De praestantia music©Œ veteris : libri tres totidem dialogis comprehensi in quibus vetus ac recens musica, cum singulis earum partibus, accurate inter se conferunter ; adiecto ad finem Onomastico selectorum vocabulorum, ad hanc facultatem cum elegant

발행: 1647년

분량: 182페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

pretio ponitur exlesta aliquod Scolia a suis musicis numeris absolutum, quam grauissimum quodcumque Heroicum poema, quantumuis apte scienterq.modulatum, siue quod maius intextu, ei sit artificium; seu quod musicam poesi praeferunt, concordemque sonitum nudae distioni , seu quod nemo adhuc sublimem, ac

vere poeticum sermonem, longoque verborum ambitu suspensu, apto congruentique melodiae genere temperauit; seu quod temere haec in vulgus opinio manavit; seu demum quamcum l. aliam ob causam: neque enim id modo quaerimus ; sed potius hodiernae musicae vicem dolemus: cui cum sorore sua poesi tam male conuenit, ut pulchior ac dignior huius pars despicatior illi sit: quod quanti faciendum vobis videatur, vestri iudicij est: mihi quidem

multum momenti ad deprimendum recentioris musicae fastigium, haec discordia habere videtur. Verum age canticorum veterum ac recentium phrasin, sermonemque paulisper contemplemurmo ut poeticas horum atque illorurii virtutes deducamus in certamenc mihi enim haec cautio est, ne genus irritabile vatum in me, mea I. causa in antiqua musicam plane orbam, viduam, inopemq. rerum omnium prouocem sed ut nudam tantum dictionem censoriae

virgae subijciam. Ea porro qualis sitan Latinis sacrisque canticis

c quae & vernaculorum numerum longe superant; multoque se quentins, maiorique apparatu concinuntur) quis non videt, aut quibus e fontibus ducatur:Nempe e sacrae paginae libris,ac verbis multifariam consarcinatis;ac nonnunquam arbitrio indoctissimorum hominum interpolatis: quae ut pietate praestent ac sanctinionia (quae maxima sine dubio in ijs est tamen nec puritatem phrasis, neque elegantiam sententiarum ; nec concinnitatem numero rum; aut quidquam aliud habent ad musicam factum atq.idoneu. Non dico nunc omnes fere eiusmodi sacras cantiones prosa or tione constare; ac propterea praecipuam leporis & gratis partem, quae in vincto numeris sermone tantopere placet, amittere. Non

dico repertos esse symphoniurgos qui sacram IESU CHRISTI genesin Hebraicis nominibus totam contextam ( qua nihil fingi potest alienum magis a musica ) modulatis iustisque concentibus temperauerint: Germanis enim atque Heluetijs id fortasse licuerit. Non doleo tantum temporis at l. operae a consummatissimis,s musiur-

102쪽

so De mantia Musicae Veteris

mus urgis in tam multis ,immo fere innumeris eiusmodI' Motettis ut vocant ( quae Diuinas certe laudes quoquomodo continent impensum fuisse; sed potius elegantiores, aptioresque, pirusque simul ac religiosas hypotheses delectas ab ijs ad modulandum non esse succenseo . Sed de his satis: reliqua enim quae ad hoc

spectant argumentum e Donij nostri lucubratione, qua De Musca dacra prae manibus habet , petere vobis licebit. Cuius quidem, nuperrime gustum exhibuit in ea Dissertatione quam in Acad mla Basiliana frequenti conuentu habuit: cui vos interfuisse non dubito. Verum non obscure videtis infelicem hodiernae musicae conditionem; quae praecipua sui parte, sermone videlicet, tam manca sit atque inculta. Sed & hoc parui testimabunt credo musicastri quidam insulsi, & Melorhaptae potius quam Melophi; qui

dictionem atque sententiam adeo non nauci faciunt, ut seruir eam cogant intolerabili facinore famulae suae symphoniurgiae. Quid enim aliud est Mele prius componere, deinde ijs carmina sermonemque aptare quod inuita ut aiunt Minerva ; seu potius inuitis Musis & Gratijs omnibus, quoquomodo id cadat , semperi

cssicitur, ut nudius tertius dicebam. distorquenda enim plerumque est Omnis recta emendataque pronunciatior confundendae accentuum leges et longa tempora corripienda; producenda breuia : ac barbaris quibusdam inconcinnisque paretcysmis vocabula distrahenda sunt. Sed de Metrica ac Melodica satis: in qua ibquido videtis, non minori excellentiae quam aetatis interuallo ab antiquis nos esse superatos . Potior vero causa est Melopoeiae (cui Octauum assignauimus locum) quam multo quam hodie absolutiorem fuisse apud veteres Grecos, quo pacto demonstrabimus icum nullum fere supellit antiquarum cantionum vestigium: Nam

