De literis encyclicis ab apostolico aevo ad Concilium Nicaenum generale 1. Dissertatio 2. Francisci Dominici Bencini abbatis S. Pontii ad regiam celsitudinem Caroli Emmanuelis subalpinorum principis

발행: 1730년

분량: 712페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

citur v. Ιχ. Tacuit omnis multitudo. Namque cum unumquodque Ecclesiasticum Concilium confici hominibus, quos humana ratione , libertate ; ac prudentia uti dCCCt, DC a veri, atque boni semita dcsciscant, ad quam seu probe instituta humana Societas, seu coelitus data Religio ducunt, eorum nihil praetermisere Apostoli , quae ad sollertem caussae investigationem, de dignam tanto coetu sententiam facerent. Icci co concertantium rationes audiuntur , momenta utrimque discutiuntur, & re comperta, Episcopi Iudicra pro ea, quam jure quodam suo sententiam tulerat Petrus, vota, atque suffragia edidere . Hinc Petri voces exccpit Jacobus, ceterique deinceps unanimi voto dogma dcfiniunt, dc legislationem suscipiunt, ut loquitur Chryses mus Homil. 3 2. in Acta. III. Jus illud quidem , quo Petrus sententiam dixit, ei plane comparari posse videtur, quod apud Civiles Magistratus in

moribus crat, ut scilicet Princeps in Senatu votum serret, quod a Veteribus Scriptoribus jus primae relationis nuncupatum est: Succederet autem in dicendo, qui primae sentcntiac jus in Senatu haberet . Qua in re si exempla plurima , data opera , quaerere vellemus , 52 copiam, ut in rebus notissimis nonnulli faciunt, ostentare , res minime dissicilis csset: Sed satis semper nobis visum est, si appositis exemplis, dc quibus res extra dubitandi aleam collocaretur , quamVis pauci S uic mur , nisi alicubi rei novitas copiosiore confirmatione indigere videatur . Hus autem juris exstat apud Vopiscum in Tacito nobile judicialis ordinis monumentum . Agebatur de Imperatore eligcndo e Consul jure primae relationis sententiam dixit; Consulcm excepit Tacitus ipsc , qui jus primae sententiae apud Senatum obtinebat. Sed Vopiscum audiamus: Dic is tamen, ut sciatur , quomodo Tacitus Imperator fit creatus . Die sptimo Kal. Octobr. , cum in Curiam Pompilianam ordo amplissimus eo disset . Vellejus Cornificius Gordianus Consili dixit o . . postquam v tum Consulis descripsit, prosequitur Vopiscus e Post haec , eum

Tacitus , qui erat primae Sententiae Consularis , sententiam inceriarum quam vellet dicere, omnis Senatus acclamavit . Tacite Augi

62쪽

DISSERTATIO ILA , Dii Te fervent: Te deligimus, Te Principem facimus e Tibi euram Reipub. Orbisue mandamus: suscipe Imperium ex Senatus a ctoritate e Tui Loci , Tuae Vitae, Tuae Mentis es , quod mereris.

IV. Mos quoque dc ab Impeti i Politia, &. ab exemplo Jacobi Hierosolymitani Episcopi, post Petrum alloquentis , manavit , observatusque est seculis Ecclcsae sequentibus, ut in majoribus Synodis unus aliquis, aut supremus Hierarcha, aut qui locum rius icneret, universo praeesset coetui ι secundum autem ab eo locum Episcopus Urbis tcneret , in qua Concilium celebrabatur . In Sardiccnsi Synodo Osius pracscs erat, secundus autem in diccndis, ordinandisque controvcrsiis sedit Pr togenes , qui Episcopus Sardicensis erat. In Ephesina Cyrillus praefuit , & Memnon Ephesinus Episcopus alterum ab eo locum tenuit, ut Acha passim memorant. Nec multa in hanc rem congerenda, iis oppido certam Sc CXploratam . qui Conciliarem historiam vel leviaer edocti sint. Sed ad Synodi nostrae

Acha revertamuT.

V. Ad declarandum dogma factus est gradus, sancitumque, legalia minime esse ad salutem necessaria . Quod in epistola Encyclica totius Synodi nomine propositum fidelibus est ad cre-dcndum . Epistolae inscriptio ejusmodi est . Apostoli, or Seni

res Tratres , his, qui sunt Antiochiae , Syriae , or Ciliciae, Fratri , bus ex Gentibus salutem . Ponunt primo loco Antiochiam: Namque Metropolis tunc illa erat Syriae primae, M secundae, atque adeo ejus erat, Conciliaris definitionis exemplaria in cotea ras subicctas Urbes transmittere. AddC, quod ibid. Controversa fuerat excitata: unde statim in ejus Ecclesiae Conventu Encyclica recitata est , v. 3o. Illi ergo dimissi defenderunt Antis- etiam , er congregata multitudine , tradiderunt Epistolam , quam eum

tegissent, gavisi sunt super eonflatione . Ea indidem Ecclesiarum selicitudo deinde profluxit, ut in publico coetu Encyclicae re

VI. Paulo, & Barnabae iterum in Provincias prosecturis , Comites dati sunt, v. χχ. , Judas, qui cognominabatur Barsabas, o Sila . Vocantur autem primi inter 'Fratres. Ac nobis quidem

63쪽

hi Cursorum ossicium executi videntur: & quoniam res magni momenti agebatur, probati sunt, ac pietate, & doctrina praestantes a Concilio delecti. Haud aliter quum Hierosolymam mittendi fuere , . qui coetum illum Apostolicum certiorem facerint status Ecclesiarum Achaiae , Macedoniae, & Galatiae .& collectas simul deferrent , Cursorum delectus caute habitus est. Quare de illis scripsit S. Paulus, I. Corinth. I 6. v. 3. Cum autem pr esens fuero , quos probaveritis per epistolas , hos

mittam . .

VII. Ex iis interim , qui missi fuerant Dominici Cursores. Judas Barsabas , postquam Ecclesiam Antiochenam confirmasici. abiit Ierusalem , f v. 34. J quae peracta fuerant , & quis ex Apostolica Encyclica fructus esset consecutus , Apostolis denunciaturus . Facto autem ibi aliquanto tempore , dimisi sunt cum pa-ee a Fratribus ad eos, qui miserant illos . Viseum cs aut m Silae ibi remanere r Judas autem solus abiit Ierusalem . Quod in m res quoque deductum est , observatumque , ut Cursores, Iegatione adimpleta , ad Ecclesiam, a qua dimissi fucrant, re

mearent,

VIII. Id quoque pensi Cursoribus illis injunctum novimus, ut ad singulas Ecclesias iter diverterent, & Apostolica mandata deferrent . Quod & Acta ibid. v. 36. docent, ubi Paulus

Barnabae dixit. Revertentes, vis temus Fratres per universas Civiatates , in quibus praedicavimus Verbum Domini, quomodo se habeant. Perseverent nimirum in traditis do3matis, nullo Iudaizantium infecti contagio, de ab omni haerescos labe immunes p an vero grassetur in illis novitius error. Hinc de Paulo addit Historicus, v. I. Perambulabat autem S iam. o Ciliciam, eonfirmans Ecclesias: praecipiens cinodire praecepta Apostolorum , is Seniorum . Husdem in alias Provincias itinera . dc labores rcfcrUntur cap. Is..& cetera in hunc modum perstringuntur: Cum pertransirent CLνitates , tradebant eis custodire dogmata, quae erant decreta ab Apo-

solis, o Senioribus, qui erant Prosel iι . IX. Atque haec, quae strictim complexi stimus , sal, reor.

ostendunt, epistolam hanc Microsolymitata Concilii illustre quod . dam

64쪽

I iam exemplar esse , non celebrandorum tantummodis Concialiorum , sed Epistolarum etiam Encyclicarum . Siquidom hoc saluberrimo medio Apostolis visum est, prima lege scripta, ut Chrysostomus ad eum locum ait , enatam oppugnare haere-sm , dc simul Ecclesiarum Praesulibus viam monstrare, qua Merrores exstirparent, & universam Christiani nominis compagem incolumem, atque indivulsam servarent.

s. III.

De Epistolis Encyclicis Sancti Pauli.

I. S. Pauli EpistoIas ad omses generatim Fidelis transmissas riseisDUOIi Petri, re n. Patrum testimoniis ostenditur. II. G dem Epistola ad Romanos fuit Goclica . III. Fuerunt S ad Corinistbios duae. IV. 'sola L ad ThessaIonicenses ad Ecclesias alias transmitti debuit . U. Id ex altera ad Theisalonicenses lucalenteν

I. π Aulus Apostolus, Gentium Doctor, ac splendentissimum I Christianae Religionis lumen , plures epistolas stripsit, in quibus & dogmatum fidem , & morum disciplinam Fideles

edocuit, & quemadmodum a Praesulibus deinceps moderari utramque oporteret, nitide luculenterque praeivit. Nam tametsi ad unam aliquam singularem Ecclesiam suas plerasque omnes epistolas inseripserit, illud nihilominus in numerato este debet, eam Paulo fuisse mentem , ut epistolae suae in omnium Orbis Ecclesiarum usum venirent, atque adeo Encyclicarum Conscribendarum morem in illis praeluderet . Id sane demonstrat Apostolorum Princeps Petrus in sua secunda Epistola ad omnes Fideles, ubi Paulinas Literas ubique vulgatas supponit . re quaquaversum a Paulo ipse . aut ab Ecescsiis transivissas,

B s dum

65쪽

DE LITERIS ENC2 CLICIS

dum cap. 3. v. II. Fidcles omnes commonet: Sic t se Carissimus Frater noser Paulus secundum datam i septemtiam scri t -- bis . Sicut Cr in omni lus epistolis loquens eis de his: in quibus sera quaedam d Ucilia intellitta, quae indocti, o instasiles depravant, sicut se ceteras Scripturas ad suam 'sorum perdicionem. Vos igitur.

Fratres , praeficientes, cus odite, ne in hientium errore traducti , excidatis a propria firmitate. Nemo est, qui secundam Petri epistolam, dubitet, ad Fideles omnes futile scriptam : namque id Apostolus initio conceptis verbis asseverat. Jam vero quomodo Fideles ubique omnes alloqui verbis illis potuisset: Paulus se- eundum datam fili sapientiam Misit vobis : nisi reipsa Paulus . etsi ad particulares Ecclesias inscripserat, ad omnes tamen ubique transmisisset epistolas ρ Id praeclare animadverterat vir sanoctissimus, Sophronius Patriarcha Hierosolymitanus in celeberri. ma Encyclica fidei adversus Monothelitas edita , quae lecta cst, de velut formula fidei, suscepta in Synodo VI. Actione X. ita vero inquit ibid. pag. ix 19. ὶ quaedam Apostolica , atque prisca tradisio in Sanctis Dei per totum Orbem Ecclesiis tenuit , ut qui ad Pontificatum ducuntur, iis, qui ante illos Pontificatus regunt , omnia sinceriter conferant, vel exponaNt, qualiter sapiant, or qualiter fidem detineant, quam Paulus eis sapientisimus nimis caute eontradidit, ut non cursus suos in vacuum peragant. Ubi quidem Sophronius aperte innuit , id a Paulo usurpatum . ut Apost lis , omnibusque Ecclesiarum Pracsulibus , &. Pastoribus fidei doctrinam exponeret, dc Evangelium suum Conferret. Excu

rit deinde in Apostoli laudes , &. ad rem posica ait: Unde estis Hieroselmis afendebat Christi coelestis Discipulus, cir divinis qui praeerant, subjiciebatur Disipulis 3 ct Evangelicam , quam pras

ditabat , docbinam inmiscebat eis , qui alios putabantur praeced

re , ct i us eos faciebat Lobinae participes, munimen Abi desipon dens , o eis , qui post eum fuerant ejus fiscepturi doctrinas ι quibus formula salutis eunetis probabilis factas est, qui ejus sequi vellant viri Bigia. Idipsum de Pauli solicitudine, eteloque ad universos Fideles epistolis crudiendos, observavit Rcda in Comment. ad illum locum Pctri: Quia es Paulus ad quasdamspecialiter si ut Eccleos, O L

66쪽

DISSERTATIO IL

bus tamen generaliter , quae per orbem sunt, quaeque unam Catholicam faciunt frusisse probatur Ecclesiis. II. Et epistola quidem ad Romanos Ecclesiam Romae consistentem unice respexisse videtur , sed reipsa ad Ecclesias reliquas delata est. Quo nixus fundamento S. Hieronymus epist. Ios. ad Sixtum Romanum tunc Presbyterum , dcinde Pontificem , scripsit: De gratiae commendatione maximὸ ad Romanos Apo-Bolica epistola loquitur, ut inde se praedicatio ejus velut a capite O bis toto orbe difunderet: ea est enim, qua jumficatur impius. Ω- ne inter universi,s Judaeos , quotquot fidem susceperant, evulsatam fuisse cam cpistolam, non obscure innuunt Iacobi vera, Actor. 2I. , qui Paulum de criminibus commonitum voluit in ultimo Hierosolymitano adventu, quae illi intentaverant I daei ob dochrinam in epistola ad Romanos comprehensam. Et

scient f inquit Iacobus J quia quae de re audierunt, falsea sunt.

Imo cum ipse Paulus in eadem ad Rom. Epistola cap. I 6. v. s. dicat: Salutate inruicem in sculo sancto . Salutant vos omnes Ecclesiae Chri fit aperte supponit, & omnium nomino se scripsisse , & Romanos ad cetcras Christiani Orbis Ecclesias transmi tentes , eis in Christo salutem dicturos. Hoc autem Encyclic rum literarum proprium erat, fidei, caritatisque unitatem abb

que consevere .

III. Clariora sunt in duabus ad Corinthios epistolis Encyclicarum specimina. Et ipso quidem in limine prioris, finem scribendi aperit , & conditionem . Ecclesiae Dei, quae eis Corinthi sanctifieatis in Chri Io Jese, vocatis Sanctis, cum omnibus , qui immeant Nomen Domini Iese Chris, , in omni loco ipsorum, o nostro, gratia vobis, se pax. corinthus caput erat eeleberrimi Acha ci conventus , cujus primaevam celebritatem , qua Principatum in universa Graecia retinuit, Polybius in excerptis de Legationi. bus fuse describit. Urbs a Caesare restaurata, co splendoris hoc Apostolico tempore devenerat, ut ludis Isthmicis, emporio, commerciisque ad primam amplissimam dignitatem esset restituta. Paulus itaque ad hanc intropolim epistolas dedit, ab eadem

Ecclesia tra mittendas ranctificatis in Christo Iese, or omnibus ,

67쪽

DE LITERIS ENCTCLICIS

qui invocans Nomen Domini Jesu Christi . Mutuam deinde unita tem ut recolat, eandem pacem exoptat, cundem fidei, & ca ritatis concentum in omni loco, ubi sunt Fidcles . Quod est Chrv sotamo annotatum in commentariis ad cum locum, ubi diser te asseverat , Paulum non Corinthios dumtaxat salutare , sed quotquot ubique erant Fideles, ad quos epistola eadem erat transmittenda . Chrysostomum hac in re Theophilachus, atque Occ menius exscripsserunt. Quum autem addit Apostolus , in omni l eo , Gr nostro: id innutile videtur, quod tam ipsorum , ad quos scribebat, quam is, unde scribebat, locus , una atque cademst Ecclesia . Et sane Paulum non Corinthios tantum , sed & universam generatim Achaiam respexi sic, sat dcmonstrat in epist. a. c. I. V. I. , ubi Fideles omnes appellat, qui sunt in universe Achaia r cujus scilicet caput erat, & Metropolis Corinthus .

Quapropter dilucidius apparet, quod in superioribus animadvertimus , epistolas id genus omnes ad Metropolim aliquam dirigi consuevisse, ut a primo Provinciae Episcopo ad reliquos transmitterentur. Mutuas vero ultro , citroque fuisse conscriptas ,

ab hac eadem Pauli epistola discimus . Dixerat Apostolus, I. c. I. v. 9. Scris vobis in epistola . De literis vero Corinthiacae Ecclesiae c. 7. v. i. ait: De quibus autem scri sti mihi. Quis eat inficias , hinc colligi, integrae illius Ecclesiae epistolam ad Paulum aliquam fuisse conscriptam,ut,qui est Encyclicarum character , suam in fide consensionem alictaretur ρ Equidem &Paulus ipse epistolam suam orditur. Ecclesiae Dei, quae es Corinthi. Siquidem non ad particularem , sed ad omnem Achaiae coctum, in Corinthiaca Metropoli repraesentatum , epistolam

exaravit: & ad reliquarum Ecclesiarum concentum CXprimendum , addit. C. I 6. V. I9. Salutant vos Ecclesiae Asiae. Epistolam Ephesi scripsit Apostolus , quippe in ea meminit Aquilae ,

& Priscillae, Ephcsi dogentium , ut ex Capp. I 8. & I9. Actor. liquido constat. Ephesias autem caput erat, & intropolis Asiae totius , ac propterea ceterarum Asiae Ecclesiarum : Nec ineptus Crit divinator, qui pro more ex cetcris Ecclesiis aliquos Ephesi tunc fuisse conjiciat, in quorum omnium publico Conventu epistolam Diuitigod by Corale

68쪽

DISSERTATIO IL23 stolam , quam scribebat, legerit Apostolus. Unde Sc Ecclesiarum omnium Asianarum mentionem injecerit, earumque nomine salutem Corinthiacis sit adprecatus; ut videlicet ostenderet, doctrinam in epistola ipsi comprehensura , atque a divina revelati ne profluentem , jam reliquarum Ecclesiarum suffragium, dc Ωdem fuisse adeptam . Haud aliter, quum ad Galatas scripsit, se universis Ecclesiis Galatiae scribere affirmat, eosque fidelium omnium nomine , quos inter eo tempore degebat , in Christo

salutat

IV. Porro id pensi habuisse Ecclesias , quibus Encyclicae Pamli epistolae inscribebantur , ut, postquam in publico Conventu

recitaverant, etiam apud alias finitimas Ecclesias lectionem earundem , & Qllennem evulgationem promovcrent, non obstinre colligimus ex I. ad Thessalon. c. s. v. 17. , ubi Apostolus scribit: Adjuro vos per Dominum, ut legatur epipola haec omnibus

Sanctis Fratribus. Non solis nimirum Thessalonicensibus, aut totius Macedoniae Fidelibus , cujus Provinciae Metropolis crat Thessalonica, sed universii per orbem Fratribus , dc in omni ubicumque Christiana Ecclesia. Adiuratio quippe praecepto aequivalet, ut ad eum locum observat Chrysostomus. Quamobrem cum Paulus adiuret, seu praccipiat Thessalonicensibus, ut in alias Ecclesias epistolam transmittant, id nobis argumento est ad observatam sequioribus Ecclesiae temporibus consiletudinem illustrandam , qua Encyclicae ubique erant lectitandae , dc Dominicis cursoribus ea solicitudo commilia est, ut publicam literarum hujuscemodi lectionem exigerent , dc judicia cor

rogarent.

V. Hinc factum, ut laudata Pauli epistola aevo Apostolico summum esset veritatis auctoramentum . Id colligere pronum est ex Petri verbis , quae supra a nobis commemorata sunt; &ex ipsemet Paulo , qui cum seductores permulti, & falsi Fr tres plurima de finali judicio, deque Antichristo ad libitum confingerent, & primae ad Thessalonicenses epistolae testimo.

nium ad insomnia sua confirmanda detorquerent, alteram ad eosdem Thessalon. dedit , quos C. 2. v. a. monet: in non m

69쪽

DE LITERIS ENCΥCLICIS

2 veamini a vestro sensu, neque terreamini , neque per s ritum, neque per sermonem , neque per epistolam , tamquam per nos missam . Enimvero qua fruge, aut cui bono epistolam Pauli Thettalonicensibus ut fucum facerent, seductores protulissent, nisi corrum ratumque habitum esset, hasce epistolas ad auctoritatem faciendam, atque ad fidei regulam constabiliendam fuisse directas ρ Hac sane de caussa caracheristicae notae inventae sunt, ut germanae dignoscerentur a spuriis, nec fidei Ecclesiarum impii homines illudere dc inceps possent. Paulus ipse id cavit in ead. epistola cap. 3. v. IT . ,& veritatis dignoscendae indicium Fidelibus prodit. Salisatio , mea manu Pauli : quod es Agnum in omni epistola: ita scribo.

s. I V.

