Titi Livii

발행: 1826년

분량: 504페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

91쪽

v tris, quam reipublicae, rationem existimavi ; sore a persuasus, ut ei quoque, quum Venisset, tam iusta is et gloriosa probarentur : et quia mihi magistratusis nomen profuturum ad emetenda coepta credebam, is dimittere hanc opportunitatem nolui. Quod si tibiis res ea cordi fuisset, penes te esset tanti operis a coepti persectique gloria : quia vero tibi persuaderi a nequitum est; ego, Urbe per Vim occupata , hoc , affectavi decus, instinctus, ut opinor, generosa B cogitatione, nihil esse , quod pro republica moliriis vel i:um discrimine non oporteat et Antonium et is consulem , et progeniem eius Herculis, qui unusis omnium laboriosissime contra iniustas dominatio- is nes dimicavit. Haec et vera belli huius causa, si is quid mihi credis, et sola est. Nihil hic me si ater, is nihil aut Manius movit, aut Fulvia; ne divisiora quidem agrorum, et pulsi possessionibus suis inno-

γγ CenteS nam et me auctore, coloniae fraterni militis . deductae sunt. XXIV. is Tu videri causam Eam armorum Voluisti,s, ut veteranos tibi coniungeres , quorum praemiara per me vocari in discrimen arguebas. Hoc tibi vafra a mentum utile ad victoriam fuit; dum e re tua erat, is ut milites tui me tanquam hos lem insensissimum,a odissent. At nunc, parta Victoria , non est, ut in is me hostili sis animo, nisi et Patriam oderis ; nam ,, piro huius Iibertate facta suisse a me Omnia reperies.,, Atque haec ille ego dico. qui non nesciam. in luan nunc PoteStato me esse ; unde, quid de te iudica- is Verim, upparet, quidque nunc iudicem, solus ad la te veniens. Sed de me ipso hactenus : quod autem a amicos, atque adeo totum exercitum attinet , nisi

g. 23. Cie. Philipp. II, 28 - Ρlui. in Aulon. init. - Appian.

92쪽

IN LOC. LIB. CXXVI LIVIA NIra Consilium a me prosectum pro Suspecto respuis, is magnopere tibi sim auctor, ne hac causa cui-υ quam nimium irascaris: etiam tuos offenderis,

M si adeo implacabilia doceas esse debere civium odia, is ut ignosci victis non oporteat; periculosum estra homini, quum sit instabili fortunae obnoxius, solais victoria tutum vivere. Sin vero me adhuc hostem is esse, et talium consiliis minime Credendum putas, . non me piget precibus abs te contendere , nera meam Sive culpam, sive fortunam, amicis meisis Raudi esse sinas; sed a me potius expetas Poenam, is qui horum omnium omnibus auctor exstiti. Atquem haec ut serio dici constet, illis absentibus agere M incum volui; ne mihi potius ab illorum deprecara tionibus quaerere praesidium Viderer. MXXV. Ad haec Caesar : re t ego te sine seciali vidiis descenderet, L. Antoni, festinavi, ut ante castra n mea occurrerem , ne loeus tibi necessitatem impo- is suisse videretur dicendi iaciendive, quae nolIes. M Postquam autem meam in potestatem te tradidisti, a quod est eorum, qui se peccasse confitentur; is nihil necessum est refellere, quae mihi salso qui a dem, sed speciose obiecisti. Ceterum sicut ab initio. me conatus es Iaedere , ita laedis etiam nocesquen in praesentia; quippe si conditiones voluisses, eratis tibi cum irato et victore paciscendum: nunc quando, is conditionibus omissis, meae fidei permittis omnia , a quem armis non potuisti, pudore constringis, utra nec irarum amPlius possim esse memor, nec uti a potestate, quam, si pactiones intervenissent, neces-

XXVI. is Iam vero me cogis oblitum eorum, quaera Commeruisti, unum tantummodo respicere , quidis me deceat: hanc enim partem praesero, tam deorum,

