장음표시 사용
282쪽
LlBRI CENTESIMI TRIGESIMI TERTII.
M. Antonius, ad Aetium classe victus, Alexandriam profugit; obsessusque a Caesare, in ultima rerum desperations , prae cipue occisae Cleopatrae salso rumore impulsus, se ipse interfecit. Caesar , Alexandria in potestatem redacta , Cleopatra, ne in arbitrium victoris veniret, voluntaria morte defuncta , in Urbem reversus, tres triumphos egit: unum ex Illyrico, alterum ex Actiam victoria, tertium de Cleopatra; imposito sine eivilibus bellis altero et vieesimo anno. M. Lepidus, Lepidi, qui triumvir fuerat, filius , eoniuratione contra Caesarem facta, bellum moliens, oppressus et oecisus est.
I. Dum apud Caesarem lai apparatus fiunt, ex diversa
Parte Antonius , classis suae dextro cornu cum L. Gellio Publicola praefuturus, laevum C. Sosio, mediorum regimen M. Octavio et M. Insteio tradiderat; pauloque eXtra portum Provectus, pro saucibus eius instructa acie stabat. Tradunt etiam, quasi in perni- Ciem eius omnia conspirassent, ab Echeneide pisci- Culo retentam praetoriam fuisse, qua Circumire ad
283쪽
exhortandos suos coeperat. donec in aliam navem
transiret. Evectus igitur Caesar, ubi nusquam progredi hostem animadvertit incertus consilii, tamen expediri re inos praecepit; deinde , ubi nemo ex adverso procedebat nam scapha circumvectus Antonius gubernatores tenere locum circa angustias portu tanquam ancoris iaCtis immobiles, iusserat, hortatus milites, ut propter gravitatem navium, inde velut stataria pugna aggredientes exciperent , signum datum, uti cornua inveherentur. In alterum iam Agrip- Pa transierat; quem porrigere videns aciem Publi Cola, dum suos etiam Ordines Oxpandit, a mediis divel-
II. Tum Antonius, ne multitudine hostilium navium circumveni vi suam Classem, aut diduci Pateretur, invito propior in advenientes Caesarianos movit. Ibi vero L. Arruntio occurrente, atrox et obstinatum certamen ortum, ducibus utrinque atque gubernatOribus ex sua alacritate aut arte spe in Pugnantium intendentibus, et animos instigante conspectu atque acclamationibus pedestrium copiarum , quarum regimen hinc P. Canidius, inde Statilius Taurus obtinebant. Sed erat sicuti navium utrinque, Sic etiam pugnae ratio dispar. Caesariani minoribus et levibus navigiis hostilium moles impetu subibant, tectique et sub ipsa eorum magnitudine latentes, impune detrimentum in robant; aut si frustra conatus suisset, priusquam manibus seri eis comprehenderentur, se recipiebant, mox eandem iterum navem , aut si qua alia opportunior videretur, libero incursu tentaturi.
284쪽
IΝ LOC. LIB. CXXXIII LIVIA XI 28 rΙΙΙ. Adversus hacc Antonianis curae erat, ex Praealtis navibus decem pedes aliquae a mari aberant catapultis hastas, aut Saxa iacere, succedentem hostem missilibus incessere , harpagines iniicere navibus : ea res quoties procedebat, haud dubie vincebantur Caesariani : ubi subducentibus se his . atque celeritate sua eripientibus, aberraverant machinae; aut rostris hostilibus perforabantur Antonii naves , aut singulas a pluribus circumventas amittebat. Erant in altera parte gubernatores periti, remex alacer, dux intentus; in altera. praeter milites nihil: sic igitur pugnabatur, ut hinc sola legionariorum virtute res sustineretur, inde plurimus nautarum atque remigum Ia- .hor esset. Quum ab hora quinta diei usque in septimam multa utrinque caede dimicatum, neutro inclinante victoria, esset; Cleopatra, quae post aciem, ancoris in salo iactis , naves suas constituerat, haud ultra serens spei terrorisque ancipites motus, Cum Sexaginta suis navibus, in medio pugnantium subito Conspecta, exterruit Caesarianos, donec eam, minimo pugnandi animo progressam, Peloponnesum Versus sublatis dolonibus sugere animadverterunt. IV. Forte propitius ventus subortus longe has Statim a loco, ubi pugnabatur, abripiebat. Igitur sive
deceptus Λntonius, et Suos excedere proelio ratus,
sive Cleopatram anteponens omnibus, ipse quoque, detracto insigni praetoriae navis, Alexandro Syro et Scollio quodam solis familiarium comitantibus, intendit fugam. Neque segnius resistebatur, nolente imperatorem relinquere milite, a quo relictus atque proditus ipse erat. Tandem sub horam decimam, cla-
285쪽
Inante atque rogitante Caesare, Guius igitur aus cias, cuius in Crustam Pugnarenι Post imperatoris fugam 'vix inducti sunt, ut oblatam ultro veniam accipere laterentur. Pars tamen, ab sciblevandas naves proiectis in mare turribus atque armamentis, abierunt; quibus omissis , Caesariani carentes velis et tantum ad pugnam Parati, iaterarum sugam impedire satis rati, iam audacius et apertius, multitudine navium et vento favente freti, oppugnubant. V. Ergo crudelior, quam antea, pugna eSSe CoePerat; nec iam gubernatorum artibus et suarum celeritate navium contentus Caesaris miles, conscendere hosti Ies, et, tractis in praeceps aut repulsis propugnatoribus, evadere in tabulata nitebatur. Sed peribant inter haec multi, dum contis protrusa navigia aut securibus caesa. Praeterea Coniectis in has ex ante parato Ponderibus praegravatae satiscunt; alii, dum praealtas naves scandunt, deiecti, pars collato pede trucidantur. Igitur Caesar , ut minore suorum periculo rem conficeret, ignem asserri iussit o castris, quo auxilio antea abstinere, ne praeda corrumperetur. cogita erat. Tum vero passim a Caesarianis ignes variis ingeniis iacti; nam praeter iacula ignita facesque manu iactas, vascula quoque pice referta ac carbone tormentis vibrabantur.
