장음표시 사용
31쪽
diebus illis munera,reum egit repetundarum. Nam cum Bassus', quae alii furta ac rapinas appellabant, ripse munera vocaret, subdit Plinius; f sed lex, munera quoquc accipi vetat. J Vtique lex Cincia de donis ac muneribus, quam denique extorsit improbitas maiorum, quibus inferiores stipendiarii ac vectigales, bello hoc praetextu esse coeperant,ut L inius narrat. Iuliam item legem de muneribus, exhibet syllabus legum Romanarum. Quod apud Grae- reos, Praefecti & Iudices serrent sententias adhibitis sebis, idcirco Pythagoras esitatione fabarum interdixit , significans necessariam esse Praefectis abstinentiam a inunctibus , ut est apud Nicetam lib.r. Thesau.c. . Quid Thebani Plutarcho autore 3 Annon Iudicum & Praesectorum simulachra, ut absquemculis ne hominum personas respicerent, sic abs --que manibus efformabant; ut munerum abstinentes
significarentur 3 Vbi vero ad Magistratum ut ad au- ream messem ascenditur, sicut ille iocabatur, M sistratus oculatas manus habent, quod habet Plautina Comoedia : Iudicia quippe, prostant in manibus. Sed haec ut externa milia facio, nostrorum Iurisperitorum SS. inquam Patrum, quos Leontius Byzantinus , admirabiles S. Spiritus consiliarios egregie vocavit, suffragio contentus, quibus subscribens Petrus Blesensis opisto. io . illud scripsit memo
in quovis Superiore ) auram adorare munerum.Tc- se siquiden4 Propheta, in quorum manibus iniquitates timi, dextera corum repleta est muneribus. Transibunt vero iniquitates in poenam, & munera in dolorem, quia testimonio Iob, ignis devorabiι ta-Φernamia corum, rui munera Iibenter accipiunt.
32쪽
is. Caeterum frustra Scripturas , frustra Patrum increpationes , in hanc abusionem producimus. Nam qui talia peccant, obsurdescunt ad huiusmodi tonitrua. Itaque dignissima res est, in quam supremi Ecclesiis excubitores, ipsique Vigilum Princeps,
animaduersionem suam non neget. Nobis homulis, ne tutum quidem est talia aduertere ; enunciare vero & vituperatione prosequi, ad exploratum crimen pertinet, nec qualecunque. Quod enim Gonc-uae, Caluino tyrannidem cxercente , seruatum scribit Hieronymus Bolsec , non minus hic locum habet: Nimirum ut si quis vocem paulo liberiorem
emitterct, illico proscriberetur ut Libertinus, vel Atheus, aut reus violatae maiestatis, ebque nomine confestim extruderetur. Vir zelo diuini honoris motus , cum in suorum coetu plenario , ausus esset perpaucis hanc in sacro ordine luem damnare, non
modo muneribus omnibus quantumcunque minutis exclusus est, squod illi leuissimum fuit,) ac locum perdidit ; sed etiam factione eius qui se not tum putabat, apud viros Principes suspectus factus, festucis inanium imo falsarum suspicionum in trabes amplificatis , experimento didicit etiam in vi nea rubos nasci, ut habet Nagian geni paroemia. Ir. Porro non dissiteor, inferiores, supcrioribus quibus in religioso ordine concredita est praefecturarum distributio, debere munera; sed qualia praescripsit Sanctus Gregorius i. . in I. Reg. c. lo. fero in fine libri circa illud , ct non attulerunt et munera.