93쪽

ID. UREINS HEMII SVPPI.EM. . quam mea causa e sed et propter te, L. Antoni, M faciam; operamque dabo, ne sic de me iudicasse M poeniteat. M His ultro citroque dictis, Lucii magnanimitatem Et prudentiam admiratus Caesar esse dicitur; vieissimque Caesaris moderationem , si brevitatem sermonis in adolascente trium et viginti annorum admirationi suisse Lucio : ceteri vero, facientes ex vultu utriusque coniecturam , rem Commode transactam esSe, iam tum fiduciam salutis suae gaudiumque Per Perunt. XXVII. Hoc maxime modo bellum Perusinum post acrem obsidionem, et multas inclusorum eruptiones, sinitum est, same coacto ad deditionem Lucio. Sed statim a eolloquio missi ab Lucio tribuni venerunt ad Caesarem, tesseram petentes, militumque suorum numerum reserentes : qui postea quoque mos obtinuit, ut, qui quotidie signum petebast a principe ,

descriptum simul exhiberent numerum eorum, quitum sub signis essent. Caesar , data tessera, iussit eos excubias adhuc agere solito more. ne, sub noctem intromissis in oppidum victoribus, aliquid praeter animi sui sententiam gereretur. Orta luce, Caesar quidem sacrificavit: at Lucius eduxit exercitum cum armis, sed obvolutis et intectis iter iacientium more : ubi non longo abfuerunt a Caesare , mPeralorem salutarunt

eminus; inde , quibus erant iussi, Iocis per legiones

constitere.

XXVIII. Caesar, finito sacrificio, laureatus Cori- seendit tribunal, iussisque arma ponere Antonianis , postquam id factum est, veteranos tiam a tironibus secreverat accivit, ut tanquam ingratos castigaret

94쪽

IN I DC. .lli. CXXVI LIVIAM . ' latque perterre cerct. At Caesariani milites, sive subornati ab imperatore, ut Saepe, Sive veterum Commilitonum tempore permoti, ad complexum illorum festinabant, orantes pro his Caesarem irrequietis vocibus , neque discedentes ab complexu eorum; donec Caesar , aegre Sedato Clamore, ConverSus ad suos, is Meruistis, ait, commilitones, ut vobis negem nihil. B At ego tirones quidem coactos militasse Lucio cen- D sebam ; hos autem, qui saepe nobiscum militave-γa rant, et nunc a nobis servantur , cupiebam intem a rogare , qua igitur nostra iniuria . qua Ossensa, aut a qua saltem spe liberioris apud alios militiae, contrara me et vos et sua ipsi commoda pugnaverint 2 quid- γγ quid enim sudatum est hactenus , ecquo alio finedia factum , nisi Ut agri veteranis darentur, cuius fru-

γγ ctus fiebant et ipsi participes 2 Igitur si conceditis,

a nunc quoque eos interrogabo a.

XXIX. Deprecantibus illis, e Fiat igitur, inquit,

a quod petitis : abeant vestro patrocinio securi, etra hanc etiam obiurgationem lucrentur; sed hac conia ditione, ut vobiscum in posterum consentiant M. Τum Vero utrinque voces et cIamores promiscui insonuerunt , laudantium Caesarem , agentiumque gratias : atque ille quibusdam petentibus concessit, ut, quos quisque veIlet, exciperet hospitio; reliquam multitudinem, quo Ioco primum constiterant, sub pellibus agere iussit, doneo hiberna eis, et qui deducerent, assignarentur. Adesse mox Lucium ceterosque iussit, pro tribunali sedens: descenderuntque senatores et equites multi, praesentem fortunam habitu vultuque praeserentes: quibus egressis praesidium Caesaris Perusiam introductum est. Lucium Caesar secum habuit; ceteros centuriones partiti sunt, Custodes suturi hospitum specie, ut erant edocti ab imperatore. Diqitigod by Corale

