Bricii Bauderoni ... Praxis in duos tractatus distincta. In priore agitur de febribus ... in posteriore de symptomatis & morbis internis a capite ad pedes usque

발행: 1620년

분량: 1018페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

181쪽

Hectica raro pueros obrepit , frequenter iuuenes biliosos, & senes qui sunt temperamento calido Z sicco , in aestate,& autumno,& qui sunt collo longo, & angusto pectore, A: Eliρυ .liis: I. alati , vel a parentibus tabidis fati i de qui alimentis acribus nutriuntur. Primus gradus facile curatur,postremus est immedicabilis. Quoniam quicquid accidit in- stauratione, plurimum deficit ab integritate eius insiti humidi quod euanuit , quodque olim fuerat a semine comparatum. At medius,medium tenet inter duos extremos.Vniuersalis raro accidit, particularis vero frequenter. Quibus facies θεροπῆα hypocratica apparet, sunt desperati : pariter quoties in urinis quid pingue innatat, aut quibus alui fluxus succedit, seu dia rhoea. aut lienteria, aut dγsciateria fuerit. Ex quotidiana febre, hectica non fit,ob pituitae frigiditatem, lenimem hu- D miditati coniunctam. Curatio primi gradus parum distat a curatione Diariae: quoniam ab is silem causis cui dentibus, sed vehementioribus fit, in habitu corporis haerentibus: ob id vehementiora remedia exposcit. Curatio huius gradus versatur in Cius causae abscissione , de victu cuchymo Meu pepto liquido potiusquam solido, frigido S: humido, & in crassante, qui dissipationem prohibeat : qualis est is qui comparatur ex iuribus , carnium,alteratis lactuca, portulaca, caltha, violis , borragine Oxalide, spinachiis atriplice, hordeatis & similibus. Pro potu utatur ptisana, aut hydro saccharo, vel aqua simplici bullita cum syrupo capilli veri. Vel tulepo Alexandrino,

aut violato, aut nymphaeae, aut acclato si ex ephemera. Siae fuerit senex vires collabi videntur, utetur in pastu Vinoo ligophoro , & extra illos piis a sola si sitit. Aer deligendus frigidus & humidus , qui si talis natura non est, arte cidis r. paretur, irrigando cubiculi pauimentum, aqua frigida, vel rosacca, vel sternentur humi folia salicis,quercus, pampinorum vitis, vel flores suaveolentes si aestas, ut docet Gal. 9. Scio. methodi. Et si aeger est duriore aluo,paretur sequens cly

ster.

V. Fol. maluae viol. borrag. lactucae, vel portui. singui. m. i. Prianor, pa. Q. sem. . frig. nax singul. 3. iii. flor. nympha E, do viol. vir. p. i. coquantur in aqua in colatura ib. I. dissoluedi pruni simpl.&cassiae cum sacch. vir. 3. n. mellis violati, recorati

H olei ni mph. vir. S. i. si. fiat clyster supponendus quotic

182쪽

videbitur. si validior requiritur coquantur simplicia in sero

lactis. Et si simul nutrire cupis, coquantur in iure capitis ver uecis,vel capi,& adde vitellos ovorum.Vci huius loco si ven triculus aliqua materia putri refertus videtur , utatur se lepus. quenti V. Mannae cal. 3. i. si. syrupi viol. ex s. infusionibus si extiterit: vel rosati sol. cum rhab. si bilis , vel cum agar. si pituita, 3. i. cum iure pulli insulso,vel ptisana fiat potio mane sumenda. In fortiora remedia non esse prorumpendum

censeo.

Secundus curationis scopus in alteratione versatur, ut V. Suria placetati simpl.Veloxysacch. simpl. vel de limonibus vel ue acetositate citri j,vel de granatis dul. vel de succo pomorum redol. vel de succo borrag. vel de succo endi uiae, vel viol. vel nymph. vel de papauere si vigiliae urgent 3. iij. aquarum stillati tiar. ex alembico vitreo & non plumbeo bugi. Moxalidis vir. 5. vj. sat tute pus in tres doses per multos dies Zalu um. continuando, ut calor acris δί mordax & eius siccitas emendari possit.

