Hermanni Boerhaave ... Institutiones et experimenta chemiae. Tomus primus secundus

발행: 1726년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 약학

31쪽

xo O PE R A T I O N E Stat lo fit, per Calorem, nam Cum omnes plantae, semper virentibus exceptis,emarcescant& rugosae fiant in meo surno, quando incalescunt, ideo si hoc in sole ardente fiat , diςo eandem esse causam calorem Solis. Si unum immutatum separ*rem , & alterum remanens esset etiam immutatum , sciremus statim, quae ab

herba fiunt generatiores priori educto; 1 simplex eductum & compositum, et simplex remanens, 3 Iluomodo, educto illo, herbam ad alias applicare Posiem operationes, quia si primo proceliu herbae decoctum facerem, in alto decocto illud elicere nequeo , quod priori processu in exhalatione elicio, ergo tunc prior processus amplius fieri non potest . Et sic noscimus actionem quae requiritur. Actio autem est exercitatio motus, dum vero motum excito , optime eum definire & cognoscere pollum: hinc si prius lentum motum producam, & demde ad altiores gradus adscendam, S praeterea cognostam instrumentum, quod est corpus Cujus ope motum excito, tunc ambo . per experimentum Cognosco.

g. 3. Primae operationis subjectum debet primo esse simplex. Secundo, materiale subsequentium. Tertio, acile separabile. Subjectum operationis dicitur illud bcorpus.quod in Operatione tractatur.

Simplex corpus est, quod est sensibile, & cujus parates sunt ejusdem naturae: compositum vero est cujus partes senrsim in una parte aliam quam in alia habent naturam, sed & simplex etiam est, quod per Ie visit mam operationem faci te separari potest: Sed illud subjectum semper est materiale, ergo effectus primae operationis semper est aqua, & sic tertio levi motu avolare debet, id est, facile separari posse. F. q. Fructus hujus erit naturalis ordo Chemiae ad composita resolvenda, dum ex his simplicissimis constant, & dum elicitur id quod facile separatur ,& qu

que facile examinari potest ; dein scitur quae difficilius

32쪽

educuntur & sic fiunt generalia primae operationis Nam si non magnus ignis adhibendus est tum non multum mutatur subjectum, si autem major adhibendus est, tunc nimis mutaretur, & sic non esset operatio prima. Sic quoque non incipiendum erat ab animalibus , via haec ex vegetabilibus constant, dum iis pascuntur. ic etiam nondum de animalibus agimus, incipimus

ab urina, quia est productum cwli, neque a sanguine; chnus autem est productum vegetabile. Ergo ab his incipiendum censui, ut siesponte sua ducamur ad animalia. s. l. Instrumentum Primae operationis debet esse primo; simplicissimum. Instrumentum vocatur, Culus ope artifex motum applicat & exercet. ) Secundo rin omni alio instrumento concurrens. Tertio: Omnium minime objecta mutans. Quarto: omnium minime separanda miscens. Haecq in omnibus Processibus obiervanda concurrunt .' F. 6. Tale est instrumentum L. f. ad subjectum F. 3. descriptum, ut habeantur effectus clari, d istincti, omnibus aliis inservientes & primo cognoscendi

servienres aliis. Scire enim quid agat minimus, est etiam scire quid agat maximus. Primo cognoscendos. Ex hac enim operatione in reliquis operationibus fiet comparatio, ergo est cognoscenda.

g. T. Ergo levissima ignis actio purissima, id est sine ullo fumo & fuligine, simplex in partes mobilissimax liquidi nativi vegetabilium primam operationem ab solvit. Hoc jam erit demonstrandum. Primo fossilia subducuntur& pro prima operatione Chemica inservire nequeunt; quia vehementissimam operationem & ignis& menstrui requirunt: & sic incipiendum est vel ab animalibus ,. vela vegetabilibus.

Nia ad s. 6. simplicissimum, scire enim est, res per

33쪽

Ia OPERATIONES musas cognoscere, iacillima est causa simplex, cum composita duplici cognitione opus habeat.

In omni concurrens, adeo ut sine hoc nulla operatio

fieri possit, quale instrumentum est ignis: hoc enim dempto, ut credo evidenter demonstratum esse in historia de igne) omnia fiunt solida: ergo nullum instrumentum agit, nisi ignis agat, ergo ad omnia re quiritur ejus actio. Hinimὸ mutans, quod fit si ignis sit admodum lenis .

Minime miscens, quod quoque fit si ignis et admodum lenis, tunc enim tantum exhalant aqua & spiritus: sic si v. g. rosmarinus magno igni comburjtur, omnia

miscentur.

