Hipparchus, de religioso negotiatore, disceptatio mediastinum inter ac Timotheum quæ negotiatio a religioso statu abhorreat. Lucubratio Renati a Valle magistri in theologia

발행: 1642년

분량: 238페이지

출처: archive.org

분류:

41쪽

ponit ut exploratam. Et aperte idem agnoscit S.Be nedictus in Reg.c. 8. Improbatur sane a P.Damianis. 6. Episto 32. quod interdum fratribus ex artificio utilibus, quodlibet, impune licet, ut de Mauro quodam in aliquo monasterinopifice, est. Sed haec sunt vitia moderatorum , non opificij ex se honesti.

Nonnulli item tinprouidi Monachi , t borem in

conficiendis opificiis quae diuenderent, vertebant in cladem pietatis,opprimentes se labore,ut naremo- 4 at Cassianus l. . c. io. tamen ea spiritus suffocatu per nonnullos improvidos, nihil derogat pro studio caeterorum, qui ea ratione praeter lucellum ad vitam sustentandam necesssiarium, declinabat otium,

in nulla est Religioso exitialior pestis ; ut praeter 'caeteros egregie prosequitur S. Hier. Epist.ad Rustitam de Monachi Institutione. Denique nonnullis visam est, opus manuum, qua victus parandi, qua otii declinandi gratia, tantopere Monachis este ne- cellarium, naturali ac diuino iure,ut necessario dare . illi debeant operam. In quam rem pleraque habex Cassianus l. ro. c.8. & Isido. Pelus. l. i.cpist. 9. Quo tametsi rejiciunt Rupertus l. 3.in Regul.S Benedicti lac. . & S. Bonavent. l.de Paupertate Christi contra Guillel. de S. Amore qa.subfinem & q. 2. nec reuera Ut praecise necesiarium, aut in praecepto positum aD signatura Patribus opus manuuin Monacho commendantibus, ut a Hieronymo supta, &a S. Augu- sino l.De Opere Man. tamen certum est,opus Monachorum in finem paxandi inde victus, & subsidia.' piorum actuum, este laude dignum & meritorium, tametsi Religiosorum negotiationem contineat.Videtur enim hic quoque locum habere illud Ath4- lanei apud Cassiodorum lo. epist. . i sint sedula o

peratione

42쪽

peratione continui quaestus I inuidiam non paues. cant. Quod ars dicitur, a crimine liberatur. J1h Quar id est alia antiqua praxis Sanctorum, aperte inuoluens negotiationem. Plerique olim sancti Religiosii, habucre pueros seculares conuictores, quos intra coenobia Sc virtute & literis, etiam itioribus imbuebant, ipsimet victum illis suppeditabant, & educabant corpore & animo. Ita habet S. Basilius non modo in Reg. Breuior. Interro.292 ubi approbatur Magisterium puerorum , quod posset accipi de externis pueris non conuictoribus; sed etiam Regula i . fusarum, ubi late praescribitur forma pueros conuictores educandi,donec adolescant,& vel adulti facti, adscribantur Monachis, vel si voluerint, dimittantur. Quod imitatum S. Benedictum, constat ex c. 9. Reg. & ex S.Gtegorio, qui l. 2. Dialo c. s. in sine, nominatim inter nobilium Romanorum filios in couictum S Benedicti adscriptos, memorat SS. Maurum & Placiduin. Idque multis post faeculis aeque seruatum Cassint, liquet ex Actis S.Thomae Aquinatis, quem puerulum in eo coenobio conuictorem Monachorum suille , ac cum primis litteris lac sincerae pietatis suxille , diserte produnt. Commendat plurimdiu eam S Benedicti de puerorum conuictorum educatione sollicitudinem, Turrecremata Tract. i s. in Reg. S. Bened. Scribit quoque Ioamaes Diaconus l. 1. Vitae S.Gregorij, c. 46. sanctissimum illi in Pontificem , puerulos Ait glos in conuictum Monachorum tradidi lIc,ut a prima aetatula , ad rectam fidem & bonos mores infor marentur, adhibitis in eam curam insignibus viris: Quales inter Anglos Beda, eiulque deinde succcstor

Albinus, praeceptor Caroli magui ; qui Albinum

43쪽

Lin eo item munere secutus est Rabanus Maurus. Vsedendus de hac antiqua Benedicti notum praxi Trithemus ὶn Chron. Hirsavg. anno 3 sq. & 8'O. acria. nec semel alibi Itemque Acha S.Gildae c.3.&xi. & Aymoinus libro de Vita S Abbonis Floriac. c. 3. Multa uniuerse de scholis pucrorum in Monast riis signauit Sauaro ad epistolam ii libri quarti Sidonij. V. Monachus. Si in iliter ad Moniales, tranGmitti quoque solitas, etiam a remotis oris, puellas conuictriccs, scribit Beda , in actis S. Eartongotae. initio. Exploratum igitur est, viguisse olim usuin informandi in coenobiis seculares pueros conuict res , quos non est verisimilc impensis coenobiorum vixisse : praesertim cum multi erant, & nobilium ac diuitum filii, quales B Benedicto traditos , testatur