fragmenta quq extant Nomorum aliquot Dionysij cuiusdam pr' stantissimi poetae ac musici ( quem Thebanum illum esse Pindaro

aetate supparem non temere Donius suspicatur) nihilo fere maiorem veteris Melopoeiae nobis gustum praebent, quam si penitui inmtercidissent: cum maxima eorum Diagrammatum parS deperie-xit . Quibusnam igitur assinmentis utemur 8 communabns

ac de uniuerso musicae statu depromptis: tum proprijs quibusdam aruius loci; ac demum firmissimis coniecturis . Natri si haec ars

103쪽

rliber Secundus . yrtes lacullast ulta tot sesertissimis ingenijs acutisfime nationis e

culta atque honoribus fouebatur: tanta erant in , dignatione eius professores: tam eximie elaboratae videmus eius quasi germanam sororem poesim: tantum illam valuisse ad coibmouendos affectus grauissimi testantur aut res; qui possumus eadem existimare non omni ex parte absolutissimam fuisse e Deinde cum ex tribus Melodiarum generibus secundum vix leuiter Neoterici degustarint; tertium ne attigerint quidem; quonam pacto cum priscis certabimus, qui singulis ijs tribus, & mixtirn, ac seorsim vulgo utebantur ; suasque cantiones mirifice ijs propterea variabant. Sed quid tria Genera dico; cum plures etiam adhii buerint species siue colores csic enim a me dicuntur , quas Gruci in apposite nuncupabant; in Chromatico saltem ac Diutonico

Genere e Nam etsi non omnes eae diuisiones Tetrachordi , quae varijs autoribus tribuantur, tamquam diuerse, in opus assumi potuerunt, ut Franciscus Patritius existimasse videtur; tamen sex se temue ex ijs proculdubio in usum venisse apparet, si,qua ratione de hs loquantur Aristoxenus ac Ptolomeus,animum aduertamus; ut enucleatius a Donio nostro in suis scriptis ostensum est. Sed ubi Tonorum siue Harmoniarum diuersitatem omitto: quq vel sola infinitis partibus priscam Melopoeia locupletiorem hac nostramisse declarat e quam nescio felicius ne an infelicius ab eodem Donio restitutam fuisse dicam Felix enim in eo fuit quod mat riam oppido dissicillimam, atque undique fere tenebris obsitam; nulliis propemodum adiutus auxilijs; sed suo Marte, suis laboriabus, vigilijs,ac sumptibus adeo plane explicauit, atque hodierno usui aptauit, ut nullo negotio & ad opus cantionum tam organicarum,quam vocalium deduci; & Diagrammatis perscribi; & I strumentis ad eum usum factis pulsari queat . Infelix quod rem proculdubio utilissimam tam pauci adhuc amplexati fuerint atq. perceperint: maiori ne dicam ipsorum culpa, qui de successu per ignauiam desperant, an seculi infamia, quod erectioribus ing nijs usque adeo est infestum Qu'quomodo autem res sese habeat, multum hic veteres Musici Neotericos precesserunt. dvultis amplius .e ego etiam ex sacris quibusdam Melesi, qui ilia Ecclesijs tum sca tum Latina canuntur , vel priscarum atque

104쪽

De Praestantia Musicae Veteris

Ethnicarum cantionum pulchritudinem, concipi animo posse cre diderim. nam si vetustissima quaeque pulcherrima esse , n

stimus ( nec dubito quin a primaeue usque Ecclesiae temporibus;& ante magnam illam quam dicebam catastrophem quodam ad nos deducta sint) quid tamdem de illis iudicabimus, quae a Mutacis haud paulo peritioribus condita fuerunt ; & in quibus omnis

suauitas, pathos, ac lasciuia quaerebaruri non ut apud christianos veteres, nuda quaedam ac pia simplicitas: quae sanctissimis castis. simisque nostris institutis conueniret.Nam harum quidem fabros, praestantes sanctitate viros Gelasium, Gregorium, Ioannem D

