장음표시 사용
51쪽
ognum habere videtur. J Basilium fratrem inde prae ter cςtera exornat Gregorius N3ssenus in Monodia, quod in urbibus quasi in solitudine versaretur , COquod hominum congressus illius virtutem nihil laederet. Et insigniter ipse sanctus Baslius in Const. Monast.c. 6. agens de Monachis opificibus,quo modo Religiosi probati possint in medio foro degeret ut in Monasterio, his verbis tradit. f Si tempus aliquod inciderit, ut necessario sub dio aliquid administrandum sit , haud quaquam hoc philosophiam
tamen impediet. Qm enim vere philosophus est, is cum corpus suum curarum suarum domicilium , dc animi sedem firmissimam habeat, licet casus illum in forum attulerit,licet in maxima conuentus alicuius celebritate versetur, licet in monte aliquo, licet in agro, licet in media multitudinis frequentia sit, stabilis tamen in naturali suo monasterio manet: quippe qui mentem suam introrsum ad seipsum recollectam habeat,& de rebus ad ossicium suum pertinentibus philosophetur : siquidem fieri facile potest, ut &qui sic inter priuatos parietes contineat, iss negligenter se gerat, mentis agitatione circumuagetur foras: Sc vicissim qui in foro medio versetur, is si animo excubet, perinde sit ac si in magna esset solitudine constitutus ; qui videlicet cogitationem suam ad seipsum tantummodo, ac ad Deum conuersam habeat, sensibusque suis perturbationes omni non ullas admittat, quae a rebus ortae sensibilibus, in animos solent nobis incidere. J S.Chrysostomus in Cateches ad illuminandos, est hom.2L ad pop. confirmat ex Apostolo, ossicinam pollo opifici, atque adeo etiam negotiatori, esse pro Monasterio.
Idςm S.Chrysostomus in Psal. t o. ad illud singula
52쪽
Iriter sum ego, donec transeam, ait, hominem mediis in urbibus non iecus ac in Monasterio polle esse inguiariter,dcut ait, compactum, & non effusum ani mo. Euanescit ergo dinicultas aduerius Religioso
rum negotiationes mota, ex consecutura in Religiosis per negotiationem dissipatione animi. g. 3. confirmari videatur, Negotiationem
prorsus a Religioso satu dissentire ;
contraria Timothei Concem ratoris dissutatio. ' P. C, Mnino multa aduersus Mediastinum pro A extirpanda e religiosis domibus negotia tione, producit Timotheus; demonstrans, quod si pinitate quorundam Praesectorum, in nonnullis institutis, mustra versa sunt in fora, ut de suo tempore expostulabat Petrus Blesensis Epist.27. non minus foedum,vel etiam perniciosum eκ totius spiritus
destructiuum esse, quam quod ibidem addit Blesensis, Claustra versa esse in Lastra, dum Religiosi aeque
aut etiam acrius quam seculares, de bellis solliciti sunt, & assidue de iis inquirunt & tractant ; inter
sunt animo praeliis, confligunt voluntate cum suis, nec raro cum Haereticis aduersus Catholicos, de quod Gulielmus Patisiensis horrendum meritb cei suit i De Moribus cap. 8. cogitatione ac Voluntate machaeras agitant, & trucidant in quos incurrunt. Quae monstrositas utinam tempora Gulielmi non elici transgresta. Sed de Claustrorum conuersione
in Castra, per gentilissimum eorum ad quos obstare attinebat, ipiritum, alio loco agendum cst, cum de
53쪽
truculentia bellicrepi Edom, quod est interpret tum Tussus, iuxta S. Hieronymum, id est, sanguin
Tius, atque cruentus, & terrenus. Nunc expendenda est Claustrorum commutatio in fora; non per Is tes; quanquam ea quoque in parte, strenui nunC sunt Religiosi; usque aded , ut nuper hic unus aIiquis e Mendicantium coetu , redemptam abs se litem secularis hominis aduersus secularem , susceperit urgendam in Curia Rationalium ,' qua cum indignatione repulsus est , rescissa Superioris facultate scripto tradita;) sed per negotiationem ; quam delionestare religiosiim statum , ideoque diuino &humano iure e coenobiis esse repellendam , suaderiistis videtur.3 . In primis, Scripturae, negotiationisPer pios homines exercitium improbant. In quam rem Vulgatissimus est locus ex Psai. o. ubi Dauid de te profitetur , Quoniam non cognoui negotiationem, introibo in Potentias Domini. Ita eum locum legunt, Vetus
