Titi Livii

발행: 1826년

분량: 504페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

441쪽

438 IO. PREIΝSHEMIl SUPPLEM. euius etiam causa legionem, quae vocabatur Augusta. hoc uti cognomine Agrippa prohibuit. XXXIV. Sed viribus immensum superior, non ante destitit, quam, iuventute propemodum omni occisa

Cantabrorum . Ceteris, armis ademptis, ex montibus in plana deduceret. Nec tamen ob haec gesta aut scripsit senatui. aut triumphum , licet auctore Caesare decretum , duxit; modestiam, si ut assueverat, servare pergens, cuius et aliud experimentum eodem tempore dedit, quum sententiam consul de Ratre Togaret. censere recusans. Idem etiam virginem aquam, in agro Lucullano conceptam, privato sumptu induxit in Urbem , Augustam vocans : quod adeo gratum Caesari fuit, ut in penuria vini, quum popuIus valde vociferaretur. satis dixerit Proseisiam a genero suo Agrima , perductis pluribus aquis, ne homines sitirent. XXXV. Talis igitur Agrippa fuit: ceterorum plerique ob res haudquaquam huic comparandas . latrociniis sorte compressis, aut seditionibus compositis Civitatum. et petierunt triumphos, et impetrarunt. Nec enim parcus in his Caesar erat, quem super triginta ducibus ii stos triumphos, et aliquanto pluribus triumphalia

ornamenta decernenda Curasse. invenio; quamquam ex plerorumque gestis Imperator Vocutus non esset.

L. tamen Cornelii Balbi P. F. non expers meritorum triumphus fuit; quem proconsule duxit ex Africa VI kal. april. victis Garamantibus, quos nulla dum romana arma perculerant. ΝeC Cum hominibus modo, sed magis cum siti dimicandum suit; quod putei arenis iniectis occultabantur. Nec ideo minus Phaganiorum et Garamantiam oppida Plurima Capta, quorum

442쪽

nobilissimum Debris, ob sontem mirae naturae, et caput gentis Garama. XXXVI. Nec triumphatae tantum nationis, sed etiam triumphantis novi tus illustriorem hunc ei titulum fecit. Gadibus natus, civitatem romanam Cum maiore Balbo patruo suo a Ceperat: neC quemquam ad ea tempora triumphasse, nisi RomanUm natum , meminerant. Ex Lal. tui. eius anni M. Vinicius consulatum gessit; ceteri, num haud dubie sussecti plui os suorunt, ignorantur. At sequens annus. quo duo Cornelii Lentuli, Publius P. F. et Cnaeus L. F. Consulatum gesserunt, Agrippam propemodum in par Caesari fastigium receptum ab ipso vidit: quippe Augustus in optimo proposito reformandae reipublicae insidias timens, ut ab his esset Ostentatione parati vindicis tutior, Agrippam tribunitiae potestatis collegam declaravit in quinquennium: tot enim annos susticere dictitabat; quum eandem Potestatem PePdecennium iam tenuisset; et elapso hoc quoque quinquennio, in aliud decennium esset accepturus. XXXVII. Tum autem ingentibus curis districtus,

quemadmodum ei tra periculum repurgare Curiam posset, cum Agrippa agitabat: nam et numerum iusto Putabat ampliorem esse. et non tantum infamia vitiorum obrutos, sed etiam adulatione OnErosos, oderat. At orat res Offensionum plena; nemo enim. Si Cut sactum erat prius, sponte cedebat; et tot simul senatu moVendorum invidiam sustinere, nisi pluribus sociis, cunctabatur. Tandem ea ratio Placuit, ut o

omnibus triginta viros optimos ipse deligeret iuratus; qui deinde iurati et ipsi scriberent in tabella seorsim

Diuiti eo by Corale

443쪽

singuli quinque aliorum nomina, quos dignos eo

ordine censerent; ne tamen inter eos necessarius

quisquam scribentis esset. Hoc ubi factum est, ex singulis quinariis unum sorte duxit, qui et senator esset,

et alios quinque. iisdem, ut priores illi, legibus in

tabella nominaret.