Deinde ut cordis, x totius corporis habitus empyreuma relictum, in pristinum statum restituatur , per aliquot dies balneo aquae dul. non calido sed temperato utendum. Quod si fortius requiritur,de anni tempus permittit, paretur sica . Rad. bugi. ib. i. fol. eiusdem, borrag. malu , viol. calthar .atriplicis hortensis,lactuca portui. acciosae, lentis palustris,uel cucurbitae ,singui. m. - florum nymph. viol.&rosarum singui. m.ii .sem. . frig. ma. singul. 3. i. si. saeculo inclusa, coque in aqua sussi. pro balneo, in quo temperato b ndie ingrediatur de resideat per horam aut sesqui alteram: quo tidie renouentur simplicia per aliquot dies continuado, tum exsiccato corpore quiescat in lecto. Sunt qui probant scyphum lactis asinae cum sacch. rosato sumptum, aut ius alia quod carnium aegro in balneo adhuc sedente, vi facilius inhabitum deseratur. Proderit quidem utrumque, modo nulla sit cruditas in ventriculo,nullus tumor,aut obstructio,nullaque putredo. Si veretur sudor dilatatis viis a tepore aquae illinctur tota rachitis δί cmunctoria, de partes extremae, idque molliter: ut allccto sanguine nutrianturὶ sequenti litu: Zirimenta V. Oleor. Viol. vel nymph. vel amygd. dul. de olei rosatiomphaci, vellentisci,aut mytthini,vir. 5. iii. misce usui dicto:

deinde

183쪽

dein de contineat se in lecto, modo multa veste non operiatur ne sit det.

Si quis in iure carnium quod aegro offertur) in balneo se.

, dente, dissoluat cochlearvnum,aut alterum sequentis conditi, & tantundem, in omni alimento liquido,& maxime in tio pastus multum iuuabit. . . Conseruae viol. vel nymph. & cor . rad. bugi, sacch. c.,Hiori. conditar,utriusque δ. i. pul. resumptiui recens pracbarati 3. iii.

vel in huius penuria. sem. melonis, A cucumeris mund. v tr. 3. i. si pul. diatrias ant.& dianaarg. nise vir. 3. s. sacch. rosati,q. s fiat conditum auro coopertum, quo utatur ut dixi. E tra pastus utatur bellariis,martiopane, pigno lato , pasta regia sequenti curatione describenda, vel vitis damasc. mund . vel corinthiacis, vel nucleis pineis recentibus, vel prius macer tis in aqua per noctem ob rancorem. secundus gradus curationis pariter duplici scopo curabi- Curatis r. tur: nempe victu euchymo&alteratione ut primus gradus. γ -

Victus liquidus esse debet, ut facilius M citius in uniuersum

habitum distribuatur,& uberius nutriatur aeger, Ut annotauit Hip. aph .v. sca. i. Pαον αλ σύ - i. facilius est

impleri potu quam cibo. Neque rei cio alimenta solida boni succi, quia diutius & plenius nutriunt quam liquida, modo, uti possint. Si liquidis utimur: frequentius. offerenda: quia

quae velociter nutriunt, veloces quoque faciunt excretiones ex Hi p. aphor. i8. sect. 2. τρεφον αν αρροωs γ rem /: r. Eorum quae consertim , ω celeriter alunt, celeres etiam excretiones csse solent.

Secundus huius gradus scopus versabitur in humorii essi cientium alteratione x blanda euacuatione pcr clystcres de potiones facta: nam causa efficiente sublata, tolletur quoque eius effectus. Si hectica fit ex phthisi , aut ex aliqua febre continua n glecta, aut praepostere curata procedat, ad ea quae diximus propriis capitibus crit recurrendum. Paritet si ex aliqua alicuius visceris inflammatione vel intestisiorum prouenerit, ut ex diar hoea, lienteria,aut dyssenteria, etiam ad proprias curationes recurrendum. Haec symptomata dissicilius curantur, quandiu causain hecticam uentem habuerint. Si aluus quo tidie non fluit,solicitanda erit balano, aut clystere, vel ecc'

Protico superius descripto. Deinde viatur sequentibus vali

184쪽

I.lipsi. dius refrigerantibus,ut V. Srrupi de in iubis,3c violati, utriusique 3 ii .aquarum stillatitiarum endiuiae, oc tussilag. Si aphthbs, Vtriusque 3. ii. fiat tu lepus in tres vel 4. dosesi, vel si . o a. yςrnum est tempus paretur sequens. V. rad. bugi. S. ii. graminis, rusci,asparagi, de glycyrrh. singui. J. i. herb. cichorii,

lupuli, hepaticae, borrae. cndi uiae portulacae, seriolae, si hepatis inflammatio est cauta b. hecticae, singui. m.i passul. mund. Pa. Σ- prunor. pa. vi. sem. papaueris albi, oc .frig. rna. sinsul. 3. ii. florum nymph. de violar. vir. p. i. coque in aqua sum. ad