95쪽

9 a. IO. FBEIXSHEMII SUPPLEILXXX. Perusinis e muro deprecantibus concessum , ut egrederentur, Praeter deeuriones; venientibusque data venia : decuriones in custodiam dati, paulo post, ut militum odiis satisfieret, supplicium pertulerunt, uno excepto L. Aemilio, quod iudex Romae , quum percussores Caesaris postularentur, atrum calculum palam tulerat, ceterosque fuerat ad condemnandum reos cohortatus. Oppidum diripiendum dare militi voluerat Caesar; sed princeps civitatis Cestius, qui mentis haud omnino sanae Macedonicum se appellabat, quod olim ea in provincia militasset, subiecit ignem aedibus suis, seque transfixum gladio in flammam intulit: tum ventorum vi dilatum incendium

omnem Perusiam hausit, excepta tantum aede Vulcani. Iunonis signum , quam Etrusci prae ceteris numinibus consueverant colere, quum intactum mansisset ignibus, Caesar BOmam transferendum curavit, somnio monitus; concessitque volentibus instaurare

oppidum; agri tamen spatium intra passus mille r

strictum est.

XXXI. Qui deinde has reliquias incoluerunt, pro

Iunone Vulcanum adoptarunt tutelare numen. Hic tum exitus Perusiae fuit, veteris urbis, sive Lydi eam novi tum adhuc Italiae inquilini. sive, ut est relatum ab aliis, Achaei condiderunt. Proxima deinde dio Caesar, qui iam reconciliatus erat Antonio, ceteris etiam omnibus ignovit. Nec ideo minus trucidati sunt plurimi nobiles et egregii viri, quum EXCusu TE SE

nantibus Una voce responderet Caesar. moriendum

esse. Sic et Ti. Canucius, qui tribunus plebis causam Caesaris plurimum adiuverat, et Flavius quidam . et Clodius Bithynicus perierunt; et alii tanto numero,

96쪽

ut trecentos, aut etiam quadringentos utriusque ordinis , delectos e dedititiis, idibus martiis, ad aram D. Iulio exstructam more victimarum immolatos serant. Caesar ad haec cogi ab exercitu querebatur: nec ideo persuasit; quin suerunt, qui traderent, ab ipso hoc . conflatom bellum esse data opera, ut aemuli atque inimici latentes, copia ducis se offerente, nudarent animos , vincique et facultatibus exui possent, unde promissa veteranis praemia Conficerentur. XXXII. Sic Perusina fames, quae mox propter summum exempli horrorem velut Proverbio iactari coepit, totam Italiam sermidolosissimo bello liberavit. Maximae enim vires Antonianorum fuerant; C. Asinius, L. Plancus, P. Ventidius, P. Canidius, Crassus, Ateius. aliique duces tredecim exercitus ducebant, et equitum sex millia quingentos. Hi plerique omnes, Lucii casu exterriti, ad mare descenderunt, Brundisium , aut Ravennam , aut Tarentum petentes; atque inde pars ad Pompeium Murcumque et Ahenobarbum se contulit; alii transierunt ad M. Antonium. Insequebantur Caesariani, pacem offerentes, et contumacibus insesti. Sed nihil emicere memorabile potuerunt, nisi quod Agrippa duas legiones ad se transduxit, quas Plancus Cameriae reliquerat. Atque idem Plancus, reliquo etiam exercitu ignaviter deserto , Fulviae cum liberis fugienti se adiunxit comitem ; atque illa cum tribus millibus equitum, quos ei duces praesidii causa addidsrant, Puteolos, et inde Brundisium contendi ι, cum navibus longis quinque, ad hoc e Macedonia accitis, ad virum traiectura. Reliquorum nonnulli adiunxerunt se P. Ventidio. Sic Asinius Pol-

97쪽

Iio, qui cum septem legionibus Venetiam diu retinuerat Antonio, magnasque res Circa Altinum gesserat , dum Antonium petit, Domitium Ahenobarbum, fide data, transduxit ad partes. XXXIII. Scripseruntque ambo ad Antonium, eique,