Spiritualia , sinquit,) munera Rectoribus nostris
tribuimus , quando debitam eis honoris reuerentiam deferimus , & ea quae praecipiunt magna deuintione seruamus. Magna enim munera sunt reverea
33쪽
ria honoris, & humilitas subiectionis. Quia dumi rectoribus nostris, & intus per humilitatem subdimur, & per exteriora obsequia foris honoris reucrentiam exhibemus, munus ei unum praebemus a corpore, aliud a corde. Vt ergo superborum typum insinuet Propheta, non dicit, attulere ei munus; sed non attulere ei munera , quia dum electos praedi catores despiciunt, eis utique honorem a corpore
offerre dedignantur, & humilitatem a corde. J Horum munerum superioribus deferendorum obligationem humilibus subditis merito inilingit Gregorius. Et absit ut ea velimus negata, cum ista ira nera excludi volumus, quorum delatio ex Praesectorum auaritia, vel inseriorum superb1a proficiscitur. Per huiusmodi munera ut est apud Ioannem Sariseberiensem l . . Polycrat. cap. i T.) bonus & probatus religiosus, fad Petrum tuum sormidet accedere, ac ne clanculo quidem, per impluvium auri, ac si per tegulas Iupiter elabatur in gremium Dana es,sic
in sinum Ecclesiae s regularisὶ procus descendat i certus. J Vel si talis est inferior male sanus, sit alterius genii eo nomine dignus Praefectus. Decet e
Pastorem , ait Sanctus Bernardus epist. 62. incuruam ovem , Vultumque gerentem deorsum, quan xumuis sursum aspiciat cum per terrena affectat primatum , componens cum Pastore eiusdem genij; Dccetne inquam Pastorem, more pecorum sensibus incubare corporeis , haerere infimis , inhiare terrenis, squae omnia facit captator munerum ,) & non potius erectum stare ut hominem , coelum mente
luspicere , quae sursum sunt & quaerere & sapere, non quae super terram Z J video bellissime & verissime in me haec proloquentem casura , quae de se
34쪽
2 continenter subdit S. Bernardus; f Caeterum mihi indignatur si vel nutum facere audeam, iubetque manum ori apponere , dicens me Monachum, qui non habeam iudicare de Praelatis. J Repono quod ad ista S. Bernardus , una duntaxat aut altera vocula immutata, s Vtinam & oculos mihi claudas, ut nec cernere pollem quae contradicere prohibes. Magna vero praesumptio, si ovis cum sim , in ipsum Pastorem meum lupus sieuissimus vanitatem & curiositatem simo cupiditatem Τc conterminam Gieziticae lepram irruere cernens, infremuero,quo ad metunforte balatum, cruentis bestiis a quopiam occurratur, .succurratur perituro Quid facient de me qui ovicula sum,quae & in ipsum pastorem tanta feritate insiliunt ξ Et quidem si non vult ut clamem
pro se, nunquid non & pro me balare licebit 3 Sed
Sc si ego sileo, ne ponere videar in corium os meum; clamatur tamen in Ecclesia , Dextera eorum repleta est muneribus , iniquorum manibus iniquitates sunt.
g. 2. Negotiationem populariter dicIam, a religioso satu non abhorrere, quae suadere videantur. Mediastini dissutatio. a . CEposta est negotiatio dignitatum religiosita ordinis, quam vel Simoniae, vel superbiae Scauaritiae abortionem esse , diffiteri non licet. Et dimittenda item est illa vi S. Augustinus concio. . in PsaL 7o. nominat detestanda negotiatio Pelagianorum, opera sua dc negotia iactantium, excluso diuino in ipsis negotio.Nam haec quoque negotiatio, Plane alio pertinet. Quare haerendum nobis hoc loco est, in negotiatione circa merces populariter dim
35쪽
2 ctas distenta; quae quomodo ad mercaturam se habeat, paucis attigit Gabitet, in dist. s. q. Io .ari I.
notab. I. aduertenS mercaturam, omnem plane me
cis emptionem complecti , atque adco esse quid v- niuersalius negotiatione, quae strictior est, & sola distractione mercium ad lucrum ex reuenditione coemptarum, interposita mutatione continetur. Hic tamen vocum rigor passim negligitur, nec erit cuca nobis exquisite teneatur. Aliter mercatorem a negotiatore secernit Guti erres cum aliis Iurisperitis Tract de Gabellis q 9; . ia. 1. 3. & ε . nempe quod negotiator vel ex uno solo adiudicatur , mercato autem ex sola actuum frequentatione. Quod permagni refert ad pronunciatidum de sensu Canonum interdicentium facris hominibus negotiatione, non itanen discriminat quasi substantialiter, mercaturam & negotiationem , neque negotiationis notionem extrahit a mercibus vulgaribus. Itaque populariter dictarum mercium negotiationem,a statu religiolo non abhorrcre ; sed per Religiosos saluis &intemeratis sacrorum institutorum legibus obiri posse , suaderi videtur , his pro Mediastini placito
argumentis. IV. Primo, mercatura non est aliquid ex obiecto, vilisve necellario adiunctis malum. Imb res est generi humano commoda, & necestaria ad exigendam vitam, ac quorundam penuriam ex aliorum Vbertate farciendam. Ita Scholastici in . d. Is . Vel 12. q. 7. art. 6. aut tractantes contractuna emp ionis ac Venditionis, ut Mol. tract. t. d.-dc Abul. q. ras. in c. 23. Matth. & summistae. V. A eσoriatio, vel V. Emptio. Fateor clic quasdam negotiationes & mesecaturas, ex objecto, quasdam ex adiunctis illicitas. .G.
