De ruinis gentium et regnorum aduersus impios politicos libri octo ... Auctore Thoma Bozio Eugubino ..

발행: 1596년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

A Hine fiebat, ut Imperatoresvndiqtie armis circumsepti nihil minus ab intimis suis occideretur, Christianorum vero nullus legatur a suis occisus usque ad Constantinum. Quod si Pontifices Romani, Episcopi, sacrique viri interficiebantur ab hosti.

bus Christianae pietatis nullis armorum, vel latebrarum,muni.tionumque cincti praesidiis, vicisseim tres Imperatores pro uno Pontifice,tres aliorum ordinum ex inimicis pro uno e nostris, illi a necessariis suis, nostri ab hostibus, illi undique armati, nostri inermes perimebantur. Adeo amicitia nostrorum praestabat amicitiae fucatae extraneorum . Et nunc etiam quanto praecellat ostendimus signo de amicitia quadragesimo primo. Cum vero Gentiles intueretur tam arcta amicitiae vincula inter Christianos sepe illud usurpabant, quod refert Tertullianus,en, t amant inter se ZApparet itaque Christianos olim praestitisse gentilibus quoad hoc bonum temporale, nimirum quoad amicitiam, quod tanti est,ut maximus latinorum orator dixerit, Solcm e Mun- Cis do tollere videntur, qui amicitiam e Mundo tollunt, qua ni hil a Diis immortalibus melius habemus,nihil iucundius,' alibi decernit,omnium rerum,quas ad bene vivendum, sapientia comparauerit nihil esse maius amicitia,nihil uberius, nihil L iucundius δε Philosophus Graecus memoriae prodidit, amicis vitam carentem nemini esse. optabilem, etiam si caeterorum A ξ- bonorum omnium copia circumfluat. Haec ille. & hae igitur ' parte olim nostri feliciores. sic vero Romani pontifices, Episcopi,& sacrati omnes viri amabantur, ut hos ad morte ductos innumeri comitari soleret parati, & cupidi vitam loco eorum ponere,quod ex actis Pontificum Martyrum liquet,& Epistolis Cypriani de Cornelio Papa loquentis. D Reliqua est auctoritas persuadens aliquid aliquibus pertinens ad diuina, quae in Romanis Imperatoribus, si considere. mus ipsos ut Pontifices antiquae superstitionis, nulla erat, ac Τnemo ill s obediebat, aut credebat, ut pontificibus maximis, metus non diuinitatis,sed caedis intentatae,acvis erat in causa, ut obedirentiassensumque prςberent, quicunque ijs parebant, atq; assentiebantur,alioquin & imperatores,& alii dissentiemtia, contrariaque omnino,& sanciebant,& credebant, quod est clarissimum. Haec porro auctoritas in Pontifice Romano porrigebatur ultra Imperii Romani pomeria, inquit Terrtulli nus, in Episcopis,quacunque eorum Dioceles pertinerent, atque ex

512쪽

a Tu Minis Gentium, se Re et

que ex eo,quod adiuncti erant Pontifici Romano, in omnes re- Aligioni Christianae addictos. Et Pontifex itaque Romanus Romanis Imperatoribus, quatenus erant summi Pontifices falsa. rum superstitionum, felicior quoad hoc bonum pertinens ad auctoritatem,& Episcopi nostri seliciores erant sacerdotibus alijs unicuique Ciuitati praepositis . Haec porro auctoritas p teli esse absque gratia diuina, &persecta virtute, & quamuis

ipsa spiritualis sit, habere tamen eam,temporale est bonum. Huic auctoritati Romani Pontificis adnexa erat potestas, qua Pontifex Romanus poterat in varias Vrber Episcopos mi e Blere electos confirmare, aut si opus fuisset loco mouere, atque ab Ecclesiae Christianae caetu pellere. Atque haec protendebatur vitra limites Imperii Romani in omnes Orbis partes, id vero sic esse palam fecimus de signis Ecclesiae Dei lib.xviii. G. av. sig no octuagesimo adducentes Irineum testem,Cyprianum, Theodosium, Valentinianumque imperatores,&Ιultinianum. Haec autem nunc satis fuerit consignasse illustri exemplo. Cum tui stet Paulus Samosathenus Episcopatu Antiocheno deiectus ob haeresina. Domnusque ei substi tutus Imperante Aure Iiano a nostra religione alieno, qui iter adueribs Persas mo. Cuens in Orientem tunc faciebat ,α Antiochiae substiterat, aenollet hereticus caedere Episcopatu, Ze domo migrare, imperatorem gentilem,conueniens appellauit, qui totam rem ,

