Christophori Cellarii Breviarium antiquitatum Romanarum accurante Hieronymo Freyero ..

발행: 1742년

분량: 211페이지

출처: archive.org

분류: 로마

61쪽

C. II. de Magis tibus Romanorum. cessiones plebis, comitia , seriae creatos fuisse dictatores : ut hoc modo malum publicum averteretur, vel aliquid salutare populo decideretur. Exempla hujus rei vide apud Livium L Vm. c. I 8. 13. , . 38- L

. SECTIO II.

SUB CAESARIBUS.

SVetonius de Augusto c. 37. sic memorat: Ouo plures partem administrandae reipublicae perent , nova incia excogitavit. Ex quibus praecipua interpretaturi sumus: addituri etiam quae Suetonius praetermisit.

I. DE PRAEFECTO URBIS.

f. I. Suetonius dicto loco in novis Augusti magistratibus praesecturam urbis numerat e cujus amplissima potestas erat non tantum in urbe, sed ad centesimum etiam lapidem ab urbe. Μunia ejus late describuntur toto titulo

62쪽

. Sem Π. de Magi ratibus novis. 43. g. a. Nomen quidem vetus est, quum in. publica libera magistratibus vel belli, vel sacrorum caussa abientibus Praefectus urbi fuerit constitutus e nunc autem novus magistratus fit; isque perpetuus , non sub conditione absentiae; nova potestate, ac dignitate a Caesare ornatus. De discrimine veteris, & novi praefecti lege Tacitum l. VI. c. II.

II. DE PRAEFECTO PRAETORII.

g. r. Etiam hanc dignitatem Augustus Caesar instituit: ut praesectus praetorio milites prae- Sorianos , qui corpori Caesaris tuendo Romae excubabant, regeret; & supremam simul curam captivorum, qui per milites custodiendi erant,

haberet. Ac . xxv Iia. v. I 6. Plin. l. X. F. 63.

g. 2. Duos Augustus constituit: quod deinceps ita mansit, ut alternis vicibus officium facerent . Dio Cas . L LV. p. 333. Nonnunquam unus tantum fuit: sub Commodo tres. Lamin prid. in Commodo c. 6. Constantinus quatuor fecit cum summa administrandi imperii potestate, quod in quatuor partes pro quatuor praefecturis distribuit. Ex codice I. R. id notum esse potest: clarius exposuit Zosimus I. II. c. 32. seq. g. 3. Μinor e)us potestas sub Augusto erat, di ad praetorium restricta: subsecutis Caesasibus in immensum crevit,& universae militiae, ac

63쪽

46 C. II. de Magi ratibus Romanorum. reipublicae cura penes praesectum erat praetorii. Princeps, quum crearetur, gladium ipsi dedit: quo ad illum tuendum uteretur, si borinus esset; si malus, contra illum. De quo Plinius in paneg. e. 67. & Dionis Cassii. excerpta in Traiano p. 778.

III. DE PRAEFECTO AERARII. . . i

g. I. Aerarii curam, quae antea quaestorum fuerat, Nero ad praesectos transtulit. Tac. ann. . XIII. C. 28. n. 6. ,& Geli. t. X m. c. 23. Dictum fuit aerarium Saturni, quia in templo hujus dei securitatis causa adservabatur pecunia publica. Vide Plinium l. v. F. I 3. n. I., & l. X. γζΣΟ.' n. et: qui hujus ossicii etiam ut laboriossimi,& maximi panem c. 9 I. u. I. meminit f. a. Ab hoc aerario, quod commune, & reipublicae erat, distinguebatur Acus, seu aerarium novum: ab Augusto divisis cum senatu, & p pulo provinciis institutum, ut aulae inde sumtus ad ornatum principis, ac dignitatem tuendam praeberentur; atque a fiscellis dictum, quibus olim pecunia deponebatur. Vid. Tac. ann. LII. c. 67. n. 3. l. VI. c. a. n. I. & Plin. pan. c. 35. n. 3., c. 62. n. I. Atque ex eo tempore

novum verbum ortum est confiscare, quod est in fiscum redigere. Vid. Suet. Calis. o. I., & Flor.

64쪽

S I. III. de Magis tibus vivis.

