De literis encyclicis ab apostolico aevo ad Concilium Nicaenum generale 1. Dissertatio 2. Francisci Dominici Bencini abbatis S. Pontii ad regiam celsitudinem Caroli Emmanuelis subalpinorum principis

발행: 1730년

분량: 712페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

CAPUT I LDE ENCYCUCIS PATRUM APOSTOUCORUM.

I Emporum longinquitas, atque Ethnicarum persecutionum improbitas consuetudinis hujus mutuarum , &. Encyclicarum literarum, Apostolico aevo obtinentis, monumenta nobis inviderunt . Quamobrem superest , ut ex laciniis hinc , & inde collectis , ejusdem documenta proferamus, quae morem ab Apostolis inductum , praetermissum deinde a Patribus haud fuis. se , convincant . Quod expensis Ignatii, Polycarpi, Clementis , aliorumque sanctissimorum virorum scriptis, fortasse erit e ploratum .

m Epistolis Sancti Ignatii Episcopi

Antiocheni. Et S. Polycarpi Smyrnensis .

S x K o F s I g. I. Ignatii Liserae retensentur. II. suae siIaram sincerae ser, reis nainae. III. Argumentum 'solae ad Ephesios expenditur . IV. Eadem ad alias Ecclesias transmissa est, ct is Patribus Iaadata. V. Magnesiani Cursores Iegatos ad Ignatium mittunt. VI. Ex penditur Ignarii Epistola ad Magnesiaxos , ceterasque Ecclesias . VII Itidem altera ad Smrnaeos, arque ad Pobcarpum alIera. VIII. Eaedem 'solae communem Ecclesiarum instructionem respiciebaηι. IX. Pessarpi Epistolae ad publicam auiborιιatem adbibitae.

I. Anctus Ignatius, Evodii in Episcopatu Antiocheno succe O ser , passusque martyrium Nano Chr. II 6. , Trajani I9., quod

92쪽

DISSERTATIO II

quod a Guil. Loydio in peculiari Diatribe , atque a Pearsonio in

Diuertatione de anno, quo S. Ignatius a Trajano Antiochiae ad bestias fuit condemnatus , edita cum ejusdem notis ad epistolam Ignat. Omnii Iro'. in . , demonstratum est, plurimas scripsit literas , quae suo merito audiunt copiosa Apostolicarum Traditionum apotheca , dc promtuarium . Eae autem hoc loco Considerandae sunt, quas ex scopo intelligere poterimus ad instar Encyclicarum diversis Ecclesiis fuisse inscriptas. De eo audiendus

Eusebius H. lib. 3. cap. 36. Cum Asiam sub accuratissima satellitumeus odia Auctaretur, singularum nihilominus civitatum . quas ingrederetur, Ecclesias sermonibus , o cohortationibus suis confimans , mon bat imprimis , ut Abi a pravis haereticorum opinionibus cA rent, quae tunc primum in lucem emergere cum coepisent, copiosius pullulabant. Hortatusque s. ut Apostolorum traditionibus tenaciter inhaererent: quas quidem ad certiorem posteritatis notitiam scriptis mandare necessarium duxit. Itaque quum Smyrnam venisset, in qua tunc erat Polycarpus .

unam quidem epistolam scri t ad Ecclesiam Ephesorum , in qua On fimi ipsorum Pastoris mentionem Deis . Alteram quoque dedit ad E clesiam Magnesiae Civitatis , quae ad Maeandrum sta est, in qua etiam

Damam Episcopum nominat: Aliam item ad Eeelsam Trallianorum, jus Aniis item tune fuisse memorat Polybium . Et reliquas ad hunc modum deinceps recensere profectuituris

II. Ex epistolis XV., quae sub Ignatii nomine circumseruntur , dc de quibus acri contentione eruditi olim viri disputarunt,

septem sunt, quae ex veteribus probae notae Codd. erutae, communi fere consensu genuinae , & sincerae judicantur. Sunt autem I. ad Ephesios, II. ad Magnesios , III. ad Trallenses, IU. ad Romanos , V. ad Philadelphicnscs , VI. ad Smyrnaeos , VII. ad