De Epistolis Sancti Pauli ad Ephesios.& ad Colossenses.

I. Agitκr de EpiROIa ad Ephesios, deque ejus Urbis , ct Ecclesiae praestantia . II. Eadem Ecclesia amplissimo Hierarchico ordine fulgebat. III. Sub Episcopatu S. Iobannis ceteras Asiae Ecclesias

moderata est. IV. Argumentum EpistoIae ad missios expensum . V. Hebicus ad eam defereidam electus Dominicus Cursor . VI.

Inscripta est ad omnes Fideles , ct in aliqMiris Codd. ad Laodice. os . VII. De Epistola ad GA senses, de Urbe Colossis, deque baeresi Simonianorum. VIII. Quae fkerit doctrina Simonis de Heseua sua, deque m sterio Redemtioηis . IX. S. Paulo denAnciaIur ab Epapbra . X. Apostoli AEA Colossenses Epist. Dis dogmatica , ct G-oclica. XI. Agis de Christi dimina Mediatione . XII. Docet Suis premum cultum non Angelis, sed Christo Mediatori tribuendum , XIII. Ouomodo Pauli , o Timothei nomisibus inscripta fuerit . XIV. Epist. a. are Timosbeum ejusdem est argumenti, atque altera ad 'boios. XU. Itideminaltera ad Philemonem . XVI. Luibus Cursoribus usus sit Patilus. XVII. 'i'. ad Colostens. in aliis Eeelesiis fuit lectitanda . XVIII. Bis Enoclicaram tuerit caracter , disquiritur. I. I. Diqitirso by Corale

70쪽

DISSERTATIO II

I. TNter epistolas, quas ad Ecclesiam insormandam Gentium, I Apostolus edidit, cum non infimum locum tenent, qua sunt ad Ephesios, & ad Colosienses scriptae, tum illustria Encyclicarum specimina prae aliis exhibent , & nihil fere in prima de Encyclicis Dissertatione disputavimus , quod nitide luculenterque in hisce Pauli epitalis non sit praeformatum. Atque ut rem ab ea , quae est ad Ephesios, aggrediamur , hacc a Paulo scripta cst ad primam totius Asiae Metropolim , cujusino di Ephesus erat. Urbis hujus decora , Principatum , ccteraquCornamenta passim Scriptorcs produnt. Husdem Societatem prac-cipuae Asiae Urbes expetiere, ut exstantia numismata Ephesi Cusa in concordiae initae a cetoris Asiae Urbibus cum Ephes-na monumentum , abunde testantur . Imo vix alia reperies numisnata , quae concordiam , Societatemque cxpressam ferant, ut sane ferunt Ephesina , quae Harduinus , Spanhemius, alibque magno studio collegerunt. Diutius in Urbe hac comm ratus Apostolus , ornatiorem , sanctioremque fecit, non credentium tantum numero , scd invecto pariter Hierarchico amplicsmo Ordine, cui discipulum suum pietate , dc sollertia ma-RnOpere commendatum , Timotheum praesecit , Eusebio scribente lib. 3. Hist. cap. 4. Timotheus Ecclesiae Ephesinae Episcopatum accepisse scribitur . Et cap. 13. agens de Irenaeo, inquit rsi fecundo a resus haereses libro ita fruis: ct omnes, inquit, Presbyteri , qui eum Johanne Domini di pulo in Asia familiariter versati sunt, ita sibi a Phanne traditum esse testamur . Vixit enim apud Mos usique ad tempora Trajani . In tertio quoque ejuserim operis libroidi um declarat his verbis r Sed er Ephesina Ecclesia , quae a Pamo quidem fundata est , Johannem vero usque ad Trajani tempora M.

His Praefidentem , testis locupletissima est Apostolicae Traditionis. Spectabilissima equidem fuit Catholicorum Episcoporum in ea Sede successio , de qua in Synodo Chalcedonensi dictum legimus Ach. XI. A Sancto Timotheo inque nune viginti septem Disivi facti , Omnes in Epheso sent ordinati. Hinc post Patriarchas Ephe-sna Ecclesia in suo Episcopo , quem Exarcham diu appellatum 'novimus, primum in omnibus Conciliis locum tenuit. Quade

SEARCH

MENU NAVIGATION