S.Gregorius. Ne ergo coenobia plane exhaurirentur , parentes copiosi & locupletes , resundcbant coenobiis sumptus factob in puerorum alimoniam; ita ut quamuis institutio citet gratuita, iuxta decretum sextae Synodi can. s. tamen cibatio persoluto pretio compensaretur. At hoc quid aliud est , quam mercimonium 3 ex fine quidem sanino initum ; m terialiter tamen plane idcm cum eo quod obeunt

caupones qui pascendis holpitibus quaestum facilit Vel qualc obeunt plerique seculares, in urbibus ad quas Scholastici confluunt disciplitiae gratia, quorum quantum pollunt numerum domi alunt,co isti tuto certo pretio ξ Hanc enim esse liquidissimam negotiationem , distitori non licet Et tamen eam, ex diuerso licet fine quam secularcs, obluere iam o- flim plerique Ss. Religiosi , hodieque approbante

S.Ignatio obit Societas I E s V,qui; passim habet pia rorum seminariasiae curae concredita, & domos conuictorum. a . Quin.

44쪽

2 . Quinto, quis neget pleraque apud Religi sos superstua & male peritura , vendi posseΘ V.G.

olera & fructus hortorum, ac agrorum ; foenum, Vina, lanitium,lac,& caseum ex ovibus, ipsasque oues

& armenta, quibus religiosae familiae carere non possunt, nisi pascua sua velint inutilia & infructuo-1 a relinquere. Haec omnia, certum est a Religiosis vendi polle. Vnde enim suppeterent expensae ad necessitates coenobiorum quae mendicato non vivant, nisi liceret praedictas merces, quibus abundant,pretio distrahere 3 Est tamen in ea distractione , negotiatio & mercatura; aeque ac in eo ysu plerisque locis vigente, quo docti Religios libros quos sorte

conscripserint, aliter mandare typis non possunt, nisi sumptus ad editionem. siuppeditent. Ne autem libros immanibus expensis custos dare siue pretio cogantur, cum certa euersione Coenobiorum, libros suis sumptibus prelo subiectos,distrahunt certo pretio, ut faciunt lectitares Bibliopolae, quos nemo exemerit mercatorum numero . Sunt ergo Religiosi ea quoque id parte, veri mercatores & negotiatores

citra noxam

23. Sexto mederi aegrotis, & in eam rem parare ac conficere pharmaca , esto opus sanctum, nec Religiosos dedecens. Iino Palladius f i . laus. & Hes raclides in Parad. c. s. summopere celebrant Apollonium Monachum , qui a principio dici ad nonam usque horam, uniuersa montis Nitriae, virorum &mulierum Monasteria,in quibus ad quinque millia degebant, sedulus circumibat, non sine pharmacis& eduliis ad aegrorum usum Alexandriae compar tis. Quam erga aegros Monachos & Moniales cha- Litatem, veluti Testamento reliquit obeundam ait

45쪽

ri cuisitio r 'medieae perito , omni eiusdem Mini, sterii lupellectile eidem legata. Hoc veto Charit iis exercitium negotiationem inuoluisse, significat nomismdem Apollonio inditum: dictus quippe est 'MA - ἰατος, id est ex negotiatombin, quod idem est ae negotiator. Non igitur absque antiquo exemplo , Relisiosi periti rei medicae, possunt phalmaea cbitacere, etiam in gratiam sexus mollioris ac Par-tΗeE6num. At hoc peragi non potest absque res Mil. expensarum , & lucro moderato , quo Plia macopolium, & seplasiae supellex sustineatur. Non igitur hae quoque ex parte abhorret a religioso st tu negotiatio. Et videmus in Religionibus optime

constitutis , cernentibus atque adeo annuentibus

Antistitibus , etiam Romae, Pontifice non ignora te , esse in Religiosorum domibus Pharmacopolia, unde pharmaca suppeditantur,& variis secularibus,& puellarum monasteriis non absque pretii annumeratione , quae est vera neyotiatio; et iam si tura, dc t Scripturae loquuntur, susceptio aegrarum M

inlium , qualem secularis Medicus obiret nam eam quoque obeunt Religiosi) ad negotiationem no spectet. 16. Septimb, passim Moniales, Episcopis consilis, & Uirectoribus Generalibus, doctis aeque ac

piis viris annuentibus , negotiationem non unam exercent. Et nonnullae quidem cereis agni cons

ciati plagulis , ex arte concinnandis, quaestum non eHktium iaciunt. Se icis enim vel argenteis aut a xeis filamentis artificiose in globum obductas con- particulas, distrahunt certo pretio, quod valorem materiae non consecratae aliquanto erit dit. Nam sis ea ratione vendi posse eereos a

46쪽

M gnos, extra dubium es , Ut recte statuit Suares i. De Simonia c. I . n. O. dc Sanches l. 2. in Decalog. c. . . D. 29. male refragante Valcntia ra. d.6. q. I 6.Ρ. a.dub. s.