I. Et quamquam dulci Prius aqua consumpta,
deinde marinam infunderent exstincturi, plus augebatur incendium, vires ex salsa aqua capientibus flammis. Tum vero, quum Omnia experiri necessitas cogeret, centonibus atque adeo corporibus occisorum iniectis suis ari visus est ignis; sed mox victis, quae
286쪽
IN I,GC. LIR. CXXXIII Livi 1M 283 obstiterant, vento quoque exsuscitante, importunior eluxit. Igitur Uultiplicato metu mortis exsternati, donec quidem pars aliqua navis ardebat, repugnabant incendio, quasi corporum obiectu arceri posset eaedendo labulas, transsesendo onera, aut in mare, interdum in ipsos etiam hostes immittendo. ut ves sic laederentur. Erant, qui semper Se xecipientes in ea loca, quo nondum ignis penetraverat, manibus ferreis
contorumque uncis hostiles retinere naves summa
contentione laborarent; ut in has insilientes aut salutem Consequerentur eX victoria, aut, si una perdere inimicos potuissent, solatium moriis. VII. Vt autem leves Caesaris naves periculum Deile effugerunt, et ardentium tabulata ac latera ad ipsam usque carinam depasta flamma, Iocum, quo Concederent NItra non habentes, amabat, serrimis hominibus gravissimae calamitates incubuerent. Multos, eb praecipue nautas, intactos adhuc igni sumus eneeat; alii medium inter incendium tanquam in camino assantuu: videres etiam, quos ipsa, quae tuendo Corpori sum-PSerant, arma, conceptis ignibus torrerent; quae qui abiecerunt, eminus hostium tebis Convulnerabantur.
Ne quidem in mare desiluisse proderat; quum alios hauriret unda, vel incidentia tela inteP ipsas aquas conficerint; pars a marinis helluis intercepta lacera
VIII. Soli, ut tali tempore, mitiise sato perimunt,
qui, priusquam ista Ρaterentur, mutuis vulneribus, aut Sua manu perempti, simplicem mortem, et in ipsis navibus suis bustum invenerunt. Τum demum, Postquam eum in statum deducta res erat, tuto suggredi se posse rati victores, ut pecuniam, quam sciebant esse in navibus, diriperent, studiose adnavigarunt.
Nec aliunde maior ea die clades his Partibus exstitit:
287쪽
non modo milites plurimi, dum exstinguere ignem
Parant, ambusti; Sed et totae naves is hostilibus correptae harpaginibus, conflagrarunt. Haec Pugna R. d. IV non. septembres commissa, huiusmodi exitum habuit, per noctem etiam obstinatione Pereuntium continuata, donec illucescente die, qui in navi pernoctaverat Caesar, iam sine exceptione Victor, adeoque solus reliquus romanae rei rector intelligeretur. IX. Nam illa dies salutaris est habita reipublicae, et inde tempus imperii eius praecise Computatur. Caesasuerunt hostium millia quinque. naves omnis generis captae trecentae , sicut ipse Caesar in commentariis suis retulisse traditure nam alii. cecidisse millita duodecim ex victis, prodiderunt, sex vulnerata, ex his inter curandum mille mortuos. At Caesar, misso cum
liburnis Maecenate, qui longius insequeretur fugientes , ad honores deorum , a quibus adiutus credi volebat , se contulit: et ante ceteros Apollinem colere solitus, a quo et genitus gaudebat existimari, tanquam praesenti numini nam apud Actium aedem habebat antiquitus decem naves ex praeda dedicavit, ab uno remorum ordine ad decem; quae postea cum ipsis navalibus deflagrarunt. Templum deinde eiusdem dei ampliando nobilitavit; et pro vetere triennali agone, ludos gymnicos musicosque instituit, et. Certamen
equestre, quod singulis quinquenniis in suburbio Nicopolis , Ioco ad hoc parato, ageretur, Actiacos vocari ludos iubens; eorumque cura Lacedaemoniis
288쪽
X. Dedit etiam deinceps urbi condendae operam, Nicopolin ex argumento Vocans; quam in loco castrorum positam, migrare eo iussis vicinorum Ambraciae et Anactoriae regionis castellorum habitatoribus, quibusdam etiam longius a Calydone et Aetolia arcessitis, frequentavit: ubi vero tabernaculum imperatoris suerat, Apollinis sacellum faciundum curavit sub dio, quod rostris captarum navium exornatum est. Eodem Ioco hominis et asini signum ex aere posuit, qui ad proelium procedenti omen secerant, alter Eutychi nomen habens, alter Noontis; quae Statuae, POStea Constantinopolin transvectae, in theatro Circi stete