Psalterium Romanum Hieronymus, Augustinus, Arnobius, Cassiodorus, ibi; necnon Gelasius Epist. ad Episcopos Lucaniae, & S.Ambros. 3. Ossic. c. 6. Neque discrepat nostra lectio quae habet, quoniam
non cognoui litteraturam. Neque item lectio .Pagnini,& Hebraizantium, qui legunti quoniam non cognoui umerationes, seu nAmeros. Eodem enim recidit omnium itiarum lectionum sensus. Et quoad vocem quidem Iitie Iurae, videri pollet interuenisse me dum, ob assinitatem Graecae vocis qu'm habent pleraque Grςc a Biblia,cum voce γραMMoueu, quae in aliis quibusdam Graecis codicibus exhibetur. Tamen admissa & retenta ut par est,) ea loctione quam exhibet, vulgata editio , Tridentinae
54쪽
synodi suffragio probata, saluus manet sensus, lub
tectus voci negotiationis. Optime quippe litteratura,edic numerationes cadunt in scripturas, quarum Vsus est inter negotiandum. Dati enim & accepti tabulae , siue libri rationum, literis constant. Item uniuersa negotiatio in rationibus subducendis & ntimeris conscribendis versatur, ut recte ad hunc Psaltis locum notarunt Titelmannus, & Genebrardus,
ac Busaeus ad Epistolam i . Bic sensis. Belle igitur Spiritus Sanctus per Psaltem iuxta omnes illas lectiones loci propositi, aperit lubricitatem negotia tionis, & immania pericula quibus salus aeterva ne gotiantium patet: ae proinde eo ipso satis docet,
talem occupationem cum stata religioso non coha
32. Idem traditur Ecclesiastici 16. & 1 . verbis
illis. Dira lectes difficiles ct periculos mihi appa
ruerunt. Dissicile exuitur negotians a negligentiai non iustificabitur caupo a peccatis labiorum. Propter ino piam multi deliquerunt arus quaerit lo pleta Minertit oculumsisum. Sicut in medio compaginis la dum
palu/Agitur, sic ct inter medium venditionis de emptionis ) angustiabitur pereatis. Senses est, binas officiorum species plenas periculi ad salutem consequendam videri. Nimirum, eorum qui ex negotiatione , & eorum qui ex caupona quaestum faciunt. Negotiator enim vix exuitur a negligentia , id est a culpa quae per negligentiam verorum bonorum, &aeternae salutis admittitur. Vel certe negligentia nomine eo loco, signatur incuria officiorum pietatis: quia animus negotiorum multitudine obrutus, facillimὸ negligit functiones pietatis erga Deum.Vnde videmus raros esse negotiatores, qui frequentem
55쪽
1acramentorum usurpationem, & studium orationi non negligant. Item multi negotiatores prae immo
derata quaestus cupiditate, fidem datam,& alieni iuris indemnitate cum pietatis clade ncgligui. Ab his aliisque huiusmodi neglig&iis difficillime exuitur qui negotiator stricte appellatur. Caupo autem qui
etiam negotiator cst, & vina sua ac cibos & utensilium locationem pretio tradit, habet tamen pecu liare cauponis nomen quo a negotiatore per genetri cum nomen expresso secernitur; in laborat peculiari ter morbo peccatorum quae per linguam admittir, 'Vt mendacio ac parturio. Quae cum sint officior uia
ad quaestum faciendum frequentia admodum genera, benesubnectit Sapiens , multos s utique ex praedictis & negotiatoribus Ec cauponibus , ) propter
vitandam inopiam , & rem familiarem augendam, ruisse in peccata, & in exitium aeternum. Qui enam vult ditescere, non erit innocens , quia frequenter
auertet oculos suos ne videat coelum , dc Iustorum
iudiciorum recordetur. Sunt ergo paxillus in lapi' dum compaginc firmiter infixus, ab iis hinc inde arcte constringitur , ita ut aegrc rcfigatur: ita dissicile dc operose e medio negotiantium vendentis inquam & ementis,) auelluntur peccata. L. 33. Consideratione purrd dignum est, Spiritum Sanctum in locis propositis non serire negotiationem , quasi intrinsece cum peccatis complicetur, ncc possit absque Dei ostensa exerceri: sed tantum docere , negotiationem esse vcm pcriculis plenisῆ-.mam; & cui magna cum dissicultate desit peccatum. Hinc vero suppeditatur potςntissima ratio, ad persuadendum negotiationem a religioso statu abhoc-rere. Esto enim utile, sit vel etiam in ecessarium , i ueniri