quod nihil ad se spectaret,ad Episcopos Italiae,Romaeque,ut ad ipsos spectantem,reiecit. Sic Eusebius Ecclesiasticae historiae

lib. septinu cap.xxiv. Atqui nullus erat tunc toto orbe Pontia lex,qui tam longe ius daret,neque ipse Romanus Inoperator, quali Pontifex antiquae superstitionis id valebat, aut conabatur, sicu t autem Pontifex Romanus haec poterat toto orbe terrarum, similiter in sua Prouincia Metropolitae eligebant Epi- D scopus sibi subiectos,quorum nomina transmittebant cum Synodicis literis ad Pontificem Romanum, ut confirmarenturdi quilibet Episcopus sacerdotes, ac diuini Altaris ministros

ordinabat. Atque ita toto orbe Terrarum nulla gentilium superstitio extabat, quae tanta emceret,ac valeret in rebus sacris. Quamobrem Iulianus Imperator contemplatus Ecclesiae Christianae maestatem in huiusmodi ad sacra pertinent, bus eminentissime resplendentem,contendit irrito conatu i stituta eadem tranferre ad gentiles, quamuis contrariis inter

se opinionibus discissos, quod Eunapius invitis Philosopli

513쪽

rum s Gregorius prima, & secunda oratione in Iulianum, Iulianus ipse in Epistolis suis Sozomeniis lib. v.cad. xv tradunt. Sic igitur apparet ordinis Ecclesiastici Praesules nostros,quoad temporalia ad cultum Dei relata, fuisse feliciores Praesulibus . priscis impiarum superstitionum. Reliqua est igitur potestas imperandi tributa,cogendi exeris citus bellandi aduersus hostes,decernendi, quae respiciunt sua natura statum mortalium temporalem, capitales paenas instigendi, quae spectabant ad Imperatorem, non uti Pontificem maximum,sed uti vel Imperatorem,vel Consulem, vel Tribunum B Plebis, nam quatuor has dignitates Imperatoris, Pontificis Maximi,Consulis,ac Tribuni Plebis in se unum transtulerat Augustus,ut trasserret omnium rerum summam. Et nunc in primis agimus de comparatione eorum, qui sunt ordinis Deo,sacri Dque ministerijs dedicati. Enimuero quamuis opes, dignitates, & ipsius Imperij sublimissima, Si amplissima Maiestas& potentia sint materies,&instrumentu na felicitatis humanae temporalis,olim tamen sine virtutibus, ac religione ipsis Dominis nihil aliud struebant, nisi infelicitatem temporalem,quocirca pro uno e Pontificibus Ro-C manis,ae nostris interficiebantur plures ex Imperatoribus, de alienis a caetu nostro, atque his praeterea tenuiores, ac pauciores re vera amici & honores erant,breuior,& angustior auctoritas, res familiaris fugacior, ac rapinae magis exposita, animique solidae demptis belluinis oblectationes erant. Ac proinde in uniuersum nostri feliciores, quoad ipsa temporalia ,& hoc quidem conserendo infelicissima nostrorum tempora in bonis temporalibus cum felicissimis alieno. rum; quod scilicet nostri tunc D minorum saccrent iacti

rain , ut acquirerent maiora sibique,& alijs cae- tui suorum con-

pati

514쪽

Pontifex summus, eaterique huic subienti Pontifices, virique , sacri, quoad bona temporalia sunt longe feliciores aliis 'huiusmodi alienarum tentium. Cap. ILA m vero post Constantinum nostris suis maiorem temporalium bonorum felicit tem nemo potest ambigere, siue ordinem sacerdotalem, siue popularem resipiciamus. Imprimis enim Constantinus ipse Imper tor merito appellatur a sancto Augustino Imperatorum, qui suerint unquam selicissimus, quod imperium scilicet Romanum nactus suerit multo; quam fuerit prius unqua, latissimum quod victor semper extiterit, ac pacatissime guberi rarit omnia,natus patre Imperatore, imperatores filios reliquerit,nuqhi morbo tentatus suerit, nisi cum decessit, Vrbem condiderit aemulam Romae, amplisisimamque,& ornatistimam de suo nomine vocata, in qua sedes

