Jacobi, sive Actii Synceri Sannazarii, ... Poemata ex antiquis editionibus accuratissime descripta. Accessit ejusdem vita, Jo. Antonio Vulpio auctore; item Gabrielis Altilii et Honorati Fascitelli carmina quae exstant

발행: 1731년

분량: 371페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Spargere, & in nostras diffundere gaudia mentes: Sive deus caeso veniens, seu sorte deorum Iro Nuntius, in dubio est: nos vultum, habitumque loquentis Vidimus: & motas per noctem audivimus alas. Sic fati, jungunt dextras: mox ordine longo Antrum introgressi, calathis silvestria plenis Dona serunt: matrem & laeto simul ore salutant. IuTum puero adstantes Lycidas, & maximus AEgon,

AEgon, Gaetulis centum cui pascua campis, Centeni per rura greges Μassyla vagantur: Ipse caput Iate, qua Bagrada, qua vagus errat Triton, Cinyphiae qua devolvuntur arenae, IN Ingens agricolis, ingens pastoribus 2Egon. At Lycidas vix urbe sua, vix colle propinquo Cognitus, aequoreas carmen deflexit ad undas: Et tamen hi non voce pares, non viribus aequis, Inter adorantum choreas, plaususque deorum I9s Rustica septena modulantur carmina eanna: me erat, alme puer, patriis quod noster in antris Tityrus adtritae sprevit rude carmen avenae, Et cecinit dignas Romano consule silvas: Ultima Cumaei venit jam carminis aetas: 2

Μagna per exactos renovantur tacula cursus.

Scilicet haec virgo est, haec sunt Saturnia regna: Haec nova progenies caelo descendit ab alto, Progenies, Per quam toto gens aurea mundo

Surget, & in mediis palmes florebit aristis. aos Qua duce, siqua manent sceleris vestigia nostri,

112쪽

LIBER III. γ

Mita perpetua solvent formidine terras: Et vetitum magni pandetur limen OlympI: Occidet & serpens, miseros quae prima parentra Elusit, portentificis imbuta venenis. Tune deam vitam accipies divisque videbis Permistos heroas, & ipse videberis illis

Paratumque reges patriis virtutibus Orbem Adspice felici ciffusum lumine caelum, Camposque, fluviosque, ipsasque in montibus herbas. Adspice, venturo laetentur ut omnia tacto. Ipsae lacte domum reserent distenta capellae Ubera: nec magnos metuent armenta leones: Αgnaque per gladios ibit secura nocentes: Bisque superfusos servabit tincta rubores. Interea tibi, parve puer, munuscula prima Contingent, hederaeque, intermistique corymbi. Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores: Et durae quercus sudabunt roscida mella: Mella dabunt quercus: Omnis seret omnia tellus. At postquam firmata virum te secerit aetas, Et tua jam totum notescent facta per orbem: Alter erit tum Tiphys, & altera quae vehat Argo Delectos heroas: erunt etiam altera bella: Atque ingens Stygias ibis praedator ad undas. Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem, Cara Dei soboles, magnum caeli incrementum. Talia dum reserunt pastores; avia longe Responsant nemora: & voces ad sidera jactant

113쪽

Intonsi montes: ipsae per confraga rupes, Ipsa sonant arbusta: Deus, Deus ille, Menalca. Hic subito magnum visi per inane volatus Caelestum, cursusque alacres, alacresque recursus: Auditaeque procul voces, sonitusque rotarum. Scilicet innocuis per sudum exercitus armis ago Ibat ovans: divisae acies, terna agmina ternis Instructa ordinibus belli simulacra ciebant. Ter clypeis jam cedentes invadere nubes Adspiceres: vacuas ter mittere tela per auras: Ter clamare ducem: mox dissita cogere signa: a s Atque unam laetae faciem praeserre phalangis: Rursus & aerios percurrere milite campos: Semotosque alios constanti incedere passu Nubila per , latasque vias: & jungere nexu Brachia, perpetuis quatientes motibus alas, 2 soGestantesque manu nostrae argumenta salutis,

Spinasque, clavosque, horrenti & vimine fasces, Haesuramque hastam lateri, medicataque selle

Pocula, sublimemque crucem, immanemque columnam.

Ibant, & dulci mulcebant aethera cantu. 235 Innumeras alii laudes, & magna parentis Facta canunt: Ut prima novi fundaverit orbis Moenia, telluremque vagis discluserit undis: Ut passim varios caelo suspenderit ignes, Lunamque, stellasque: ut magni lumina Solis, et in Iam late extremo tenebris oriente fugatis, Protulerit. Tu belligeras, metuende, cohortes

114쪽

LIBER III.