N B. ad F. 7. animalia autem constant vel animalium vel vegetabilium particulis, per nutritionem depromptis; quaedam animalibus veicuntur, nihil interest, nam illa quae consumuntur, vescuntur iterum vegetabilibus,& sic semper ad vegetabilia red it res: ergo vegetabilia sunt simplicissima, ideoque pro primis cnemiae operationibus servanda.

In vegetabilibus iterum sunt solida&fluida, facilius fluida sunt separabilia, adeoque in primis processibus primo liquida vegetabilia prodibunt. Ignis autem est

primus harum actionum motor, qui ergo in primo processu levissimus esse debet, ad levissimum motum in objecto examinando, excitandum. Antequam a leam accedamus Considesandum prius est ingenium

plantae examinanda .

g. 8. Vegetabilia omnia partibus constant vel solidis vel fluidis: sic v. g. rosmarinus videtur quasi corpus solidum, si vero tantum igni leni exponitur, dissolvitur in solidum & liquidum. F. 9. Solida Plantarum omnium vegetabilium sunt vasa i)absorbentia, ca) moventia, I) secernentia , q) receptacula, vasa excrementitia seu excernem

34쪽

tia. His singulis partibus aliud plantet prineipium ines

i) Vasa absorbentia sunt omnes hiatus in plant su- Perficie patuli, per quos quodcumque liquidum plantam ingredi, & ab ea recipi potest, radices enim plantet foraminibus pertusae sunt . Planta enim in terra posita extenditur & crescit solo introitu fluidi: itaque ii cvasa absorbentia praecipue haerent circa 'radices, sed sunt etiam circa alias ejus partes , sic Salices detruncatae terrae impositae se explicant in ramos, folia, imo etiam saepe nosculos dant; sic fit, si suspenditur Aloe Americana papyro involuta. Sic si aliquem arboris ra.

mum detruncas, eumque inversum terrae infigis. inverso modo crescit, ut prior apex fiat radiX, & prior radix fiat apex, & rami omnes sua sponte inverso crescentes Ordine versus terram excrescunt: quod signum est, haec vasa absorbentia aeque in api Ce quam radici-hus haerere: cum truncus quivis, vel ramus arboris ,

terret infixus novas faciat radices& succrescat in arbo-atem perfectam. Ergo in plantis succus nutrititius haerens vel ab aqua vel ab aere suppeditatur. Haec vasa absorbentia nudo oculo, imo optimo microscopio sunt invisibilia; talia enim sunt vasa, quae aerem ipsum hauriunt, demonstrante Malpighio. a) Plantam moventia, sunt earum arteriae, veme, vasa lymphatica: haec minora vasa colliguntur in majora, &sic in iis circulatio liquidorum nutrit itiorum fit, qui de die exinaniuntur, calore Solis expansi, novero a frigore constricta, Teplentur iterum & plantam expandunt. Quomodo aqua vel liquidum ad sum- mum earum cacumen pellatur a suis vasis, ubi aqua naturaliter non altius quam ad 3 6. pedes adscendat, &quaedam tamen arbores sint multo a litores, vide Mal-

,) Vasa secernentia eorum sunt, ubi generale illud liquidum secernitur & separatur in suas diversitates, ut oleum, salem, aquam s sic Aloe & arundo Sacchartua juxta

35쪽

I4 OPERATI INRs juxta se plantata in eodem solo, conficiunt, id est secernunt liquida diversisIima, imo diversa in diversis ejusdem plantae partibus, quae differentia a solis vasis

secernentibus pendet. Α) Receptula plantae sunt ea, quae pinguedinem &alios ejus succos continent; ut enim pinguedo in homine haeret in suis folliculis, & minime movetur, ita etiam plantet suum habent Panniculum adi possim, &supra eum corticem seu cru stam, uti homo cutim: sic etiam in flore hqret pars odoratior quam in soliis, in aliis contra, Certo signo, quod hic sint receptaculavera , quq eos humores colligunt & conservant. s) Excernentia vasa ergo erunt, quq exspirant liquidum superfluum assumtum, talia maxime sunt in radicibus t pars ejus salina in intima parte; aromatica in media & oleosa in externa crusta seu cortice haeret . Certum enim est, qugd.im liquida ab aliis liquidis secreta iterum excerni, sic partes florum odoriferas videmus excerni, sic resina uno tempore est e piosior quam alio, utpote excreta; sic in plantis aromaticis, tempore et stivo, cum aer est admodum calidus, exhalat illa aqua, quq hic in primo processu prodit ast. io. In singulis plantet partibus liquida singula ,

