장음표시 사용
121쪽
L ber Tertius. ineptas quasdam earumdem phthongorum iterationes habent et
nimiani l. praeseserunt affectationem. Item quae extra proprios Modorum cardines licentius euagantur: auti siue propriet tem praeferunt subiectae materiae parum conuenientem. Ea potaro cum in Melesi quadruplex sit : alia enim Grauia sani ac temperata, tranquillaque;quam speciem Graeci Hesychastica vocant: alia laeta atque exultantia; quae ad Dias alticam spectant : alia contra flebilia atque moesta, quae ad Systallicam pertinent: alia concitata ac vehementia; quae ad Enthusiasticam referuntur: ac itotidem etiam Melismatum genera esse possint; scire velim quissnam recentimn Musurgorum ea discreverit; qualia a. quaeque sint exemplis diagrammatum ostenderit: aut saltem in cantoribus instituendis , eiusmodi differentias ac varietates signanter edoceat; quaeq; huic vel illi cantico magis congruant indicadum putet.Sed neq; haec Melodiae seu Melopoeiae pars tam utilis ac necessaria, a quoqua tra stata reperitur nec sine camiselli catores munere suo recte atq.ex ordine fungi unqua poterunt. Age vero exemplis res fiat illustrior et quaeda Melismata reperiuntur, quae tertios quos phthongos punctis adauetos habent: quae cum Rhythmu quemdam exultantem ac saltatorium praeferant (nec minus enim ad Rhythmum quam ad Melos, quatuor illae species pertinent) in grauibus ac sedatis, imultoque magis in flebilibus modulationiabus locum habere non possunt. Et tamen citius cunaque generis Melis mos & condimenta cantuum sine ullo discrimine a peritiss1mis etiam cantoribus promiscue usurpari videmus . Itaque qua maxime in re Neoterici priscos antecessisse gloriantur , Vereor Vt longissimo interuallo citra eos substiterint . Organica Vero pars siue Crumatica (haec enim in ordine sequitur video
quam accurate a nostrae huius aetatis artificibus excolatur: minime despero tamen persuasurum me vobis non minorem habuisse veteres huiusce artis peritiam . Principio enim ex tribus generibus Instrumentorum, quae nudiustertius recensui, tertium illud in
quo sunt cymbala, nablia, crotala,aliaque eiusmodi ( quod reuera duobus reliquis imbilitate cedit vix hodie aliquo in pretio est: nulla enim huius generis Instrumenta habcmus, quae vel pauli tum operosiora sint; vel admodum iucunda: olim vero multo plus
122쪽
rto De Praestantia Musicae Veteris
dignationis habuisse; ac suauioribus organis exercita suis et praesertim apud nationes Orientales , multa sunt quae suadeant. Primum tam frequens illorum apud profanos autores mentio;d inde in Davidicis psalmistam honorifica eorumdem appellatio. Assentior enim viro pariter doctissimo atque ingeniosissimo Leoni Sanctio Societatis Iesu, benesonantium epithetum nequaquam
adscripturum cymbalis fuisse Regium psalmographum, nisi & tractatu operiosiora, & auditu iucundiora fuissent , quam ea quae hodie alicubi, sed mutato nomine usurpantur. Vt enim hoc obiater vobis indicem , cymbala sunt quorum speciem expressam ubdetis apud Laurentium Pignorium in opere antea memorato do Seruis. quales propemodum erant, quibus olim non insuauiter concrepantes audiui nonnullos Gallicarum triremium remiges ;non satis memini Massiliae ne an Telone. Eiusmodi cymbala arguto tinnuloq; ere constantia Tmhres Gallice vocant ; aliqua loque peritius quam Turcae sua tractant. Confirmabit etiam, ut
spero, hanc meam de pulsatilium Instrumentorum maiori apud veteres praestantia opinionem, Donij nostri opusculum deicabillis: quandocumque lucem aspiciet. Sed ad reliqua pergamus. Duplex considerari potcst rei organicae persectio; prima in ipsis Instrumentis uti sonora sint; auditu iucunda; pulsatu facilia. si