XXXVIII. Et oportuerat quidem triginta esse, tum qui tabellas .cceperant, tum etiam qui sorte fuerant educti; sed quum ex utroque numero Peregre abessent, cilii delecti sunt, qui eorum vicem langerentur. Hoc quum ad aliquot dies iactum esset, suspicione fraudis

motus Caesar, neque tabulas ultra penes quaestores ESSE Passus, neque sorte usus est, Sed suo ac Agrippae iudicio ceteros allegit, donez sexcenti essicerentur. Trecentos maluisset, ut veteris rei publicae species redderetur: sed non audebat tot offendere, bonis quoque in metum adducendis, si plures multo expungerentiar, quam manerent. Sic quoque caveri non potuit, quin aliqua parum commode fierent. Livineius certe Regulus, scissa in senatu veSte, Cicatrices ostentans, et stipendia sua exponens, magna Cum invidia questus est, se moueri Senatui quum flius suus et alii, quibus se praestare non dubitabas. allegantur. XXXIX. At Aurunculeius Paetus veniam exeundi ordinis, locumque suum Patri, qui removebatur, oravit. Itaque diligentius inspectae sunt tabulae ; motisque iterum aliis, alii Substituti. Τum etiam , quia nonnulli causis non improbabilibus iniuria se remotos querebantur, locum his inter senatores Iudis epulisque in veste senatoria, et recuperandi ordinis causa honores petere concessit Caesar: ita plerique horum ferum in senatum allecti: ceteri medio quodam in-3r populum Patresque loco aetatem exegerunt. Erat

mnino ea res, quae multorum animos ad cuiuslibet Diuiliaso Coral

444쪽

IN LOC. Iun. CXXXVI LIVIANi 44 isucinoris audaciam exasperaret: eo promptius creditum , Augustum et Agrippam insidiis peti, arguentibus ; interfectique sunt nonnulli, quorum et M. Egnatius Rusus suit, cuius de vanitate supra nur-

ravimus

XL. Excitaverant haec pericula curam senatus; muItaque prolata, quae ad salutem Augusti protegendam provideri opus esset. Inter quae quum sorte iactaretur, excultas ei constituendas mirum, quas sua quisque Dice obirent, Antistius Labeo, non magis studiorum claritudine, quam incorrupta libertate celebratus, se quidem somnolentiorem esse, dixit, et ad excubias mendas ineptum. Sed Augustus. gnaviter urgens Co pta, coercendo ambitu sanXit, ut, qui pecu Am magistrasus adipiscendi causa dedisset, promisisset, eius magistratus petitione in quinquennium arceretur. Maiori cura ingenuorum civium augendo numero studuit, praemiis in maritos et patres ad auctis, et maioribus poenis vexato caelibatu, postquam priorum legum

sanctiones spernebantur.

XLI. Et quando plures mulieribus mares erant, otiam libertinas permisit duci, praeterquam Senatoribus. IIaec negotia dum tractantur, sensiores quidam de matronarum atque iuvenum reprimenda immodestia Caesarem interpellarunt, quando propter hano etiam pauciora matrimonia contraherentur. Ipse, suggillari putans, quod multorum uXores Corrumpe

ret, hanc quidem sollicitudinem declinabat; quo ieri

potuisset, Propisum inquiens, non autem Posse omnia pari accuratione consistui: urgentibus dein suam cuique coniugem domesticis Praec tis formandum esse,

445쪽

IO. FRE IN S HEMII SUPPLEM. respondit, quemadmodum ψse moneret Liuiam suum Ilis excitata potius, quam repressa, quorundam improbitas, Orare non destitit, priusquam in hanc rom Caesar quaedam dissereret, de cultu UXOvis suae. egressibusque eius et Comitatu, quibus illa prosecto rebus laudabatur. H. Estque nota, sed memorabilis sabula, quum aliquando in spectaculo gladiatorum Livia gravibus viris. Iulia luxuriosae iuventutis grege cinctae consedissent, scripto hanc admonitum a patre, et Videret, quantum inter duas principes seminas interessetis. Quuin alatem censoriam exercenti potestatem oblatus esset adolescens, qui prius adulterio cognitam duxerat; diu aestuans, quum nec negligere sucinus, nec punire auderet, tandem insit: α Talia multa nobis is atrocia et pudenda civiles dissensiones attuleruntis oblivione sepelienda : sed in posterum prospiciamus. is ne tale quid eveniat n. At quum quidam insantes adhuc puellas desponderent, et praemia nihilominus maritorum serrent, rem opusque non Praestarent,

minores decentii bus puellas desponderi vetuit; quo intra biennium quae legitima nubendi his aetas ducerentur. I aeqomnia lege Iulia maritandis ordinibus

XLIII. Proxima frumenti populo dividundi cura

fuit. institutumque, ut magistratus nominarent Singulos, qui ante triennium minimum praetura sancti essent, et ex eo numero sorte deligerentur qNatuor. Per quos frumentum plebi daretur, additis binis lictoribus, servorumque publicorum, et scribarum ac librariorum, accensorumque Di Praeconum mi-

446쪽

nisteriis. Per hos saepe levissimo, interdum nullo pretio, menstrua fiebat frumentatio, ut in orbem ad

omnes haec cura rediret: nam Augustus, quum terin annum quaternum mensium tesseras dare constituisset, ne frequentius a negotiis homines avocarentur plebi veterem consuetudinem desideranti cesserat. Alia quoque sub id tempus constituta; ne plus uno seriarum Latinarum causa quotannis praesectus Vrbis fieret: Sibullini libri vetustate exolescentes, ab Sacerdotibus describerentur, ne quis alius eos inspi-

Ceret.