Imperii fuit, ut numquam tam lati, ac potentis alibi tandiu fuerit, quorum nihil ulli superiorum, tam feliciter adfuisse narratur. Ex illo omnium latissima Imperia felicissima Chrissianis adsuerunt, qualia nunquam gentilibus vllis eandem re- Iigionem sequentibus, ut ostendimus libris de robore bellico, sed hoc non pertinet ad ordinem sacrorum, de quo nunc agumus. Igitur hoc institutum prosequamur. Post Constantinum Christi religio Iatissimum sumpsit incrementum, plurimique illius legibus sese adiunxerunt. Ordo autem sacerdotum tempotalium felicitate circumsuere in omnem partem magis, ac magis in dies capit, licet aliquando deprimi maxime,atq; imminui re vera sit visum,quod vitilidide novo, & antiquo Italiae statu aperuimus. In primis'. Imperator ipse tam magnus Pontifici Romano obedientia profestiis, ultimumq. post Episcopos locum tenete V contentus,ut in Concilio Romano apparet, cui Constantinus intersitit, rerum sacrarum curam, causa'. nihil ad se pertinere obtestatus est in concilio Niceno, quod Soaemenus, &y δ' alij narrant, ae Rufinus a Constantino resert illa in eo dicta, Deus constituit Sacerdotes, & potestatem vobis dedit de nobis quoque iudicandi, & ideo nos a vobis recte iudicamur, vos autem non potestis ab hominibus iudicari. Haec omnium

summus Imperator, sic itaque itaque in hos tempore pris

515쪽

A mas omnino quoad honores in terris Episcopi habuerui; maxime vero Pontifices Romani. Nana qui fuerunt unquam Romanis Imperatoribus potentiores, ac maiores Quod si isti primas honorum dabant illis. Iam nemo se se ipsis, quatum ad hoc aut potest, aut potuit aequare e Priscis AEgyptiis, Aethiopibus. Persicis. Ex illo in mores est inductum , ut imperatores sum mi,ac Reges maximi pedibus Pontificis osculum darent, q'od ID.c. 6

ab Isaia praedictum suerat. Ascendenti equum fraenu tenerent, ac lorum,quo pedes sustinentur, stratorisque ossicio fungerentur. Quin maximi Reges, Imperatorumque multi religiosiod res,ad pedes Episcoporum procumberent, neque prius assiargerent, quam signo dato,quod innumeris exemplis comprobauimus lib. 2o .cap. 3 de signis Ecclesiae Dei. Non igitur, aut anti, quorum Sacerdotes,& Antistites vlli, aut aliorum veluti Maho metanorum pollunt cum nostris comparari hac parte. Post obitum vero, siqui fuerunt sanctimonia vitae prs stantessiaperu numero ascribuntur ac caelesti,omnivq. praecipuo honore quotannis toto orbe catholico adorantur;eorum corpora,&cineres ipsi colutur. quod quidem comune est sanctis omnibus Christianorii. Quod quibusnam contigit alienorum a fide ChriC stiana Vbi namque cineres eorum quae veluti caelestibus re

uerentia per tot seculorum spatia, per tot oras quas in Euro

Pa, Astica. Asia, Americaeque Indiis Occidentalibus, & Orientalibus catholici incolunt, vilis a nostra religione aversis ex. hibetur Atque haec quidem quantum spectat ad honores. Videamus de auctoritate ac potestate. & quidem Quod sp ctat ad Episcopos creandos, aut confirmandosiac decernenda ea quae ad mores,& religionem resertitur, iam satis est 1 nobis dictum. Nunc illud explicandum restata primum quidem non licuitse 1 principio nascetis Ecelesiae Christianis inter se de rebus vllis litigare nisi coram Christianis , quod S. paulus episto- 'C Ia ad Corinthios tradit. iccirco causae omnes ad Episcopos de ferri solebant, ut e multis antiquorum testimoniis liquet. Igitur Constantinus lege, quae in Codice Theodosiano adhuc ex.

tat, sanxit, ut quaelibet causae possent ab Episcopis eo nosci, & per eos ad se avocari a quouis prophanorum. Magistratuunt '' 'tribunali in quacumque iudicii parte illae forenta tant . Deo dedicatis viris deserebatur, ut Monachi, & Clerici saepe ad supplicia damnatos, ac raptos sola auctoritate; & dicto liber rent, quod deinde Imperatores Arcadius.& Honorius iis ab'

516쪽

Is De Rumis Gentium Regn.

stulerunt. Episcopis vero nequaquam, quod est in Codice Iu , Astiniani. Constantini legem postea confirmauit Carolus Magnus. Episcopi tamen plerisque in locis hoc solum sibi ius roseruarunt,ut cum iudices aduersus iustitiam committunt aliquid possent illos adigere paenis Ecclesiasticis ad eam seruandam. Nihilominus in multis aliis locis ipsi praeponunt rebus omnibus iudicandis, vel ordinarios, vel delegatos Magistra

tos .