η. V.syrupi endi uiae com p. vel cydonior . si ab aliquo alui fiu-. xu fuerit, S. iiii. fiat apoetem a clari sic. dc aromat. santulo albo ἔ p pro dotibus Deinde paretur sequens V . nardi Ind. minutim incisis, Θ. 6. quia lenis de amara,rhab. selecti 3. ii. cassiae

recens a canna extractae, J. i. si. infunde simul per noctem super cineres cal. in parte una apoetematis. Expressioni adde

syr. rosati sol. cum agarico J. i. si pituitae est aliqua suspitio sat potio : Et si alui fluxus, infusioni adde myrobal. oleo amygd. dul. confricatas, ne sua asperitate ventriculum la:

dant.

g V. Conser. viol. vel borrag. dc cichorij, vir 3. i. s. cori. citrij sacch. conditae,3.i. pul. diatragac. frig.9. u. cum sacch ro sat bolus postridie deuorandus. Expurgato sic corpore, Vtatur condito de balneo praescripto, de oleis emollientibus ecastringentibus. Vel unguento sequenti,si a phthisi hectica. scaturiat.

Vngia enti resumptἱui, 3. ii. olei amygd. dul. l. i. pul εδερ - μ' Η iiij. croci, 9. i. fiat linimentum quo pectus uni

uersum ante de a tergo mox a balneo tepide illinetur. Vel si quenti si ex inflammatione alicuius visceris oriatur. TV NM Cerati santalint,le olei rosati, vir. Li. 5. laventur aquis. rosarum, de plantag. aut solani : Deinde adde pul. caphur P. si . fiat lini mentum quo viscus affectum tepide illinetur. . Sihb alui fluxum fiat, illinetur epigastri u vng. comitissae: praetor linimenta praescripta, sequentia epithemata erunt usui. libem IV. Pul. di amarg. frig. de diatragacanthi frig. Vtr. 3. 41. - 'imre rosarum rub. de florum nymph. de gr. tinctorum singul. 3. s. aquarum scabiosae, cardui bencd. de bu glossi,singui. g. v. vi-

185쪽

Pχλxis MEDICINIS. III

vtr. 3. i. nardi Ind. x schoenanthi, Vir. S. A. aquarum solani, sis hi, vel plantag. Mendi uiae, vir. m. s. aquae rosatum M aceti ros. Vir. 3. i. si . sat epithema visceri inflammato tepide applican- tionem,

dum . Vel patetur sequens quod ad quem uis fluxum competit. Troch. rami ch. rosatum rub. balatast.& troch. de succino , singul. 3. i. boli atmenae, 3. ii. aquarum pediculi rosa 'μημ' rum M prunellorum agrestium , vir. ib. s. succi mororum ' batinorum semimaturorum, aut mespillorun Mut sorborum, j. sat epithema ventriapplicandum ante Unguentum praescriptum. Interea dum his utetur,quotidie mane hora 4. hauriat la- VIui ctis asinae ab uberibus adhue calentis, m. g. cum sacch. rosati is sectus pulueris ali cochleariis ii . vel tribus: horis 4. ante pastum os deinde colluat vino diluto & superdormiat si nocte praeterita non dormierit: sin minus, non dormiat. Hoc lac, quia serosus& frigidius de magis tergens in phthisi est accommodatius. Si nutriendum,muliebre primas teneto deinde vaccinum & ouile, si ulcus est consolidandum, quia caseosius M a butyrosius usurpandum autore Gal. lib. I. simpl. medica

mentorum. .

Tertius febris hecticae gradus licet immedicabilis sit om-

nium consensu , aegri tamen cum prognostico non sunt re-

linquendi, sui voluit Gal.) ne desperent ut scripsit Celsus, in

quibus satius est experiri aliquod remedium quam nullum. . Summum quod aptari potest remedium in hoc gradu,con sistit in victu secundum sex res non naturales, qui sit multo plenior si fieri potest quam in caeteris gradibus. Impri. Devictu.