56쪽
ueniti in Republica negotiatores : propter lubricum tamen peccandi,quod negotiationi annectitur, par est, eos qui persectionem Christianam ex instituto capelliunt, dc maxime a peccatis auerti profitentur, alia suscipere studia, & aliis exercitation bus parandae vel augendae rei familiaris addicere operam, quod est nostrum hoc loco consilium. Nisantium non si1 opus aliquod per se natura sua pe cato vacat,habet tamen adiunctam magnam ad peccatum procliuitatem ; consciitaneum est eos qui a peccato elongatissimi esse profitentur , in illud i cumbere. Sic enim non abhorreret a Religioso, esse aleatorem, quod per se loquendo , alea peccato v cet : tametsi tantam ad peccatum illecebrositatem habet annexam , quantam aperit S.Cyprianus , aut alius apud eum author libri De Aleatoribus, ac Ioannes Sarisber, l. i. Polycrat.c. s. dc ex variis C mitolus 3. Respons. q. T. 3 .Ex nouo Testamento,proferri in primis in hac rem potest, illud Christi oraculum, Lucae 9. Nemo mittens manum suam ad aratrum , ct ressiciens retro, aptus est regno Dei. Nam quamuis varii cum locum
varie exponant, ut late refert Sua res i. i. Devoto c. 2.a n. l8. tamen germana expositio esse videtur ea, quam insinuat S. Basilius in Const. Monas .c. 2I. traditque Desiderius Caduriensiis epist. in . Nimirum eos este ineptos ad regnum Dei, & indignos , qui perfectionis Christianae regiam obtincant, qui ita volunt suscepto perfectionis instituto insistere, ut simul velint curam collocare in negotiis iecularibus, dc huius vitae studiis implicari, vi faciunt negotiatores. Id enim vere est, manu ad aratrum missa, retro respicere. Sicut enim arator, si sitica pio
57쪽
hensa retrorsum auertatur, non poterit sulcos recto ducere, sed vel delirabit, vel prorsus arare non poterit , quia aratio maxime attentum, & oculis In ocius arandi intentum aratorem deposcit; Ita quI
nimum adiecit ad persectionem consequendam. ineptus est ad insistendum ei studio, si simul temporalibus cutis se implicet. Fuiste hanc Christi Domini mentem, colligere licet ex adiunctis. Nam Christus protulit sententiam propositam, occasione e Ius qui ita se obtulit ad eum sequendum, ut simul vellet curam erere rerum temporalium, & aditudia domestica applicare animum ; quod Christus fieri post e inficiatur. AEque igitur retro respiciunt, ocaeque regno Dei sunt ineptI, quI negotiationem, uuae negotiis seculi, & curis temporalibus distendit animum , & oculos auertit is inito excolendi animi instituto, sociare volunt cum V Ita religIola.
Addi potest correptio Christi vetantis facere domum Patris sui, domum negotiationis. At, quae verius domus Dei, quam Religio ' Sustragatur huic expositioni Beda homil. 7. in Quadrag. Eodem rofertur illud Christi, nemo potest duobus domixusseruire. Eum quippe locum Synodus Constantinopolitana quae dicta est prima & secunda, c. H. allegat aduersus sacros homines secularia tractantes quos Idcirco iubet e sacro coetu exturbari, que S.Pa litans Epist.2. eo loco utitur ad monstrandum 1agienda elle personis sacris secularium negotiorum Implicamenta. Bene quoque Petrus Blesensis Tracto. de Institui. Episcopi, sic scribit. Nemo potest duo bus Dominis seruire, Deo & mammonae. Non ex cidat a te quomodo in tonsura capitis , quanao Cle istus es in sortem Domini renunciasti ignominiae Laicalia
58쪽
Laieali. In die autem consecrationis tuae, stiper ab, renunciatione secularium, emisisti vota quae distrixerunt labia tua. Alligatus es verbis oris tui,ubi ad iconsecrantis interrogationem, sine exceptione aliqua promisisti, quod de caetero a terrenis negotiis,& a turpibus lucris te alienatos, tuamque sollicit dinein diuinis semper negotiis mancipares. J Dicuntur ista Episcopo, sed aeque aut citam sortius stringunt Religiosum qui mercimonia cum religione nectore cogitat. Denique S. Paulinus epistola a.
