장음표시 사용
131쪽
Liber Tertiar. IIS 'que notula ; sed nunc altius, nunc demissius posita, Modis, Narmerisque subseruiret. Quarto utilissimum haec ratio habet usum, in Concentibus potissimum multarum Partium ut vocant, aspectui subij ciendis a praesertim ubi Homophoneses, siue, ut vulgo dicunt Fuge, Imitationes . usurpantur: adeo ut sine his lineis vix exerceri posse videantur. Itaque si semel statuimus veteres ijs
caruisse, eo ferme inducor ut credam in vocum humanarum com
centionibus, parum , vel nihil prorsus usitatos olim fuisse eiusmodi lusus atque inuentiunculas: organicorum quippe melorum siue crumatum alia ratio est: longa enim adsuetudine psallendi tibi sq.canendi potuerunt eas etiam frequentare. Caeterum quatuor haec potissimum aduertere vos hic velim. Primum antiquam illam rationem id praecipue commodi habuisse, quod modulata carmina multo angustius spatium occupabant:quae res magnum nonnuquam commodum praestat: exempli causa in pronunciandis escena tragoedijs, siquid aliquando gestant actores, quod iuuandae
memoria gratia descriptos cantus clam spectatoribus continer
possit: vi in fictorum iaculorum latioribus cuspidibus aliquando fieri vidi. Secundo si ad probe intelligendam hodiernae semaeographiae seu tabulature rationem tot illas ac pene innumeras figurarum species, regulas, obseruationes necesse sit addiscere, ut multi stultissime sibi persuadent, prope est: ut antiquam illam preferendam putem. Tertio secundum veterem methodum multo compendiosius potuisse, ut mihi quidem videtur, pueros olim progymnasmatis operam dantes teretissare , siue progymnasiacis syllabis quoscumque cantus emodulari, quam iuxta hodiernam rationem, plures quam necesse sit syllabas e Guidoniano syst male usurpando, nullaque diagrammata singulis lineis earumque interstit ijs apponendo . Quarto diuersitatem hanc Clauium & si perstitiosum hunc morem diagrammata initio lineamentorii omittendi, tantum habere obscuritatis & confusionis, ut multum laboris , t 'mporis, ac molestie misellis pueris ante deuorandum sit, quam pi mpte atq; expedite omnes phthongos pronuntiare possint,ac 'i : adeo ut paucissimi cantores reperiantur ( o magnum hod triae musice dedecus i qui per omnes claues canere ex
improuis' a deant . Q d malo equidem imperfectioni huius se-
132쪽
IEo De Praestantia Musicae Veterism eographiae tribuere quam cantorum inertiae, Qine omnia mulito vobis liquidiora erunt, cum Donij nostri siue Latinum, stura Gallicum inspexeritis: unde etiam manifestum fiet opinor hodiernam se moeographiam nonnihil immutatam, iuxtaque veterem modum priscumque Graecorum systema concinnatam, duplo saltem faciliorem aptiorem T. futuram. Sed dabo tibi Philopone( vide facilitatem meam) antiquam semeographiam hodierne ut nunc est collatam deteriorem esse: quamuis refragari videatur Zarlinus vester: qui cum hodiernis Graecorum musicis notis (quq tamen longe concedunt antiquis omne cantionum g nus expeditius exprimi posse putet, quam vulgaribus nostris;quid de ijs iudicaturus fuerit vos estimate: ac simul quantum huic cause fidam agnoscite . qui cum tanto suffragio hac in disceptationc optimo iure uti possem, abstinui . Etsi igitur tamquam subduc is rationibus hac in summa, nos Veterator reliquamur, videStamen Philopone quantum adhuc intersit ut nobiscum vos Notia.