XI. Ipsam quoque urbem non manubiis tantum, sed etiam convectis in eam oppidorum ornamentis, quorum et incolas eo transtulerat, conspicuam reddidit; et quo maiorem novo populo dignationem circumdaret , inter Amphictionas locum ei dedit, suia fragiis Dolopum, quae gens pridem interierat, in Nicopolitanos collatis; et quae Magnetes Maleensesque, et cum Aenianibus Achaei Phthiotae habuissent; quas civitates communi Thessalorum contribuebat. Patras etiam, quae magno partibus adiumento fuerant, immigrare coegit ex finitimis oppidulis homines; sed et Rhypis eversis, multitudinem deduxit Patras: oppidum commodo appellentibus situ interire, ut
NH. Igitur et solis Achaeorum libertatem, cum iure coloniae romanae tribuit, et de spoliis Calydoniorum, tum alia ornamenta, tum Dianae Laphviae simulacrum, dono dedit. Verum haec ad sequentia tempora perti
289쪽
lo. FRElXSHEMII SUPPLEM. nuerunt. At Antonium, ex proelio prolagurre, signo navis eminus conspecto, Cleopatra noscens, inhibuit eursum; donec regia praetoria Venientem acciperet: transcenditque ille, nec videre reginam Sustinens. nec ab ea videri: tacitus et cogitabundus, suffulto manibus capite, in prora sedebat; donec ad tumultum Persequentium navibus circumagi iussis, ceteros haud aegre submovit: naVis una perseveranter instabat,
cuius in tabulato quidam minitabundo gestu lanceam vibrans eminebat: is interroganti Antonio, Tu quis es , Antonium qui Persequeris ' Eurycles, inquit, Goliaris Ilius, Laco, Caesaris fortuna mortem Patris mei persequor: eum enim Antonius Iatrocinii crimino
XIII. Neque tamen praetoriam, in qua tum Antonius erat, sed alteram binas habebat invasit; eaque.
et ulla quadam, quae pretiosam supellectilem vehebat, ubrepta recessit. Tum iterum Priori tristitiae redditus Antonius , triduum solus exegit in prora, sive os sensus Cleopatrae, sive pudore visum Subterfugiens, donec ad Taenarum processum est. Ibi demum opera mulierum colloquio, et mox mensae lectoque communi admoti Sunt. Iam amicorum nonnulli cum onerariis multis ad eum pervenerant, mari res perditas, pedestrem exercitum in ossicio esse, nuntiantes. Missis igitur, qui Canidium cum legionibus et equitatu per Macedoniam in Asium properare iuberent, navem multa pecunia regioque instrumento onustam inter se dividere amicos iussit, salutique suae prOSPicere. XIV. Νec desiit vestitantes ac flentes , solatia et preces miScens, urgere, donec discederent; cosque
290쪽
Theophilo procuratori suo, qui Corinthi remanserat,
commendavit, ut eos tantisper absconderet, donee placandi Caesaris reperissent viam. Pauci, fugisse Antonium, senserant; neque facile erat credere, Vetorem imperatorem, et vices sortunae haud semel
expertum, relictis integris legionibus undeviginti, millibus equitum duodecim, in fuga praesidium urcem quo salutis collocasse. Milites certo desiderio , et exspectatione eius etiam, Postquam abisse eum pernotuit , per septem dies conditiones a Caesare oblatas recusarunt; donec pro Antonio, quos diximus ab eo missos , adsuerunt, maturari fugam Praecipientes. Tum quidem moestus et subiratus imperatori miles efferpntem signa Canidium aliquantisper sequutus; ubi castra sua. in quibus pauci remanserant, in potestate Caesaris esse didicit, et Canidius suos haud minus, quam hostem, metuens, nocturna fuga se proripuit, inops omnium, sine imperio , Sine Commeatu victori se citra proelium permisit.
XV. Neque maior moles in recipiendis Antonii sociis suit: domum ab infelice proelio regressi, nihil mo erunt postea, sed in fidem potestatemque Caesaris, alii statim, quidam haud multo inde tempore, Sedediderunt. Caesar victoria perquam clementer UsuSest, ingenione suo, an ut Antonium oneraret invidia eorum, quae duo post Mutinensem atque Philippicam victoriam peccaverant. Civitatibus Graeciae , dein Asiae, pecunias tantum imperavit, gentiumque Concilia sustulit. Thuriatas Messeniae populum. Lacedaemoniis, quorum odio sequuti Antonium fuerant, subiecit. Tetrarchis atque regibus, praeter Amyntam