Servatii Gallaei Dissertationes de sibyllis, earumque oraculis ..

발행: 1688년

분량: 757페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

t DE SIBYLLIS, dcc.

vocabantur ab antiquo illo Pylaeniene cujus Homerus in Boeotia memianit. Cappadociae plerique dicti fuere Ariarathes. Thraciae plurimis C

tys nomen fuit. Parthorum Arsacae, &Gieo modo omnes Faeminas

Fatidicas apud Gentiles dictas Sibyllas autumant nonnulli: quod & valde probabile judicamus & cui sententiae non repugnamus et uti superius dicta satis indicant. Huic sententiae etiam Magnus Salmasius favere vid tur in notis ad Solinum, Scriptori illi adstipulans qui primam omnium, Sibyllam nominatam, reliquas autem deparilitate scientiae sic dictas credidit. Sunt qui ad puras fabulas reserant, existimantes eo modo Faeminas quasdam Sibyllas nominatas quo & aliae dictae fuere Musae,Gratiae,Furiae,

tac. Hanc sentcntiam fovet inter neotericos Socinus, contra Nielium resut: lass. 8.cs qui illic loci aperie sic argutatur quid nos iuba credere,istis Sibilas reruora aliquando fulse i contendit porro neminem ipsarum aetat mimum certi quid de illis scriptum reliquisse aut certam aliquam Hist iam de iis tradidice: imo cir Varronem ipsium, eo quotquot ante ipsum de Sib Llis uria vel pluribus mentione ecere, nihil explicati aur certi habuisse aut diei posse, quemadmodum eorum, quae commemorantur de ilia te moniastis aperte indicant: & mox. Cum Limus diligens is in Historiae Romanae Seriptor nullam prorsus hujus rei mencionem fecerit merito pro fabula nam ii

nem istam de Sibila Cumana quae Tarquinio suos quosdam libros vena cratera habuiam uisse, habendamque esse tuere possumus: Da ct alias de Sibyllis narrariones , fabulas esse , verisimiles: sepolim credendum videtur, eas nunquam extitisse: aut certὸ , qua Usarum nomine circumferuntur carmina, maiori ex parte conficta esse.

Quid de illis, que Ciceroni, tempore Romae asserVabantur, ipse Cicero senserit, ex his verbis patet quae de illis 2. de Divine scripsit realdi, qui lila composuit, 'fecit, ut quodcunque accidisset, praedictum videmetur, hominum ct temporum definitiones lata. Ex quibus intestigitur, eum pro certo habui sie, non Sibyllam aliquam: sed quempiam

alium versus illos composuisse; idque tanquam si esset Uates, cum tamen revera non esset: hactenus Socinus sic adnotante Christ: Becmanno. Huic Socino pollent & alii adnumerari. verum haec tanti non iudicamus, ut hisce inhaereamus,&lcctorem remoremur. Sed haec sententia quamvissuis rationibus fulta videatur nobis erit resutanda ubi de Sibyllarum existentia,an unquam suerint, nobis agendum erit.Nos equidem hoc pro certo statuimus, sui sie quidem olim apud Paganos, nonnullas Fc

minas fatidicas dictas, di a multis pro energumenis & diabolico Spiritu

52쪽

actis, quaeres quasdam de cultu & superstitiosa Gentilium Deorum Religione aliaque conscripserint,suisse la abitas: sed haec quae nunc hominum in manibus ver tur carmina,pro illis semotis & adeo decantatis Oraculis, habenda esle: omnino negamus & pernegamus: & Deo dante, octo illos Sibyllinorum versuum libros, esse a quopiam impostore conscriptos, hominibusque pro Oraculis Sibyllinis obtrusos, luce meridi na clarius, Deo dante demonstrabimus. Sunt etiam qui ad Emblemata reserunt: qua de re videndus Peucerus de Divinat. pag. 2D. &c. Non desunt qui unam tantum Fceminam Fatidicam inter Gentiles r pcrtam statuunt, illamque multa vatis instar praedixisse, nomenque pro varietate & diversitate loci ubi culta &consulta fuit, Erythraeam quia Erythris, Persicam quia in Persia, Cumanam, quia Cumis consulta aut vaticinata sit, sortitam fuisset Eo modo quo unus idemque Jupiter, Ammonius, Olympius &c. Apollo, Thymbraeus, Dclphicus, Clarius, Cynthius, &c. Quamvis autem haud dissiculter concederemus post Solinum, unam tantum suisse Sibyllam , inde tamen non sequeretur unam eandemque Sibyllam in tam diversis locis consultam fuisse, aut Oracula dedisse. Est enim Sibylla Erythraea, Persica, Cumana id est Italica Libyca, Delphica, Hellespontica, S c. An omnibus illis in locis habitasset Sibylla ego saltem hoc ut credam adduci

non possum. Ideoque credere malim, primam omnium,Sibyllam quidem dictam, caeterasque inter Paganos, Foeminas Pseudoprophetis.