tores paria feceritis. Iam vero suo se nobis loco (id est quinto decimo gradu symphoniurgia offert: in qua precipue Nouatorum & si submolestum est hoc nomen Recentiorum desudat industria. immo hanc solam plerique,ut nudius quartus dicebam, Theoricam musicam nuncupant : etsi non magis ad Theoreticam partem pertinet , quam in edificandi facultate Architectura . Huius preceptis ac reguli S 'Omnes fere Recentiorum referti sunt libri et
nemo enim ferme est qui non eamdem brassicam ad satietatem , immo ad fastidium ac nauseam, sepius recoquat: ut iam pudor sit easdem Nenias toties recantare. Contra de hac veterum mirum silentiti; ut ne verbum quidem de contexendis concentibus apud
illorum quemquam, quorum quidem scripta constent, appareat. Quod quale sit,atque unde oriatur inuestigemus, si placet. Multa sunt in communi hominum usu hodie vulgata atq; protrit i, que
cum olim etiam exriterint, nulla tamen eorum apud prisci)S autO-
res mentio extat. Nam ecce Morbilli & Varioli qui vocantur pueriles nempe morbi,quorum nemo fere expers est in Veterumedicorum scriptis non reperiuntur memorati: licet fur exanthematum specie ac vocabulo sint qui putent a 'Grecis comprehensos . Sed certe, cum Varioli saltem, non leuiter egrum assiciant,
133쪽
Liber Tertius. I 2Iae minime periculo vacent; ac propterea propriam curam, cil l tionemque desiderent ; atque e menstrui sanguinis reliquijs, ut opinio est, efflorescant ; nec idcirco ab abs fuisse veteres videantur immunes ; admiratione non caret tam pertin ax in re tanta, silentium. Sic minus equidem miror nullam apud priscos musicae scriptores mentionem ueri syinphoniurgiae,aut quocumque alio nomine hoc artificium appellauerint:presertim cum nec satis multi illi sint, nec prolixi admodum operis : utpote qui non Musicam totam, sed Harmonicam sere partem exponant; ad quam proprie symphoniurgia non spectat. Deinde contrarium prorsus ipsis & nobis eueniebat . illi non in musica solum, sed de in alijs facultatibus scientiam potius ac theoriam ; nos ex aduerso magis praxin ; atque effectionem in pretio habemus. Quocirca cum Archimedes non minus bonus fuerit Mechanicus, quam Geometra ; de mechanica nullos, de geometria multos atque egregios libros reliquit. Scitum etiam est diuinum illum Platonem scientiam & cognitionem rerum haud paulo prqstantiorem manuum opere ac peritia, quam ipse vocat, pronuntiasse . quod
tum in Dialogo de Philosophia( qui etiam Amatores inscribitur)tum alijs suis libris aperte profitetur. Quid quod multae artes,
quo magis protritae sunt atque vulgares, eo pauciores reperium tur qui operaepre tum putent eas in litteras mitti. pistorum enim siue pani cum opificiu nunum est ex maxine necessarijs, atque ubique fere vigentibus: & tamen cum multis pr*ceptis constet, nec pauciorum obseruationum cautionumque indigeat,nullus extat, quod sciam, scriptor Italice, Gallice,& Hispanice,qui seorsim saltem hanc tractationem peregerit . quamuis in abstrusioribus libris rimandis; & in Indices referendis satis diligentem operama impenderim. Quod consimili ratione priscae illi symphoniurgiae, seu inusiurgiae euenisse crediderim: praesertim cum eiusmod disciplina sit, quae opere atque exercitatione potius, quam praecemptis &subtili quadam indagine consistat. Nam etsi in Recentiorum libris complura eiusmodi praecepta aceruatim congesta reperiuntur, si verum tamen Philopone fateri vis, pleraque eorum nec consummatissimi quidem Musurgi mente ac memoria comoribus quibusdam, & capitalioribus
134쪽
xceptis,reliqua exercitatione potius ac longa componendi eo suetudine perdiscuntur, quam e commentarijs mulargorum. Mi to quod eius doctrinae maxima pars ad symphonias potius Instr mentorum; aut humanarum etiam vocum, scd sine ulla sermonis ac sententiae efformatione teretissantium ( in queis unica tantum deieci alio sine ulla assc etuum imitatione requiritur quam in concentibus hypothcsin aliquam ac sententiam, siue metrice, suo etiam soluta oratione continentibus : in quibus non modo minum liores eae regulae ac praeceptiunculae non obseruantur; sed affectuum sententiarum l. exprimendarum causa, multae etiam disi nantiae, aliaq: communibus regulis aduersantia,non absurde Usurpantur. Atenim excogitarunt etiam tabulas ad quas in singulis syncrusibus quiuis nouitius tiro recurrens, emendate, hoc est sine dissonati aru viiijs,componere possit. cuiusmodi sunt apud Za linum Instita par. 3. cap. q8. Quadriciniorum Regulae, De Vnisono Regula plinia . si Neiodus uni sonat cum Mefodo grauiore , Hy; palodus autem ternaria distabit ab eodem grauiore Mel odo, Mes dati acutior Diapente vel fenariam e ciet Apra Hypatodam . Secunda . Sin autem Hypatodas Diapente distabit sib grauiore Melo Acutior Mesedus ternaria vel devaria distahit supra 'stato dum : alia a . eiusdem generis. De qua methodo prius hoc statuo eam esse usque adeo taedij molestiae q. plenam, ut vix ullus tam patiens & studio musicae flagrans tiro reperiri posse videatur, quod paulo ante diceba, qui memoriter eam coprehendere velit; at a. illuc medit tiones suas redigerer deinde inscitiam atque usummam Praeferre. Neque est quod supercilium adducas Philopone : st timenim iudicabis iurene an iniuria id affirmem . Vera atqum emendata symphoniurgiae methodus (qua veteres illos magistros
usos fuisse conijcio ) in Diuisione Diapason fundari debet .