loco vario, hqrentia : . II. Aquosa , vide caput de aqua in prςcedentibus. a. Salina, sunt illa quq in aqua solvi poliunt, sed hic non semper pura sunt in plantis , sed aliquid admixtum est, hetc autem salina in plantis sunt multiplicia. . Oleosa, quet in aqua non solvuntur, sed ad ignem

inflammantur; nec oleum semper est purum, sed ei adhqret semper vel sal, vel aqua, vel terra, vel similis materies, sponte enim rancescit, cujus mutationis causa proprie non est oleum, sed sal adhaerescens. iq. Spirituosa, sunt subtilissima& quet in aqua sol

36쪽

, c. i Gum 003.m sunt p-rtes tenaces, in aqua malubiles, in igne inflammabiles. '

bus continetur aqua, sal&olaum, iritus verbplerumque in floribus&quarundam plantarum fruct usonsiliat; gummota vero, balsama & resinst&l chr.mε plerumDe Corticibus & extremitatibus plantarum adl

clivertarui qtate, siC plantet, hyemali tempore dum glacies resolvitur, aquost erunt, nec oleum eorum fra tum, nec Od r nec sapor, paucis exceptis, deprehen

sus erit subamdus, Cum pauco oleo simplic perm*s dum vero adoli stat planta odorem gratum in flore

Horum liquorum in variis plantis, varus plante Par tibus, Vario anni rempore, variis Iocis sol inarudest varia; hi in omnes eius vireS, Colores, odores Zc Dores sunt varit, sic sunt muno loco colore fi ri rubro, viridi dec. & illud diversa olanto τ'

Carolis rubra ubi ex semine incipit pmd ije lὶ, h bet viridia&rad ices abas, si verbatatue rdix fie

mtim in flore, reliquae vero partes tatbri e. qui nullum spirant Odorem dum nondum apertἶ sunt ubi vero expansi in folia, grati ssimum odorem spitant' ut 3

37쪽

nt Iuminum & alii. Cerasa dum florent, fragrantissi me spirant , fructus verb nihil &c. Idem verum est de sapore, nam uva ubi foret, est omphacissima, ubi vero maturuit gratusima; idem vexum est de omnibus fructibus horaeis; eadem quoque

Tatione variant vires, fructus enim maturi non nocent, immaturi vero quam maXime.

Specifica autem illa vis plandae haeret in receptaculis plantae, sic Aloes succus specificus aurei est coloris , Cichoreorum vero succus in genere est luteus, si sangmaturae herbae; sic in omnibus Tithymalorum generi-hus, Euphorbio, si frangitur folium, lac fundit perfectum sed acerrimum cum vero aeri exponitur, est deleterium&nigrescit. In Chelidonio Majori succus est coloris aurei, haec autem demonstrantur sponte ei. fruere, planta vulnerata, eoque plus, quominus calor contrahit partes versus labia hujus ivulneris, & sic es. fluxus sistatur ι si autem tota planta Contunditur, suC-cus est viridis, quoniam reliquus plantae succus hunc copia superat, & hinc optime dicit Helmontius: distinguenda esse excrementa a nutrimento plantae. Ergo videmus, quantum planta a se ipsa differat pro vario sui incrementi tempore, in hac parte has, in illa alias virtutes habeat: nam planta in una parte saepe purgat , in altera adstringit, & non indiscriminatim haec planta has habet virtutes.si. II. Inter. Omnes hos succos diversos L Io. una est pars nobilissima plantae F. quae tali tempore mutata, tandem calore Solis mutatur & leniter exhalae per vasa excernentia, certis partibus hqrentia: quod experientia demonstrat, has ipsas partes d iversas esse pro varia parte, Pro vario tempore anni, & pro varia

Inter illa exhalantia nobili silmum erit id, quod odorem saporemque plantae gratum spirat, & se per eam

diffundit, ejus enim proprium est, late se diffundere,

38쪽

. Ο Η E M r , is harisus se manifestare, &cerebrum gratissime a me re, Ac mobilissima & nobilissima plantae pars est. Ejus

