Hipparchus, de religioso negotiatore, disceptatio mediastinum inter ac Timotheum quæ negotiatio a religioso statu abhorreat. Lucubratio Renati a Valle magistri in theologia

발행: 1642년

분량: 238페이지

출처: archive.org

분류:

181쪽

dtint tamen. Saepe item, aut etiam quoties possunt, factis monstrant, se non astringi ea S. Benedicti Resula, quae vilius vendendorum artesectorum pretium, quam a secularibus statueretur, indicit; Saepe inquam isti, notati sunt carius vendere. Estque id non infirmum indicium inualescentis auaritiae;printer illud aliud , quod domesticis, quia gratuita es:

pharmacorum erogatio, cla operae exhibitio, lentius plerumque ac morosius nauatur opera, quam secta

laribus aut externis, quibus in manu est quod refundant. Hoc est bibulae salsuginis praecordia Pharmacopolae occupantis, apertum signum. Neque hoc dico, Pharmacopolam religiolum catagere de in far cienda sibi crumena, cum clade voti paupertatis. Quamuis enim paupertatem in tuto elic velim ; tamen per huiusmodi occasionem , datur Religioso occasio induendi sese in auaritiae pedicas, dum studet apparere multum utilis coenobio, indeque ad litenue laborand um dc multa vendenda se urget. In- . cidit item ea ratione in abruptum superbiae, & inanis gloriae, quae inde facillime exurgir, cum certo

periculo Religios operarii Vt propterca S. Benedio us c. 7. Regulae, alias 6 fiat rcs artifices , si ob utilitatem quam Monasterio ad uel uint, turgeant Vento inani . gloriae: auocari voluerit ab opere:pluris faciens fratris talutem teruata hami itate, quam

eommodum temporale, ex eias opere accedens Monasterio. Longe ergo S Be iudicii spiritii, A religiola prouidentia abiunt, qui ob lucellum , fratri Improvido , vel stuperbiae vel au. aritiae occasiones submit istrant, vel aliunde i scha V nou remouent. Non video sane, quid indignius magis e praepostς- sum possit accidere, quam Religioso homini. in Rcli-

182쪽

Religione quae auulsionem a seculo profitetur, suppeditari auaritiae incentiva, vel superbiae stimulos, quibus ad supergrediendum Religionis vallum, elegans comparatio est Gulielmi Parisiensis l. De

Moribus c. s.) iublicas extendant, & pontem sternant. De dissipatione spiritus, & negotione mentis Pharmacopolae , diuulsione in multa, frustri dicerem, cum omnis negotiatio hoc habeat ,& facillimum perspectu sit, tollicitudinem illam conquirendi tam Varia , e quibus conficiuntur diuersissima pharmaca, complendae S instruendae seplasiae neces-laria, ipsum deinde consectionis omnino multiplicis laborem; & in distrahendis consectis Pharnasecis curam; non cohaerere cum ea indivisi spiritus nitate, quae Religiosium decet, nec eum aptare ad e

pedite agendum cum Deo, quod est Unim illud, ex Christi 'raculo necessarium. ira. Urget fere in hanc rem haec argumenta S. Bernar. Epist.67. agens de quodam Monacho, qui a Flauiacensibus reresserat Nam rogatas cur recessisset, D Abbas, sin quir,) meus habebat me non Monachum , sed Medicum. Cogebat seruire, imb ipse

seruiebat per me, non Deo sed seculo;quando ne secularium malevolentiam incurreret Principum,m deri me compellabat, etiam Tyrannis, raptoribus, e communicatis. quod animae meae periculum,culnei nunc priuatim, nunc palam suggessitiem,nec profectilem; quorundam tandem sapientium Virorum eonsilio fretus, fugio meam damnationem mola congregationem; perditionem, non Religionem Coii-

illiue salutem quaerenti, aperite pultanti. J Addit S.

Bernardus. Uuius nos videntes const intiam,audientes causam, dc nullam contra eum calumniam , an