cunda in artificum opera atque usu: qui duabus maxime rebus spectatur;partim excellentia corum quae organis canuntur, quae Graeci priuis vocabulis Citharismata, Aulemata, Crumata appellant ; nos etiam unico verbo non inepte tonare vocamus: pa rim manuum agi litate, totiusque oris,linguae,ac labiorum conformatione priuatim in tibijs. Priori igitur parte quae ad ipsemet
organa pertinet,ad organopoeie examen reiecta, quid de post riori iudicandum sit,quaeso mccum paulisper cognoscite. Camtuum organicorum,tam eorum scilicet quae fidibus,quam quae tibbijs fiunt, cum tanta sit cum vocali cantu sive Melodico affinitas, quibus coniecturis atque argumentis patefacta est summa huius
apud priscos perfectio atque excellentia, ijsdem quoque illorum
pulchritudo ac praestantia elucescat nccesse est . Cum igitur triui armoniae Generum ac nonnullarum specierum, totq; Tonorum turpatio, tantam varietatem ac pulchritudinem veterum Melo
123쪽
diis conciliauerit; eaque omnia in Instrumentis quoque Iocunia habeant, quis ambigat quaeso quin hic etiam egregie illi excelluerint. Nam de diligenti Quidem assiduaque exercitatione;quae
vel plurimum habet momenti in psallendi inflandiq; tibias disciplina, eadem hic ratio valet a commissionibus, emolumentis, aemulandique studio ducta, quae priscos illos citharistas ac tibicines ad perfectionem artis suae adipiscendam vehementissime inflammabat . Concedo tibi Philopone peregregios psallendi artifices
esse quos collaudasti, Maugarium, Rossium, Horatium , Gualterium; aliosque innumeros, qui tota Europa hodie florent . at non minus excellentes fuisse puto Pythagoram Zacynthium Alexandrum Cytherium, Stratonicum, aliosque complures a priscis scriptoribus memoratos . Nisi forte hos aut hebetiores ingenio, aut manu segniores, aut minus laudis & gloriae cupidos fuisse existimas: vel ingentibus ijs praemijs,quae nuper significabam, non satis acui atque elimari hoc artificium potuisse tibi persuades.
Quod si tibialis scientia proprie spectatur, Deus bone quantum
hic iacemus, atque a veterum praestantia recessimust Vnum tu,
praeter Missillium amicum meum scientissime inflexam tibia, quam Ceraulum voco siue Corniculum, inflantem commemorastimondubito tamen alios nonnullos reperiri, & repertos fuisse superioribus annis hac facultate praestantes; ut qui me puero Romae Vigebat maxime, Patauini Episcopi cerauletes. Sed quid tam pauci valent, si cum tot celeberrimis antiqui seculi tibicinibus conse , rantur ὴ quos nemo sanae mentis longo interuallo hodiernis pr arcelluisse negauerit. Pulcherrima quippe meo animo musicae species non paruo seculi nostri dehonestamento iam ferme ad nihilum recidit . Specimen equidem huius rei nuper cepi hac ipsa in domo, quo tibicinum Romanorum exilem gregem, tam illoruscilicet qui Arci Aeliae, quam eoruni qui Capitolinae curior subseruiunt, Vt eorum experimentum facerem, conuocaui: quibus nihil unquam contemptius vidi; nec scientiae minus quam nummorum egenos. Nam cum Diagrammata quaedam Gallicarum saltationum ijs apposuissem, facile animaduerti nec seruare numerum, nec satis expedo lite Morum notulas percurrere. Demiratus etiam sum minus ijs in usu esse Rhythmum pedibus moder
124쪽
. si a De Praestantia Musicae Veteris
ri: sine quo vix Numeros exacte sequi unquam possunt. Sed misrandum non est tam imperitos esse Romanos tibicines: nam&r rissime ad concinendum exercitationis causa conueniunt; nec vali: de frequenter sacris concentibus adhibentur : & tenui admodum salatio autorati sunt. quocirca tota haec tibicina ars iam sermo hic atque alibi exoIeuit. Nam & Florentiae ubi paucos ante a nos Gallo quodam admoderante satis belle exercebatur,nunc valde refrixit: & in Gallia Cisalpina ( ubi quondam tibicines magna fama erant di post tot bella ac pestilentiam paucos iam superesse
cognoui. In Britannia quidem etiamnum Auletica valde florere dicirur; unde etiam satis boni cerauli asseruntur (nescio enim quo fato omnis fere cultus ac liberalior disciplina ad Occidetem; immo ad occasum properes sed nequaquam Britannos artifices ad veterum illorum tibicinum gloriam accedere credam; Ismeniae videlicet, Antigenid*Pronomi; & qui Alexandrum ad corripienda arma perpulit,Timothei Thebant. Floruit haec quondam ars cum in Italia, tum maxime in Graecia; praesertim apud Thebanos; immo apud omnes fere non cultiores tantum ; sed etiam semiba baras gentes. De Tuscis quidem nostris memoriae prodidit Aristoteles, qui omnium prope gentium instituta & mores libris,qui iam non e Xtant, collegit; ad tibias pugnare solitos; & seruos flagris caedere; at s. epulas instruere: ut minime mirandum sit quod nudiusquartus ex Eratosthene, seu potius Athenaeo retuli; pugilum etiam certamen non sine tibicinum accentionibus apud eos fuisse celebratum. Illud quoq. vulgatum est apud veteres Romanos non modo sacrificijs ac theatralibus ludis; verum etiam funeribus , nuptijs, conuiuijs, comessationibus, atque omnibus prope
in rebus tibias fuisse adhibitas. Adijce quod usitatum olim fuit symphonia tibiarum in longis nauibus remiges incitari; ipsamq;remigationem regi . quod eκ Plutarchi Demetrio,& Maximi Tyrij Dissertarione a1 .& Asconij Pediani fragmentis manisses uin est.
Omphamaci (inquit serui dicantur,ptr quos remigibus celeuma caper vocem, id scre prorutam , O di in Argo nisui inter.
aeum per citharam. & Cicero in Verrem Ab hac muliere praefectui Antonidi quidam Iam honiacos ferues abducebar per iniuriam ; quibuiri se in classet i etelle dicebat , Quid enim x 'bis in memoriam rem
125쪽
cem, quod nudiusquartus dicebam Lacedaemonios in aciem prodire solitos ad tibiam; cum nulli studio tam attente atque obnixe uniuersa Graecia incubuerit: adeo ut non puduerit viros suarum ciuitatum principes serio in ijs exerceri: quod de Thebano Epaminonda & Ptolomaeo XL aegypti Rege nuper memorabam . Vnde tam frequens in Graecorum libris tibicinum ac tibiarum mentio occurrit. Quid quod sexaginta amplius earum species apud varios autores obseruasse videor: ex quo non obscure intelligitur quam crebro in usu, quantove in pretio fuerint: &, quod conse quens est, quam apte scienterque tractatae . De suauitate porro huiusmodi instrumentorum ( etsi nonnulli ea non probant; vel
quod laboriosa sint; vel quod a paucis perite tractentur quid plura dicere attinet Quis enim est adeo sensuum hebes, ut ijs vel mediocriter inflatis non capiatur: siue dulcem ac sedatum Pythiarum sonum requirat: sine Choricarum concitatum ac Vehementem siue obliquarum querulum ac lugubrem: siue inflexarum patheticum ac flexanimum: sive Gallicarum tinnulum atque acutum . Nec id mirandum: nam si ea praecipue laudantur instrumenta, quae humanam vocem propius aemulantur, multo praestatiores tibiae sunt quam instructa fidibus organa. Non eo inficias in coi clauibus clausisque locis neruos quam tibias iucundius audiri. at in propatulo apertisq; spatijs ac distantibus, iucundiores tibiae &testimonio etiam Aristotelis ad comouendos antisios haud paullo
validiores. Quantum ad me attinet, nullum ego concentum stlauiorem fieri posse putor quam choraulorum, si a peritis , atque ut opus est scienter inflentur: nocturno praesertim tempore, cum Omnia silent; atq; e longiori distantia . Nimirum hic n)axime cantus caelestes illos beatarum mentium choros meo animo videtur
imitari: miroq. quodam ac prope diuino dulcedinis sensu auribus illabi: &,ut memet vobis aperiam,multo is mihi suavior, gratior iuvidetur, quam electissimum quodvis Scollasma a quamlibet egregijs symphoniacis decantatum. Sane dissimulare vobis non possum quam aegre feram hoc genus organi hodie propemodum exoleuisse. Nam si quis illud non magnae utilitatis deputat, quod Physaulorum tanta sit copia & celebritas, minime is mecum scilicet sentit . cedo enim quam decenter in sacris supplicationb