mascenum nemo sane opinor cum Timotheo , Philoxeno , ac reliquis eius classis comparauerit. Quare minime ego Herculi Bi trigario assentior, qui antiquas Ecclesiae psalmodias, ob earum suauitatem, a Graecanicis illis atque Ethnicis mutuatas fuisse credidit : praesertim cum Graeciae Antistites adeo religiosos fuisse viaudeam, ut ad abolendam veterum melodiarum memoriam ( qu rum multae vel superstitionem, vel lasciuiam redolebant nouata quaedam Diagrammata quibus hodieque Graeci sacerdotes utuntur adinvenerint. quae longo tamen interuallo antiquioribus ilialis cedunt; atque omne propemodum verae sinceraeque musicae vestigium deleverunt. sed de hoc quidem opportunius alias ta lasse dicetur . Iam vero minime illud mirandum vobis aut cuiqua posthac videri poterit,post tot iam secula melodiarum veterum nullum fere superesse vestigium: ac nihilominus eorum excelle tiam usque adeo a me praedicari. Melopoeie respon det Rhythmopoeia; effectricis musicae no obscure & ipsa pars: cuia ius antiquus status & constitutio quantum recenti huic praestet, non dissicile probatu est. Nam cum ex tribus summis Rhythmo

rum generibus, quibus prisci artifices utebantur, parili,duplo &sescupio, siue sesquialtero (quae alijs nominibus vocantur Dactylicum, Iambicum, Paronicum tertium nobis desit, ex prioribus duobus quodammodo compositum, quid superest nisi ut nostram

egestatem ac negligentiam, antiquorum vero copiam ac dilige tiam agnoscamus Mirum scio & hoc cuipiam videbitur: verum tamen aut ei sum, ut vel RG pr frage inspiciat, quae super hac re

Donius noster,appositis etiam exemplis disseruit in Adnotationb

105쪽

Liber Se cundus . bus suis ad Compendium de Generibus ac Tonis muscae . Quare si ulla in re,hic certe hodiernorum Musurgorum incrodibile quadam oscitantiam mirari licet; qui cum infinitis prope Rhythmicorum temporum notis, ut nudiustertius dicebam, suos referserint libros; ac maximam Rhythmorum varietatem possidere sta utent; si res ad calculum redigatur, valde inopes reperiuntur.

Quid posteae cum antiqui in temporum dimensionibus ordine synthetico usi sint ( a minimo enim momento quod cani potest, inciapiebant, eoque sepius adiuncto longiora spatia efficiebant) r centiores dialytico flongissima enim duratione posita quam M

xima vocant, eam continue bifaria diuidunt; donec ad decimas extam,sive etia tricesimasecundam unius Rhy thm seu mensurae partem perueniant)longe comodiorimultas ob causas,eoru ratio fuit: maxime q. quod imparis numeri notulas, Ut quinorum aut septe norum temporum, facilius figurare poterant,qua recentiores; qui post singulas Rhythmicas notas,ubi eas dimidio augere volunt, punctum apponunt; atque in mutationibus Generum Rhythmicorum , exempli causa cum a parili transitur ad duplum, eo modo propria atque intrinseca Notarum potestas certior ac stabilior erat, quam secundum hodiernam praxin; in qua incertus plane est atque erraticus notarum valor. Quod si I siythimicam manuupedumue percussionem, quae in Arsin ac Thesin diuiditur, attem damus , longe hic etiam feliciores,vel solertiorcs potius fuisse videntur antiqui. Illi enim ab Arsi incipiebant, nos a Thesi: atqui multo commodius ac rationabilius est, incipiente cuiuscumque generiS cantu concentuque, manum prius quiescentem attollere , postea deprimere, quam initio suspensam tenere , mox eam, demittendo Rhythmum exordiri . od etiam confirmat rincepta uulgo consuetudo notandarum Deductionum,quas Ag gas Graeci uocante primo enim Ascensus, deinde Descensus poni solet . praeterea recentiores quietem infernam ac supernam proprie ut Rhythmi partes considerant; sublationem uero ac d missionem manus per accidens tantum : e contrario ueteres harummo tiones praecipue attendebant; quietem uero cosequenter dumtaxat et& quidem congruentius multo ac rationabilius : nam si

tempui duratio mo placet, tempotum autem

106쪽

s De Praestantia Musicae Veteris

tem mensura Rhythmus, longe consultius est Motionem quam quietem metiri: praesertim cum id etiam facilius fiat: multo enim magis equabilitatem seruare possumus sublationis ac demissionis; , easque oculis metiri, quam utramlibet stationem; siue quae su sum, siue quae deorsum fit. Iam vero Phonascia in distributio rapnostra decimo loco se nobis ingerit: quae quatenus addicinae partem reuocatur, tota penitus obsolevit: quatenus aute tuendae perficiendaeque vocis rationem naturalibus quibusdania remedijs tradit, disseminata leuiter est in nonnullis fortasse r centiorum Musurgorum commentarijs : proprios certe scriptores non habet. Antiquitus autem peculiaribus priuisque operibus, siue rei musicae, siue alterius professionis autoribuS comprehemissem fuisse, ac diligentissime explicatam, multa indicio sunt: praecipue vero fragmenta quaedam,quae curiosus huiusmodi rerum i uestigator Franciscus Patricius in suas Discussiones Peripateticas

retulit. Illud non omiserim Graecos otatores vociS exercitationes . .