quod verum ac solidum est omnium concentuum, ac totiuS mutacae fundamentum. Finge porro me magistrum esse; te vero Eumolpe discipulum meum: primum ego tibi demonstrarem quot modis Diapason diuidatur; nempe tribus: primo in Diapente ac, Diatessaron: secundo in Ditonum ac Senariam minorem: postremmo in Trihemitonium ac Senariam maiorem. Duas autem illas Senarias nihil aliud esse quam Diatessaron alterutri Ternarior as
135쪽
, 'Liger Tertius. Iasiunctam , quae,siue maior est, Senariam maiorem essicit: siue inbnor minorem . tum adderem etiam duas illaSTernarias contui
Stas Diapente constare: seu potius Diapente in eas resolui: indeq; essici ut Diapason interuallum unica syncrusi in tres tanta consonantias diuidi possit:geminas videlicet ternarias,ac diatessaron; nec plures quaternis vocibus recipere: cum interuallauno semper pauciora sint quam illorum termini siue voces . Adij- cerem postea hanc eamdem diuisione atque syncrusim sexies v riari posse: tradita etiam uniuersali formula variationum ex arte combinatoria si velles. Nam cum Diatessaron uno ex his locis statuenda necessario sit, summo, medio, infimo; eique alter tram ternariam superponi vel subijci; sequitur nullam aliam praeterea permutationem essici posse. atque haec omnia exemplis praesenteque palimpsesto manifestiora facerem. Ostenderem po stea ampliora quam Diapason interualla nihil aliud esse quam repetitiones eorum quae intra illam sunt ut Numeri, qui denarium excedunt, inferioribus respondent; undecimus primo; duodeciamus secundo: & deinceps: sic octauam vocem aequipollere primo(& consequenter Diapason unisono) nonam porro secundae:
deinde decimam tertiae; ac propterea Denta iam consonantiam Ternariae : quae prout maior minorue est, tanta etiam Denaria ecficitur. Atque cum haec prima sit supra Diapason consonantia,si concentus termini intra hunc limitem consistant, pentadicti eum effici posse : scilicet ex quinque Partibus ut vocant constantem:
eodemque ordine usque ad integram Disdiapason ( quae veteris systematis mensura erat procederem: singilliatim ostendens quotcumque additis consonatijs,totidem adiungi posse Partes siue Voces diuersas t eamdemq. rationem esse de ulterioribus interuallis Disdiapason excedenxibus: siue ordinalibus numeris, puta quir tadecima, sextadecima, & caeteris, siue ipsis consonantiarum nominibus indicentur;exempli gratia Diton vel Trihemitonio Epidis diapason, & similibus. ibus vel rudi Minerua designatis,
ostensaque vi ac proprietate Pseudodiatessaron ac rhi: Pseudodiapente;siue Triton falsaeque quinariae, exponerem deinceps quae consonantiae proxime copulari possint: nullae videlicet eius
dem generis; sed qu*escumque aliae, quae non modo diuersae sint,
136쪽
sed etiam simplices siue insecabiles : vel etiamsi compostae sint,
secabiles, si ex illarum copulatione nulla extremorum dissonanti arcsuli et . Nec tantum Polysymphoniae vim ac naturam; sed etiam Eulytiphonia indicarem; videlicet 'Laenam consonantia alteri relata, grauiorem vel acutiorem congruentius postulcti cum. Quibus tamquam Horentis symphoniurgite traditis, reluquam hanc duodecim vel quindecim adsumtunmr