IV. DE PRAEFECΤΟ AERARII MILITARIS.

I. I. Ab aerario communi, & fisco differebat aerarium militare: quod Augustus, non ramueonscribi milites , aut eogi volens, quam mercede conduci, & praemiis allici , instituit; ut perpetuo, ac sine dissicultate sumtus ad tuendos eos, prosequendosque suppeteret. Suet. in Aug. c. 49. Novas etiam leges propterea tulit; praeaeipue illam de vicesimis, puta hereditatum , qua heredes non proximi vicesimam partem inserre huic aerario jubebantur: quod sine ullius injuria fieri poterat; quemadmodum cete ra , quae augendo illi excogitavit . Vide Dio

nem l. LV. p. 363. Plinium I. v I I. F. I . n. I., M paneg. c. 37. n. I. ρο ς. 39. N. I.

V. DE QUAESTORE PRINCIPIS , SIUE

CAESARIS. maestores Caesaris qui Vocabantur, non inprovinciis erant: sed in urbe, & palatio. Di-Cebantur etiam candidati principis r Zc munus eorum erat, libris principalibus in senatu legendis vacare. Vide Τac. ann. I. XVI. c. 27. n. a. Suet. in Aug. c. 63., Nema c. I 3. Plin. . VII. F. I 6. n. a. , in f legens unicam de ossicis quaestiris.

65쪽

8 C. II. de Magis tibus Romanorum.

ET ALVEI TIBERINI.

I. I. Augusti Caesaris & hoc institutum est ut eX Suet. c. 37. constat.De via aemilia vide Plinium l. v. ep. I 3. n. I. Sic Appiae etiam, Flaminiae, aliarumque viarum curatores saepe in . antiquis inscriptionibus laudantur : quorum hoc munus erat, ut viae lapidibus stratae per Italiam conserVarentur. g. a. Curator alvei liberini itidem ab Augusto institutus fuit: ut ripae semper munitae essent; nec fluvius vel urbem, vel agros, & campos exundationibus, quod saepe acciderat, Vastaret. Inscriptiones, quae Plinii epistolis praefiguntur , testantur hodieque , Plinium juniorem alvei liberini, & riparum curatorem fuisse.

UTRIUSQUE.

Augustus Caesar ad tutelam superi maris , 3c inferi classes duas, unam Μi seni, & alteram Ravennae collocavit: binis etiam praefectis eqnstitutis, qui utrique praeessent. Tradit hoc Suetonius in Aug. c. 49. VIII.

66쪽

st .

s I. II. de mi ratibus novis. 49 VIII. DE LEGATO CIESARIS, SEU.'. FRINCIPIS.

g. r. In libera republica provinciae Romanae administrabantur per procnnsules, & propraetores. Augustus Caesar mutavit statum, & pro . vincias divisit: pacatas senatui, & populo reliquit; quibus opus erat praesidio militari, &exercitu, sibi servavit. Et ille dictae sunt provinciae populi: hae Catiaris, seu princIpis. Ii priores misit magistratus forma veteri: id est,

proconsules, aut propratores, qui saepe praetores absolute nominantur. In Caesaris autem provincias, qui summo cum imperio, & exercitu mit-aebantur, neque procontules, neque praetores di-Eii sunt: sed legati Caesaris, seu principis. Stra

ho l. xv II. exeunte ..

. f. a. Tales autem legati prinei pum distin- suendi sunt a. legatis legionum: qui in liberaxepublica aeque ac ca area erant, & de quibus dicemus: plura in re militari. Legatus Caesaris dicebatur etiam legatus consularis, lata ex consularibus Viris plerumque legebatur. legatus autem legionis dictus quoque est legatus praetorius , quia huic muneri plerunque praei

sit viri praeficiebantur. Vide de his distinctio

rubus Suet. Vespas c. 4. Tac. an res. l. II. c. So. n. 3. I. IV. c. 73. 33. 4. his. I. I c. 35. n. I. Agric. c. 7. n. 3. Plin. l. v I. F. 3I. n. q. , &I. VII. F. 3I. n. a.