126쪽
D3 Praestantia Musicae Veteris
bus, quae agendis Deo gratijs in publica letitia fiunt ( alia eninta
ratio est lugubrium ac tristium & reliquis eius cemodi solemnit itibus, festis i. triumphalibus; ut in Principum peregre aduenientium, vel redeuntium occursibus, usurparentur Quid nuper,cum tot ignium ac luminum sumptuosissima spectacula ob Caesaris nostri Hectionem magnificentissime pluribus in locis hac in rib
ederentur, quam decenter, quantaque omnium voluptate e pergulis ac moenianis earum Domuum, ante quas festi ignes succedebantur choraulorum symphoniae audiri potuerunt e Cardinalium videlicet Sabaudi, atque Aldobrandini; ac duorum Oratorum Caesarei &Hispaniensis; necnon Molmanni Sacrae Rotoe Auditoris Germani. Atertim pauci reperti fuissent tibicines qui huic susficerent muneri. & hoc ipsum me angit ac torquet auteticam disciplinam huius seculi (quod florentissimum plerisque videtur
incuria, &neglectu ad tam paucos esse redactam. Verumtamen fingite nnnc animo peritissimos atque exercitatissimos artifices;&choraulos egregie bonos, electissimosque; eos l. in plures classes secundum potiores ac genuinos Modos, & Harmoniarum species dispertitos et deinde nunc hos nune illos permutatis apte vicibus concinentes et quid in toto Musicae regno admirabiIius, quid diuinius animo concipere possemus An simile quidquam ab hodie nis concentibus expectabimus Iurare ausim raptum iri extra se audientium animos, si tale quidpiam exaudiatur. Nemo vestrum. Opinor expertus est quo voluptatis sensu perfundatur, siquando Missillius noster corniculo suo cum alijs usscibus modulatur: quid putatis fore si discretis intres vocum gradus ceraulis,quinq. peritissimi artifices ijs inflandis conspirent. caue enim Philopone credas, quod non ita dudum mihi dicere visus es, nequaquam id
fieri posse ; cum netodiae tantuna ceraulus inseruiat. Possunt enim ijs quae nunc sunt in usu corniculis mediaS voces tuentibus, alia exiliora compingi; quae netodire aptentur & acutius sonent: alia que rursus maiori forma grauius resonantia . Immo tres diuersos ceraulorum gradus a multis fabricatos scio ( &autores extant qui eorum figuras exhibeant quorum succcntiui siue grauiores a reliquorum specie nonnihil discedunt a duplicem cnim habent flexum instar litterae S : quibus si in grauiorem partem praeterea ad-
127쪽
iunxeris eum quem Serpentem appellant Streptaulum ego Vocare soleo quatuor habebis ceraulorum differentias : ex quibus concentus bifariam dispertiri satis apte poterunt. Nam siue minimum atque acutissimum detrahamus, reliqui tres Tono concinent Dorio, vel Phrygio, exempli causa: siue Streptaulo ablato, tribus alijs utemur, Hyperdorio, siue Mixolydior aut certe Hyperphrygio. Cur autem vix in usu iam sit grauior ea corniculi species, quae in modum S litterae conformatur, si quis interroget id ex eo fieri dicam quod nonnisi vehementi inspiratione inflari potest: quod etiam acutioribus ceraulis euenire dicunt. Quoci ca cum eiusmodi organa per quam laboriosa sint, validiores pulmones requirunt. Sed nihil est quod non industria & sumptu effici possit. velint modo Principes huic studio incumbere: non hec tantum; sed & aliae dissicultates superab tintur. Non meministi Polyaene quid Iulius Pollux de Herodot o quodam Megarensi tubia cine obiter memoret 8 De eo nempe ( clian is ) qui dii bus simul maximis tubis in statis , horrendum adeo edebat clangorem, ut iuxta eum cosistere nemo posset: nec mirum; statura enim
fuit procera; quatuor nempe cubitorum;& corpore robustissimo: adeo ut senos panis choenices in dies singulos: carnis viginti pondo esitauerit: vini congios binos ebiberit; &, ut Herculem credo imitaretur, leonina pelle amiciebatur; super ursinam cubabat.