tanquam mox affuturo, exscensiones et commeatus

providebant. Sextus quoque Pompeius, per Iuliam , Antonii matrem , quam in Sicilia comiter exceperat, de amicitia cum eo agere coepit. Inter haec Caesar Peliqua Italiae , quae praesidiis adversariorum occupata suerant, armis aut voluntate defensorum recepit. Nec tacenda Liviae mox Augustae sortuna , magnum habens et utile mortalibus exemplum mutabilitatis. Ti. Claudius Nero, vir praetorius et Pontifex, quum, deditione a ceteris Perusiae iacta, solus in partibus perstitisset, Praeneste primum, deinde Neapolin evaserat. Ibi laustra professus patrocinium eorum , qui agros amiserant in Campania, servos etiam vocare conatus ad pileum, adventu Caesaris in Siciliam fugit. XXXIV. In ea trepidatione Tiberius, qui post imperavit, tum vix bimulus, paene Vagitu suo parentum fugam prodidit, quum ad vitandum Occursum militis, matris Liviae sinu, et quidem gravidae, uno tantum per itinerum devia comitante profugos, ad navigium deportatur. Nec diu manere apud Pompeium iuvenis superbus potuit, non statim in conspectum eius admissus , et mox prohibitus fascibus, quos ultra legitimum tempus retinebat. Igitur ad Antonium profecturus, in Achaiam transmisit, commendavitque suos Lacedaemoniis publice, quod in tutela Claudiorum ea civitas erat. Sed inde digredientem nocturno

98쪽

itine Pst, flamma repente exorta e silvis, cum omni comitatu ita circumdedit, ut Liviae vestis et comae amburerentur: inter sugam Neronis a Neapoli, C. Velleius, avus historici, qui ante Bruti, mox Neronis Praefectus fabrum suerat, senile corpus, quod comitari abeuntes cupientem tardabat, gladio transadegit. XXXV. Tota iam Italia Caesaris erat: igitur proxima ei cura fuit occupandarum legionum, quae sub Alpibus multae, Caleno duce, castra habebant, ut, si quidem in amicitia maneret Antonius, illi servarentur; sin vero, luculenta pars virium detraheretur inimico. Dispicientem occasiones fortuna adiuvit, mo-xiente sub hoc tempus Caleno: neque distulit Caesar adire exercitum; potitusque voto. Fia fio adolescent per Uetum tradente protinus omnia, Galliam etiam et Hispaniam adiunxit, quae attributae Antonio fuerant; atque ita simul undecim legionibus et ampli simis provinciis in potestatem Citra sanguinem acceptis, ubique suae factionis homines, amotis Antonianis , praefecit: hisque gestis in Urbem triumphali

habitu invectus est, ubi tum resumpta VeSte . quam sine senatusconsulto, plebe cogente posuerant Patres, festi dies agebantur. Tum ei corona Iaurea decreta, nec in praesens tantummodo, sed uti toties uteretur, quoties aliquis alius triumpharet.

100쪽

LIVIANORUM

LIBRl CENTESIMI VIGESIMI SEPTIMI.Parthi, Labieno, qui Pompeianarum partium fuerat. duee, in Syriam irruperunt; victoque Decidio Saxa, M. Antonii legato, totam eam provinciam occupaverunti Μ. Antonius quam ad bellum contra Caesarem gerendum incitaretur, uxore Fulvia dimissa, ne eoucordiae ducum obstaret, pace facta cum Caesare, sororem eius Octaviam in matrimonium duxit. Q. Salvidienum , consilia nefaria contra Caesarem molitum , indicio suo protraxit; isque damnatus, mortem sibi eonscivit. P. Ventidius , Antonii legatus, Parthos, proelio victos, Syria expulit, Labieno eorum duce occiso. Quum vicinus Italiae hostis Sex. Pompeius Siciliam teneret, et commercium annonae impediret , cum eo postulatam pacem Caesar et Antonius Reerunt , ita ut Siciliam provinciam haberet. Praeterea motus Africaa et beIta ibi gesta continet.

I. Inter haec Antonius, hieme apud Cleopatram turpiter acta , tum rerum istarum , tum Parthicorum motuum nuntiis aegre excitus, Tyrum navigavit, adversus Parthos inde ducturus. Sed lamentabilibus Fulviae literis, in quibus apparebant frequentes la . ΤIT. LI v. Tom. XIII G

SEARCH

MENU NAVIGATION