autem Spiritus fermentativi non tales sunt, quales sermentatione producuntur , v. g. Rosae& similia, posita in aliquo loco, gratissimum spirant odorem, & hae par hes odoriferae constituunt nobilissimum plantae , dc de-huerunt prius omnia vasa transire, antequam eo usique elaboratae fuerint . F. I 2. Hae partes F. D. leni igne expuliae, vaseque non mutante collectae in aquam plantae, constituune Aquam processus primi. Haec aqua continet duo di vesci, c. phimo aquam Communem. Secundo spiritum fragrantem in quo est: odor sapor proprius plantae. Spiritus iterum est duplex ;odora Ierus& saporiferus; haec enim maxime sunt distinguenda, nam non illud, quod odorem dat, daeetiam saporem. Ergo haec aqua ex tribus constat: primo , aqua communi. Secundo, spiritu odori Uro 1 erit O , spiritu saporiferq. Ergo aqua nihil aliua est quam commune vehiculum spirituum vegetabilium. Hic spiritus rector eredjtur esse causa virium specifi- earum vegetabilium ; de soc non male videtur. Experimenta tamen docent, aquis sensibus id est olfacta i& gultu i Iatuis, maximas inesse vires. Sic aqua persica-3arlS- tuae sic exhalavit, maximastis tui I 1 miruin solamen adfert calculosis, vide Boyle: de utilitate physicet experimentali .

Calamus aromati

Cariophylli species hosti

omnes.

Cassia aromat.

parum species . Chamaemelum

a cina

Abrotant species. Ageratum. Alliorum species. Anethum. Angeliza. A nisum.

39쪽

Tanacetum. Tuberosa.

Valeriana seu Phinvictorialis.

Ex ARBORIBUS.

Aurantia. Buxus a Cedrus.

Citrea. .

Guajaeum. JuglanS. Juniperus. Lauri species. LentiscuS. Limonia. Malus persica. Myrtus. Persica.

Philadelphus.

Cinamomum. Cochlearia . Costus odoratus. Coriandrum. Crocus. minum. Dictamni species . Faeniculum, Galanga. Hyssopus. Iasminum a Imperatoria. Laurus. Levisticum. Lilia alba. Lilium convall. album. Macis . Majorana Marum Syriacuma Mentha.Μel issa. Matricaria.

Morus.

Nux juglans is Nasturtii species is Nux mosthac:smyristica. Pinus. Ocymum. Rosa Origanum. Sabina. Porra. . SambuCus. Rosa. Satafras. Salvia. Styrax. Satureja. Titia. F. Iq. Harum plantarum radices v. g. angelicae, ligna, ut salsaphras , cortices ut Cinamomi; oculi, ut primae gemmae uvarum ursinarum nigrarum, Dores uerosar. Lachrymae ut ex vite, Balsami, ut terebinthina,

40쪽

gummi, ut olibanum, Mastiche Sc. aquae sti IIantestic. hanc materiam Continent g. II. I a. omnium maxime flores s hanc ergo aquam primi processus ex partibus praescriptis elicere possumus. Per aquamstillan rem eam inrelligimus , quae ex vulnerata planta, urBetula ejicitur, sic si vitis vulnere. tur , dum pilos emittit, aqua magna quantitate effluit, ita ut, nisi vulnus claudatur, omnis succus effIuat, de vitis ema escat, aqua talis ex Betula & ex arbore juglande laudatur ad calculum & epilepsiam . . g. is. Scopus est fragrant i ssimum hunc spiritum odo. ratum ex plantis separare; id fit excitando, separando, condensando , & tandem colligendo in Iaticem talem: aqua haec vel spiritus diutissime reservari potest. F. 16 Illud sit instrumento quo utuntur Itali ad ta. Ies aquas fragrantissimas eliciendas longiori excipulo& supposito lenissimo igne.Ut autem aqua liqc habeatur optima, tunc eadem re affunditur recentissimis herbis,& repetitur hoc in secunda & tertia vice, tunc est prae stantissima. A est furnulus cupreus. Best alembicus in quem recipitur vapor Ac ex quo recipitur per tubum Cin lagenam D; a) est soramen ad imponendos carbones . E est Iamina cuprea in quam imponuntuT res ad destillationem destinatae. F est fundus furnuli planus. g. i T. Requiritur primo pIanta vel eius pars per conditiones F. Iq. I - recens, maπime odorata, nec fracta, nec contusa, sine ullo alio admisto et omnium optimum

est, si mane rore nondum deciduo colligitur. Primum est clarum , secundum peT se patet , tertium ver probatur, quod si v. g. lilium habes integrum, suaviter olet, si vero conteris intra digitos, non adeo, quia it Iud quod facit odorem, succo planae viscido est involutum: rora nondum dissiparo, quia in ictu omnis planta afrigore condensatur, & ros eam ambit , si jam sol rorem dispellat rursus, multum quoque de fragrantia dispellitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION