Christophori Cellarii Breviarium antiquitatum Romanarum accurante Hieronymo Freyero ..

발행: 1742년

분량: 211페이지

출처: archive.org

분류: 로마

151쪽

134 C. XII. de vesitu Romanorum.

VESTITU ROMANORUM,

D. E

VESTIBUS VIRORUΜ.

IN vestibus Romanorum praecipua, & quasi

propria erat , eaque exterior 3 quae toga vocabatur: unde Romani absolute togati dicti apud Liv. i. m. c. 32. Sen. de beata vIta c. 24. , & gens togata apud Virg. AEu. I. I. v. a 86. Scholiastes Persit ad fat. s. v. I . ita dein scribit: Toga es purum pallium, forma rotunda, fusore ς atque inundante sinu, de subdextro veniens, supra humerum siniserum ponitur. f. a. Varius togae usus, habitusque. Brachium utrumque tegebat: dextrum Vero e serebatur, ubi opus fuit, viris maxime, non rimo togae anno , quo per modestiam noIL icebat, ut ex Cic. pro caelis c. 3. Constat. Sinum

152쪽

MB. I. de vestibus Virorum. 133 Sinum ex toga faciebant. Unde Tibullus L

Effluis effuso cui toga laxa I M.

Utebantur autem toga Romani cives, quum in publicum prodirent, pacis tempore: quemadmodum sago, quum bellum esset , aut tumultus; uti post dicemus. g. 3. Ad togam etiam pertinet cinctus gain hinus. De quo Servius ad aen. l. VII. v. 6I 2. Erat , inquit , toga sic in tergum reiecta, υτ aena eius lacinia revocata hominem cingat. q. 4. Μateria togae erat lana pura, sine colore adsciticio: ideo saepius erat propter adspersas sordes lavanda a fullonibus, presse tim si munditiei quis studiosus esset. Μart.

I. VIII. F. 28. Hor. I. II. sal. 2. v. 6 . Candidatorum autem toga cretata fuit, ut a ceteris dignoscerentur: unde cretata ambitio apud Persium sat. V. v. I76. A creta fiebat toga

splendidior. Inde dicta toga caudida: unde Ciceronis oratio in toga candida apud Asconium, quia candidatus eam habuerat. f. s. Civis Romani signum erat toga, qua post exactam demum pueritiam utebantur. Hinc formulae sunt e togam virilem sumere, officio togae υirilis lineresse, apud Plin. l. I . .

n. a. ι. X. F. 117. n. I. Pueri autem

erant praetextati, hoc est; veste eraetexta induti: antequam a praetore solenni ritu togam acciperent, R cives scriberentur.

153쪽

ta 6 C. XII. de vesitu Romanorum.

g. 6. Togarum differentia ratione dignitatis hominum erat. De vulgari jam diximus. Μagistratuum, & sacerdotum toga purpura a praetexta erat: senatorum itidem, & equitum togis aliquid additum , quod latum, Vel au-gHlum clavum Vocabant. Li V. l. XXXIV. c. 7.

Suet. in Claudio c. a . , & Lamprid. in Alex.

Severo C. 27.

f. 7. Praeterea memorantur togae pictae, &palmatae: triumphales Vestes, quae regibus etiam dono mittebantur. Pictae erant acu pictae: palmatae, quibus palmae, victoriae signa, erant intextae. Vide Liv. l. XXX. c. II., & I. XXXI. c. II. ubi tunica palmata eadem dicitur , quae toga picta . Adde Ausonii pan. c. 22. n. a. , R quae ibi notavimuS. g. 8. Trabea erat cultus splendidior, instar praetextae. Virg. AEn. l. v H. v. 6 Ia. Fuit autem civilis habitus, non militaris: unde male nonnulli cum paludamento confundunt, quos confutat Octavianus Ferrarius de re vestaria. Vid. etiam Dion. Hal. l. II. p. I 29. 9. Laena peregrina vestis fuit: etiam a

Romanis recepta. Uirg. AEn. l. IV. v. 262. - tyrioque ardebat murice laena

demissa ex humeris. In sacris etiam adhibitam laenam testatur Cicero de cl. orat. c. I 4. Constit, inquit, sacrifi-sium publicum cum laena faciebat: quia erat sa-επσα Iimul camentalis.