sis , de parilitate Scientiae Sibyllas dictas. Et quando de Sibyllis nunc agimus, intelligimus, de F minis quibusdam, apud gentiles, propter

Oracula , quibus plurimas res suturas indicarunt celeberrimis: tale que nonnullas exstitisse quondam, nobis nunc probandum incumbitinam ad Fabulas , ad Emblemata , &c. eas referre, hoc est, maximae Antiquitatis parti, & Historiae contradicere, quod non adeo temereficiendum sine necessitate summa. Putamus ergo , liquido constare

tales olim fatidicas Foeminas extitisse, si ve fuerint Divinae si ve Di bolicae, sive Melancholicae, hoc nunc non disputamus: primo Constat ex Scriptoribus variis tum profanis tum Sacris , Graecis & Latinis, quorum aliquot Testimonia in medium proferre libet. ΠΛ ATDN EN SE A P. PLATO IN THEAG.

53쪽

quo nomine Bacis, & Sibylla , de nostras ille Amphilytus appellandi

sint ' T H E A C. Quoniam alio, Socrates, nisi vates vocemur 3

Idem in Phaedro.

Moima bona nobis contingunt per furorem divino quodam munere concessum . nam quae in Delphis est vates,eaeque sacei dotes quae sunt in Dodona surore correptae,

multis beneficiis & publice & privatim Graeciam affecerunt: mentis Vero compotes, exigua aut nulla beneficia eidem tribuerunt. Quod si Sibyllam, aliosque omnes qui vaticinio usi sunt, singulatim vellemus recensere, quantas utilitates sagaci illa rerum suturarum scientia plurimis attulerint, in re omnibus perspicua operam tempusque insume

remus.

soteles problematum se l.

XXX. quaesione ima.

Multi etiam propterea, quod ille calor sedi mentis in vicino est, morbis vesaniae implicantur , aut instinctu lymphatico inservescunt. ex quo Sibyllae essiciuntur, & Bacchae , & omnes qui divino spiraculo instigari creduntur, cum scilicet id non morbo, sed naturali intemperie accidit. Idem

54쪽

Idem in libro de mirabilibus

Auscultationibus. Cumae in Italia ostenditur quoddam cui videtur) conclave subterraneum Sibyllae satidicar: quam diutissime vixisse, &virginem permansisse perhibent, patria quidem Erythraeam , iquibusdam vero Italiae incolis Cumaeam , ab aliis Melanchraenam dictam.

Diodorus Siculas bibliothe

cae lib. II I I. Thebae captae ac dirutae sunt. Tiresiae filiam Daphnen postea cum victores cepissent, in Delphos voto suscepto misere oblationem Deo. Ea divinandi artem edocta, in Delphis degens, multo maiorem scientiam assecuta est. Itaque natura admirabili duce, plurima scripsit varii generis responsa. Cujus cx versibus Homerum poetam serunt multa ad ornatum sui poematis sumpta transtulisse. Cum haec saepius Dei spiritu serretur multaque traderet responsi , Sibylla ab omnibum cognominata es . nam plenam deo,& Sibyllam esse, idem n

χειν Mcυλλαίνειν.

55쪽

μωνος, σῶον ει πιιν βουλόμεθα

divino surore incitata. Alexandri etiam tempore alia fuit ibidem orta. & itidem vates, nomine Athenais.

Idem libro XVII.

Multis a nobis de Ammonedictis, id tantum adij cimus: v teribus & divinationem unive sim, & oracula in summo suiLse honore: nunc eadem admodum negligi, Romanis in S, byllae oraculis & Etrusca divinistione per extispicia, auguria, &servationes de coelo, adquiescem tibus.

Et mox. De generis quidem nobilitate etiam Erythraeam Athenaidem effatam serunt, quae Erythraeae antiquae Sibyllae similis fuerit.

Plutarchus in libet O , cur nunc Pythia non reddat

oracula carmine. Sibylla serente ore, ut ait He ractetus, risus, ornatus & suci expertia sonans , Dei benescio vocem ad C I o. annos contia

56쪽

Et paulo post.

Similia etiam de Sibylliniis

spondebam. Nam quum asstitissemus ad saxum curiae vicinum , cui insedisse dicitur prima Sibylla quum eo ex Helicone venisset , a Musis enutrita alii ad Maleonem advenisse eam dicunt stiam Lamiae quae Neptuno nata fuit Serapio mentionem fecit versuum , in quibus ipsa sese celebrans, vaticinandi snem ne morte quidem facturam se ait : sed se in luna circumire , mutatam in eam quae dicitur in luna apparere faciem di spiritum

autem aeri contemperatum , semper omnia suo motu ediaturum 2. eacorpore autem in terra mutato herbas ac mat

riem exstituram quibus sacrae pecudes nutriantur , varios colores , sermas , & qualitates viscerum habentes , unde ho minibus sutura praemonstrentur. Haec quum Boethus: perte derideret , Eous, Ut, inquit, haec maxime fabularum videantur similia , tamen vaticiniis testimonium serunt multarum Graecarum urbium eracidia atque migrationes, multorum barbaricorum exercia tuum irruptiones imperioriam e-

57쪽

versiones. Haec vero quae recens apud Cumas & Dicaearchiam a ciderunt, nonne pridem Sibyllinis decantata carminibus tempus veluti debens persolvit temptionem inquam montani ignis, servorem maris, s xorum & massarum sagrantium venti vi ejectionem, tot tantarumque simul urbia um interitum , ut hodie qui ea loca accedunt, non possint cernere ubinam conditae suerint.

Sibyllae autem & Bacchiae

tanquam in mare promiscue tempus coniecerunt & ut in buccam venit disseminaverunt nomina & verba omnis gen ris eventuum. quorum quaedam quum sortuito evenerint,

similiter falsum est quod nunc dicitur,etiamsi postmodo verum fiat re contingente. Haec loquu-to Boetho, Vexa est, inquit Ser pio, haec sententia de his quae ita praedicuntur sicut Boethus dixit, indefinite & incerto argumento puta,si vicit imperator cui

praedicta fuit victoria, si urbs deletur cui exscidium praedictum est. Ubi autem non modo quid

58쪽

laturum si,sed etiam quomodo, quando, qua occasione, quo auctore, praedicitur: non hoc est conjectatio sortasse suturi , sed certo suturi praedictio.

Multa nomina videmus ab cognominibus occultari. Herophilam Erythraeam , fatidica quod esset, Sibyllam appellave

runt.

Elianus variae hisoriae

libro XII. Sibyllae sunt quattuor , Erythraea, Samia, AEgyptia, &Sardiana. Adjungunt quidam sex alias, ut sint omnes numero decem, e quibus Cumaea & Judaea esse seruntur.

Pausanias in Phocicis.

Saxum illic eminet, de quo Sibyllam Herophilen oracula ca-lnere solitam Delphi tradidere, quae cognomine Sibylla nuncupata ab initio suit. Hanc perinde atque aliam quamvis antiquam suisse comperi. Filiam

Graeci Iovis & Lamiae dictitanti

59쪽

vero de qua nunc est sermo, Herophile, illa certe posterior: constat tamen & ipsam ante Trojanum bellum viguisse. praedixit enim ad Asiae & Europae perniciem, Spartae Helenam educatum iri: propter quam suturum esset, ut Ilium everteretur a Graecis. Ejus si minae hymn rum in Apollinem, Delii memtionem faciunt. Ipsa vero se non Herophilen solum , sed Dianam etiam suis versibus v cat. est ubi uxorem se, & ubi vel sororem , vel filiam Apollinis esse dicit: sed haec scilicet su-rens, de divino affatu perculsa. Alibi vero immortali matre Idaearum scilicet nympharum una patre homine te natam dixit, hisce versbus; Partim ego ectivora manali

patre creaM,

Partim immortali Nympha: me fontibus Ida Eduxit vitreis, tenuis gleba ud

rubente

Marpessus matri patria est,fovi ue Aidoneus. Πν δίετε eo το Ιἰν τν τρωiκῆ m-λεως Μαργέμου ἐρράπια, κ, ωαυτῶ οἰκ πρες ως ἐξ υν G ἄνθρωποι ' ὐπιρυθ ροψ δὲ παμ et εἰ si Μαρ χωον γῆ, ε δεινως ες ν αυχ-Extant autem adhuc in Ida Phrygiae Marpessi urbis vestigia, quo loco sunt inquilini ci citer LX. Tota est circa Mampessum terra subrussa, & mire torrida. Quocirca quod Ladon

amnis

60쪽

Omnis modo se subter terram abdat, modo rursus emergat,ac ejusmodi saepius repetitis vicibus postremo penitus occuli tur, ad Idae montis naturam arbitror reserendum, quod rarum est ac pertenue solum, & lmultis cuniculis cavernosum.

Abest ab Alexandrea, quae est in Troade , Marpessus stadia serme ducenta de quadraginta. Et Herophilen quidem, qui Alexandreae degunt , Apollinis aiunt Sminthei suisse aedituam:

Hecubar vero somnium interpretatam ita ut rei qui vulgo noti sis mus est eventum divinarit. Magnam vitae partem egit haec Sibylla Sami: sed Claron etiam, quae Colophoniorum urbs est, Venite venit eadem Delon, &Delphos: ac Delphis quidem, de quo diximus saxo vaticinia edebat sua. Mors ei in Troade contigit: ejus est sepulcrum in Sminthei luco, incisis columnae elogiis ripχμώδης ως ε e τῶ Λάδωνι mGματι , ες ἡ χώρα ,

I u νβm Narbi interpres non vana Sibyca ,

Hic quae marmoreo contineor tumulo :Hocalis quondam, internum nunc mura puelZa ,

Heu nimis Lee Iati compede presso gravi. A'A' ἐγω ἰ Φοίαο αφηγεώς ειμι

SEARCH

MENU NAVIGATION