Polycarpam. Has una cum reliquis latine primus edidit Iac. Faber. Stapulensis ann. I 98. , anno demum I 1so. Graccε etiam edidit Paceus . Evulgarunt deinde Graec Latinas Morellius , Brunnerus , Vesricnius Sylvius, Grynaeus , Dorscheus , Martialis Maestraeus , Vcdelius aliique, sed magnopere interpolatas . Donec beneficio antiquae versionis latinae in duobus Anglicanarum Bibliothecarum codicibus repertae , necnon Graeci Diqitiroo by Corale

93쪽

8 DE LITERIS ENCΥCLICIS

ci Codicis in Bibliotheca Medicaea Florentiae asservati, sinceriores Ignatii editionets opcra Jacobi Usierit, tum Isaaci Vossit Oxo nii, & Amstelaetami lucem aspexerunt, una Cum eruditissimis vindiciis . Quod etiam Cl. Cotelerius subinde fecit, ut Hammondum , Pearsonium, Ittigium , aliosque id genus homines praetermittamus , qui Blondelli, & Dallaci cavillationibus satis solide, atque erudite occurrerunt. Argumenta in utramque par-lcm producta diligenter collegit Novrry in Apparatu ad Bibli thecam Maximam Patrum . Cum itaque laudatae septem Ιgn, tianae epis olae apud paulld eruditiores extra omnem contro. versiam hodie sint positae , nihil cit, quod quae sunt in iis Eim cyclicarum vcstigia inquirere vetet, dc in rem nostram accurate

deduc re

III. In ca vero , quam primo loco posisimus, ad Ephesios epistola elucet praesertim mirabilis Ecclesiarum compaginatio, dc Ephesinae prae aliis caritiis , quae ad S. Martyrem Smyrnae detentum , direxerat Onesimum Ephelinum Episcopum , una Cum Burrho Diacono , aliisque Clericis . De amplissima istiusmodi legatione ipso fere epistolae initio scribit Ignatius : Quandoquiadsm numerosam multitudinem me am in nomine Dei suscepi in Onesimo, inenarrabilis caritatis viro , vesro autem m carne Disicopo .,

Late deinde excurrit in suadenda unitate Hierarchici ordinis , cum Episcopi , Presbyterorum , dc Diaconorum inter se , tum fidelium cum illis : Unde decet c concludit num. IV. P vos in Episcopi sententiam concurrere , quod cir facitis Nam memorabile v strum Presbyterium , dignum Deo , ita coaptatum est Di copo, ut Comiae Citharae Oe. Fnarrat pariter , quae utilitas in Ecclesias di- manet ex ca Episcoporum praesidentia , de famulatu obsequi que fidelium: Laudat eorum recham. de Chrisso fidem, dc adversus haereticos homines cons antiam , fusasque etiam pro e rum resipiscentia preces , dc cetera non praetermisia pietatis exercitamcnta . Quamobrem monet, ut cujusnodi fuerant , perseverent, illustrati, confirmatique nativitate, de lumine Salvatoris Chri1hi Jesu, de quo pergit num. XIX. Et Principem hujus Mundi lasuit Mariae Virginitas , cet partus i ius , s militer Cr mora

94쪽

Dιmini. Quae deinde mysteria manifestata seculo , ait, novo Stellae splendore . Tandem num. XX. aliam ad eos epistolam , si Dco placuerit , se conscripturum spondet. Si me dignatus furiris Isis Christus per oratio em vcsram , se voluntas si, tu fecundo libello , quem Friptarus sum vobis , declarabo volis , cuam incoeperam

dispensiationem in novam homMem Iesum CL sum , in fide ipsius, criti iasius diti ione , in pastione usius , ct re rectisne , maximes D minus mihi revelaverit. Eo videlicet secundo Prophetiae gradu, de quo alibi instituta a nobis disputatio est . IV. Haec epistola , licet ad Ephesios, atque ad Ecclesias Asiae