Illud autem longe maius.Imperante enim Pulcheria videtur institutum, ut Imperator Orientis haud intelligeretur,nisi, qui coronatus esset ab Episcopo Constantinopolitano, quem Pon- Blisex Romanus de more electum confirmabat, atque ita ab Episcopis, quos Pontifex Romanus approbabat, Imperator approbabatur, ita ut non haberetur Imperator, nisi qui ab illis coronaretur . Dein vero caeperunt Episcopi ipsi in Hispaniis, Galliisque,&mox Germania,& Anglia Reges eligere,aut via

gerePontifex autem Romanus Imperatorem coronare,qui noexistimaretur,aut esset Imperator, nisi post Romani Pontificis coronationem,prius quidem vel Rex,uel electus. Quocirca videmus ungi Reges in Galliis,& Anglia, Episcoposque in Regni administratione optimatum loco esse, communicatamque iis CRegni gubernationem , at in Germania deligi, ac deponi in terdum Reges, qui ituri sint Imperatores inter alios ab Episcopis, eodem modo in Polonia, Bohemia,& Hungaria, ac proinde Episcopi a Pontifice Romano comprobati non modo vn. gunt in potentissimis regnis, coronantque Reges, sed etiam creant ipsi, iurisditionesque habent amplissimas,& ius aliquod moderandi regni . ut omnibus cst notum. De his autem late nos signo 7 6. de signis Ecclesiae Dei. Atqui nullus tuit usquam Ponti sex neque est inter omnes orbis totius gentes, cui forent Epi scopi subiecti, a quibus tam Dmagna, & ampla regna administrarentur, ac darentur, &a quo sit nul Imperatores adeo potentes, vel ab iisdem delecti, vel coronati confirmarentur, aut etiam deiicerentur,

ubi opus sirit,& quidem e tanto tempore. Numquid est aliquid huius modi inter Mahometianos, numquid in Aegypto , Persa, Mesopotamia ' Apparet itaque Pontificem summum,ninstrosque Episcopos esse, quoad hoc maximu inter bona temporalia, loge feliciores alijs,qui sint,aut fuerint unquam.Nuquam porro licuit Imperatoribus,Regibusve ullis violare sanctiones

in con

517쪽

i in conciliis viala pruna libus. hJpiscoporii ni conuentinque Ponti sex Romanus ap robasici, intripgere, Iuttinam litare, vel etiaPontificias leges iiiii* , quae pertinent immubiliter ad bonos mores, vel caelestium rerum doctrinam . ob id ubi Ponti sex aliquis creatur,e.toto orbe cat halico si ude ut illi obedientiri non modo ab Episcopis Oninibus, sed .i cui actis stimini et Imp ratoribus , Reg:bus, Dyn ilias, Rebus publicis, Populisti h norificat ad ipsunt legationes mimuitur, qui ius illiciti tuq amrpli illitius exhibetur, di omnis obedienti promittitur .& prvibetur. Quid autem de Cardinalibus, qui Regibus aequiparaas. tur, dicemus, S: a quibus tantus Pontifex crearer, & a quoru in B numero idem deligi solet, an non ipsi latici stigii, quod tantum bonum temporales Est aliquid huic simile inter sacerdotes a liarum gentium . Quid illudὶ cum Ponti sex Romanus in toto orbe catholico,

aut solus conserat aut una curn Episcopis tot beneficia & Episcopatus, qnoruin fructiis sunt uberrimi, ita ut quolibet anno largiatur annuorum redituum decies centena millia aureorum plus minus , Episcopique. una cum Pontifice Romano in suis Diecce sibus codem modo magis minutile opulenta, Nunquid aliquid par habent sacei dotes Mahometani,caeterae gentes,aut C babuerunt unquam ZEt v binam sunt tot Ecclesiasticae dignitates, tot Praesules. his minores, tam diuites, tam mulci, tantae existimationis, atques

honoris Ruibus & illuψ est omnibus commune, ut ibis Epi, stop . atque ipsi Pontifices summi deligi possint . at quibus umro,vt eligant i pii EpiscopoSm'ximos . M: ito latifundia Cleri eis quibuslibet clargienda, NKt' ordi a rejigiolbruin in ovis Des totius mundi oras dissem m*tos, qui iU Amplissimae sunt. aedes ad Austrum, Boream, uertus, bo Orienti sextremas oras, ς quibus constituuntur ap h prpta risines,& ad