Aliae vero Moniales, linteis cuiuscunque generis opificiis locant operam : Et audio in Emporio Lugdunens, variorum Institutorum Moniales hanc negotiationem bene multis mulieribus & puellis secularibus praereptam, ad se deuoluisse , non tantdni vitandi otij gratia, sed etiam ad comparandum honestum lucellum , quo numerosum coenobium s stentetur. Nihil affingo. Locupletes testes reserunt, mercatores quia vel paulo minore pretio rem conficiunt , vel mercibus suis Sc materiae suppeditatae minus timent , libentius cum Monialibus, quam cum secularibus obire hoc negotium. Adit ergo unus mercator Antiolitam, & ex pacto pretio, conficienda assignat simul & semel , mille indusia, octingentas ad lectum sternendum sindones,calceos linteos mille,calanticas sexcentas.Antistita rite disi sectam matextam, variis sororum turmis distribuit notato die ; earumque turmarum cuilibet v. g. Pe- curiae, praeficit unam aliquam e sororibus, cuius industriam dc diligentiam nabeat compertam. Illa cς-teras ad pensum quotidianum urget, & co sollicitius aliarum diligentiam acuit, quo c artus ei est

Monasterii bonum; & scilicet apud Antistit in gratia , unde gradus ad munera potiora procedente tempore pateat. Vident ista Generales & Particulis res Parthenonum Di rectores,& nequicquam grui nientibus secularibus puellis , squarum plerasque, subtracto e quo victum petebant opificio, adigi ad quaestum corpore faciendum, indubius rumor est, honestum lucrum ex ea negotiacione factum, soro-

47쪽

ribus concedunt. Non igitur abhorret a religioso statu negotiatio , qualem seculares puellae ante factitabant , & pergunt facere cum per Moniales licet. Quid alia, maxime quaestuosa , Monialium et candidatarum dote, & oblationum superpondiis

negotiatioὶ D. Octauo , Quotidianum est, ut sexus utriusque Coenobitat pecunias tuas per contractum societatis .collocent apud Campsores Vel Mercatores totam operam impensuros, tu ex pacto certam summam annumeraturos, sorte & fructibus in tuto locatis. Quamuis enim aliqui DD. circa eam lucrandi rationem & negotiationem Religiosis concedendam, tricati sint e tamen praxis uniuersalis , est in contrarium , & graues Thcologi annuunt ut Ioannes Medina, q.;c,. de Restit. in secunda causa illicita negotiationis, versic. facit. Tabienna V. Emptio n. I 6. Armilla eodem n. 18. Lessius l.De Iustit. c. 2I. n.6. &Rebellus et . parte t. s. q.vit. num. 8. Nec qui id simpliciter improbant Molina , Tract. r. d. θ 2. &Guti erres Trach. dc Gabellis, quaest. 93.num. 3o.& seqq. Audet graui nota id damnare , dc plusquam leuem

culpam in ca Religiosorum negotiatione agnosce-Te. Negotiationem voco, quia Campsor aut Me 'cator, qui operam aut etiam partem pecuniae collaturus, a Religiosis accipit pecunias, Vere negotiatur. Igitur Religiosi qui hac in parte mercatoris so-

cij sunt & dicuntur, sui patet ex nomine contractm societatis, citra dubium negotiantur. Quamuis autem in contractu societatis,solus Campsor aut Mer

cator ponat totam Operam, tamen cum cooperat

ros habeat Religiosos; & ita quidem, ut iis se su dupentibus, collapsera citer Campseris opera; per

spicuum

48쪽

37spicuum est non minori iure dici ncgotiatores,quia

negotiationis neruos conferunt, quam mercatorem,

qui fere tantsim confert, quod minus praecipuum cst, operam scilicet & industriam. Sunt igitur Religiosi , hac in partc negotiatores. Quid ni igitur aliis quoque modis ex obiecto honestis, negotiari rite possint, si sibi commodum ducant i 28. Nono habemus ipsiusmet Dei ae Christi exemplum,qui & se negotiolores sunt prostis, & negotiationem demandauere mortalibus. Deum quidem agere n3gotiatorem , egregie tradit Hildebertus Epist. s. Quid vero aliud Verbi cum humanit, te coniunctio, quam negotiatio & admirabile commercium Z Insigniter id proloquitur S. Augustinus