XLIV. Honores petere permisit omnibus. qui Iegibus non pro hi herentur. haberentque senatorium censum, quem priris quadringeniis sestertiis desini rat, deinde auxit ad sestertium decies; et utroque

tempore pauperibus. Sed honestis viris, quod eo minus habebant. dono dedit. Praetori hus indulsit, ut in ludos triplum eius . quod a publico praebebatur, insumere liceret volentibus. His ac similibus gratiam apud hos etiam iniit, quos priorum aliquot legum saveritas alienabat. In provinciis quoque res feliciter procedebant; et Germanos, Melone quodam

duce, in arma versos M. Lollius superasse nuntiabatur. Neque minore omnium laetitia exceptum, quod Puladem pantomimum revocavit; quem Propter Spectatorem , a quo exsibilabatur, digito demonstratum fautoribus suis, Urbe atque Italia submoverat.

XLV. Atque ille castiganti eum Caesari, quod, cum Bathyllo Maecenatis familiari contendens , seditiones Dulgo concitaret, profundioris prudentiae dicto, quam ab hoc exspectaretuP, respondit: Atqui e edit icti,

447쪽

ID. FREIΝsHEMII SUPPLEM. Caesar, circa nos occvatum PDPulum hasere. Dum ista Romae geruntur, Herodes templum demolitus maiore spatio atque specie instaurare incipit, quod opus vix multis inde annis perfici potuit. Cato deinde Furnio, C. F. C. Iunio Silano consulibus, sub Apennino in villa Liviae ingenti motu terra tremuit: saxin caelo, a meridie ad Boream transcurrens , ad similitudinem diurnae lucis noctem illustravit: turris hortorum Caesaris ad portam Collinam sulmine Ρercussa est; quibus haud perinde commotus suit, quam

recreatus incremento domus suae. Tum enim alterum

Agrippae filium Iulia peperit, qui Lucius est appellatus. Hune cum fratre Caio statim adoptavit Caesar, per aes et libram a Patre emptos, veteri more; tutiorem se laturum ab insidiis ratus . si pluribus munimentis insisteret. Virtutis inde et Honoris solemnibus, quod incommodo tempore celebrabantur, alium ex inde diem constituit. Viris triumphalibus auctor suit operis alicuius excitandi de manubiis, quo cum Vrbis ornatu gestorum memoriam Perpetuarent; multaque

a multis exstructa Sunt.

XLVI. Eodem anno ludos Saeculares ingenti ap- Paratu secit, quos centesimo quoque anno his enim terminis saeculum terminatur fieri mos. Sane hos inter Indos. et quartos Saeculares, Sive L. Censorino M. Manilio consulibus, sive triennio post. celebrati fuerant nam inter auctores dissentitur , circiter centum triginta anni intererant. Sed quindecimvirorum diligentiae creditum, qui ex Sibyllinis libris

tempus Iudorum investigaverant, ritus eorundem

exponente Ateio Capitone, qui tum divini huinanique

448쪽

iuris consultissimus habebatur. Praefuerunt magistri quindecimvirum sacris faciundis, imp. Caesar D. F. Augustus, C. Sentius C. F. C. N. Saturninus, M. Claudius M. F. M. Ν. Marcellus, M. Fufius M. F. Strico,

D. Laelius D. F. D. N. Balbus. ZOsimus graecus auctor L. Censorino, C. Salino consul us ludos Saeculiares actos narrat: id si verum est, sullecti fuerint oportet: nam nec par illud inter maiores Consules, qui nomen anno dabant, reperias; et hoc quidem anno factos ex priscorum monumentorum fide satis constat. II is ludis, Augusti iussu, Saeculare carmen Horatius Poeta condidit. Vllum eo tempore nocturnum Spectae lum a iuvenibus utriusque sexus frequenturi prohibuit Caesar, nisi cum aliquo maiore natu Propinquorum.