gidis adiectis, absolucri in . Atque ita qua doctri na dimidiati vel integri armi spatio hodierni Musurgi (te semper Philopone exciario ) perfunguntur; partim ob prauam illam methodum quam abat bari seculi magistris per manus acceperunt; partim quo diutius haec cultura fructificet, unico ferme die idoneum nactus ingenium consummarean. Non quod id lassiceret ad elegantes, su uesque suisque omnibus dotibus absolutas concentiones componendas ; neqile enim vel integri anni disciplina satis ad id foret: nisi longa exercitatio ; & quod praecipue hic valet, naturali S quq-dam vena atque ubertas ingenij accederet; qua si quis praeditus adolescens ac longo praeterea canendi usia exercitatus, firmaque praeterea memoria praeditus ( ut multarum cantionum, modulationum , thythmorumque meminerit) nihil est quod in hoc genere non facillime consequi possit. Nec mirum : nam nec in poetiacae quoque studijs utique sufficit metrica artem quantumuis longo tempore percepisse, nisi diutinus componendi usus, assiduaq. Ioetarum lc cito, praeter ingenij docilitatem, accedat. Immo , Ut hic praestat vel liuem ac perfunctoriam Cperam grammaticis dedisse; multo vero diligenti si imam pungendis carminibu S, ac melioribus poetis lectitandis: sic in compositione concentuum satis est praecipua quaeque praecepta cognouisse et modicam l. operam nauasse symphoniurgis; longe vero uberiorem Melopoeis et tum
vcIo eorum Mesodias , concentiones t. accurate excutere : com
munem quamdam rationem animo infigere: ac plurimum Di grammatis & Palimpsesto uti. Ex hactenus dictis igitur haec duo conficere possumus. primum in quo artificio recentiores Musu gi magnopere se venditant, atq. iactant, non perinde magni mo- Iiminis, operisque illud esse . secundum cum Symphoniurgia
duplex sit, altera simplicior atque ordinaria; quae sine homopli
137쪽
Liber Tertius. Iasnesbus atque eiuscemodi parergis decurrit: altera artificiosior, que tali genere condimentorum symphonias suas exornat atqu disponit: & de priori quidem dubitari non possit, quin antiquitus usitata fuerit; de posteriori nonnihil ambigere liceat: circa illam
quidem tanto piaestantiorem fuisse antiquoru rationem, ut si ad aequilibrium reducantur hinc elaboratius artificium,illinc methodus illustrior aptiorque, si non praeponderare, at aequiponderare certe haec videatur. Quid si innumeras vocabulorum impropri diates ac sordes in hanc litem imputem P Dicet aliquis parum referre in disciplinarum tractatione an quis non elegantissime Io- quatur; modo sententiam suam apte luculentet q. declaret . atqui hoc ipsum urgere possum, multas eiusnodi occurrere in hodierna symphoniurgia locutiones,quae a naysterio tu vestrorum expertibus vix intelligi queant. Nam quis per Deum Immortalem intelligat e.D in Bicin s Metalli eius cemodi Lemmata Tertia pars si tibi viguebitur Canonis Iubaiarassaron sc. Ac de Symphoniurgia quidem hactenus in qua si tam parum vos Neoterici prae antiquis excellitis videsis Philopone ne lis deplorata propemodum sit:
tres enim dumtaxat partes examinandae supersunt . Tum Philopo-nus; Enimuero hoc est Triumphum ante victoriam canere. Quin potius cccc ut ne diutius expectem quid dignum tali coetu atque apparatu de Hypocritica diei uius sis: &an Histrioniam quoque nos velis addiscere : immo sensim ex Histrionibus Circulatores euadere. Et Eumolpus . .Hoc unum deerat s licet vino modo Histriones infelicem Musicam commercio suo poli ant quod iam audio Venetijs adornari sed &Musicis necesse sit forense ac theatricum pulpitum ascendere; si omnes huius a tis numeros implere velint. Hi Charidorus vultu turlatior, Nisi cauillari (inqvit argutarique desinitis, ego Actionem meam e v stigio desinam. Et cum a quantum dubitanti similis haesi si , Sed no seciam inquii ) ne desertum fuisse a me vadimonium Philopone glorieris; atq idcirco litem tibi adiudicari postules. In memoriam potius tibi reuocabo tres esse Hypocritice siue partes siue species; ut paulo ante dicebam; quarum prima ad oratores proprie spectat; secunda ad histriones; tertia ad eos qui peculiariter sali tores diciantur . apud Graecos orchesis ; vulgo autem Bal rani:
138쪽
ias De Praestantia Musicae Veteris
quamuis pro veterum consuetudine indiscriminatim secundos ac tertios accipere possemus. Notum enim eruditis est Pantomimos olim Histrioniam cum saltatoria miscuisseratq. utrobiq. admirabbliter excelluisse Quare non est cur tantopere uterq. vestrum Musicae atq. Histrioniae commercium expauescat; ac propterea elegatissimam hanc partem a professione vestra abiudicet: Praesertim
cum honestiores multi hodie huic studio dediti sint; ut olim in Graecia, sic nunc in Italia, Hispania, Gallia , Britannia : contra quam apud Romanos fiebat; Quo magis non tolerabile tantum: sed &laudabile mihi videtur iuuenu illorum institutum qui Theatralem
ac Scenicam artem Musicae illecebris atq. ornamentis gratiorem efficere nunc Venetijs student: animati credo eorum Dramatum Exemplo,quae a Principibus viris cum modulatione es cantu ad mo rem veterum magnifice exhibita,Florentiae primum mox Mantve,
Parinae, atque in hac ipsa Vrbe incredibili plausu excepta sunt. Et quamquam sui questus causa oppidatim artificium suum , additis
etia machinis, luculentoq. apparatu circumlaturi sunt, ut aiunt;laudandum nihilominus eorum consilium est: siquidem pro indoctis hisce atq. insulsis comoedijs, quae passim scenam occupant, lautius aliquanto ac solidius oblectamentum ingerent per hilariores dies splendidis Italiae ciuitatibus: ac tristitiam seculi nonnihil dete gent: praesertim si rite atq. ordine res ab ijs administrabitur: atq.
eiusmodi fabulas edent,que notam nouitate argumenti, quam decore atq. Ornatu eniteant: nec carminum elegantia aptaq. modulatione destituantur: iustaq. sint magnitudine hoc est no nimis contractae; quales initio exhibitae sunt: aut iusto prolixiores , ut ea quam noster ille aretalogus ludis Delphini natalitijs exhibuit: necvnicam tantum multotieS iterandam, sed ternas saltem,quaternaS-que condiscant. Quibus si acquiescere poterunt, non imperitorudumtaxat; sed elegantiorum etiam atq. eruditorum suffragia plau , sus . elicient .Sed haec obiter, ac per transennam dicta sunto. Iam vero ut Hypocriticam aggrediar; priores duas eius parteS, nonis grauate missas facio: cum alteram quidem ( quae ad oratores pe tinet) quam diligenter antiqui coluerint, coniecturam facer possitis multis ex autoribus: praecipue vero ex Ludovici Cressolij
Soc. Iesu eruditissim' elaboratissimoque opere Vacationum A
139쪽
Liber Teritur. I a Ttumnalium; tametsi Rhythmim ipsum vix leuiter perstringat: ab
teram tum demum adumbraturum vobis me sperem, cum nostri illius sodalis Rerum Theatralium commentarius exibit lucenia . Igitur Orchesticam solam, quae tertia erat, ad examen reuocabimus. De cuius antiqua praestantia coniecturam facere ex eo primum potestis, quod multi atque insignes scriptores de ea vel speciatim ac seorsim , vel coniunctim ac generatim cum Hypocritia ca diligenter commentati sunt(quod Lucianus alijque testantur ut magnus ille Aristoxenus de Tragica saltatione, quam Emm Iian vocabante vi Aristocles; quem de choris complures scripsisse libros ex Athengo memorabam: ut is, quem dixi Lucianus si gulari libro ad eam rem dicato,qui solus superstes est: vi alij qu