36쪽
V. G Negotiatio qua aliqui impi j vi Victoria Relectione s. sech 1 & Molina tract.2. disp. concl. 4. expostulant, liberos homines absque ullo idoneo tittito vendunt, nequissima cst. Similiter negotiationem Idololatriae seruientem , tanquam ex Obiecto prauam , insectatur Tertullianus. l. de Idolol. e. ita Negotiatio inquit seruo Dei apta estZ Caeterum si cupiditas abscedat quae est causa acquiren di3 Cessante causi acquirendi , non erit necellitas negotiandi. Sit nunc aliqua Iustitia quaestus iecura de cupiditatis & mendacis obseruatione ; in crimen offendere Idololatriae ea opinor, quae ad ipsam Idolorum animam & spiritum pertinet, quae omne daemonium saginat,an non illa principalis idololatria, viderint, si eaedem merces; thura dico, & caetera peregrinitatis sacrificium Idolorum. Etiam homini bus ad pigmenta medicinalia , nobis quoque insit per ad solatia sepulturae usui sunt. Certe cum pompae, cum sacerdotia, cum sacrificia Idolorum, de periculis, de damnis, de incommodis, de cogitationsebus, de discursibus, negotiationibusve instruuntur, quid aliud quam procurator Idolorum demonstra xis 3 J Agere Tertullianum de ea tantum negotiatione quam dixi, liquet cx his quae subiungit. Nemo
contendat polle hoc modo omnibus negotiationi-.bus controuersiam fieri. J Et paulo post. Γ Nulla igitur ars nulla professio, nulla negotiatio , quae quid aut instruendis, aut formandis idolis administrat carere poterit titulo Idololatriae, nisi si aliud omni no interpretemur Idololatriam, quam famulatum idolorum coicndorum J Damnat igitur Tertulli nus, eam duntaxat negotiationem, quae Idololatriae est administra, ac proinde mala est ex obiecto: quod
37쪽
quamuis non semper contingat, etiam circa ea qui bus Idololatra ad talsi numinis cultum abutitur , ut habetur ex iis quae Sanches l.i. in Decalo.c. 7. disputat, contingit tamen aliquando. Plerumque item negotiationem , per accidens , vitio negotiantium inquinari,est extra controuersiam. Idque unum Voluerunt nonnulli Patres, mercaturat in speciem in sensi, pr sertim Clemens Alex. l. . Paedag. c. H. Author impersem in Matth. homil.;8.S August. in Psal. TO. ad illud, quoniam non cognoui litteraturam. S.Leo
isto. 92. c 9. & habetur cap. qualitin de poenit. Dist. s. Verum abusio per accidens adiuncta , nsen inquinat actum cui adjungitur: alioqui nihil erit Purum & labis expers , cum nihil sit adeo sanctum, in quod vitio nostro & voluntaria abusione non
possit contaminatio cadere, ut bene monuit Na-Zianz. orat. *o. num. I9. Sc August. l. De vera Relissione c. 2o.2o. Cum igitur mercatura,& negotiatio dsi mercibus indisterentibus, pura sit ex obiecto, & per ac cidens possit cile illimis ac nitens , quid est quod prohibeat eius exercitio Religiosos 3 Imo expςdire Videtur ut per eos potius exerceatur, quippe qui sincere & absque astititiis maculis illam exerc bunt. Nec est verum, quod idcirco Religiosi dejiciendi sint de gradu, & exuendi nobilitate. Quin potius si ineundo Religionem retinent 09bilitatem
pristinam, de quo certatur sententiis inteir Itirisperitos, recte tamen arirmante Ludovico Romanos agulari s . ubi Pignotatus alios adducit, itemquς Gulielmo Benedicto in c. Raynutius de Testam. V.
or Gorea decis. I. n. 2ra. ac etiam Tiraqucll. c. 17. MNobil. prae iueratque Salvianus lib.q. de prouid.
38쪽
27 poterunt absquo retentae in eo statu nobilitatis de trimento exercere mercaturam,ut faciunt seculares; quorum nobilitati nihil ossicere mercaturae cxercitium , varii docent. Videndus Turtura ii De vita Hieronymi Adimiliani cΣ. Pogius 1 De Nobit Stra cha l.De Mercat. part.2. n. i'. & i 8. Adamus G a Ten l. i. Politic. c. s. Cepola & alij adducti a Tica-quello l.De Nobil.c.33. sub finem. Ab his tam multa
mercaturae decora congeruntur, ut non sit timendum ignobilitati & deiectioni Religiosorum,si eam isancte & pure exerceant. O ..