183쪽

ximus probatum, tenemus proscillim. J Rursus idem S. Bernardus Epistol.68. Negatis deinde quod de vobis audieramus , vestro scilicet iussi vel assensu fratrem quandiu fuit apud vos, in medicinali arte, secularibus deseruille, ipsumque qui hoc dixit, falsitatis arguitis. Si mentitus sit, nescimus, ipse viderit. Sed haec scimus , quia siue per se , ut vos fatemini, siue per vos, ut ipse testatur , haec fecerit , in magno interim Perjculo fuit. Quis vero tam inhumanus qui sie periclitanti non succurreret si posset, non consuleret si nollet 3 J En quid censeat S. Bernardus de Religiosis medicinae operam dantibus ; dc agit praeci te oe ipsa Negotiatione medica : quamuis alia postea subdat spectantia finem

extrinsinum , ex quo Monachus ille, operatus dicebatur a Flauiacensibus.123. Suppetit aliud in hanc rem argumentum, quod ita proponam , ut de eius Vi pronunciare nolim , sed dimissam velim considetationi aduersario tum. Argumentari ergo praeterea licet, ex scandalo Pharmacopolarum secularium, qui hunc introitum in labores tuos, ferunt aegerrime, & aliquando mota apud Iudices lite , indemnitati suae prospexere pro viribus. Mirantes vero interdum, nec sine sto macho audire contigit, quorsum intactis tot aliis negotiationibus quae non minus sunt Religiosis ad manum, haec una apud eos fere ferueat, conficiendorum & diuendendorum Pharmacorum. Non enim pannos aut telas conficiunt ad negotiandum, tametsi sunt apud eos qui textrinae pollent incumbere. Habent fabros ferrarios, habent lignarios; nec tamen ferri fabrefacti propolas agunt, aut cir

184쪽

ca arcas vel mensas, aliamve ligneam supellectilem

negotiantur. Num Pharmacopoea delecta est priscaeteris , tanquam multae mortificationis ob amarulentiam pharmacorum, & chysinatum oliditatem 3Num quia mage necessaria Z An quia quaestuosissima λ. Ad hoc argumentum, video a quaestuosis δc negotiosis occurrendum , dicendo; id ue scandalum acceptum atque passivum, proindeque minime curandum, iuxta doctrinam D.Thomae t. t. q. s.art. 7. Nam Religiosus Pharmacopola vel coenobium utitur iure suo , quod Pharmacopolae seculares praeterius tentant praecludere. Vnde tametsi docendi sunt, quam nulla eorum iniuria Religiosus Pharmac pola rationibus coenobii consulens, negotietur: tamen cum primum obfirmantur in voluntate inte

cludendi iura coenobi j, indeque scandalum patiui tur quod eis non absit atur, scandalum est Pharisabcum, de ex malitia prodiens,ideoque negligendum, exemplo Christi, qui scandalum Pharisaeorum nitidili faciendum pronunciauit.

Audio ego quidem quod dicitur. Sed pervelim

scirenum ij quos Apostolus Rom. Iq. refert carnes communes comedille,nullo diuino praecepto veta te, atque adeo suppetente comodendi idoneo iure,

docti sint ab Apostolo dedocere pusillos siue infir

mos , qui scandalum inde patiebantur : iisque p. tientem aurem dominae non commodantibus , vel prae ingeni j heberudine non satis peruadentibus iquae audiebant de iure comedendi omnes cibos, quippe per Christum emundatos & sanctificatos, monuerit illos , negligere scandalum a pusillis iniuria dc sine rundamento acceptum. Non ira

185쪽

- . y7 . . ' .u , sane. Quin potius eo loco Apostolus , potenti

oratione urget Christianum e Gentilismo colla uersum, ut compatiens infirmitati fratris ex Hebraismo conuersi, cui ea comestio communium carnium scandalo erat, abstineat carnibus, si velit secundum charitatem ambulare; hoc est nisi velit cli ritatem exscindere. Sensit ergo Apostolus , carnem

communem pro vice cuiuis competente , manduc re, esse contra charitatem;cum occasione illius manducationis perdendus est frater, pro quo Christus mortuus est. Unde ulterius consequi docuit blasphemationem libertatis hristianae, eam certorum ciboram contra legales ceremonias abstinentiam n gligentis: cum tamen aequum non esset, propter rem tantulam, quae ad regni coelorum adeptionem non rcfert, cibationem inquam ex carnibus commmunibus,) abjicere fratris salutem , & sollicitudinem boni nominis Christianae Ecclesiae, ac declinationem Oisensionis per pusillin inde concceta . Con cludit Apostolus. Itaque quae pacis sunt, iectemur,& quae aedificationis sunt, inuicem custodiamus. 2 rii propter escam destruere opm Dei. Omnia quidem sunt munda ed malum est homini, qui per ostendiculum manducat; hoc cst qui cibo optimo dc nullatenus prohibito vescitur cum orsensione proximi

imbecillis, & profligatione boni nominis Chri

stiani. . U

IE . Hoc Apostoli argumentum, videtur aeque urgere in re nostra. Nam quamuis velimus lupeetere Pharmacopolae Religioso , ius omni Ecclesiastico & naturali interdicto solutum, negotiandi circa pharmaca extra domesticos :, tamen negare non