Notabile porro est quod de ipso non Pollux modo, sed Athenae-US narrat, Demetrium illum, qui ab expugnandis urbibus Poliorcete cognomen inuenit; cum Argos oppugnaret, ingentem quoquamdam machinam,quam a se inuentarii Helepolin vocitauit,
moenibus admouere , quamquam maximo conatu militum non
posset, Herodorum hunc acciuisse: qui continuo duabus illis suis
giganteis arreptis tubis, cum eas uno spiritu animasset; tantur
vigoris atque alacritatis vrgentibus machinam inspirasse, ut quo volabant eam propulerint. Qua ex historia (neque enim fabula est perbelle conficere potes o Charidore, qui antiquitatis patrocinium praefracte susceperis, cantores priscos non Musarum mo- 'do cultores; sed Herculis quoque aemulos fuisse . Et ego (IEumolpus hodiernos dicam non Veneris tantum asseclas esse; sed& Martis imitatores. Recte ( memi Chari rus dicas etiam licet P a ex Me
128쪽
tis De Prae stantia Muscae Veteris
ex Mercurio Venereque conflatos, ut eorum venustatem ac soler tiam viro verbo significes. Sed caue ne ad muliebrem prouocem isexum. idem enim Athenaeus paulo post ex Posidippo meminit Aglaidis cuiusdam tubicine, quae in magna illa pompa quae Alexandriae primum acta est, magnifice ac pompatice prorsus induta, ingentemque cristam capite gestans tubam inflauit . quam vi bene masculam & fortem sciatis, & tamquam Herodori illius aem lam, atque discipulam; duodecim pondo carnium quotidie vorasse : panis quatuor choenices: vini congios singulos hausisse ideAthenaeus testatur. Cui leviter arri ens Pollyonus, Euge (inquit
egregia Heroina i Et Chari crus , Nuncubi tam strenuas mulieres tu Hihi hodie reperies In Paragonum fortasse regione ( Ohus Po-b nus ubi foeminae sunt e giganteo genere si verum narrant Hi Pani, quae pugiones deuorant, ensesque deglutiunt. Sed omisssis iocis, cedo quid attinuit Megarensis Herodori meminisse e Vt in animum inducamus nostrum(respondii Charidorus )hodie etiasi perquisitio fiat,reperiri homines posse firmorum laterum ac faucium, qui,si non duas giganteas tubas, at certe aliquanto maiorem vulgari ceraulo commode inspirent: qui sane haud paulo exactiorem suauioremque hypatodiam praestabit; quam ductilis haec tuba: quae vicariam illi operam praestat potius quam ordin riam ; & vix ad unguem cum ceraulis consonare potest: : cum di ficile admodum sit eatenus mobilem ipsius partem producere ac reducere (in quo Anesin atque Epitasin fieri non ignoratis ut ce tum ad limitem usque congruat: nec per pe vel tantillum discrepet . quapropter nunquam fateor eiusmodi organum probar potui. praesertim cum praecipuum illud quod huic Instrumento i
esse videtur, ut cum plasmate in eo cani possit, minime videamvsurpari. Hic Eumolaus, Antequa ulterius pergas , eXpone quaeso nobis quid Grqcti hoc vocabulu in re nostra significet. Et Cha .rsi crus,Plasma(inquit antiqui musici ac rhetores vocabant ut videre licet apud Quintilianum velocem quamdam vocis flexionem, quae in continua eius intentione , vel remissione auditur; quam dique Graeci vocant: Quae non modo in hominum loquela circa syllabas acuto accentu insignitas exauditur;
sed etiam in ijs organis fieri potest quae voces non habent certas
129쪽
a stuque discretas: quales sunt pandurae tetrachordae; &pand
rium minusculuna; quorum cubitus siue manubrium iugamentis discriminari non solet. Qine vocum flexiones, licet a cantu veli menter abhorreant, vi Aristoxenus docet, si solae nimirum adhibeantur , tamen si parce ac modice fiant; puta intra semitonij sp tium , molliorem ac dulciorem cantum efficiunt: eumque quod arnodo condiunt; praecipue incipientibus ac desinentib. phtho
gis: naturam enim maxime imitantur; quae ad extrema per media libenter progreditur . Qiaocirca in Panduris hexachordis; que voces habent iugamentis distinctas, cum non facile plasma adlibberi possit, tamen in arculi ductionibus similitudinem quandam