Delicis, exturbasque polo: tu sulmine quassas Cum duce signa suo, nigroque involvis Averno, Cocytumque jubes, tristesque habitare lacunas. 26sTe gemini cecinere axes, te maxima tellus: Victorem cecinit vallis cum fluctibus aequor. Nec te hominum fraudes, non avertere nefanda Crimina: sed Iaeto spectas mortalia vultu: Dignatasque tuo solaris numine terras. 27o Salve, magne Opifex caeli, rex maxime divstm, Terrarumque, hominumque salus: quem sidera, quem Sol, Quem metuunt reges tenebrarum, & Tartarus ingens:

Cui late humanum servit genus: omnia solus Qui regis: omnia amas pariter . tibi nomina mille, 273Mille potestatum, regnorum insignia mille. Salve, auctor: salve, immensi dominator olympi: Et nobis felix, terrisque labantibus adsis.

Ingeminant plausum nubes: lateque per auras Discursat vox: & caeli convexa resultant. 28o Herboso tum sorte toro, undisonisque sub antris Venturas tacito volvebat pectore sortes Caeruleus reX, humentum generator aquarum

Iordanes. quem juxta hilari famulantia vultu Agmina densentur natae, pulcherrima Glauce, 28s loque, Protoque, Galenaque, Lamprothoeque

Nudae humeros, nudis discincta veste papillis: Callirhoe, Byroque, Pherusaque, Dinameneque, Asphaltisque adsueta leves fluitare per undas: Ipsaque odoratis perfusa liquoribus Anthis: ΣπG An-

115쪽

so DE PARTU VIR G.

Anthis, qua non ulla novos miscere colores Doctior, aut pictis caput exornare coronis.

Mox Hyale, atque Thoe, & vultu nitidissima Crene, Gongisteque, Rhoeque, & candida Limnoria, Et Dryope, & virides Bolane resoluta capillos. ore omnes sermota, albis in vestibus omnes,

omnes puniceis evinctae crura cothurnis. Ipse antro medius, pronaque adclivis in urna Fundit aquas. nitet urna novis variata figuris

Crystallo ex alba, & puro perlucida vitro, Egregium decus , & superiam mirabile donum. Umbrosis hic silva comis, densisque virebat

Arboribus . cervi passim, Capreaeque fugaces Actstivum viridi captabant frigus in umbra. In medio, auratis effulgens fluctibus amnis Errabat campo, & cursu laeta arva secabat. Hic juvenis sulvis velatus corpora setis Stans celso in scopulo, regem, dominumque deorum Vorticibus rapidis, medioque in sonte Iavabat. At viridi in ripa Iecti de more ministri IIo Subcincti exspectant: pronisque in flumina palmis Protendunt niveas caelestia lintea vestes. Ipse pater caelo late manifesta sereno Signa dabat, natoque levem per inane columbam Insignem radiis mittebat, & igne corusco. 31s Adtonitae circum venerantur numina Nymphae: Et fluvius refugas ad sontem convocat undaS. Talia caelata genitor dum spectat in urna

Fato

116쪽

LIBER III.

Fatorum ignarus, oculosque ad singula volvit Λdmirans: videt insolitos erumpere sontes: 32 Ingentemque undare domum: cavaque antra repleri Fluctibus, atque novum latices sumsisse saporem. Dumque haeret, pavitatque simul, dum sublevat undis Muscosum caput, & taurino cornua vultu:Λdspicit insuetas late florescere ripas, 32sClaraque per densas discurrere lumina silvas Pastorum ludo: & laetos ad sidera cantus, Divinasque audit voces, & numina passim Λdvenisse Deum testantia. prot1nus ambas Ad caelum palmas hilaris cum voce tetendit: IIo O maris, o terrae, divomque, hominumque repertor, Quis tua vel magno decreta incognita caelo

tulit huc audax, mediisque abscondit in undis Ipse mihi haec quondam memini dum talia mecum

Saepe agitat, repetitque volens, narrare solebat . 33 Caeruleus Proteus: mendax si cetera Proteus, Non tamen hoc vanas enudit carmine voces:

Adveniet tibi, Iordanes, properantibus annis, Adveniet, mihi crede, inquit: certissima caelum

Signa dedit: nec me delusum oracula fallunt 3 o Qui te olim Nili supra septemplicis ortus, Supra Indum, & Gangen, sontemque binominis Istri Λdtollet fama: qui te Tiberique, Padoque

Praeseret, atque tuos astris aequabit honores. Cujus in adventu tristes discedere morbi 3 sCorporibus passuri incipient. jam victa repente G a Ce Dissiliaco by Gorale

117쪽

si DE PARTU VIR G.

Cessabit, turpes squamas maculasque remittet Dira lues: lacerosque elephas effusus in artus, Ulcera sanguineo sistet manantia tabo.

Quin & letales c dictu mirabilet I febres 3so

Diffugient jussae, possessaque membra relinquent: Cedet & infestae violentior ira Dianae: Ira nocens, quae sulminea veIut icta ruina, i Corpora cum gemitu ad terram prosternit, & igni . Interdum, nunc perdere aqua miserabile visu I IssFestinat. Stygio nimirum armata Veneno superat vis, & spumas agit Ore tumentes. Nec jam ultra longo vires minuente veterno, Tabificus per operta impune vagabitur hydrops Exitio obrepens miserorum: atque omnia late 36o Viscera per varios perdet tumefacta dolores. Non alias vinctae tam crebra flentia linguae Abrumpent: noctem aut toties, tenebrasque priores Excutient o Ii, qui nunquam sidera, nunquam

Ardentem magni viderunt lampada Solis. 36s Multa quidem majora fide, sed vera, sed ipses

Quae teneant spectantum oculos, possum ore reserre: Sed propero: ventura tamen mirabitur aetas. Cernere erit, claudos passim genua aegra trahentes

Firmato subitos extendere poplite gressus. 37a Tum nervis labefacta, diuque trementia membra

Quis credat, nisi certa meus mihi cantet Apollop 9Restringi, & validas cum robore sumere vires. Atque aliua rapto jussus consurgere lecto, Haud

118쪽

Haud mora, prosiliet: passuque in templa citato 37s Contendens, onus ipse humeris portabit. ibi ingens Clamor, & innumerae circum donaria voces Spectantis populi, & rerum novitate paventis Parte alia exstinctam penitus, sensuque carentem Ad sua jam cernes revocari munera dextram. 38ONec minus & tacta compesci veste cruorem Femineum: exsanguesque artus, pallentiaque ora Ilicet obstructis calefacta rubescere venis .

Ipsas quin etiam Furias sub Tartara pelli, Immanes Erebi Furias: tum sessa levari y8s

Pectora, vexatosque malis cruciatibus artus: Hinc vacuas late impleri stridoribus auras Dirarum frustra clamantum, ac saeva trementum Verbera, perque cavas conantum evadere nubes. Iam deploratis vitam post funera reddi 39o Corporibus video: jam moestam incedere pompam: Feralemque anteire tubam: mox gaudia matrum Insperata, patrumqne hilares verso ordine fletus, Et circumfusam populis laetantibus urbem. Huic tu nutantes quoties adsurgere montes, 39sEt mirum i 9 insuetas curvare cacumina flvas Λdspiciest quoties humenti in gramine ripae Λut solantem aestus, aut lenes pectore somnos Carpentem, tenui adsuesces mulcere susurro lMacte tuis merito ripis, macte omnibus undis. εω Ad te deposito properabunt numina fastu: Nudabuntque sacros artus, & carmina dicent

119쪽

Ad numerum: quum tu felix jam flumine sancto Auctorem rerum, divomque, hominumque parentem c Tantus honos, laus tanta tuo, rex maxime, sonti Aos

Exutum veste accipies: atque hospite tanto Adtonitus, trepidas hortabere voce Napaeas: Ite citae, date tura pias adolenda per aras,

Caeruleae comites: viridique sedilia musco Instruite: & vitreis suspendite serta columnis: Purpureas miscete rosas: miscete hyacinthos, Liliaque, & pulchro regem conspergite nimbo. Tunc nomen late clarum Iordanis ad auras Adtollent montes: Iordanen maxima circum AEquora, Iordanen silvaeque, amnesque sonabunt. Illa autem humanis quamvis latura ruinis Auxilium, finemque dies, gratissima quamvis Urbibus adveniat, totumque optanda per orbem: Fluminibus tamen, & nostris seIicior undis

c Siqua fides, siqua est veri prudentia Proteo

ostendet roseos stellis ridentibus ortus. Quandoquidem non divitias, non quaeret honores Ille patris decus, ac virtus; mortesia postquam Membra sibi, & fragiles jam sponte induxerit artus: Non sceptrum invadet Cypri: non Caspia regna 2s Diripiet: non exuviis Babylona superbam Eruet: aut alto scandet Capitolia curru, Militibus circum, & laeto comitante senatu.

120쪽

Dispersosque mari nautas, nudosque colonos undarum, sinuosa stetis iactare parantes Retia, vexatas aut jam reparare sagenas Sollicitos, patris ad solium, ac sua tecta vocabit. Atque ollis jus omne, potestatemque medendi Adjiciet: pellent morbos, dentesque retundent Vipereos: Orcique acies, ac monstra fugabunt. Quin & custodes foribus radiantis olympi Praeficiet. servare aditus, & claustra jubebit Aurea: queis non ulla queat Vis saeva nocere Eumenidum, durique umbrarum obsistere postes. Tum sedes passim emeritis duodena per astra Instituet: distincta suos de more sequetur Turba duces. illi leges, & sancta vocatis Iura dabunt, plausu sociorum, atque agmine laeti. Felices, qui jam cymba, remisque relictis, Alta serenati conscendent culmina caeli. Praeterea C si certa fides, nec vana suturi Gaudia cognatas etiam spectabimus undas Lenaeos verti in latices. ea prima deam rex Arcana, hos primos per signa ostendet honores Accepti late imperii. mirabitur auctus Lympha suos, jussa insuetum spumare capaces Per pateras, largeque novum diffundere nectar, Et mensas hilarare, & felices hymenaeos. Nec semel ille altum remis evectus in aequor,

Quum jam frustrato socios rediisse labore Λccipiet, praeda ingenti ditabit. & udos

SEARCH

MENU NAVIGATION