licet, quin Pharmacopolae secalares, aeque idonei

186쪽

sint ad pgnetrandum ius Religiosi Pharmacopolaue quam essest imbecilles illi ex Hebraismo Neops ri, ad penctrandum ius NeobHnorum e Gentili

mo, come3entium carnes ccum te i. Vt enim illo

obcaecabat vibr molitorum visium , M affectus in legem My sil cui a pueris aisu exanti Ita ext nostrearmatapbstis, exoculat sui es simillae amor , cui vident ea' phἀrmacorolae. R figiosi nygotiatione subduci hic tui, & speratos inter 'cipi. I atque eorum obcaecatiq*em , legum tacti si asticarum Religiosis negotiatione indicenti A si ita placet,) non satis perspessa ratio. Itemin uestis incrassintur corda, quoc Religiosi aliis pleri

que opificiis ad alios negotiatores pertinentibus abstinent, in quae atque inuolare possent , ac in istud medicamentorum conficiendorum, ac diuendere. dorum. Tandem illud quoqae oculos eorum ossun-dit,quod videant paucos admodo in Religiosos huic mercimonio dare operam. Caeterorum namque tam multorum abstinentiam , interpretantur iudicium de culpa aut indccentia talis negotiationis per Rediligiosos obitae. Itaque in paucos illos quos vident huic suo mercimonio addicto , usurpant illa Se cae l. s. De Bene c. i7. Indixistis pecuniae odium,

hoc professi estis, 'hanc peis am inquistis; men' est, Iniquismum enim est , ,os pecuyiam sebo - :

ria egestatis acgbi rere. J Haec quae externis Pharmacopolis, spiritu itifimis adpulillis , offensioni sunt & seana alo; quae an videri debeant im- noris momenti, Fam ea ob quae Mostolus a)qeg's scandalum imbecillibus ex Hebe imo Neophi 'tis propter carnes datum, tantoperς Eonmt ur, no, i certb definire.Videntur tamen ii mdi paria aut

187쪽

inaequalia. Et vix proferetur euentus, aptius res pondens ei pro quo declinando tantopere labor uit Apostolus , & aeque ex charit ia declinandus Quod si ita est, concluditur manifeste & valide, i Pharmacopolae Religiosi negotiationem , esse contra proximi charitatem, bc eo nomine est e auersandam. Nam id Apostolus, de carnium comestione ad auertendum infirmi fratris offendiculum , plane concludit. Adhibuit hanc argumentationem contra negotiationes Cisterciensium , Iustus Abbas serm. ad Abbates de sui ordinis Cisterciensis co lapsione, cum per alia, tum nominatim per nego tiationes, quarum diserte meminit, semel , iteru ac tertib. , i Ias. Ea item proportione admissa, urgebit argumentum alterum de laceratione Religiosi nominis per hos quaestus , & spiritui dispendiosa compendia , cui bono nomini luper omnia fuerat consulem duri. Eius tamen neglectus , non est contra Char . tatem, cuius violationem hactenus pressimus , sed

est contra Iustitiam ; quia impetit famam Religiosi. Ordinis 3 cuius iuri non potest renunciari a Religioso, vel etiam 1 toto coenobio, aut a toto ordium quia ius illud non est unius particularis aut K 'giosi, aut coenobij, aut ordinis, sed nectitur cum

iure omnium aliarum Religionum. Sicut ius quod per adulterium alterutrius coniugum violatur,ei -

inbdi est , ut nequeat ei renunciari 1 c iuge hvis iv. g. a Viro, quantumuis vellet uxori lenocinari: quia complicatur cum iure omnium maritorum, quorum status , oc ius in eo statu fundatum, Viola- ,

tur inabdicabiliter per adulterium. Porro ius illas. aliorum Religiosorum ordinum, nexui hc-AVς

188쪽

I77 particularis Religiosi , vel Ordinis cui adscribitur, violari per negotiationem Pharmacopolae Religeos; inde videtur monstrari, quod murmurantes, ferὸ extendere solent lacerationem famae, de qua agimus, ad uniuersum corpus Religiosorum ordinum. Sicut S. Augustinus coric. 2. in Psal. o. ad υ. I . no tat , hostes Christianorum, cum ex eis quempiam lapsum vidistent, solitos linguarum tela vibrare non