11. Secundo viri sanctissimi fecerc mercaturam non modo antequam saeculo valedicerent,ut S.Franciscus, sed etiam cum iam ad aratrum manum misse sent, seque mancipassent Dei obsequio. Sic Sanctus Abraham ex Monacho Episcopus , referente Theodorero in Θεοφ. c. I .ad proximos iuvandos negotiationi se dedit. S.item pranciscus Xaucrius , ut scribit in eius rebus gestis Lucena LIO. c. 26. mercatori famulum se addixit in mercaturae exercitio , Ut ea
ratione penetrare posset ad Sinas. Quotidianum quoque est , ut in iis oris in quibus nomen Chri stianum aut Catholicum est exosem, naui ac strenui rei diuinos curatores, quantumuis religiosum statum professa, mercaturam faciant. Quod tametsi ab eis ex fine rei Christianae promouendae fiat, potiusquam ex studio augendi rem domesticam , tameta
inde certum argumentum ducitur , mercaturam n
que inhoneste fieri , neque dissentanee a religioso statu: alioqui viri mundo persecte mortui , &vt Cassianus Collat. 18. c.7. loquitur, Ciui I 4wrς negotiatorum personam non induissent , etiam ob finem extrinsecum optimum. Sicut nemo ob finem
39쪽
mercatores non appellabantur, tamen reipsa quas- dam merces suas promercales exponendo , faciebant mercaturam, dc negotiationem obibant. Nam etiam in Iustiniani constitutione l.ri.C. negotiatores ne militent, qui praesunt ergasteriis, siue opificinis, negotiatorum nomine veniunt. At innumeros pios
in Religiosos opificia sua distraxi lic pretio, testatissimum est. Sic enim Monachos Abbatis Aphtoni, exercuisse omnes artes, & ex opificiis diuenditis victum parasse ; quod verb supererat, per mulierum monasteria&carceres distribuisse, scribit Palladius in Aphtonio c. 39. laus. Eandem fuisse praxim piorum Monachorum , habetur ex Cassiano Collat. ig. cap. . De Palamonc Monacho. Idem legitur in san
cti Pachonij rebus gestis. Archebium triplicato sibi
penso operis manuum, per annum, dii luisse debitum centum solidorum, quod mater contraxerat, scribit Cassianus lib. s. De Instit.c.38. S.Vitalis Abbas ingressiis Alexandriam , consecto omnium meretricum catalogo, coepit laborare opuscula, & accipere per singulos dies siliquam unam; unde sing
latim nunc hanc, nunc aliam meretricem, nefario opere avocabat per noctem unam. Sanctum Arsenium Abbatem,catenas e palmarum ramis a se comtextas vendentem, describunt eius acta. Eiusdem
generis est , quod non paucos Monachos legimusici librariae dedisse operam , & ex descriptione codicum pretio facta,victum paralle. Praestitisse id L eianum Monachum habetur in vita S. Epiphanii. Idem de quodam Simeone scribit Cassianus l. s. De Iustit.
40쪽
19 Iutat. c.29. Est qui reserat Theodosium iuniorem aemulatum Monachos , scribendo vi tum paralle. Sed Nicophorus quem allegat ex l. I . c. . id non habet: sed duntaxat tam concinne & expedite si
cros Codices descripsi lic Theodosium , ut potuistet inde parare victum, ii libuisset, ut faciebant pleriques acti Monachi. S. Hilarion, ut in eius rebus gestis scribit Sanctus Hieronymus, cum Siciliam ellet ingrelliis , in quodam deserto agello lignorum quotidie fascem alligans, imponebat dorso discipuli, quo in proxima villa venundato, & sibi alimoniam , & iis qui forte ad eos veniebant, pauxillulum panis emebant. Nihil denique frequentius in historiis
Veterum ascetarum, quam quod labore manuum, ac
opificiis suis diuenditis, victum pararent,& ad pleraque sancta opera subsidium acquirerent, quae est vera negotiatio. Ac ne per simplicitatem, peccatum
hac in parte a piis illis , sed illiteratis Monacias
quis arbitretur , habemus suffragatores eiusdem Hsus, Doctores Ecclesiae eminentissimos. Nam Sanctus Basilius Reg. fusior. 37. & qa. laborem in artificiis vendibilibus positum , ut suppetat Monacho,
unde tribuat necessitatem patienti, mire commen dat. Item S. Augustinus l. De opere Monacho. c.22.& r . Valde probat, ut qui aliquando in saeculo opifices fuerunt, admittantur in monasterium , ad Calucrosa opera exercenda. S. quidem Basilius Reg. 28 . brcu. ambigit an inter fratres, sid est an inter duo Monasteria,) fas sit exercere hanc negotiationem venditionis opificiorum : Tandem tamen,prae 1ertim si aliqua neccssitas vrstrat, annuit ut intcgfratres quoque, ita fiat. Honestatem vero eius dommercimonij inter monasterium dc seculares, sup-