ex Phonascorum praescripto diutissime usurpasse; ut M. Tullius lib. r. de Oratore testatur. immo etiam Romanos priscos corumdem opera frequenter usos fuisse. Itaq. Augustus Caesar inter tot tantasque occupationes, quibus maximum ab omni memoria Imperium regebat ac tutabatur, assidue operam phonasco dedit. quem tamen rei musicae studiosum fuisse nemo litteris prodidit. nam de Nerone quidem minus mirandum; qui, ut Suetonius seriabit , Nihil feris vel ioco egit, nisi astante pharaaso, qui moraeret par eeret arter ijs, ac sudarium adcs applicaret. De Progymnastica quoque ( quae undecimo loco phonasciam consequitur pauca dicenda sunt: propediem enim exiturum in lucem speramus alterutrum

saltem Donij nostri opus, siue quod Latine , siue quod Gallic circa hanc hypothesin conscripsit; ubi se planissime ostensurum

profitetur, quanto aptius&commodius veteres Graeci primum. musice tirocinium, canendiq. meditationes exsequuti fuerint, qua

recetiores Latini, ex Guidonis instituto senis; aut,ut nouissimi quidam Belgas Gallosque sequuti, septenis; adeo ut in praeexercitamentis inusicis non paucorum mensium compendium fieri posso existimet, si iuxta ritum veterem amputatis duabus syllabis,non eptima adscita ecphoneses harmonicorum interuallorum addia

107쪽

Liber neu tauriscantur,vsumefiturque. Quare quod Arretinus ille monachiis

gloriatur suum illud commetatum maximo teniporis compendio musicam addiscentibus profuturum; partim verum, partim fabium existimanduin: verum,si cum proximis ante illum seculis, quibus vetustiorum syllabarum (de progymnasticis me loqui intelligitis) memoria exoleverat, comparatio fiat . Falsum, si cum prisca aetate, qua Graecorum Romanorumque res florebant. & quatuor hae syllabae et--, τῶ, - usu vigebant: quarum ad exemplum resectis duabus hodiernis,totaque progymnasmatum ratione in meliorem ordinem redacta, multo faciliorem euasuram musicam disciplinam Donius noster affirmatissime contendit: atque adeo communi etiam Systemate ( quod a Guidone senariae maioris spatio auctum Philopon ut magnum aliquod musicae incrementum commemorasti ad antiquam mensuram redacto, longe commodiorem eius explicationem atque usum fore asseuerat . qua in re non prius ei assentiatis volo , quam alterutrum saltem librum legeritis. Interea satisfactum tibi a me Philopone putato circa ea propter quae ex Guidonianis inuentis Recentiorum praxin ac methodum collaudabas; antiquorum aut em despiciebas. Quod magnum equidem paradoxum& tibi atque alijs visum iri facitra patior ; dum eius aliquando veritas elucescat. Sed quoniam opinione nostra longius, ut videtis,haec disputatio processit, multaeq; adhuc Musicae partes expendendae supersunt: nos hamaa caelo Wrac stat , ut Vergilius noster ait; vereorque ne lassitudo ac tedium tam prolixi insulsique sermonis vobis oboriatur; libenter, quandocumque iusseritis, interquiescam, Tum Polyaenus , Idem inartii, suadeo: modo ne Philoponus noster malit euestigio quaedam refellere: aut si qua obscuriora visa fuerint, ea paulo clarius exponi desideret. Philo honoso faciam. nam .

etsi tam multa, mihique inaudita in hoc sterili exilique argumento colligi potuisse non sine stupore quodam demiratus sum(quod

facile obseruare potuistis) inficiari tame ea nec volo, nec possum; ne egregiam ac spectatam Charidori fidem , in tot prolatis i estimonijs in dubium vocein: aut ex inopinato cum valente, pro beq; armis instructo aduersario , ipse inermis riser potius quam co infligam. Quamuis porro vocabula quaedam abstrusiora aures m eas

108쪽

ys De Praestantiam irae isti ru

praeteritolatierint; minime tamen operaepretium duco eorum loterpretationem nunc exigere ; cum ex ipsa serie contextuqoe se monis quid valeant satis superque videar assecutus. Cras igitur, si vobis placer & vacat, reliqua commodius transigemus . Cum idem omnes annuissent, caeteri discesserunt, Charidorus in M seum suum , reliquam Actionis partem summatim in crastinuam ordinaturus, ascendit.