D quo si bet gr dus, vel omnium summos evehi positiat, ac i, praevehuntur. An aliquid est tam Fagnificum, Iam late pa- 'tens,iam sublime tirier exter8S gelu pS ZAppar. t ita que inter Clari ista anos cilc longe on intum soli- umi illa cissinino .vim unt driun si Nun sic rus con-mibogare iuves, i secrati, qu d temporalia bona, nς- i

m eorum comparationem

518쪽

a II De Ruinis Gentium Regm

Imperatores nostri fuerunt, quoad bona temporalia feliciore s 'Imperatoribus Gentilium. comparanturque in his sum

mi summis, o infimis infimi. cap. III. Idimus quod pertinet ad viros Deo dedicatos,considerauimus i. omniu supremos, siue medios,vel denique infimos ex ulla nationensi esse,qui coparari nostris possint; quoad

felicitate temporalium bonoru. Videamus

de popularibus quibusque, ac prophanis & nprimo a summis exordiamur, Imperatoribus scilicet,ac Regibus omnium, qui fuerint,maximis: ac sumnae felices nostrorum conseramus iis, qui summe felices alie norum sunt habiti,eos autem qui summe infelices iis, qui summe infelices existimantur. Igitur sive Imperium Romanum velimus exordiri a Iulio Caesare, siue ab Octauiano Augusto usique ad Constantinum numerantur sexaginta tres Imperatores plures,aut pauciores,Iulius scilicet, Octavianus, Tiberius, Caius,ac reliqui,quos recensuimus supra lib.6. cap. 6. Ex his duo. decim tantii non sunt interfecti intra annos tercentum quin- Cquaginta plus, minus. Sed ab initio Constantini imperantis ab anno scilicet tercentesimo sexto ad quadringentesimu septu gesimum sextu intra annos I o. numerati lent vigintiquinque Imperatores Christiani in Occidente . quorum tamen aliqui in Oriente etiam tenuerunt Imperium. Sunt hi Constantianus, nstans Constantius, nstantinus, Iovianus, Valentini nus i. Valens sed hic haereticus haud Christianus Gratianus Valentinianus II. Theodosius, Arcadius, Honorius, Constantius ab Honorio factus Augustus,Theodosius Iunior, cum Pulcheria sorore, Marcianus,Valentinianus sit. Maximus, Avitus, Maiorianus,Seuerus, Anthemius, Olybrius, Glycerius, Iulius nepos, Momyllus ; Ex his occisi septem Christiani , Constantianus, Constans, Gratianus, Valentinianus secundus Nam V lens & ipse interemptus,& concrematus suit haereticus Maximn S, Maiorianus, Anthemius . Atque ita e tribus quibus iuraudus occisus inter Christianos Imperatores, at inter alienos longe secus,e quinque quibusque occisi quatuor,atque ita unus dumtaxat ab illata morte intactus. Sie igitur alieni a nobis triplo possent in seliciores nostris videri,quoad vitam, morteque.

Haec porro nos exactius libri de Imperio virtutis primi cap. a.

519쪽

Aduersus imp. puit. Lib. VIII. Is

A & signos ς.lib. 2 o. ac s7. 23. Constatque impios nostris longe in seliciores hac parte. Inspiciamus quoad honores, & conferamus infimos infimis summisque summos. Ex alienis hi multis ignominijs onerati sunt; Tiberius, Caius, Nero, Domitia

nus, Galba, Caracalla, Adrianus,Maximinus, Valerianus, Gal. Iienus, Aurelianus,Carinus,Maxentius. Tot vero, ac tantis, ut nihil omnino simile nostris acciderit.Vitellius porro,ut cap. s. reserebamus per Urbem totam tractus, laqueo ceruicibus iniecto, seminudus, religatis post terga manibus, reductia coma a capite conuicia cunctis in eum iactantibus, nonnullis etiam v stercora, caenumque conij cientibus, tandemque minutissimis ictibus excarnificatus obiit,per urbem raptatus,& in Tyberim proiectus est. Eade militoque foediora contigere Heliogabalo. Valerianum scimus t Sapore Persarum Rege captum, ferrealcauea conclusum pro scabello seruisse, quoties ille equum conscenderet. Atqui horum nihil contigit Imperatorum, Regumque ulli e nostris, Quemciimque in medium producas, ac proinde non modo si comparemus infimos infimis, sed etiam si medios ac mediae sortis Reges accipias,ab huiusmodi aerumnis im

munes extiterunt .