illius referunt ; cum paulatim neruum vehementius pellunt; ac rursus,ubi ad summum vigoris peruenerint, ad lenissimum paulatim redeunt sonum. Plasmatis quoque quaedam species est, qua peritiores nonnulli cantores, dum cantici alicuius membru quod , piam aulpi cantur , ab eo qui notatur phthongus,trihemitonio in ferius incipientes intermedias voces celeriter transeunt; no quidem continua epitas, sed sine illarum repercussu: vi in simplicissima inflationis specie tibicines faciunt. quorum exercitatissirni an dicto plasmate in tuba ductili, ceraulo, & choraulo utantur, definire certo non possum: hoc tantum dico veteres in postren, a
specie squam Germanico vocabulo nunc vocant post Antigenidam usurpasse: quod Plinius ex Theophrasto tradidit, de tibiali arundine tractans: ubi illud etiam innuit apertiores fuisse lingulas: quibus tibiam inflantes, sonos inflectebant. Quod artificium si nondum, ut videtur, nostris artificibus innotuit, Non modica in re ab antiquis certe superantur . De reliquo cum tibi, cinas olim,& quidem illustres extitisse ostenderim, non nimiS Operosum erit opinor tibicinas aliquot priscas producere . Iuuat quippe earum quoque meminisse; vel quod non paucae ut tubam, ita tibiam tractauerint; sed plurimae, ac praestantissimae huic organo operam dederint: ut Lamia illa quae Demetrio Poliorcete inde- ut ali' multae , quas Lysander Lacedemonius captis Athenis eo adegit visimul concinerent, dum moenia illius vi bis ii veletur: ut ex Plutarcho cognoscimus: ut alie copi tires Veterib. me mosatae: quas sciens omitto;ne vos id discuciet quod in hodiernis
130쪽
i i 8 De Praestantia Musica Veteris
nis mulieribus nihil simile ostendere potestis Sed de organici
sat s. proximum est ut Semaeographiam veterem cum hodierna conferamus. Notum vobis esse opinor antiquos Graecos; illoruiq;
exemplo Romanos otia nostros, quibus da Notulis ad perscribedos cantus usos fuisses, quas Diagramata vocabant: quod ex ipsis metalphabeti Graecanici litteris, Hultifaria tanae variatis, constarent. Ea cu esssent dispertita, vi ex Alypio Graeco scriptore discimus,per omnia tria Genera,& quindecim Tonos,bina singulis cuius . systematis phthongis, siue chordis, assignabantur: nam alteria quide Dictioni idest carminibus, eorumque syllabis superponebaturivi esset indicium qua, siue sonitu cani deberent: alterum supponebatur; ut Crusin siue organi sympsalma, hoc est praecipuos infimos . ut opinor, hodie l. fit, eius phthongoS, Ostenderet . Habebant etiam quasdam alias notulas e lineolis multipliciter inter se iunctis; quibus temporum spatia numerosque indicarent: quas pari ratione unicuique syllabae superposuisse videntur. Ad discriminandas vero Baseis siue Rhythmorum mensuras ac percustioneS, punctis utebantur: quae quibus erant syllabis, phthongis, nytisque suppofita, in eas Arsin incurrere innuebant . Quae omnia Anonymus sed antiquus Bibliothecae Vaticanae scriptor, non Obscure significat . quem proculdubio non viderunt ij, qui nulla alia temporum signa habuisse priscos musicos credunt, praeter vulgatum illud in communi loquendi usu longarum breuiunaque discrimen . Hunc Notandi morem, si in uniuersum recentiori praeferam , profecto amens sim; ac nimius vetustati S admirator.
est ingenuitatis meae dissimulare, quodnam quidque siric O partium studio , mihi maxime placeat. Aio igitur generatim noclernam methodum mihi potiorem videri: neque non propterea etustam rationem suas habuisse quasdam propriaS commo cuiate S . Principio enim totus iste Notularum ascensus at l. descensuS IDI-rifice adiuuat incinentem; &quasi manu ducit auioresque phthongos, quatenus opuS et , enuntian OS .
ipsi met linearum ductus satis belle animo suggerunt neruorganis dispositionem, communis l. systematis
nihil aptius' fieri potuit, quam ut ijsdemi signis , &temporum Ion