tantummodo inscripta , ita tamen comparata est, ut fidelium ubi que omnium institutioni proponeretur, dc ad Ecclesias rcliquas missitaretur , in quarum Archivis altervatam fuisse, certo novi mus unde Sc deinceps testimonia authoritatis faciendae strati.ca Patribus desumta sunt. Curante siquidem Polucarpo, Ignatianae epistolae simul collectae ad reliquas Ecclesias omnes fuere transinissae , ut ex Sylloge Polycarpiana epistolarum Ignatii, an . I 6 4. ab Usterio edita,exploratum est. Alexandriae equidem hanc ad Ephesios epistolam legit Origenes, qui homil. 6. in Lucam

scripsit . Unde eleganter in cujusdam Mara ris episeola scriptum reperi r Ignatium dico Episcopum Antiochiae pose Petrum secundum , qui in porsecutione Romae pugnavit ad bestias : Principem seculi hujus latia mirginitas Mariae; latuit propter I eph ; latuit propter nuptias; im ait , quia virum habere putabatur . Eandem quoque Nesicaesarcae legit Basilius M., qui homil. de Nat. Dom. cx laudato testimo nio in hunc modum disserebat. U Cr alia ratio , quam Veterum quidam usirpavit ; quod or Principem hujus seculi lateret Mariae Vir ginitas , excogitata es Iosephi dispensatis . Nam velut haesitandi ra

iis improbo illi est obsecra , dispensetionis species in Virgine, cum ille

qui Am jampridem Virgines observaret, ex quo dicentem Prophetam aulerat: Ecce Virgo concipiet, es 'ariet Filium . Deceptus es igitur per dispensitionem Virginitatis infidiator . Hinc ut huius, sic ceterarum Encyclicarum aestimium, Vis, & praestantia, quod sc-quioris aevi Patres testimonia ad fidem faciendam ex illis caperent . Quemadmodum vero cx Pauli , N Johannis Encyclicis vi

95쪽

DE LITERIS ENCΥCLICIS

SOdimus, praecipuae hoc tempore haereses , ex Simoniana labe ve- .nientes, eo collineabant, ut divinam naturam , Principatum , dc

Mediatoris ossicium Christo abjudicarent. Ita Sanctissimus Martyr Ephesios, ceterosque fidoles solicite de iis commonci, scribens num. VII. Solem enim nonnulli malo dolo nomen quidem circum- . ferre; sed patrant quaedam indigna Deo: quos oportet vos ut feras cistare . Sunt enim canes rabidi , clam mordentes : quos a vobis vitari oportet , ut morbo dissiculter curabili talorantes . Medicus autem

unus est, ct carnatis , o spiritualis , factas , se non factus , in homaue erisens Deus , in morte Vita vera , se ex Maria , se ex Deo, primum pallibilis , ct nunc impassibilis . Nequis igitur vos seducat cre. Redemptionis pariter, dc plenae satisfactionis veritatem luculenter explicat, quum num. XIX. concludit: Quare soluta est Omnis Magὶa , ct omne vinculum malitiae es abolitum , ignorantia des ructa

es, metus regnum est labefactatum , Deo humanitus manifestato in uomitatem vitae aeternae . Principatum vero accepit id, quod a Deo omnibus suis partibus absolutum erat. I de omnia commovebantur , quod meditaretur mortis abolitionem .

V. Clariora sunt ejusdem argumenti, & moris vestigia in epistola ad Ecclesiam Magnesiae. Post Colossis Urbem, quae ad confluentem Lyci, & Maeandri sita crat, sequebatur Epheso propinquior , & ad ripam quidem fluminis Magnesia , Colossas imter Sc Ephesum . Ea itaque Ecclesia ut novit, Ignatium Smyrnae vinctum commorari , illuc direxit Damam Episcopum proprium , Presbyteros duos, Bassum, & Ap'llonium , cum Sotione Diacono. NamquC moribus receptum jam erat , ut Episcopis comites adjungerentur, quum sollennis Ecclesiastica lesatio ad Ecclesias alias erat instituenda . Quapropter Ignatius ipse in altera ad Philadelphienses epistola , Commendans eis Antiochenam Ecclesiam , hortatur , ut ad illam Diaconum dirigant, praesem tim exemplo ceterarum Asiae Ecclesiarum, quarum aliae Episcopum , aliae Presbyteros , dc Diaconos miserant I additque num. X. Volentibus autem vobis non es impossibile pro nomine Dei sui ct quaedam proximae Ecclesiae miserunt Episcopos , nonnullae vero Presburta , O Diaconta. Talea, opinor, erant Fortunatus, & Achab