in unum illum lapsum, vel in homines professionis , cui addimas erat inter Christianos, sed in uniuersum plane Christianum nomen. f Quanta mala inquit,) dicunUn malos Christianos , quae male dicta perueniunt ad omnes CLristianos 3 Numquiά enim dicit, qui maledicit,aut qui reprehendit Christianos,nce quid 'ciunt non boni christianti, Sed, E ee quae 'ciunt Christian sinon separat, non discernit. JSimiliter S.Chrysostomus hom.7. in Genes. stre initio. Nihil ita offendit & nocet Religioni nostrae, ut scandali ansam praebere infidelibus. Nam quando vident aliquos e nostris virtute conspicuos huius vitae negotia oc curas e sublimi contemnere; multos ex ipsis ina et habet, plerique admirantur, &obstupescunt, quod cum eiusdem naturae nobiscum sint, non concedantur ipsis eadcin. Denique quando vident paruuin aliquod delictum nostrorum , statim linguam exacuunt simul contra nos omnes , dc ex unius delicto, totam Christianorum gentem iudii cant. Neque hoc contenti sunt, sed statim aduersus caput suum loquentes, ob seruorum delicta , etiam communem Dominum blasphemare audent, dc pu tant velamenta errorum suorum , este aliorum desi

189쪽

- . . in orat.Domin. ad petitionem primam. Eadem fictus Gregorius homil. II. vale se gerentem admonitum ex eius vitio ipsam Religionis Christianae aestim tionem grauari, quod meritb ducit longe grauita

rr6. Adhibuit quoque in rem praesentem hoc ἀμgumentum Iustus Abbas serm. de Collapsione o dinis sui Cisterciensis ad Abbates,cum p r alia,tum GEatim per negotiationes , quas terticin dise te carpit in luis Monachis. Sic igitur habet sub se nionis initium. Q nuis gloria.ostra haec sit,ie-mmoni tm conscientiae nostrae , tamen lucere deue hominibus lax nostra , ut ipsi videant opera n ibona , & glorificent Patrem suum qui in coctis est:

ipsa verb opcra nostra, tam mera, & sine fuco vanitatis esse debent, ut etiam is qui ex aduerso est , obmutescat, nihil habens mali dicere de nobis. Coti uersario nostra, quantum ad conscientiam, ita otia fienda est in coelis, ut etiam in terris quantum ad opera obmutescere faciamus impiorum hominum ignorantiam. Nam propter ipsas exteriores nostras

actiosses, quas vident & boni & mali, aliis Akiis

odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem. JRursus ad sermonis finem. Provideamus famae nostrae propter nimiam libertatem nostram, iam valdὸ periaitanti. Caueamus ne nomen Dei per lios blas

Deo diu inter gentes. Diuitias aggregare , si litates ambire , negotiationes exercere, urbina rota frecluentare, sine praeuaricatione nostri ordinis noli

possumus. J Et mox. Ponamus de bona conscisiaria nihil minui per talia & talia, quod tamen um 'possibile est. Quid de fama dicemus 3 Nonne tari

solius

190쪽

solius famae, illa omnia aut omittere, aut intermittere debemus , Ut noster ordo per nos non blasph metur inter gentes Z Nam toti mundo patemus nos, apud Christianos, Iudaeos, Ethnicos, Agarenos,nominati sumus. Quid igitur decet nos facere ut scandalum tollamus, ut de bona fama bonum praebe mus exemplum Habemus exemplum de Paulo Α-postolo, & de ipso Domino Iesu Christo ; non faciendum aliquando, quod non licet fieri, & facie dum aliquando , quod non licet fieri, & hoc totum

propter scandalum vitandum .Paulus habebat potestatem sororem mulierem circumducendi, quema

modum alii Apostoli,& fratres Domini, & Cephas;

sed noluit, ne quem scandalizaret. Habebat potestatem, ut Euangelium annuncians de Euangelio viveret: sed noluit, ne quem grauaret. Dominus autem interrogauit Petrum dicens: Simon, Reges temre . quibuου accipiunt tributum, a filiis suis, an ab ali nis' Respondit Petrus, ab alienis. Dixit ei Iesu, Ergo liberi sunt*j; Vt autem nonscandalizemm eos, vade ad mare, ct eum piscem, qui primus ascenderit, toste, O aperto ore eius, inuenies stateram, idumsumens, daeis pro me ct te. Sed his auctoritatibus, exemplis. tationibus facile resistunt, qui ex leui occasione la giores Vias appetunt. Quapropter moneo,& rogo fratres charimmi, ut mundum quem reliquimus, sub praetextu quarumlibet utilitatum non resum mus. Non pos1umus dissimulare , quia nihil ope tum quod non reveletur, & iuxta vulgare prouerbium ; si est qui faciat , s ct qui dicat. Auressalam

habet, planities oculos. Itaque arctum & floriosum iter, quod sinsulari prae caeteris voto, & habitu in- ressi sumus, singulari prae caeteris studio teneamus.

SEARCH

MENU NAVIGATION