XLVII. Tum quoque Germanos, vindictae magis, quam cautioni intentos , M. Lollius legatus Caesaris circumvenit insidiis . gravique clade vexavit. At in urbe legis Cinciae caput, ne quis ob causam orandam, pecuniam donumve accipiat, revocari placuit; addito, ut quadruplum perderent, qui accepissent; iudices, in quem annum sortiti essent, domos litigantium non ingredi: senatoribus etiam infrequentibus augeri mulctam; et qui sine probabili Cuusa in curiam serius accessissent. L. Domitio Cn. F. L. N. Ahenobarbo, Ρ. Cornelio P. F. P. N. Scipione consulibus, in Gallias prosectus Caesar, templum Quirini resectum a se dedicavit; in quo quum Sex et Septuaginta columnas posuisset, postquam totidem annos vivendo expleverat , non temere fecisse existimatus est.

449쪽

XLVIII. Inde per Tiberium et Drusum privignos.

quihus hunc honorem decernendum ab sctnatu curaverat, munus gladiatorium edidit. Itineris causam. qui secretas principis cogitationes rimantur. et, nisi reperiant, singunt, nunquam vel evidentibus contenti , partim in leges nuper Iatas reserebant, quas aut exerceri cum offensa, aut negligi cum dedecore opus esset; ideo Solonis exemplo sibi peregrinationem indixisse. Nec deerant, qui, ut amore Terentiae se-egrius frueretur, neque sermonibus in Urbe non vitandis seque et illa in traduci sineret, id consilii cepisse dicerent. Hane enim Maecenati nuptam sic deperibat, ut eam aliquando Certum de forma cum Livia compelleret. Ceterum in propatulo Gallia ruinerat fortuna, quae variis a nationibus vexabatur. Et Germanorum magnis a ta terroribus curam Augusti

desiderabat. Sicambri, Vsipetes, Tencliteri, non tam fracti prioribus proeliis, quam irritati, comΡΓehensos in ripa sua RomanOS. in Crucem egerunt. XLIX. lloc veluti sacramento collecta ingens ma Dus Rhenum mox transierat; Vastataque proxima

parte Galliarum, ne Germanis quidem iamdudum incolentibus parcentes, equitatum Romanorum astu circumventum suderunt, ad ipsa usque Lollii castra. duio sugientibus instant, praeter propositum deducti. Tum vero, Postquam perniciosum sibi futurum errorem videre, si saterentur; eodem impetu Lollium oecurrentem aggressi, maiore tamen ignominia, quam clade, repulerunt, aquila legionis quintae Potiti. Igitur Augustus, sua Praesentia opus esse existimans, quem interim Vrbi Italiaeque praeficeret, dubitabat. M. Valerius Messalla Praefecturae nomen. sibi primo delatum , post paucos dies deposuerat. potestatem nimiam et incivilem exercere nescius. M. Agrippam

450쪽

in Syriam remittebat, C. Maecenatem comitem erat habiturus ob Terentiam; sed et Tiberium, quamquam urbanum praetorem , ducturus in Galliam erat, eoque per Drusum impleri magistratum illum , senu- Lusconsulto interposito, Toluerat. L. Idcirco Statilium Taurum, senem trium Phalem dignum eo loco Censuit, cuius ministerio in gravissimis negotiis usus fuerat; nec iudicii salsus est. Qtia nox prima prosectionem Caesaris sequuta est, incendio Vrbem exterruit, quo Iuventatis in Velia templum arsit; et paulo ante, Praeter ea, quae SVPra memOravimus. lupus Via Sacra in forum procurrerat, hominibus aliquot occisis: nec procul foro magna vis sermicarum, in speciem agminis ad proelium euntisse conglobaverat. Haec prodigia aliorum pietatem, aliorum adulationem adverterunt, senatuSque Consultum factum, uti Pro reditu Augusti uota susciperentur. Interim et quinquennales ludos, propter Principatum eius votos, M. Agrippa iacit, recens in collegium quindecim , cuius tum vices curandi ludos eos erant, Virorum COOPtatus. Circum haec tempora contra gentes Inalpinas bene pugnatum est a P. Silio, Camunique et Vennonetes sub imperium populi romani redacti. . LI. Idem Silius et Pannonios assumptis Noricis Istriam incursantes, per se et legatos suos ita domuit, ut pacis conditiones a Cipere utrique Cogerentur. Dalmatae quoque sub idem tempus, Hispanique moti; sed modico, nec diuturno tumultu. Macedoniam Dcntheletae et Scordisci infestavere. Bessi Cotyos regnum adorti, quod , eo mortuo, liberorum eius avunculus

s. 5O. Tacit. - Dio. - Supra , CXXXI, 43.

SEARCH

MENU NAVIGATION