장음표시 사용
141쪽
Quaere Pithecusas tu, cui licet: atque superbae Dic Hyale, salsum te pascere monstra per aequor. 6s Iul. Ille habet, ille meos scopulus mihi servat amores, Qui propior terrae est . illum pete, Glauce, natatu: Neve manus duri contemnat Nisa mariti, Dic te squamigeras traxisse ad litora praedas. r. Est Veneri Cypros gratissima, Creta Tonanti, po Iunonique Samos, Vulcano maxima Lemnos: AEnariae portus male dum pulchra tenebit,
Nec Samos AEnariam vincet, nec maxima Lemnos. BL Gradivus Rhodopen, & Mercurius Cyllenen, .
Ortygiam Phoebe, Tritonia jactat Hymetton: iri 7s Nisa colit Prochyten: Prochytes si commoda norint. Ortygiam Phoebe, Tritonia linquet Hymetton. r. Hic specus, hic rupes, texendisque optima nasiis Vimina sunt, junci, densaeque per avia myrtus :Si mihi nunc Pholoe, vel tantum Chloris adesset, SoQuam bene pugnaces possem contemnere ventos: Iol. Nulla mihi sine te rident loca, displicet aequor, Sordet terra, leves odi cum retibus hamos. Λt si aderis tu, Nisa, placebunt omnia: laetus Tunc ego vel Libycis degam piscator arenis. 8scir. Dat rhombos Sinuessa, Dicarchi litora Pagros, . . Herculeae mullum rupes, synodontas Amalphis: Parthenope teneris scatet ambitiosa puellis:
Quis mihi nunc alias scrutari suadeat algas Di In fluviis mugil versatur, sargus in herbis, 9o Polypus in scopulis, mediis melanurus in undis:
142쪽
Ante tuas, mea Nisa, fores ego semper oberro: Quae mihi det tales jucundior insula portus λ p. Hactenus, O Celadon, resonis sub rupibus illos Inter se vario memini contendere cantu, 9s Horrida ventosi ridentes murmura ponti . Qui tamen & laudes, & munera digna tulere Carminibus, sed quae nequeat contemnere Triton: Hic, quam Circen nudus sub gurgite cepi, Nativis concham maculis, & murice pictam: I Ille recurvato nodose coralia trunco.
REGIS F. ARAGONIO, CALABRIAE DUCI
NUN c primum notas velis majoribus undas Currimus, o Nymphae Craterides: ordine quando Suadet amor, carae primos Telluris honores Dicere: caeruleae magni Crateris alumnae, Telluris primos carae dicamus honores, SDum radiis servens medium Sol excoquit aequor. Tu vero, patriae juvenis decus, edite caelo, Spes generis tanti: seu te nimbosa Pyrenerio dulci Latio, pro nostris detinet arvis: Seu vagus objecto,munimine claudit Iberus; ro Rum Disiligod by Cooste
143쪽
Rumpe moras: nec te latis Hispania regnis Adliciat, stirpisve tuae primordia, & ille Gentis honos: licet efiiisb Tagus impleat auro, Et pater Oceanus spumanti perivat unda. Nam mihi nam. tempus veniet, quum reddita sceptra IsParthenopes, fractosque tua sub cuspide reges Ipse canam: inunc litoream ne despice Musam;
Quam tibi post silvas, post horrida Iustra Lycaei, Siquid id est, salsas deduxi primus ad vadas,
Ausus inexperta tentare pericula Cymba. 2 Quae vada non norunt, quis nescit Protea portus
Illum olim veteris pascentem ad saxa Μinervae, Mulcentemque suas divino carmine phocas, B puppi sensere inlanthius, & Phrasidamus , Ut sorte a Capreis obscura socte redibant o as Sensere & vario delphinas ludere cursu, Tritonumque choris lonne freta pulsa sonare IIpse autem haudquaquam mortali digna reserri Uerba sono vacuis Iletus cantabat ad auras: Terrigena ut quondam matris de ventre Typhoeus Io Exsiliens, infanda deos ad bella vocasset: Ut fratrum primus, Furiis, de hiantibus hydris :
Instructus. densas ductaverit ipse catervas: Ut nisu ingenti partes de trion te remis . AEnariam, Prochytenque altis immiserit astris Is Ac totum subito caelum tremefecerit hctur Tum pater haud segni molitus fulmina dextra Immanes acies dejecerit, atque trophaeuna
144쪽
Iusserit ardentes testari sulfure Balas, Quod gens victa illis lavisset vulnera lymphis . . 4o.'Hine magni AIcidae tauros, stratumque prosundum
Aggeribus memorat, ductamque per oppida pompam. His veteres addit Cumas, loca cognita Phoebo, . Vatis & horrendae lucos, Triviaeque recessus, Cimmerisimque domos, & opaca in vallibus antra. 41 Te quoque formota captum Nesidos amore, Pausilype, irato compellat ab. aequore questu . Ah miser, ah male caute , tuae quid fata puellae Adceleras λ cupit in medios evadere fluctu Infelix: cupit insuetum finire dolorem. SOAt tibi nec curae est, quod eam Neptunia monstra Circumstent, mare nec rapido quod sorbeat aestu.
Ah miser, ah male caute, ultra quid brachia tendis Siste gradum. riget illa jugis adsueta nivosis
Venatrix: quam mille serae timuere sequentem ssPer saltus. vos hanc, Panope, vos, candida Drymo,
Cymothoeque, Rhoeque, Pherusaque, Dinameneque, Accipite, & vestris sociam lustrate choreis. Tum canit antiquas sedes, opulentaque regna Auricomae Sirenis, & altum in monte sepulcrum, 6o Sacraque, Chalcidicosque deos, magnisque per aequor Auspiciis vectas haec ipsa ad litora classes. Tum liquidos sontes subter cava moenia ducit, Adtollitque arces, & culmina montibus aequat Tectorum: vastas protendit in aequora moles , t os Euploeamque procul trepidis dat cernere nautis, . PAtque
145쪽
Atque Pharon iungit scopulos, praeruptaque saxa te sim. Sarnique amnes, & pinguia culta. Tum canit, ut Corydona sacro inlisaeus in antro Viderit, & calamos labris admoverit audaX, i . 7OFormosum quibus ille olim cantarat Alexin, Dixerat & Musam Damonis, & Alphesiboei. Queis fretus, dictante dea, tot sidera nobis ' i IProdiderit, tantas caeli patefecerit oras. i ,
Quid reseram aut Stabias, aut quae tenuisse canoris 7s f Virginibus fama est abeuntes saxa carinas Aut ut terrifici sonitus, ignemque Vesevi, Et desolatas passim defleverit urbes λPostremo reges, regumque ex ordine pugnas Enumerat: bellique artes , & praemia narrat. 8OAddit tristia fata: & te, quem luget ademtum Italia infelix sive id gravis ira deorum, Seu sors dura tulit ) trans altas evehit Alpes. Mox agit oceani prope litora: denique sistit Spumantem ad Ligerim, parvaque includit in urna. 8sHeu sortem miserandam, heu pectora caeca suturi. Haeccine te sessum teIlus extrema manebat Hospitiis, post tot terraeque, marisque labores
Pone tamen gemitus: nec te monumenta parentum,
Aut moveant sperata tuis tibi funera regnis: so Grata quies patriae: sed & omnis terra sepulcrum. Haec ille, & quae vix audita prioribus annis Heroum longaeva queat meminisse vetustas, Commemorat. socio respondent aequora plausu: , Luna Dissiligod by Gorale
146쪽
Luna suam donec paullatim fundere lucem ys Coepit, & ad vitreas redierunt numina sedes.
SEo jam vulgatos & nos reseramus amores: Quos pariter grata scopuli pendentis in umbra Hinc Dorylas, hinc Teleboi maris adcola Thelmn Certantes docuere. quibus cava litora, & ipse AEquoreus Platamon, sacrumque Serapidis antrum s Cum sonte, & Nymphis adsultavere marinis. Tu mihi, seu doctas percurris Palladis artes, Maeoniaeque aurum, & subtegmina vincis Arachnes; Seu . Dryadum choreis, coetuque immista Dianae Haud minor incedis; pictaque adcincta pharetra Iovenatu Prochyten, maternaque regna fatigas; Sive Dicarchaeis qua molibus adiitit aequor, dentes spectas Nereidas: en age nostros, Siquis honos pelagi Cassandra, en adspice lusus. Non ingrata cano, penitusque injussa. neque umquam Is Arguerint Ventura meis te saecula chartis Praeteritam. faveat modo non invitus Apollo,
147쪽
Et quae me facili vexere per aequora remo Pierides: queis Ionga dies, & nomina curae. Interea Dorylan juvet hic audire canentem. 2o
Dor. Sebethi ad liquidas descenderat Herpylis undas, Merpylla Euboidum non ultima: quam pater Alcon Erudiit, Musis & Phoebo cognitus Alcon. Uenerat & socii partem subitura laboris unanimis soror, & calathum de more serebat. as Ipsa comas effusa, pedemque exuta sinistrum
Cum philtris longum submurmurat: atque ita fatur: Pone aram, & vivos hauri de flumine rores, Canaque vicino decerpe absinthia campo. Illum illum magicis conabor adurere sacris, go Qui miseram tota spoliatam mente reliquit. Volvite praecipitem jam nunc, mea licia, rhombum.
Rhombus ad Haemonias revocetur aheneus artes:
Sistere qui pluvias, qui pellere nubila caelo, Qui potis est trepidos undis abducere pisces. 33Volvite praecipitem, mea licia, volvite rhombum. Alga tibi haec primum tumidi purgamina ponti Spargitur, & rapidis absumitur arida flammis: Sic mihi sic, Maron, uraris ad usque medullaS.
Volvite praecipitem jam nunc, mea licia, rhombum. Aod er muscum, Clearista, ter hunc sine forcipe cancruml Ire simul, Cumque his, dic, Viscera Maeonis uro. Volvite praecipitem, mea licia, volvite rhombum. Spongia nunc lacrimis persunditur. heus bona magno
Spongia nata mari, lacrimas bibe sedula nostras. sUtque
148쪽
Utque rapis sitiens illas, sic ineonis omnem Maeonis ingrati rapias de pectore sensum. volvite praecipitem jam nunc, mea licia, rhombum. Ut pumex pinguescit, ut aequoris unda quiescit, Quae ventis agitata, huc illuc concita fertur. so Sed quid ego heu tristi pectus concussa dolore Imprecer, & vanis jactem convicia ventis Maeon tot mihi damna, ego Μaeoni verba rependam Volvite praecipitem, mea licia, volvite rhombum. Huc huc, qui rigida meditaris vulnera cauda, Ss Saeve trigon, & tu, proprium cui sistere naves Ueliseras, echeneis, adeste: & Maeonis acres Tu retinere pedes, tu figere corda labora. Volvite praecipitem jam nunc, mea licia, rhombum. Tunde jecur, spumamque simul torpedinis atrae. 6o Haec ego cras illi letalia pocula mittam: Ebibat, & subito pallentes torpeat artus.
Volvite praecipitem, mea licia, volvite rhombum. Scinde manu leporem: leporis penetrabile virus.
Nascitur Eois hic fluctibus: adtulit AEgle, 6s Docta AEgle, jussitque inimicum tangere limen. Curre age, tange simul, simul obline. cras mihi poenas Perfidus ille dabit: gemet ipso in limine Maeon. Sistite praecipitem jam nunc, mea licia, rhombum . Contere & Halcyonis nidum mihi. pellere ventos 7o Dicitur, & saevas pelagi mulcere procellas. Forsitan hic nostros sedabit pectoris aestus. Sistite praecipitem, jam sistite, licia, rhombum.
149쪽
Hactenus ille . quid huic subjunxerit ordine Thelgon.
Accipe. non omnes unus dolor angit amantes. 73Thel. Rupe sub hac mecum sedit Galatea. videbam Et Capreas, & quae Sirenum nomina servant Rura procul. veteres alia de parte ruinas Herculis, ambusta signabat ab arce Vesevus. Exsere caeruleos, Triton, de gurgite vultus. 8o Ipse meas , Triton, Nereo deserre querelas, Ipse potes curva resonans super aequora concha Et scopulis narrare, & fluctivagis balaenis. Exsere caeruleos, Triton pater, eXsere vultus .
Hic primos mihi congressus dedit illa roganti: 8sHic niveam sermosa manum porrexit, & eheu Quid recolo 3 9 tacitos in me defixit ocellos.
Exsere caeruleos, Triton, de gurgite vultus. Huc ades, O mea cura. quid o quid lenta moraris λIpse ego te propter, socios, cymbamque reliqui. 9o sere caeruleos, Triton pater, exsere vultus. Hic tibi consuetas formosior explicat umbras
pulus. amplector tape hanc, atque oscula figo Corticibus: saepe ipsa pedum vestigia quaero; Et siquid manibus tetigisti, floribus orno. 9sExsere caeruleos, Triton, de gurgite vultus . Quem mihi nunc praesers 3 si te juga frondea, si te Arbuta, pascentesque juvant Per rura capellae: Nos quoque non gracileS nunc primum jungere avenas Discimus. incisas implent mea carmina fagos: Ioci
Et mea Maenaliis pendet jam fistula silvis.
150쪽
Exsere caeruleos, Τriton pater, exsere vultus.
Sin magis adrident haec litora, sin magis alti Divitiae pelagi ; sparsos quis cogere pisces
Doctior, aut rigidum dextra jactare tridentem p Ios sere caeruleos, Triton, de gurgite vultus. Non ego delphinis, te judice, non ego thynnis AEquore vel medio dubitem certare natando. Quid tibi me jactem p cui vix numerare vel hamos Nunc vacat, aut restes, Onerataque retia plumbo, IIo Et Sinuessano textas de vimine nassas. Exsere caeruleos, Triton pater, exsere UuIt . Me Ligurum durae rupes, me Gallica norunt Litora: piscantem pariter me Varus, & ingens Sensit Arar, sensere maris sera monstra Britanni. 1 Is
obrue caeruleos, Triton, sub gurgite vultus. Et post haec heu, dura, sugis . non te mihi tellus
Extera, non venti rapuere. sed accipe munus, Accipe. non ultra tecum, Galatea, sedentem