eodem modo accipit illud Christi dictum , in quo
'ersamur.36. Apostol. 2.Timot.2. aeque confodit ineptam
hanc consociationem. Sic enim affatur discipulum amantissimum. Labora sicut bonin miles Christi IESU. Nemo militans Deo, implicat se negotiis secularibus, ut ei placeat cui se probauit. Sanctus Cyprianus tapist. 66. pauid aliter, eodem tamcnsensu legit, Megno militans Deo, obligat se molest iis secularibus. Hunc locum Gelasius Epist. ad Episcopos Lucaniae,S. Augustinus serm .i9. De Verb. Dom. Conc. Carthag. I. cap l . & Conc. Forouil. sub Adriano i. c. . intorquent in Clericos negotiatores. Nec minori iure intorqueri potcst aduersus Religiosos negotiatores, cum Religiosi,non minus militent Deo, quam Cle
rici. Religiosos sane spccie militum Dei, pulchre exhibent S Basilius ad filium Spirit. Chrysostomus
hom. I. ad pop. Regula Carmelitanorum cap. I 2. Deirio parte . Marialis lech.3. Vt ergo liqueat,qua ratione Apostolus feriat Religiosos negotiatores, expendedum est quo modo diicipulum alloquatur: nempe iubens ut meminerit se elle Christi militem, ac vi militi esse strenue laborandum , 5 ira ter ii
59쪽
eumbendum in victoriam. Porro nemo ex iis qui se militiae addixerunt, sollicitus est do negotiationibus & mercimoniis, quibus comparet quae ad vitam pertinent: nec anxie attendit quid manducaturus vel bibiturus sit, aut unde esculenta& poculenta sit paraturus: id enim Imperatoris est prospicero;) sed tantum cogitat quomodo ei cui se sacramen
to militari interposito addixit, , gra', tam operam nauet. Similiter igitur iuxta Aposto-ltim, necesse est , militem Dei omnibus mundanis sollicitudinibus abicctis totum versari in ea cura, iquomodo placeat Deo , cuius militiae se adscripsit. Hunc Apostoli sensum serunt aperte Graeca verba τ ει προναι et me, id est vita seu vidisti negotiis,atque adeo mercimoniis, quibus quae ad vitam pertinent, suppeditantur, ut bene attigit Bellarminus i. . De Rom. Pont. c. I O. ad s. Negat Apostoliis militem v Ι-lum talibus dare operam, & his fidei spinis horrescere sic enim S.Hieronymus Epist. ad Eustoch. De
custod. virginit. cogitationes de victu nominat. γQuamuis autem Latinus interpres, eam militiam restrinxerit ad militiam quae sub Deo duce obitur, tamen Graeci codices omittunt illud Deo, & simpliciter dicunt, nemo militans. Sed hoc perinde est. Nam additamentum a Latino interprete appositum eo pertinet, Vt intelligatur, mentem Apostoli col limare ad spiritualem militiam quae exercetur sub summo Imperatore Deo; ac proinde velle,ut quemadmodum ieculi milites Imperatori suo permittunucuram prospiciendi victui ipsorum, sic milites Dei,
abiecto negotiandi, & per negotiationem necessa
ria ad victum parandi fastidio, prorsus a Deo pendeant, procul a se ablegatis praedictis vitae negotiis
60쪽
Sc curis huius vitae, quas noster interpres, vertit nώgotia secularia. Egregie omnino hanc loci Apostolici interpretationem & ad Religiosos accommoda tionem prosequitur S.Baslius in prooemio Asceticorum. Et aeque eo quadrant, quae de illo Apostoli loco habet S.Chrysostomus ser. de militiA spirituali. Eodem sensu SEpiphaniuS haer. 9. I . q. aixi e*vsu Ecclesides Catholicae, cομα non admitti ad se' cros ordines ; quia nemo conrugio implicatus , nisi uxori maritus esse desinat, admittitur ad sacros ordines. Vbi viuere,idem est quod matrimonio implicitum secularia tractare , & obire negotia familia ria mundanis hominibus , Ut uxori ac liberis prospiciant, & rem domesticam augeant. Sic eum E
phani j locum a Casaubono dc Salmaso Sectatiis
male detortum ad extraneum lenium recte restituit Petauius c. . Miscellata. Exercit. Est igitur negoti
tio quippiam dedecens Religiosos,quippe Deo m
litantes , & Imperatori prouidentissimo autoratos, nec ultra viventes sed mortuos,ac proinde vivorum
sollicitudinibus ac spinositatibus minime implicaniados. Et nos milites sumus, eo maioris disciplinae, quo & tanti Imperatoris, baiebat Tertullianus l. De Exhori. ad Cast. c. n. & late idem confirmat Chrysosto. scrin. χχ. in ad Ephei. in Morali. Id si de omnibus promiscue Christianis vere ab illis alteritur, quanto magis de Religiosis 337. Quadrat item in hanc rem, locus Apostolivetantis Antistitem , & scilicet quemcumque praeterea addictum diuinae militiae, eiIc turpis lucri cupidum ad Titum 2. Quanquam enim turpe lucru',