96쪽

DISSERTATIO II. fr

eus , de quibus I. Corinth. I 6. v. I s. scribit Apostolus : Quoniam sunt primitiae Achaiae, se in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos. Haud aliter Apostoli , quum ad Ecclesias communis Encyclica dirigenda fuit, quatuor delegere , Paulum , Barnabam , Sylam, δε Iudam . Imo ec posterioris aevi Episcopos habuisse comites Presbyteros, Diaconosque , acta eorum passim testantur, de quibus nonnulla inferius annotabimus. VI. Magnesianos itaque, velut cum Hierapolitanis, Laodicenis , Colostensibus fecerat Apostolus ς pluribus in hac epistola Ignatius commonet, ipsos scit. ceterosque fideles omnes Mosis lege selutos esse, atque una Christi lege teneri, qucm vere mortuum , atque a mortuis suscitatum demonstrat. Sane praesupponit, illos in hocce dogmate satis eruditos, doctrina imprimis epistolae S. Pauli ad Colossenscs , quam dc in pretio haberent, de accuratE, religioseque consectarentur . Inde est, quod epistolam suam consperserit passim Ignatius locutionibus, dc phrasibus, a S. Paulo in hanc rem adhibitis , ut pronum sit judicare , idipsum refricare voluisse Ignatium , quod pridem ad Colostenses

Paulus proposuerat. Sat crit advertisse quae habet num. 4. Nesidueamini alienis ἀοerrinis , neque veteribus fabulis, quae sunt inutiles . Si namque adhue juxta legem Iudaicam vixerimus , confitemur, nos gratiam non accepisse ι cum reliquis , q'Iae ad eundem scopum ediderit S. Martyr: concluditque num. IO. Ab urdum eis, Chri-ytam Jesum profiteri , ct Judai re . Denique tam in hac , quam in antecedenti epistola solicite emagitat, ut ipsos inter , dc Amtiochenam Ecclesiam , ac reliquas perpetua sint fidei, 8c caritatis commercia : in Ecclesia , quae in Syria est, mereatur per EG Hsam υsram irrorari . Salutant vos Ephesii de Smyrna . . . .

ceterae Ecclesiae in honore Iesu Christi salutant vos . Eadem fere r petit in epistola ad Trallianos, quos & suo, dc Smyrnensis, Ephesinae , aliarumque Ecclesiarum nomine salutat, atque ad mutuam inter se pacem, α in Episcopos, Presbyterosque suos observantiam,

adhortatur.

VII. Atque haec speciminis loco esse possunt ad judicandum,

quae sit Ignatianarum epistolarum forma, dc quamobrein fuco D a rint Dissiligod by Cooste

97쪽

D E LITERIS EMCΥCLICIS

1int ab illo exaratae . Similia observare pronum csic t in epistola ad Smyrnaeos , in qua Symbolum fidei adversus Simonianos, Cerinthianosque proponit, qui opinione tantum , seu apparcntia natum , dc pallium esse Christum, docuerant. Insuper num. 6. Nemo erret , inquit , se se per coelestia , CT gloria Angelorum , OPrincipes visebiles , ac invisebiles, si non credant in sanguincm Christi. etiam illis judicium est. Hos , ait, ab Omni caritatis opere vacare , necnon ab Eucharistia, dc oratione d Eo quod non confiteantur , Eucharisiam carnem esse Servatoris nostri Jes. Christi , quae pro peccatis nfris pasia eis sec. Episcopis suadet obtemperare , et sque gratias agit, quod orationibus juvissent Antiochenam Ecclesiam,ti ad hanc legatum mitti postulat. Digna igitur mihi res es mi

inquit num. o. in ut aliquem veserum mittatis cum epistola, qui tina cum illis glorificet Deum O. Et num. I 2. Salutat vos caritas natrum, qui sunt in Troade r unde o scribo vobis per Burrhum, quem miriptis niecum una cum Ephesiis . Quod quidem fere repctit in clegantissima ad Polycarpum cpistola num. I. scribens: Decet in Deo , Beatij e Polycarpe, Concilium cogere Deo decentissimum , se eligere aliquem, quem valde earum habeatis , ct impigrum , qui poteris Divinus Cursor appellari , illumque eo dignari honore , ut profectas in Syriam , glorificet vestram impigram caritatem in gloriam Christi. Eundem num. 8. monet, ut ad alias Ecclesias haec pietatis documenta transmittat. Quoniam igitur omnibus Ecclesiis nequiviser here , quod repente navigaverim a Troade Neapolim , us Voluntas imperat , scribes vicinis Ecclesiis , tanquam qui sententiae Dei compossis, quo or 'si fidem faciant ; qui possunt, pedites mittant ι alii vero e solas per eos , qui a te mittentur . Ubi mutua Episcoporum , E clcsarumque commercia , Encyclicis Literis frequentata , niti- de , luculenterque monstrantur. Repetit cadem ad Philadclphenos , cademque fere ad Trallianos , ac tandem ad Romanos quoque , commendat illis Syriae, Asiaeque Ecclesias. Ut propterea dubitandum minime sit, ea sciem ab Ignatio conscriptas ad Ecclesiarum pene omnium instructionem, ad quas fuerint transmissae.

VIII. Equidem hujuscemodi Ignatii literas a ceteris etiam E

98쪽

clesiis suisIe expetitas, & susceptas, scribit Polycarpus in epist la ad Philippenses , dc in fragmento resert Eusebius . Polycarpus in sua ad Philippenses epistola earundem meminit epistolarum Scrira piis ad me se vos, ct Ignarius , ut se quis in Syriam proficis retur, vestras literas eo deferret . QPod q. dem perficiam , si tempus

oportunum nactas fuero , veι ego Vst , vel alium quempiam, cui id munus vestra ea a delegabo . Epistolas omnes Ignatii, quas ad me siri t, quaseumque demum apud nos reperire potuimus, quemadmodum nobis mandastis , ad vos misimus . Quas quidem huic epis aejubjiciemus . Ex iis magnam utilitatem percipere vobis licebit. Conia tinent enim fidem, patirntiam, ct cetera, qu e ad augendum Domini nostri cultum pertinent. Inde autem constat , Ignatianas Episto.

las , licet aliis, atque aliis Ecclesiis inscriptas , ad Smyrnenses , apud quos , Polycarpo testante . omnes erant, fuisse transmissas;& si quae Ecclesiae nondum illas acceperant, magno studio con- uisiere, quum re ad dogmata pertinerent , & magnam inde ut, talem fideles cssent percepturi. IX. Polycarpus autem, praeter hanc ad Philippenses epistolam , quam velut legitimum S. Martyris foetum Viri eruditi agnoscunt, alias ad Ecclesiarum eruditioncm scripsit, testante S. Irenaeo, qui beatum senem in Asia saepius audiverat. Is enim in epist. ad Florinum, cujus fragmentum debemus Eusebio H. E. l. s. c. 2O., scribit de Polycarpor Sed se ex epistolis illius id liquiri eomprobari potest, quas ille partim ad vicinas Ecclesias , ut eas confirmaret, partim ad quosllam ex Fratribus misit, admonens illos , atque exhortans . Has inter Polycarpi epistolas nullus dubito , quin & illa fuerit ad Syriae Ecclesias, quam Ignatius postulavcrat ,& ille in epist. ad Philippenses se conscripturum spopondcrat. Id sedulo interim animadvertendum , etiam post Masmortem, has epistolas laudari ad authoritatem inducendam , prout Irenaeus facit, qui ex carum magisterio Florinum novitia dogmata proserentem, rejectum iri pronunciat. Quod perspiccre est in lib. 3. c. 3. , ubi illius fidem commendat, atque

omnes Asiae Ecclesias testimonium de illibata Polycarpi prosebsione unanimes dicere, scribit, hauddubie ob epistolas ejusdem

99쪽

susceptas . Conferendus in hanc quoque rem Eusebius lib. 4. v. 34. eaque attendenda sunt Irenaei apud illum verba i Hienamque Polycarpus ea semper docuit, quae ab Apostolis didicerat, is quae etiamnum tradit Ecclesia , quae seta sunt vera . Testantur hoe Eeelesiae omnes, quae in Asia constitutae sunt, σ quisumque ad nostram 3ue aetatem in Polycarpi locum successerunt.

si. II.

