminem sane latet, quanta olim vigeret prostasio in muneribus praesertim natalitiis ac saturnalitiis. Omnino multa ex variis in eam rem congessit Martinus a Roa lib.de die Natali sacro & profano c.ii. & 13. Belle nominatim

Hispanus Poeta lib. 8. irridet Clytum qui saepius in

anno natale suum celebrabat, ut munera ab amicis

eo colore emungeret.

Vt poscas clyte munus, exigUque

o nasceris osties in anno; Eoolas puto, tresve, qualuisve

Non natalitivi habes calendas, Urc.

-d si tu iis adhuc, si eis nasci

mo iam tibi non Iat est in anno, Mettum te, Clyte, non semel putabo. Quanauis autem res ita haberet quoad priuatos,co stat tamen Magistratibus.vetitum, etiam natali suo aut Saturnalibus accipere munera. Id quod Plinius docet 1. . cpist. ad ursum, agens de Iulio Basso, quem Boebius Macer Coiisul designatus,ob acceptas i

SEARCH

MENU NAVIGATION