mis aegri cubiculum sit amplum ut aerem refrigeratum natura vel arte paratum ut docui) inspirent. Secundo nutriantur cibis multum nutrientibus etiam in parua quantitate saepe sumptis : inter quos primas tenet lac muliebre mane mox ab uberibus sumptum : Deinde iura S succi carnium vervecis, Vituli, perdicis, phasiani, capi gallinacei, consummata, gelatina, hordeatum,auenatum,panis lotus 5 in iure harum carnium coctus, pignotatum, tortu gat. Pandaleon, pasta regia, oua sorbilia, pedes agni, vituli,vervecis, testudo, anadromi, cancri fluviatiles,& astaci, luctus, perca, nuclei pinei recen . ἄζs aut prRmacerati in aqua ob rancorem A saccharo asperii,

186쪽

ficus recentes, uuaedamasc.ab arillis mund .vuae corinthi cae, pruna dulcia in aqua dc saccharo cocta, pira cocta in fine pastus,& poma ctiam cocta vice prunorum initio pastus conceduntur. Talis cibus etiam sexties in die naturali osserri potest Hi p. aut ore aptior. 18 sect.2. superius citato.

Pro potu utatur ptisana, vel in pastu vino oligophoro si vi- , res plus iusto dehci videntur. Somnus conciliandus syruponen aph. vel de papauere, vel diacodio, vel philonio recenti, in parua quantitate,vel pitula una de 'noglosso,vel laudanos pagiricorum. Medio tempore si aluus quotidie semel non fluit, solicitetur clystere nutriente , refrigerante, & humectante vel manna,vel eassialc syriapo viol. cx 9. infusionibus supra descriptis. Praeter victum tulepi refrigerantes per multos dies v stati ad incendium partium solidarum cxtinguendum, vol saltem moderandum sunt utiles: Vel horum loco iura carnium herbis refrigerantibus, & humectantibus supraenunciatis alterata,mane M in coena probantur. Et cxtra pa- 'stus uti licet sequentibus quae multum nutriunt & recreant.

vites.

N. Pul. diatragac. frig. recens praepar. J. 6. nucleorum pini recentium, x amygd. dul. cxcorticatorum & in mort rio marmoreo diligenter contusorum, sacch. crystallini, de

penidiarum singui. S. i. sacch. albi aqua borru. vel tussilag soluti, & cocti in syrupum) n. si . cui dis lue fructus, dei

de puluerem,& fiat pandaleon quo Ytatur ante, post, & extra pastus, quantum libuerit. Vel paretur sequens visitelia V. Sem. q. frig. - & bona bacis mund . maluae', & pq

multum ueris albi, singul. 3. i. pul. diatragac. frig.recens praeparati ,3. iii. trac/ππ- nucleotu pini recentium, pistacioru, Mamyg.dul. ex cortic

torum, singul. 3. i. sacch. albi aqua viol. vel decocto hordei soluti & cocti,ib. si. fiat pasta in buccellas redacta,de qua vi tur ut supra, vel U. Sacch. albi, & penidiarum aqua tu Glag. solutorumvir. m. s. pulpae carnis phasiani, aut perdicis,aut capi sagin μ' . ti,assae M in mortario contusae, J. q. nucleorum pini recentium M amygd. dul. excori. vir. S. i. si. pul. diapentdijsinoespccicbus 6. pul. diatragac. frig. recentis : quia successu temporis assem. q. frig. ma. facile rancescit M ingrati est s .poris 3 u. sem. bombacis , de papaueris albi vir. 3. i. fiat pasta regalis in morsicilis deauratis reducenda, qua saepe utatur, l

187쪽

bus, J. g. conser. florum borrag. & nucleorum pini recentium, vir. 3. i. carnis testudinis come in decocto hordei, Mcancrorum fluuiat. vel inacorum, vir. 3. ii. sacch. albi, Mpenidiarum, vit. n. si .fiat pasta ut supra in mors ellis deauralis,de qua utetur ut dixi. Vel si mediocris fuerit fortunae, horum loco utatur martio pane, vel similibus varia forma: quae variari potest & non materia.Vel Confect. de hyacintho, vel alchermes, B. iiii. margari- Putan.&tarum, B. ii. frag. V. lap. pretiosorum, & coralli rub. super plumlap. porphirium tenuissimE tritorum,singul. 9. i. pul. diapeni- dij sine speciebus omnium par pondus, sacch. crystallini, S. Lfol. auri numero vi. fiat pul cuius cochlear unu dissolue in parua portione cibusque alimenti quod offertur, vel in ptisana, extra pastum,pro aegri arbitrio. Hic puL vires collapsas mirum in modum reficit. Extrinsecus admoueantur epithem ta, unguenta,balneum &c.superius descripta.