s. sq. ex o. nouis.& in Plial.3I. conc. I mitis. Breuim ter S. Leo s. s. De Passio.c. . Diuitem hunc &mis ricordem coeli & terrae negotiatorem,commutatiΟ- ne mirabili ineuntem salutis nostrae commercium,

rcpraesentat.Totam Christi vitam fuisse negotiationem,indeque injici nobis negotiandi obligationem, pulchre tradit Petrus Damiani f. 39. Consilium item Dei esse, ut hic omnes negotiςntur, ideoque quod fundamentum commerciorum est, pauperes &diuites coniunxisse , pulchre docet S Paulinus Epist. H. Concludi ergo ex his videtur negotiationem per se, & cum adiunctis suis inseparabilibus spectatam,nihil continere a piorum statu abhorrens,alioqui enim Deus ad eam non inuitareturiat etiam poenis propositis compelleret mortales. Et quamuis materia negotiationis ad quam Dei & Christi exemplo urgemur, alia sit quam eius negotiationis , de qua hic disceptatio instituitur ; formale tamen non

ἡiscrepat. Ac veLeo ipso quod Dcus & Christus,si-

49쪽

militudinem, & proportionem negotiationum nostratium non refugerunti videri pollunt sufficienter eas purgaile,& dedecentibus religiosum statum sordibus exemisse. 29. Vnum est , quod adueras tot & tantas prct Religiosorum negotiatione argumentationes adduci posse cum aliquo colore videtur; effusio scilicet

spiritus & euagatio mentis consecutura negotiationem. verum timetur hac in parte,ubi non est timor

Nam S.Chrysostomus hom.33. in Genes. Monachos hortatur ad collectionem animi in quantauis inultitudine negotiorum : & vi monstret id non modo esse possibile, sed etiam haud adeo operosum, adducit exemplum Eunuchi,qui erat super omnes gazas Reginae AEthiopum r& tamen etiam in itinere, sacris studiis , & diuinae lectioni vacabat. Frequens item est apud spiritualis vitae magistros ac patresfagnoscere; posse aliquem in medio foro densis negotiorum agminibus circumseptum , degere velut

in solitudine si in Deum dirigat animi oculos,& in eum semper collineet. f Qui eorporaliter popularibus turmis premitur, & tamen nullos eurarum secularium tumultus in wrde non patitur, in urbe

non est; J ait Hugo de Folieto l. . De claustro an

mar c.36. pulchre Sanctus Bernargus s. o. incant.

ad finem. Sola sinquit)indicitur tibi mentis & spiritus GIitudo, solus es, si non communia cogites, si

non affectes praesentia,si despicias quod multi si1scipiunt, si fastidias quod omnes desiderant, si iurgia

deuites, si damna non sentias . si non recorderis iniuriarum; alioquin nec si solus corpore es, solus es. videsie posse esIe te, & solunt; cum inter multos:& inter multos, cum solus es 3 solus es in quant eunque

50쪽

39 .eunque hominum verseris frequentia. J Praemiserat, mysticae turturi, animae piae, quaerendam secessionem ac solitudinem,sed mente non corpore,eo quod Christus Spiritus ante faciem nostram, solam Spiritus solitudinem exigat. Praeclare ut omnia Nazia renus Orat. D. agens de Magno Athanasio, 27gypti monasteria visente , sepositis Eremitis , subdit de Coenobilis. fCharitatis legem per communionem& societatem colentes, solitari, simul & coenobitae

sunt, a caeteris quidem hominibus , negotiisque iis

omnibus, quae in medio volvuntur , versantque simulo versantur,ac nobis per repentinas & crebras mutationes imposturam faciunt,mortui & extincti,

sibi ipsis autem inuicem mundi loco sunt , ac per

comparationem mutuo inter se Virtutem acuunt &exstimulant. Cum sis consuetudinem habens magnus ille vir, ut omnium aliarum rerum tequester, conciliator erat, nimirum illius exemplum sequens,qui per sanguinem suum ea,quae inter se disesidebant, pacificauit. Ita solitariam quoque vitam cum coenobilica in gratiam reducit, illud nimirum

ostendens & Episcopatum philosophiae minime expertem esse , & philosophiam sacri Antistitis institutione opus habere.Sic enim haec duo,hoc est tramquillam actionem, & actuosam traquillitatem con- ciauit, & copulauit, ut persuasum omnibus redderet, monasticae vitae prosessionem morum potius grauitate & constantia, qutin corporis secessione exprimi, atque insigniri.Iu quam etiam sententiam David, simul & rerum gerendarum facultate praestabat, & maxime solus erat. Si cui tamen illud,singulariter, sum ego , donec transeam , ad huius diisti

comprobationem, confirmationemque pondua ma

Disi ue

SEARCH

MENU NAVIGATION