장음표시 사용
81쪽
36 . Metropolitani Episcopi Encyclicas, quae sorte adventabant, ad suae Dioccescos Episcopos dirigerent, propria subscriptione munitas . Itaque Timotheus , ut has omnes Pauli epistolas suscepit, duabus illis , quae ad Colossenses, Sc ad Philemonem erant, forte ex Pauli mandato in Diaconica Tychici cxprcllis , nomen addidit suum: Haud enim ambigendum , suam dc Tychico peculiarem instructionem ab Apostolo traditam , cum de eo x. ad Timoth. c. 4. v. Ιχ. scribat . Tychicum autem misi Ephesum , id est, ut in superioribus annotatum , mitto , Utique ad aliqua ore- tenus communicanda Timotheo , qui Apostolicum, atque Epistopale munus in Asia obibat. XIV. Equidem si ambae Pauli epistolae ad Ephesios, & ad Colossenses, cum secunda ad Timotheum . atque altera ad Philemonem , accurate constrantur, Vix erit, qui ejusdem argumenti vestigia passim impressa non rcperiat. Et ad Timothcum quidem recolit, Asiae plurimos ab ipso esse aversos , c. I. v. 11. idque contigisse ait opera priorum seductorum, juxta ac novorum , Phigelli, Hermogenis , Hymenaci, & Phileti, ibid. v. I S. Et cap. 2. V. IT. ariCS COrum , strophas , & indolem aperit , qui scilicet profana , dc vaniloqua effunderent, stultas , icsine disciplina quaestiones ignari miscerent, Magorum Iannis,& Mambres sectarentur praestigia. Quae sane omnia Simoni nos, aliosque id genus ignaros ελλοπλά-- recta petunt . Quorum gratia proponit deinde rectam de Christi redemtione fidem , & factiosissimis illis temporibus , atque locis duo imprimis monet facienda , alterum , ut dogmata , quae ab ipso acceperat , firmiter , &. illibate retineat; alterum , ut Episcopale munus per impositionem manuum, seu per consecrationem acce' tum , in Christi virtute resuscitet, atque excitam a seductoribus tempestatem componere allaboret. XV. Scripsit vero ad Philemonem hac , reor , de caussa , quod grassante in Phrygia , & praesertim Colossis Simonianoriun lue, in ejus domo fidelium Ecclesia conveniebat, atque ipse simul,& Archippus Presbyteri sacra ibi ministrabant. Certe eos Pauius , dc Timothcua commilitones vocant, α adjutores . Paulus
82쪽
vinctus Christi Jesu, o Timotheus Frater e Philemoni dilecto, Uradjutori nostro cr Archivo Commilitoni nyiro , ct Eeclesiae. quae in domo tua est. Pervaserat itaque persecutio Colossensium Ecclcsiam, cujus Episcopus Epaphras Concaptivus meus in Christi Jesu , a Paulo dicitur v. 23. Quapropter eos monet , & hoditatur Apostolas, ut in defensione Fidei , Fratrum consolati ne perseverent. Quia visera Sanctorum requieverunt per te e id- est , Philemonis zelo immuncs ab univcrsali Simoniaca lue fide-lcs hactenus perdurant. Atque hinc moris origo dcducta , ut Encyclicae epistolae etiam ad Ecclesiarum Doctores, di Presbyteros dirigerentur ab Episcopis , ut adjutores haberent ad magisterii vim suadendam Populis , corum curae commissis. Sic Cyprianum feciste ad Doctores Carthaginenscs , Basilium ad D ctores Ncocacsulcnses. aliosque Episcopos, ostindunt quae adhuc exstant, illorum epistolae . Et ne longius ab arguinem eo nostro evagemur, Archippum Evainviii ministrum fuisse C lossis , docent Pauli verba ad Colossi . v. 17. Et dicise Archippo : Vide miniserium, quod accepissi in Domino , ut illud impleas. Promoveat nimirum , quae in Encyclica essent proposita , & declarata dogmata reliquos satagat edocere. XVI. Cursor Dominicus una cum Onesimo fuit Tychicus 3
de quo scribit C. 4. v. I T. Quae circa me sunt, omnia vobis no
faeiet Tychicus eharissimus Frater , ct fidelis minister. er eonfieret sis Domino r quem misi ad vos ad hoc Vfium , ut cognostat, quae circa mos sunt, es consistur corda me a c- Onesimo charis imo , o fideli Fratre , qui ex vobis . Omnia , quae hic aguntur , nota facient vobis. Quae oppido illustria sunt ad testandam muttiam Ecclesiarum solicitudinem unitatis , quae praecipuus erat hujuscemodi epistolarum scopus . Spondet enim Λ Tychico , atque Onesimo Romanae totius Ecclesiae conditionem , fidem , & professonem Asianis aperiendam e Quod quidem munus non vulga rem in rebus experientiam , solertiamque Cur tum ostendit. Tychico Dominico cursore saepius est usus Apostolus , cuius numirum opera epitholas ad Ephesios , ad Philippenses , ad Timotheum secundam , ad Titum , ad Philemonem dilexit. Qua
83쪽
doque etiam Artema usus est, de quo ad Titum c. 3. v. I x. scribit. Cum misero ad te Aruma , aut Tychicum , Utina ad me venire Meopolim. XVII. Labe itaque Simoniana Colossensium, Laodicensium,& Hierapolitanorum Urbes , dc Populos inficiente, unam Candemque epistolam direxit Paulus , sed iis cx aequo omnibus intimandam . De Epaphra enim in hunc modum loquitur C. 4. v. in . Salutat vos Epaphra , qsi ex vobis es, servus I. C., semper solicitas pro vobis in orationibus. ut fletis perfecti, Cr pleni omni lantate Dei. Testimonium enim tali perhibeo, quod habet multum imborem pro vobis , o pro iis , qui sunt L dictae , o Hierapoli. Non igitur a solis Colossensibus , sed in aliis quoque Urbibus cpistola erat lectitanda. Quod & aperte praescribit ibid. n. i6. Et eum lecta fuerit apud vos epistola haec , facite, ut se in Laodicem sum Ecclesia legatur, is ram, qMae Laodicensium es , vos legatis . Non agit hic quidem Apostolus de epistola aliqua , quam, ut nonnullis visum est, ad Laodicenses 1cripserit , sed de epistola Laodicensium responsiva ad Colossenses loquitur, qua illi testatum facerent, se recepisse Pauli epistolam , propolitaeque in ea
docuinae adhaesuros. Quippe haec in Encyclicis erat consuet do, ut quae mittebat Ecclesia , praestolaretur a reliquis conserusionis, &. professionis testimonium in peculiaribus epistolis exaratum , ex quibus subinde Tomus Encyclicus conflabatur, ubi una Ecclesiarum doctrina, & professio elucesceret. Ratio autem , cur epistola a Paulo, & Timothco Colossensibus inscripta fuerit, vel ea est, quod ii prae aliis in fide periclitarentur , vel quod illius tractus praecipua Civitas tunc Colossis esset, de qua pridem scripserat Xenophon lib. I. Expedit. Cyri. Sardibus mo-mis r inde per L iam caseris tribus, par angis XXII. υenit ad Malismdrum Fluvium : Hoc umne trajecro , per Phruiam Castris unis, pa- sariis XLII. . venit Coloseas . Urbem celebrem, magnam , ct op lentam . Haec de ea epistola satis. Colligere interim ex iis poteris , quam Vere , meritoque Irenaeus vocarit Ephesinam Ecclesiam , testem locupletissimam Apostolicae Traditionis, cum &Praelatum labore, & Apostolicis plurimis scriptis diligenter, religio-
84쪽
Iigioseque servatis, dijudicare certo posset, quid esset ab Apostolis traditum , quid ab improbis hominibus interpolatum, atque
XVIII. Pro coronide autem exercitationis hujus in epistolas Pauli, lubet paucis disquirere , qui demum esset praecipuus characher , Encyclicis suis a Paulo adjectus. Atque , nisi fallor , Fo ma est illa , qua passim publica Encyclica scripta, ad fidem aliis faciendam evulgata , indigetat. Sed , ne eam potestatem Pauli verbis subjiciamus , de qua ille nunquam cogitarit, & ex iis consectaria deinde ducamus, quae illi ignota prorsus fuerint , atque ut isthaec in immensiim augeri ratiocinando possunt, ita
germanam rei originem nequaquam teneamus , disputatio omnis ad ipsius Pauli sententias est exigenda. Et quidem ad Romanos cap. r. de Judaeo, qui superbiuscule propter Mosaicam legem gloriabatur, scribit v. 2O. Eruditorem insipientiam, Magiis Prum infantium, habentem FORMAM fientiae, or veritatis in I ge . Quo loco Scripturam dubio procul intelligit, quod regula sit, certusque Typus . Eadem utitur expressione , dum Romanos, qui Christa nomen dederant, alloquitur C. 6. v. IT. Gr tis autem Deo, quod fui'is servi preeati , obedistis autem ex corde in eam FDRΜ- doctrinae . in quam traditi es s. Philippentibus p riter , quos singulariter erudiverat quum Asianam Dioecesim pertrCs annos regeret, eandem regulam sequendam proponit C. 3. . II. Imitatores mei estote, Fratres , ct observate eos, qui ita non ambulant, ficus habetis Formam nostram . Dilucidius etiam epist.2. ad Timoth. c. I. V. I 3. de ea fidei norma oretenus illi tradita scribit. Formam habes sanorum verborum , quae a me audisti in fide . Haec vero quaecumque erant, Timotheum literis mandasse, atque aliis Doctoribus Presbyteris , qui ceteris erudiendis pares , & idonei forent, tradidisse , dubitare non sinunt
erba , quae mox sequuntur. Bonum Depositum custodi per Spiritum Sanctam. De eo autem scripserat in epist. I. c. s. v. 1 o. o TLmothee, Depositum custodi. Hinc est Graecanica illa phrasis m ... διδυμ, Formam dare, qua in subditos praesertim qualiacumque
Dominorum jussa exprimerent. Hinc etiam publica scripta fi-
85쪽
dem facientia , quod sigillis essent obsignata , dicebantur: quemadmodum ea vocat Appianus in Annibalicis pag. 38'. Haec loquendi ratio apud Patres deinceps servata est. Cyprianus in controversia Lapsorum , cujus finiendae gratia plures Encyclicae editae sunt, has saepe Formam appellat. Sic quum Carthagincnsis Clerus decretum ea de re postularet, quod Lapsi Martyrum literis freti, caussam suam tu rentur, & Communionem obtinerent, per Africam evulgatum decretum est, idque epist. I . Forma vocatur. Quoniam tamen significastis, quosdam immode. ratos esse , se communicationem accipiendam festinanter urgere, orde erastis in hae re Formam a me vobis dari. Confessores par, ter , quum per epistolam pacem Lapsis dedissent, atque hocce decretum Episcopis denunciarent, scripsere, apud eundem Cyprianum epist. II. Scius, nos universis , de quibus apud te ratio com iterit, quia post commissum egerint, dedisse pacem : σ hane Formam per te ct aliis Episcopis innotescere voluimus. Scriptum hic publicum intelligi. docet idem Cyprianus, qui epist. 23. de Luciano agens , ait: SeriUt enim omnium nomine, universis eos pacem dridisse , se hane Fremam per me aliis Episcopis innotescere velis . Temperamus ab aliis ejus rei documentis expendendis, quorum pleraque jam Dissere. I. annotavimus , satisque ducimus, vim phraseos a Paulo adhibitae pervidisse, unde ad Ecclesiasticos Scrip-xores manavit. F. U. Dissiligod by Cooste
86쪽
De Encyclica S. Johannis ad omnes Ecclesiae
II. S. 7 obannes adυersus mereses Ebionis, ct Cerisibi eIueabravis Eυ angelium. II. Giisdem Epistola prima de eodem argumento fuit Enoeliea . III. In ea diυinam Cbrisi naturam aduruit. IU. Probat es Aniυersalem ejus mediationem . U. Consensus Epistolae, o E agelii Ioba is ex Dionasio Aeaeaudrino expeUus .
I. TI Bionis improbi Haeresiarchae dogmata, quae . ad occasiim , ver late Sec. I. Christiano, inter Iudaietantes , atque uniuersim in Asia dispersa sunt, locum S. Johanni praebuere, ut Evangelium conscriberct, praesertim ad Asianorum Episcoporum preces , in quorum Paroeciis Ebionitica lues serpebat, utque ad omnes fideles Encyclicam ejusdem argumenti epistolam conderet . Enimvero Evangelium Locce a Johanne conscriptum, ut Ebionitarum , ic Cerinthianorum errores profligaret, alibi nobis ex Sancta Hieronymo annotatum . Haec etiam sese est communis Interpretum opinio: cui inhaerens Marius Mercator in
Appendice ad contradictionem duodecimi Anathematismi Nestoriani, ait, Johannem ipso Evangelii sui exordio Ebionem impugnasse, tum agens de Paulo Samosareno, subjungit: Totum impietatis Pauli malum ab Ebisne magis Stoico Philosopho tractam est His tempore adhue Iohannis Apostoli juxta Asiam exstitit, o Christum hominem communem ex Ioseph , ct Maria natum , ct cum vitae merito omne hominum genus praeivisse , proque hoc in Dei Filium adoptatum , ausis est praedicare, esserens se Matthaei, Marci, o Lucae Evangelistarum authoritatem secutum. Iccirco cum reipsa priores illi Evangelistae ea de Christo fere enarratant, quae verum esse hominem ex Davidica stirpe prognatum, unde vcrum Messiam prodi Diqitigod by Corale
87쪽
proditurum , ex vaticiniis Prophetarum constabat, adversus Iudaeos , & Simonianos commonstrabant, Johannes , ut eundem pariter verum elle Deum ostenderet, scriptioni Evangelicae manum admovit. Quod in ipsam Divini Spiritus voluntatem rejicit Eusebius H. E. lib. 3. cap. 24. Ab i a vero ejus Diminitate sumsis initium 3 quippe quae a Spiritu Sancto 'si tanquam praestam cori fuissit reservata- Et Clemens in libris . ..m--.ων apud Eusebium lib. 6. cap. I . ait: Iohannes omnium postremus , quum videret in aliorum Eυangeliis ea , quae ad Corpus Christi pertinent,3radita esse , ipse Divino Spiritu amatus ,spiritale Evangelium familiarium suorum rogatu conseri t. Hinc Apostolus, quid sibi conscribendum constituisset, Episcopis iisdem aperit, ut scilicet crederent omnes, Christum elle verum Deum hujusque fidei necessitatem adstrueret. Quod scribit cap- 1 o. U. 3I. Haec autem scri' a sunt, ut credatis , quia Iesus est Christus Filius Dei se ut erridentes , vitam habeatis in nomine ejus. Atque huc respexit Hil rius de Trinitate lib. 6. n. 4ro Scribens itaque Evangelista , scribendi debuit asserre rationem: ct videamus quam ostenderit icens: Haec autem scripta sunt, ut eredatis , quoniam Jesus est Christus Filius Dei. Seribendi itaque Evangelii non aliam praetulit causam , quam ut omnes crederent, Iesum esse Christum Filium Dei . Sisus is ad saluum, Christum credere, eur adjecit Filium Dei ρ Si vero Chrsum credere ea demum fides est, non Christum tantummodo , sted Christum Filium Dei credid4se, non est nomen Filii in Christo Unigenito Deo ex ado'tionis eo uetudine , quod proprium est ad salutem . Et Faustinus Diac. lib. ad Flac. cap. a. Si vere adoptione esset Filius Dei , csr non natura . . nusquam magis hoc explanabsit c Johannes quam is ultimo ferinionis , ne sides in ambiguo derelicta , vitam perderet per ambiguitatis incertum.
II. Johannes itaque quum Episcopos, ceterosque Hierarchici ordinis homines Evangelio suo erudivisset, didascalicam ejus dem argumenti Encyclicam epistolam ad omnes ubique fideles scripsit, earum , quae in Sacro Canone exstant, priorem . Tametsi enim visum aliquibus sit, epistolam hanc directam fuisse ad Parthos, seu potius ad Judacos , qui inter illos dispersi erant
88쪽
non exiguo numero, praescrtim in Babyloniae locis, ubi jam a temporibus Hyrcani Pontificis, qui, florente Parthorum dominatione , juxta ac Romanorum , apud illos captivus abactus fuerat. innumeri ex Judaeis insederunt: certo nihilominus conjicere pos sumus, eandem epistolam ad omnes Christiani Orbis Ecclesias,& ad singulos cujusvis ordinis , ac conditionis fideles, futile di- rectam , si totius scriptionis contextum , constructionemque paul-lisper attendamus. Ea scilicet, cum nulli particulari aut homini , aut Civitati, aut Regioni, Ecclesiaeque inscribatur, sed universis , qui Christiana professione censebantur, fidelibus, quorum ipse solus rector, & Apostolus jam supererat, non immerito videtur epistola deninaciativa errorum Ebionis, qui novum cum asseclis coetum instituerat, & novitia dogmata , imprimis de Christo puro nudoque homine, deque inefficacia ejusdem in ossicio Mediatoris, ut cetera praetermittamus Christianae doctrinae dissona dc contraria, inter populos disseminaverat. Nintum est ineptum illud Ebionis deliramentum de Christo , qui dumtaxat Propter Carnales Judaeos in Mundum venisset. De quo praeclare stripsit in Philocat. cap. I. Origenes: Servator praedia
eat e non sum misus , nisi ad oves , quae perierant, Domus serael. Non haec accipimus. ut mentis inopes Ebis ei, qui ab inopia eonsilii nomen suum ducunt . Ebion enim pauper Hebraeis appetiatur g ut existimemus, eo oreorum Maelit rum caussa potissimum Christum ad-nisse . Quod Adamantius lib. 4. Πιρ non semel, nec obscure repetit. III. Iccirco Johanncs ictam orditur ab instituenda rectae fidei prosessione, quam quotquot in Christianorum societate censeri vellent, suscipere oporteret, atque adeo juxta illam confiteri, Christum esse Verbum Vitae, atque ipsam aeternam Vitam , dc verum Deum , cap. I. v. I. QMod fuit ab initio , quod audivimus , quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, ct manus nostrae contra raverunt de Verbo Uitae: o Vita manifestata est, ct --dimus , se testamur, o annunciamus vobis Vitam aeternam , quae erat apud Patrem , ct apparuit nobis . Quod vidimus, ct aiaivimus , anis nunciamus vobis , ut OR vos societa em habeatis nobiscum , ct et as
89쪽
nostra si eum Pane , se cum Filio ejus fise Chrso . Hacc nimirum fuit deinceps vis, hic usus Encyclicarum literarum , ut per sol lennem hujusccmodi si cesesiae δeclarationem unius iaci pro . sessionis virtus , unde Christiana cincrgit secietas, ubique proponeretur. Necessitatem porro hujus fidei, qua Christus vcrus Deus creditur , ita urgct Apostolus, ut eum , qui id ncget, Patrem quoque abnegare, alicueret Cap. z. v. 22. Quis est mem x , nisi is , qui negat , quoniam Jesu est Christus 8 His es Amtichristus, qui Angat Patrem , ct Filium . Omnis, pei negat Filium. nee Patrem habPt: Qui confitetur Filium , is P.xtrem habet. Et rursus v. 21. de eodem dogmate subjungit: Et haec est repro- misio , quo ipse pollicitus est nolis , vitam aeternam . Eademque rectae sidci cxplicatione concludit epistolam, C. F. V. 2O. Et fimus , quoniam Filius Dei venit , CT dedit vobis sensim, ut cognoscamus verum Deum , Orsimus in vero FIlio ejus . Hic est verus Deus, or
IV. Quum ipse , ut dictum cs , cpistolae initio divinam Christi de . M., adstruxit Apostolus , descendit mox ad universalem ejusdcm mediationem, de qua c. 2. v. I. scribit: Advocatum habemus apud Patrem Psem Christum justum: or irae est propitiatio pro peccaris nostris p non pro nstris autem tantum ,sed etiam fro totius mundi. Et cap. 3. v. 8. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera Diaboli. Rursus c. I . v. v. Filium suum Unigenitum misit Domium in mundum , ut vitiamus per eum . Et V. I . Test mmur, quoniam Pater misit Filium si um Salvatorem Mundi.
V. Hunc inter Johannis Evari lium , dc priorcin epistolam mirabilem concentum adverterat Dionysius Alexandrinus in libb. adv. Nepotem , quorum longiusculum fragmentum dcbemus E sebio H. E. lib. 7. c. rs. Agens autem ibi Dionysius de Iohanne Evangelista, haec habet ad r- nostram , pag. m. 17 y. Eva gelium , se e sola sibi mutuo coensonant, ct eodem ordiuntur modo . Sic enim lucipit Evangelium : Iu principio erat Verbum. Epistola v re Quod fuit as initio . In illo dicitur : Et Verbum Caro factam est, or halitavit in nobis, or vidimus gloriam ejus , gloriam quosi Unigenisi λ Patre . Hau vero ea om habet, paulisper Iautum immutatae Euod Diqiti su by Corale
90쪽
Quod audivimus, quod vidimus oculis nosiris . quod ferspexinins , O
manus nostrae contrectaverant de Herbo Uitae: cr Vita manifestata
est. Haec enim ille veluti modulationis praeludia praemittit adverses eos , qui Christum in carne advenisse , negabant . ut in Aventitus Osfondit . Euamobrem de indus a sui junxit: Et quod vidimus , ω-samur, Cr annunciamus vobis Vitam aeternam , quae erat apud Patrem , ct Vparuit nobis . Quod vidimus , c audi Uimus . annunciamus
vobis . Adeo totus ex seipso pendet, or a propositionilus suis ne latum quidem unguem discedit: sta iisdem pene capitilus , ae verbis cuncta
prosequitur Qui vero attente perlegerit, in utroque saepius Via tam , lucem, fugam tenebrarum, frequenter veritatem , gratiam , Dudium, carnem sanguinem Domini , judicium, peccatorum remissionem a Dei erga nos dilectionem , mutuae inter nos dilectionis praeceptum s se universa praecepta servanda esse reperiet. Ad haec condemia nationis elogium adversus Mundum , Diabolum, se Antichristum; pra-
missio Sancti Spiritus , adoptio Filiorum Dei e fides in omnibus a nobis
praestanda : Pater , o Filius ubique nominati, in utroque passim occurrunt . Denique in omnibus, si recte examinaveris , unus , idemque
utri que Friptionis genius, Evangelii nimirum, se Disolae , evidenter apparet. Oppido pracclara est omnis haec Dionysii de Evangelio de Epistola r. Johannis , disputatio , qua nimirum elucescit, quemadmodum non ad unam , alteramve Ecclesiam , sed ad omnes , qui Christiano nomine censerentur fideles , Evangelium ab Apostolo conscriptum cst, ut singuli profana de Salvatoris origine , natura, & ossiciis Ebionitica dogmata praecaverent , dcquid de rebus ii lem sentiendum ellet, nitide , certoque nos. sent ρ ut pariter in epistola illa moneri singulos, atque instrui de Christi Jesu divina . - , dc .'-:αH. , deque amplissimo Mediatoris munere , & bonis innumeris , quae ad nos inde profluxerant . Quamobrem nihil est ambigendum, & epistolam hanc Encyclicae sormam praesetulisse , qua Ebionis hacrcsis damnaretur , rectaque de C isto fides apua omnes constaret; & exemplar Apostolicis Patribus, posteriorumque icmporum Praesulibus suis. se , ad cujus ductum non absimili scriptionum genere nasccntes haereses profligarent.