Hectica composita multis cognitu est difficilis : doctiori- caratis bus verbnon,qui cuiusque febris typum de formam distinguere nouerunt. Haec curatur venae sectione, si adest pleni- ' ludo,aut menses,aut haemorrhoides sunt suppressae: aut purgatione si cacochmia, per cathartica benigna, nulla habita ratione maciei,sed pleihorae & cacochymiae ex Hi p. de Gal. lib. de humoribus,& 6.epid. sect. 3.

De malignis pestilentibus Febribus.

C A P. XV.

A- ίω ' : r. malignarum febrium, Naitua γοῦν alia: sunt essentiales aliae symptomaticae. furium Essentiatos magnam cum febribus putridis diuisio habent , a quibus tamen differunti non materia , sed sola maligna qualitate; venenata id contagiosa, in nobis genita, Vel aliunde inducta. Differunt etiam ab hectica non macie quae in hac sensim fit, in illis αυρωο : a. affatim

188쪽

quae corporis substantiam multis modis disiluere faciunt cuiusmodi sunt πυφῖδεις, ἡ λ io, cardiaca, dc quae ex cruditate fit dc pestilens,de quibus posthac nonnulla ex veterum Sc neotericorum placitis annotabimus. Symplomaticae febres dicuntur, quae viscerum inflammationes sequuntur S febres ardentes, a quibus differunt etiam qualitate maligna ut essentiales. Hi p. lib. G. cpid. M lib. 3. progn. de lib. q. aphor. 48. de Gai. in suis commentariis, dein coacis praenot. textu ito. quae non nisi superueniente cholera soluitur . ' λειπt in , se γε os ara , ψ λυεται:

quia lipiriae materia biliosa focum habet in aluo,unde prohibetur exitu a contumaci obstructione, partiumque obsessarum languore,facitque homines cri rus x Sotrim M. I. ama-rulentos de moestos. Atime in est duplex: una essentialis, altera symptomatica.

Essentialis sit a pituita vitrea frigida in 3. ordine in visceriabus collecta, etiamsi bilis portio quaedam illi misceatur, ni

hilominus tamen ut putrescat, calorem ab externis partibus ad intimas allicit, in quibus magnum incendium accendit. Hinc fit ut interiora urantur,& exteriora algent. Ex hoc incendio sitis consequitur, Sc est lethalis omnium consensu. . De ea vaticinatur Hi p. apho . 48. scct. q. ν s - π r mmmi ην τὰ Hy 97 3 ηstra q s ita , θυμώων: I. In febribus non intermittentibus si partes externae algent,internae uruntur A sitiunt, lethalevit. Quia quarto die aut citius hominem iugulare potest. Estentialis si fuerit, curatur ut quotidiana continua. sisymptomatica, ut causos de tertiana continua ; ea cautione ut in omnibus remediis tam internis quam externis misceantur nonnulla cardiaca quae venenatam de malignam qualitatem retundant citra manifestum calorem: ob id ad propria cap.

recurrendum.

Febris syncopalis nomen sumpsit a symptomate: quoniam qui ea tentantur saepe lipopsychia,& interdum syncope praehenduntur: ob oris ventriculi sensum cxactum de laesionem. Causi effectrix, aut est pituita crassa in ventriculo putrefacta, cum maligna aut venenata aliqua qualitate,cuius qualitas sursum sublata os ventriculi vellicat, M lacessit,unde do

lor , de animi deliquium, aut syncope fit. Alias a bile aerugi-

189쪽

nosa toto genere perniciosa, cuius vapor in os ventriculi delatus illud terit: hinc lipo psychia, conuulsio,&mors, nisi cameuomuerit,ut acciderat adolescenti de quo meminit Gal. co-ment. inaphor. I. sect. v. Cucumis febres malignas inducit

teste Aetio : pariter censendum de melo peponibus, leguminibus fructibul fugacibus,tacticiniis, caseo, piscibus marinis, fluviatilibus carne viscida praeditis,aut salitis: qualis est anguilla, lampetra, prinus, cochlea,&c. Potus aquae niuealis, aut frigidissimae, vel vini meracioris,crassioris, aut intempestivus:& reliqua quae crassam pituitam, aut bilem vitellinam, prasinam, aut aeruginosam bilem in nobis generant. Sunt nonnulli medici non aspernandae doctrinae , qui ne- Ο

sant febrem syncopalem fieri posse abile prastina, aut aeruginosa, quam Arabes Zinariam appellant: inter quos est Isaac 2 l a