V Nune proferamus selicissimos ex alienis Imperatores, atque hi visi sunt antiquis Octavianus, & Traianus, iccirco acclamabatur electo seIicior Augusto melior Traiano. At ex his neuter aequauit felicitatem Constantini, Theodosj Senioris, ac luni ris, aut,quae cum hoc simul imperauit Pulcheriae. singulis namque horum, si duos dumtaxat vitimos excipias,liberi Imperatores fuere; Octauiano,ac Traiano nulli. Imperium praeterea Romanum multo amplissimum, & florentissimu ,quam fumet

unquam prius, nostri exceperunt, ac si caeteros, maxime vero

Octavianum respicias, pacatissimum, Pulcheria vero donis omD nibus animi praestantissima,ac supra omnes totius aeui Regina laudatissima, ut alibi prosecuti sumus,meruit,ut anniuersariis honoribus a Catholicorum cae tu celitibus summis ascripta Martyrologi j lectione coleretur,atque in vota sippliciter inuocaretur. Quod etiam Constantino Graeci attribuerunt,cui, sicuti etiam Theodosio primo, Magni cognomen est merito assignatum, ille porro aequalem Romae urbem de suo nomine aedificans hoc diuinitus est sortitus, ut nulla hucusque Cumas tanti imperij sedes fuerit tam diuturna, ut Constantinopolis , ac iure omnium felicissimus,quod supra e S. Augustino allere

520쪽

opo De Ruinis Gentium, re Regii.

bamus, praedicetur. Quomodo. auten, conferri superioribuς poterit Octavianus. de quo sic Pliniust in Diuo quoque Augu-:

sto, quem uniuersa mortalitas in hac censura nuncup t, si diligenter aestimentur cuncta, magna sortis humanae reperientur volumina, repulsa in magisterio equitum apud avunculum, Accontra petitionem eius praelatus Lepidus proscriptionis iuuidia, collegium in triumuiratii pessimorini, Ciuium, nec aequa

salte portione sed praegraui Autonio. Philippen ii praelio, morbus, fuga,& triduo in Palude latebrae aegroti, & ut fatentur

prippa,& Maecenas aqua subter cutem nisa,turgida latcra. naufragia Sicula, & al l .i. ibi quoque in spelunca occultatio, iam Nauali fuga urgente hostium manu preces Proculς io mortis admotae, cura Perusin e contentionis, sollicitudo Martis Atti ei, Pannonici belli ,ruina c turri. tot seditiones militum,tot ancipites morbi corporis, specta Marcelli vota, pudenda Agrippae obligatio,toties petita insidiis vita incusatae liberoru mortes. luctusque non tantum orbitare tristes, adulterium filiae, dei

consilia parricidae pala facta, contumeliojus priuigni Neronis successus,aliud neptis adulterium. iuncta deinde tot mala inopia stipendi j,rebellio Illyrici, seruitiorum delectus, iuuentutis penuria, pestilentia Vrbis fames sitisque Italiae; destinatio expirandi, ac quatridui inedia, maior pars mortis in corpus recepta, iuxta haec Variana clades,& Maiestatis eius fida sigillatio,abdicatio post humi Agrippae post adoptionem, desidetium

post rc lcgationem inde suspicio in Fabium, Arcanorum q. pro ditiones,hinc uxoris,& Tiberii cogitationes, suprema etias cura. in summa Deus ille, caelumque nescio adeptus magis,an meritus haerede hostis sui filio excessit. Haec Plinius de felicissimo

ex alienis Imperatore, quaru ia ne aerumnarum cumulus neque Constant infim i neque Ilicodosium, neqne Pu heriam modo ullo Obruit,aut attigit ex ulla parte. Constat igitur nostros longe selicissimos, siue intimos infiinis, siue sumniis summos,quo . ad felicitatem conseramus.. Iam vero man sestissimum fecimus alibi, post Constantinum nostros obtinuisse plerumque omnium summa imperia, quae Derunt in terris, Orientale, Occi lentale, vel diuisa,vel si uliuncta, regnum Gallicanum cum peruenit ad amplitudine Asiam, Gcrmanicum,Tartaricum, Lusitanicum, Hispaniciam , quibus cmnibus pinscdit eo, quo diximus, modo Pontifex vin Lys. Ita, v t intilla livius nodi natio solbat illi ullo modo colem -ia quod

SEARCH

MENU NAVIGATION