De aliis Epistolis Apostolici Aevi.

S TM O s. I. EceIesia primitiυa sine δεηοdis, umquὸ usu Eκ elicarum haereses condemκaυit. II. Consensio Ecclesiarum babita pro magisterio . III. S. Irenaei Episolae adversus haereses , re obtestationes, ac minae iisdem additae. IV. Mos adjungendae Libris adjurationis exemplo AB sis illustratus . U. Idem mos apud Geries in Legibus, Statuis, SepuIcbris, alii e publicis monumextis obtinuit . VI. Frequentius ramen in Libris, fi publicis scriptis . VII. Arseae ad rem exemplum. VIII. Ecclesiastici Scriptores eundem moremssecuti. IX. Depositum fidei apud Ecclesias custoditum . X. suae Ecclesiarum consentientium authoritas. XI. suomodo tae magi)krium a Soniais differas.

I. Um post Apostolica Concilia nullum sere ad medietatem

a usque II. Christiani seculi constet esse colebratum, tum plurima haereseon monstra multipliciter fidei candorem commaculare tentarint, victrix tamen, dc illibata perinsinsit Religio, prava dogmata profligata, dc divinarum Traditionum vis inconcussa perstitit, Antistatum , Doctorum , Ecclesiarumque Zelo . in unum quidpiam Encyclicarum ope consentientium . Equidem multiplices priorum Haeresiarcharum conatus , atque assecl rum in dies reviviscentium impietatem prodit Eusebius passim

in Ecclesiastica Historia, nullaique adversus cos coaetas fuisset

100쪽

Synodos memorat, cum tamen eodem tempore Apostolicae M. clesiae per universum Orbem instar clarissimorum siderum fui. gentes , Christi fidem privatis , dc publicis scriptis adauxerint, dc veritatis defensionem suscipientes, distertissime pro Christianis dogmatis disputarint. Hinc Saturnini, Basilidis, Valentini. Cerdonis, Marcionis , aliorumque praestigia , ac commenta re jecta sunt, dc explosa . Quae Historicus fuso describit omnia lib. 3. cap. 37. , seqq. , necnon scripta, & cpistolao recenset, quarum ope , sine Conciliorum Celebratione fides permansit imcolumis . Sane quisquis sellerti mentis acie fccum reputet hinc haereseon monstra , illinc consuetudinem Ecclcsiarum , docentium , & more ab Apostolis accepto, veritatem per epistolas profitentium, cino colliget, magisterium fidei non tantum penes Synodos esse, scd etiam penes Episcopos, Ecclesias singulares, ac praesertim aptus Apostolicas Sedes, in declaranda traditione

consentientes . Namque instar Synodorum erat ipsa Praesulum omnium , C tuumque Doctorum in praecipuis Ecclesiis instituta per hasce literas dogmatum communicatio , atque ultro , citrinque communis deliberata sententia. ΙΙ. Methodum hanc ante sua tempora , atque adeo ante Minculi II. medietatem, diligentcr ab Ecclesia Christi adlsibitam , paucis exposuit Irenaeus lib. 3. cap. I. , dum , quemadmodum

haerctici impugnandi fiat, disquirit. Ait autem id commode agi, qu lim vel ad Scripturas, vel ad eam iterum Traditionem , quae est ab Apostolis, quae per successionem Presbγterorum in Ecclesiu, provocamus eos . Provocatio istiusmodi supponit dubio procul tribunal quodpiam existere, apud quod achio instituta rite dijudicetur. Quodnam autem Tribunal aliud esse potest, nisi Ecclesiarum , quae mutuis epistolis communicant , Sc dogmata j gi prosessione custodientes, certo nosse poterant, quid receptae professioni consentaneum esset, quid ab num , novitiumque . Scilicet Dochorum coetus, ubi disputatio instituenda crat, nu- 4merabant Episcopos suos, qui omnes fidei professionem rcliqum rant , Formatas epistolas revolvebant, quas mutuo quotannis , bc data passim occasione scriptitavcrant. Unde Irenaeus ibid.

SEARCH

MENU NAVIGATION