rum nomen vetustas obliterauit. Hodie vero, etsi nonnulli eidem huic argumento manus admoliti sunt; nihil fere nisi valde tritum ac Vulgare protulerunt: utpote rudes atque ineruditi homines:&iri ipso tantum opere ac saltandi actu exercitati Secundo ex compluribus saltationum speciebus ac nominibus, que aliud Graecos scriptores, prscipue grammaticos memorantur et nonnullaequo etiam describuntur; ut Carpaea quae dicebatur, apta Xenopho
tem lib. 6. De Cyri expeditione. Tertio quod sicut ex ea diue sitate institutorum, morum, atq. linguarum, quibus ij populi usi
sunt, qui in Graecorum gentem coaluerunt, vel ipsis longo tempore paruerunt, probabili conicetura Donius noster collegit in gnam inde varictatem extatisse in cantibus ac melesi; ita etiam in orchestica faculta te contigisse consentaneum est:praesertim cum Orientales illos populos agilitate corporis , animique alacritate, hodie etiam quantumuis barbariae situ, ac veterno edatos, praestare videamus:vt Syros, Tgyptios . : multori. Graecorum populos,& alijs saltationum speciebus , & armatis potissimum acri studio incubuisse sciamus: vi Arcadas, Spartanos, Cretenses: qui etiam nunc pyrrhichae quamdam speciem impenso studio exercere feruntur; prssertim qui supra Sphachiam accolunt montani homines atque agrestes. Quam meam coniecturam valde confirmant ea quae de nonnullis Americanorum saltationibus, choreisque narrantur: qui quamuis plane rudes ac moribus rincondiri sint 1addo etiam constitutione corporis ut plurimum phlegmatb
140쪽
t 1 De Praestantia Musicae Veteris
ca; nec ullo modo cum veris atque Orientalibus Indis, nedum cuGraecis Syris atque AEgyptijs comparandi, eximiam & mirandam in ijs concinnitatem , ob diutinam videlicet ac pertinacem exe citationem , ostentant . Quarto cum multae sint saltationum formae ac diuersitates; aliae nempe motoriae, aliae statariae, aliae s datae, aliae laboriota, aliae simplices , aliae armatae, aliae quae pedes tantum &crura figurant, aliae quae etiam manus & brachia varijs gestibus formant, aliae quae totum corpus mirabili vari Mte flectunt versant distorquent, aliae quae actuosis gestibus omnia pene solertissime imitantur; unde chironomiae lex & Pantomimorum orchemata fluxerunt; cum tot inquam sint, vel potius fuerint, earum varietates & gradus, hodie dumtaxat simpliciores,
leuisque negotij usurpantur; ab honestioribus praesertim hominibus . Nam quae apud rusticos vigent, laboriosae magis aliquanto sunt; sed inconditae prorsus, atque inelegantes. olim vero Deus bone quanto studio, qua curiositate, qua diligentia, qua aemulatione, saltandi artificium ac disciplina effloruit i Vix equidem credo ullam Musicae partem ab antiquis Graecis diligentius excultam fui fla. Adijce quod nihil frequentius fuerit in veterum Ethnicorum festis, sacrisque solemnibus, quam multiplices O natissimisque chori: unde professionis istius vetusta dignitas satis
clucet. Mitto Lacedaemonios modulato ad tibiam gressu in acie processisse , ut antea diximus: tres praecipuas Dramatum species Tragicam, Comicam atque Satyricam, conuenienteS ac promprias habuisse totidem saltationum formas Emmeliam, Chord cem, Sicinnidem: nobiliores etiam pueros diligenter eam exe cuisse: unde legimus apud Suetonium triumphalibus C. Caesaris
Dictatoris ludis Pyrrhicham desaltasse Asiae Bithyniaeque princiapum liberos . nihil frequentius in veterum cuiuscumque gen ris libris occurrere quam Saltatorum ac Saltatricum, Ludionum
Thymelicorum ac Pantomimorum nomina: coronas,statuaS, caeteraque praemia atque honores ipsis delatos ; non antiquioribus tantum seculis ; sed etiam postea Christianis Principibus Constantinopoli regnantibus: multos Romanorum proceres lautius viatae genus sectantes, atque in his etiam foeminas priuatim domi