154쪽

MEI. I. de vestibus Virorum. I 37 g. Io. Synibesis erat Vestis lenatoria , maxime in saturnalibus. Μartialis ejus meminit

i. XIV. F. I. v. I.

g. II. Lacerna proprie erat vestis militaris, quod ex Ovid. fassi. l. D. V. 746. adparet in Ciceronis aetate nondum in urbe gestata, quod Cicero Antonio objicit phil. II. c. 3 o. post adsumta pluviarum caussa, ut Plinius docet

t. XVIII. n. 25. ,&in alios usus. Vide Μartialem l. XIV. ep. I 37. v. a. g. I 2. Paenula itinerarium vestiment uiruta erat, quemadmodum ex Ciceronis orat. pro Milone C. IO. apparet. Sero in urbem inducta, quod Iuvenalis sat. V. v. 79. probat . f. I 3. Tunica pressa vestis erat, & corpori adstricta, etiam interior sub togar quamquam ipsa quoque distinguebatur pro multiplicatione sui in interiorem, & exteriorem . Uid

Suet. in Aug. c. 82. Val. ΜaX. l. VII. c. q. n. e

Huic maxime addebatur, quod delato clavo,& angusto supra diximus. His enim ordines Romanorum distinguebantur: senatores ab equiistibus, equites a plebejis. De quibus supra in ordinibus c. vri. se l. 1. g. 7. p. 99 β. I . Vestis militaris erat sagum, vel sagulum , quia brevius erat agilitatis caussa . Utebantur hoc non tantum in bello , & castris: sed in urbe etiam , quum metu S , aut tumultus esset. Hinc sagati dicti apud Cic.

155쪽

a 38 C. XII. de vestitu Romanorum. g. II. Paludamentum erat ducis vestis exterior et unde paludatus exire dux , seu Imperator dicebatur. Vide Cic. l. XV. F. II. n. 3. , &Flor. I. IV. c. a. n. 39.

SECTIO II.

DE VESTIBUS

MULIERUM.

f. I.

VEstis mulierum praecipua , & propriet .

erat stola , & palla. Stola ad talos usinque, sive plantas demittebatur, multis rugis, ae plicis constricta. Hor. l. I. sar. a. v. 99.,& Μart. I. III. epigr. 93- v. 4. f. a. Palla superior mulierum vestis dicebatur , stolae superaddita, & itidem in talos dependens et unae etiam longa Virgilio vocatur En. l. xx. v. 376. Vide ibidem Servium . Apalla differt pallium, quod virorum erat in

Graecia . & philosophorum. CAPUT

156쪽

DE FUNERIBUS

ROMANORUM,

DE EXSEQUII S.

f. I. DEductio funeris ex senesta domo ad

locum sepulturae certis ritibus fiebat: quorum praecipuos Cicero indicat pro Milone c. 32. , & quos nunc brevibus explica re animus est; si hoc prius praemonuerimus , non de quovis nobis, sed solenniore exsequia rum ritu sermonem esse. q. a. Igitur facta conclamatione, & peractis reliquis , quae in tali luctu justa existimabantur, procedebat funus ita, ut imagines majo rum praeserrentur, cautusque , & neniae praefica rum audirentur. Vide Serv. ad Virg AEn. l. VI.

D. II 8. Ρlin. l. XXXV. c. a. Hor. epod. 8. v. II. Suet. in Caes. e. 84. Aug. c. Ioo. Lucan. I. VIII.

v. 7 34. Cic. de leg. l. II. c. a ., & Festum in praemii. F. 3.

157쪽

ε o C. XIII. de funeribus Romanorum.. 3. Tum laudatio funebris pro rostris a proximo agnatorum, vel, si deesset ex his, qui tale ossicium praestare defuncto posset, a clarissimo aliquo, ac doctissimo viro habebatur reaque finita promotum inde funus extra ur bem in eum deducebant locum , ubi vel humandum erat, Vel igne comburendum. Suet. sn Caes. c. 6. Tib. c. 6., & PlH1. l. II. U. I. n. b., & Cic. de DX. l. II. c. 23.