Israelita, lib. v. sobriu cap.7. ob insignem corum humorii pra- febresn- uitatem, insitamque quanda venenositatem quae ita humano ομι corpori aduersantur,ut citius aut acrimonia venenositateque

sua enecent quam fieri possit: At si virtus paulo sit validior, quam ut ab ijs superetur, vomituque rei ciantur, potius hominem iugulant quam febrem accendant. Natura quippe suis semper viribus utens, cum ob sui malignitatem expellit: quod si non faciat accenditur ab ea corpus,& moritur homo. Haec ille,contra Isaac,& Averroes 3 collect. cap 3. has febres esse in curabiles scripsit. Ego iam senio confectus, tales febres nunquam me vidisse fateor. Contra fieri posse, fatentur Gal.

I 2. meth. med. cap. 3. x q. & Trallianus lib. ia. cap. 3. AEgineta lib. 2. cap. 37. Auic. sen. i. quarti tract. 2. cap. 2. Auzneto in suo Thei sir lib. 3. tract. I. cap. 6. &inter Neotericos

Aponensis Conciliator dictus differentia si .Valeriola lib. .

enarrato.qui dum medicinam Valentia Allobrogum exerceret duas mulieres tali febre curauit De raro contingentibus, . nihil certi determinatur. Signa sumuntur a causa efficiente: si sat a pituita crassa,vel tenui & a quantitate, et si venena. tae qualitatis sit particeps a qua maius periculum imminet, quam a minori copia: ratione pum affectae, & lipo psychiae imminentis, aut syncopis,& doloris oris ventriculi. Haec febris videtur seruate typum quotidianae : quia exacerbatur sub vesperam quo tempore suum habet dominium,hinc aniami deliquium non lethalis tamen.

Signa sta bile nassina, aut aeruginosa fit sumuntur ex icin

190쪽

si a bile

oritur.

era si ab

calore.

dum.

pore anni calido & sicco, ex corpore iuuenili macilento, &bilioso : ex victus ratione calida & sicca, aut febre continua: qualis est aesens, 5 tertiana continua, cum qualitate maligna inducta quae tertio quoque die cxacerbatur: talis febris vix

ad quartum usque paroxismum pcruenitiqui' hominem iugulet. Si ab aliqua visceris inflammatione proueniat, vix ope n dica curatur,x maxime quum aegri vires sunt deiectae. Quae a bile aeruginosa fit, est deterior ea,quae a prassina. Pulsus est celer, inaequalis,durus,5 paruus. Celer,ex caloris abundantia, M viribus Validis: inaequalis, a copia humoris noxij naturam opprimentis: Durus, ex humoris & venarum siccitate: paruus,a viribus aegri deiectis, ex Gal. I.de causis pulsuum: oc Aule. fen 2. primi. Praecordia & totum corpus in statum videtur,ac tumidum. Color est vitiatus,in nou- nullis albus, in aliis liuidus,& niger apparet. Adsunt ructus,& vomitus acidi, a pituita,alias amari, abile porracea: Oculi interdum sunt fusci,5 prominentes. Calor tactu mitis apparet. Lingua arida 5 nigra existit. agri quandiu quieti manent, melius se habent: si vero moueantur, velut syncope corripi videntur: quia tetrioc maligni vapores cx motione commoti,os superius ventriculi, vellicant : ac si cor ipsum laederetur,paria inducit symptomata. Haec febris magni est momenti, ob vitae discrimen: quoniam multa incidunt, quae omnem curationis ordinem peruertunt: quales sunt crudi humores, qui interdum corpus uniuersum, alias stomachum occupant: unde caloris de s piritus substantia sic infringitur ut leui momento frequentes icipo psychiae obrepunt. Praeterea quoties venae,&arteriae, crassis lentisque humoribus obstruuntur, tunc spiritus animales ita coercentur, M insitus calor adeo premitur, visu eationis periculum impendeat. In eo rerum statu , neque venae sectio, neque purgatio, neque attenuantium, nequc d tergentium usus tuto decerni potest. Ac neque cibo , neque vili remedio locus est: ni si medietis cibo subuenit, aegrum superuacua materia grauius onerabit: sin minus imbecillit te ac fame perdet. Ad haec impurum corpus, inaediam aegre fert, eaque languidae vires fatiscunt. Et tamen quum nititur dissolutionis iacturam frequenti alimento resarcire on cor

ius, sed eius pernicioin alit & fouet. In re diis

SEARCH

MENU NAVIGATION