67쪽

so C. II. de Magi ratibus Romanorum. IX. DE PROCURATORIBUS.. ' CMSARIS

h. I. In libera republica, dc sub Caesaribus in . provinciis populi quaestores dicebantur, quos iri suis provinciis Caesares maluerunt procurato res appellari. Atque hi curam redituum habebant , & fisci. Dio i. L III. p. 3 6. f. a. In minoribus provinciis, ubi nullus erat Caesaris legatus, procuratori etiam iurisdictio

commisia erat: ut clare videmus in Pilati exemplo, quem Τacidus romano more ann. l. XV. c. qq. n. q. procuratorem Caesaris appellat. In majoribus provinciis, ubi legatus erat Caesaris , solos reditus, & fiscum procurator curatabat. Tac. Agris. c. I 3. n. 3.

g. 3. Sub posterioribus Caesaribus dicebanis tur rationales, qui fisco, & reditibus colligendis praefecti erant. Vide Eutr. l. IX.'c. 9. n. 7. Lamprid. in Alex. Severo c. 43. Capitol. in

68쪽

nct. III. de Mai Ami posterioris. 3 et

SECTIO III.

ΜAGISTRATIBUS AEVI

POSTERIORIS.

MUtantur Μagistratus cum tempore r &alia cum nomina, tum ossicia sortiuntur. Tertio christianorum saeculo, qui supremae jurisdictioni in aula Caesaris praeerat, dictus est magi lar scriniorum ; qui ferme erat , qui nostri temporis cancellarius e cujus honΟ-ris exemplum in Ulpiano' habemus apud E

trop. l. V PII. c. 14. n. 3. Erant autem plura

scrinia, seu , ut nunc vocantur , cancellaris epistolarum , memoriae, libellorum , dispositionum: de quibus videas, quae Salmasius ad Lampridis Alexandrum Severum c. 3I., & nos ex ipso ad Sextum Rufum ς. 22. notaVimuS. S. 2. Deinde erant correctores Italiae provincim γrum: id est , adjutores Caesaris in provinciis Italiae regundis. Hinc in codice in clinianeo , in mWitia imperii, oe inscriptionibus antiquis Correctores Italiae , Etruriae , Lucaniae, Calabriae, Bruttiorum: rarius extra Italiam, ut Illyrici, Histriae, & Africae memorantur. Quid quae

69쪽

31 C. II. de Meti'νatibus Romanorum. ris λ Praesides erant, quos hodie gubernatores

vocamus : unde Tetricus ex principe talis co rector Lueaniae factus est, apud Eutrop. I. IX.

c. 9. n. 6.

g. 3. Constantino Μ. imperante praefectipraetorio quatuor constituti sunt, quibus summa inprovinciis data est potestas. Primus erat Orien iis : secundus Illyrici magni , quod omnem Graeciam simul comprehendebat : tertius per Italiam, & Africam: quartus Galliarum, cui etiam Portugallia, & Hispania suberat. Et fidhosce praesectos datae plerunque leses sunt in codice . Quando ergo plures provinetae erant sub uno praefecto: in ceteris, quibus ipsi non

praesidebant, vicarios habebant. g. 4. Sub vicariis erant minores , tamen etiam provinciarum rectores: quorum alii consulares, alii praesides , alii comites ; quidam duces, quod militiae simul praeerant, dicebantur. Cujus rei exempla plurima sunt in notitia mperii utriusque. Nimirum vicarius praefecti praetorio regς bat certam dioecesin, quae est plurium provinciarum administratior sub vicario autem erant singularum provinciarum rectores; qui distinguebantur pro magnitudine proin vinciarum, aut arbitrio Imperatoris in consulares, correctores , comites, praesides. Atque haec in provinetis.. g. 3. In aulam quoque nova officia, subiis. dem prore titulis, comitum maxime, intro,

70쪽

- ο ν

SH. III. de Mat. Ami poclerioris. 3 ν ducta. Sic I. I. eod. leguntur tituli de oscio magi ri ossiciorum e de oscio comitis sacrarum lamgisionum, comitis rerum privatarum, comitis sa eri palatii, comitis sacri patrimonii, cetera. 3. 6. Honores etiam appellationum novo modo distribuebantur. Summus titulus erat nobi-QFmatus: qui tantum Caesaribus, quatenus distincti ab Imperatoribus Augustis erant serme ut hodie Rex Germanorum ab Imperatore γ&consanguineis Imperatorum tribuebatur; & his quidem ex singulari Imperatoris indulgentia. Zos. I. II. c. 39. n. 4. Ceteri, qui rempublicam regebant, dicti clarissimi, illuseres, spectabiles, egregii, perfectissimi. Sed tamen & haec nomina cum discrimine dignitatum, & privilegiorum adhibebanvur. Vide nox. imp.

SEARCH

MENU NAVIGATION