DE COΜBUSTIONE.

g. I. Romani ut plurimum cremabant mortuos.

Paucae enim gentes, aut familiae emant, quibus concedebatur de illo integri corporis: ut gens Cornelia, ex qua Sulla, jus talionis veritus, quod C. Μarii cadaver eruerat, testamento contra consuetudinem gentis cremari se jussit. Cic. de leg. l. II. c. 22., & Plin. l.

VII. c. 34.

g. a. Ritus combustionis erat, ut rogus eX strueretur, cui defuncti corpus in lecto imponebant eum aromatum odoribus, aliisque pretiosis , quae deiuncto cara fuerant. Tum post factam conclamationem postremam aliquis agnatorum iace rogum accendebat . Servius ad .

158쪽

GR. III. de Sepultura. I t

DE SEPULTURA.

f. I. Combustione peracta, quae reliqua erant, id est, cineres, & ossa, fictili urnae indita in sepulcro, vel monumento condebantur. Suet. in Aug. c. Ioo. Dio l. LXXVII. p. 868., & Eutrop. I. VIII. c. 2. n. II. g. a. Sepulcra ut plurimum ad vias erant , ut viatores etiam titulum legerent , memo

riamque defuncti conservarent . Nam cippos erigebant, seu marmora: quibus nomen , &honores defuncti cum nomine ejus, qui posuerat, inscripserant. Vide Nep. de Attico αδ a. n. A., qui juxta Viam appiam ad quintum lapidem sepultus fuit: & adde Hor. I. I. sat. 8. v. I a. Alia exempla Ioannes Κirchmannus, qui fuse de funeribus Romanorum scripsit L II. c. 22. adfert r ut de via aurelia, flaminia, lavicana, laurentina, ostiensi, praenestina, sa garia, liburtina . S. 3. Aream quoque sepulcrorum fuisse, cer

159쪽

t et C. XIII. de suneribus Romanorum. a pedum mensura descriptam, & consecratam, ex Cic. phil. 9. c. 7. discimus . Coronas etiam, &feria iisdem adhibebant ornatus gratia: quod prisci christiani aversabantur , posteriores autem admittebant. Vid. Μinuc. Fel. c. I 2. n. 6.& quae nos ibi ex Prud. cath. bmuo X. extrema adnotavimus.

. . a. . a

POST SEPULTURAM.

f. I. RItus praecipui sepulturam subsequentes

fuerunt inferiae, epulae , & ludi funebres. Inferne, ut Festus desinit, erant sacrificia, quae diis manibus non tantum exsequiarum die inferebant: sed anniversariis etiam lacris ad sepulcrum repetebant. De his jam supra egimus

c. I. seis. IV. n. V m. p. 28.

f. a. Epulae populo Romano datae publice in memoriam , & honorem defunctorum : &interdum carnes etiam distributae, quae visce-νatio dicebatur. Suet. in Caes. c. 16. , & Liv. ι xxx IX. c. 46. S. I

160쪽

MEI. V. de Consereatione Principum. I I9. 3. Ludi funebres ob eandem caussiam ediisti: praesertim gladiatorii; de quibus c. XI.θα

SECTIO V.

DE CONSECRAΤIONE

PRINCIPUM .

q. I. Romani Imperatores bene de republicia meriti post mortem in numerum de inrum certis ritibus relati, atque divi appellati sunt. Exempla passim apud historicos latinos

occurrunt. Sic Eutrop. I. VII. c. I. n. II. de Augusto : Moriens, inquit, divus appellatus es. Et c. 8. n. s. de Claudio: post mortem cons eratμs es, divusque appellatus. Et C. I 3. n. v. de Vespasiano; c. I 4. n. II. de filio; l. V m.

Trajano: Inter divis relatus est. Idcirco templa eis exstructa: flaminesque constituti, quorum passim mentio in inscriptionibus. g. a. Non Vero semper id ex vera devo.

tione factum: sed aliis de caussis politicis,

SEARCH

MENU NAVIGATION