UBER

109쪽

DE PRAESTANTIA

MVSICAE VETERIS

LIBER TERTIUS.

OS T ER A lux oritur mulio gratissima ( ut veteris poetae carmen usurpern concertatoribus nostris: quos secundo iam comperendinatae litis expecta

tio varie affectos tenebat. omnium tamen inte

rerat ; ut suis quisque negoti s solutiori animo vacare posset, quamprimum eam dijudicari atqu componi. Igitur circa eamdem horam, qua pridie amicos Charidorus exceperat, cum ianuam pulsari audisset, eosdem adesso coniectans, obuiam istus progreditur: Et ut intrantes aspexit, blandeque percontatus est, an fessi de via venirent ac forte aestuo or is dies fuerat) & an frigida potione paulisper refrigerari vellent; reliqui duo quidem gratias egerunt, Fotupouus autem cet ris obesior, cum paululum subbibisset Fatigatum me ( cem te a trinare non possum ; sed concalefactam nonnihil longiusculo hoc collis Quirinalis ascensu . O utinam, ut ficere instituerat Xystus V. Pont. Max. Romanos hos colles ( vel vobis antiqua-rij inuitis ac ringentibus) in totum complana lat. Gratias tamen ei maximas ago, quod huius saltem verticem, ad aliquot pedes depressit: alioqui tanto mihi laborandum fuerat magis, ut eum superarem . Sed Deus bone quanto breuior mihi visus est iste descensus, qui a Donio Pontificia, hoc est summa eius planitie huc pertingiti Mirandum non est (-Polyaenus) breuius tibi visum quod minori labore ac tempore emensus es: praesertim cum spatium quoque ipsum multo sit contractius . vides enim totam hanc vallem quae inter Quirinalem & Viminalem patescit, ad quantam altitudinem exaggeratariam sit; ut modicus ac pene nul

110쪽

s 8 De Praespantia Musicae Veteris

mirari debeamus illinc etiani Quirinale fastigium parcius extolli.

Tantum rui longinqua vales mutare eluctas. Verum omissis his obsoletis & squalidis Quiritiu collibus, Musarum illos semper vicen-aeS amoenosque montes, ut bis antehac secimus, ascendamus si

placet: & hunc quidem Parnassi verticem , illum Heliconis eis: paulisper imaginemur. hortulum autem hunc (licet imminenti aedificio potius quam arboribus opacum secaesum ac sacrum doctarum Virginum nemus . hunc porro fontem, quamquam exilicratere modice fluentem,liceat e cognomento vicini collis Caballinum appellare . quem cum ominis causa leuiter delibarimus (itatim enim niuata Charidori Virgo melius depellet hesternu certa me alacrius & auspicatius persequemur. Quodcum omnes iocadi causa, multis in Lympharu laude subinde iactatis fecissent, Eumo pus iuuenilem in morem caua manu aquam excipiens, singulos cepit procacius aspergere. deinde salvete (inquit) Triumuiri Rei Musicae Constituendae: &Maeti latice hoc virginali estote. adliscvolentes ac propitij inscitiam quae residua est in animo meo, tam dem aliquando depellite.Cui Phihpanas Non contentus ( loquit

nos tamquam laruatos atque energumenos aqua lustrali per ludibrium respergere, Maccos etiam appellare mi discipule ausus es Atqui grammaticos audiui dicere Maccum de Stultum perii, de est ea unde vernaculum quoq; vocabulum sit deductum. Tum Fab nus Recriminari ( loquii ) perbelle Eumolpum tuum Philo-PO nepote , si Archagetae vestri nobilem illam sententiam eidem impingas, Intir omnes homines, Aut Eumolpus interpellato eius sermone obstrepens, atque irascenti similis, Opreclarum c. inquit Monitorem l Et eiero: iniquus est. Cui Pobruus, Contestata iam lite reij cere Iudicem non potes. & utar iure meo (inquit si pergis molestus esse. Et simul Charidorum intuitus , nutu significauit ut intermissam hesterna die disputationem resumeret. Iue nihil tergiversatus; ut omnes quietos sedentesque conspexit, sic dicere exorsus es Progymnasticam Musicae partem,quam postrema heri ventilauimus , proximo idest duodecimo loco excipit ea

quam H Πι' 'Graeci vocant, quae rationem Vsumque canendi qualescumque Melodias significat. In qua diuinare potius quam rem demonstrare fortasse vobis videbor, si priscos homines, quos nunquam

SEARCH

MENU NAVIGATION