장음표시 사용
131쪽
Qua fronte Libertas bovinum Jugum ferret. Iungi ergo Aratro jusserat, non degenerem Adolescentis a lu
Ut servili Scaena oculos satiaret. . Sed illo Imperio major , & omni vi , Elam fugam tanto dedecori, medicinam ratus, supercilium Tyranni victor
Non tamen misero Patri, ea fuga Iuvenis, salubris fiuit: Nam ut fugam Filii expiaret, oculos quibus eum manus Carnificis viduavit 1 hostias projecit Iudiciariae crudelitati. Inultum id facinus: Oculos enim effoderat, Timor Vltioni; Sed non illud quod jam narrabo. In audiendo disices: Gradus esse sceleri, Et a prima poena scelerum, pendere incrementa. Apud eosdem Inderualdios erat alter Iudex, nefas in omne plusquam pronus. Hic nescius An tantum etiam in alieni thalami pudorem sibi liceret, & quid posset etiam absente Marito veneranda Fides: absentiam Mariti in auda- Ciam convertens, pertentat Conjugis solitariae frontem:
Et tuta quaerens desiderio praesidia, balneum ut paret petit, ipsa socia lotionis futurae. Nescius falli Amor & fallere. Promittit si1datoriam Cellam Praefecto flamina, sed qua sit- det, & Vitam & sanguinem. Exuit igitur ad tempus frontem Malens videri scelesta, quam
In longius tamen crastinum rem differt, quam speraverat petitor. Inter procrastinatricem Consili pudicitiam, ac aestuantem cupiditate animum, gratias mille adhibet, importuni defiderii contemperatrices;
Quibus delinitus ille, spem protrahit adventu Mariti mortesbpiendam. ἰ -- Qui
132쪽
P o L I T I C A rasQui ubi reversus explicat temerstatem Iudicis ConjunX, Et simulandam absentiam eatenus docet, dum in tepidario discant Iudices, qui melius colant AEquiratem. Rumpit igitur moras, & paratis aquis, Praefectum adit, excupit, & sovet; Dum ecce prorumpit c latebris Maritus, armatus securi
Age inquit Iud . Instruam & ego caldarium, Conjugis juvabo ossicium, Venas aperiam hac securi, quibus adapertis, in proprii sanguinis
balneo reatum expies pudicitiae attentatae. Haec dicens. a Iudicis frustra hominum & Deorum opem implorantis caput securi praecidit: Securi, inquam, mercatus Conjugis pudo- ri securitat m.
Praeludia haec suere Generalium vindiciarum; Sed jam & has
Vtiis & Suiliis Iudex alius quispiam Ius dixit,. pessimorum pessimus. Hic ignarus, quo fraeno frangenda foret, propria petulantia. Dignum caput tribus Plautiani , geribus Hellaboli) PL: leum quo utebatur palo imposit9m fixit. Edicens plusquam stolidi . Vt quicunque pileum praeterirent, adorarent. Adeo insaniunt ubi carperissi impowntim siti hominum m
Qui tum demum se sapere putant , cum liocacissimis ing niis in aliorum detrimentum quam maxime abutuntur. Et tum se culmen Fortunae luxuriantis attigisse existimant, . cum in vultu ibis tale siquid comm antur, quod alie . ni honoris jactura, ipsorum gloriae faciat incrementum,
Ita & hic insipidus Iudex, qui ctiam Dum
133쪽
Dum honoris quaerit augmentum, & se & Socios miserabili involuit ruina. Erat inter Suitios & Vrios Guilhelmus Tellus. Qui solus iniquitati temporum Constantia sua attulit medelam. 2Esculapius faetiis oppressae Libertatis. Hic primus, altricem Tyrannicae dementiae reverentiam pileo negavit.
licet esset liberioris mentis Symbolum Tamen superciliose edicto Tyranni, in stemma fuerat immutatus Tyrannidis. Solusque multitudinis ignavia stiperior, funae abnepoti generosum nomen consecravit.
Indoluerat contemptae suae impudentiae Capitaneus, & pi nis buccis in Tellum detonat. Q d contempto supremae Majestatis fastigio, signo propo-uto honorem denegasset, & solus infringeret Imperantis auctoritatem, temerario vel contemptu ductus vel supina negligentia. Nec id satis: Advocatur ut parentis generositatem luat te- melius Filius. Et ut stamine pueri eat ultum crimen. Pro scopo destinatur ipsa ni Fata obstent) paterna manu feriendus. Superimponitur capiti pomum, Ut habeat Guilhelmus m tam in qua exerceat Amorem. Concussit ea res Patris animum , & lentior facta, aliquot di rum cunctatione manus , licet )aculandi peritissima. Adeo in proprio sanguine lentescit Amor. Vincitur tamen importunitate Iudicis & minis. Et meta proposita, duplici armatus telo Tellus in arenam descendit.
134쪽
ν VO' L I TU I C A qScopum enim cernitis, quo proposito vel ipse peritissimus, jaculandi artifex Vlisses trepidasset. Haeret dubius Pater qua ictus fluat: In autoremne crudelitatis Iudicemi an in id quod proposue tat Iudex filii capiti superstans pomum. Verumtamen hortatus & animum, & manum, & Filium . Quid inquit trepidas Fili Immotis oculis telum & Fatum excipe, quo si superior evas ris, Autori Vitae & arti meae, vitam debe: Sin minus En- altera sagitta, non inultus neque incomitares abibis. Dixit & illaeis filio pomum ferit. Spectante Iudice, & tacite infrendente figittae & Αrti quod pomo in Filium Telli non aberrasset. . Sperabat impius Iudex quod incertar aleae Parens secundum . telum esset commissurus, ideoque ad Guilhelmum con
Hoc telum alterum inquit, Telle cui alteri destinaveras Tibi respondit Guilhelmus, tuoque cordi consecrassem, si Filius mea cecidisset manu: Et in te non intaliciter ut spero, ars lusisset, nec ludenti illusisset. Movit vox illa Guilhelmi furorem Iudici, & bilem: Ergo inquit experiar, plusne carcer, an libera ista tua vox possit Navi igitur imponi Tellum, de in Carcerem abduci jussit. . Sed ille viarum gnarus, delusis Custodibus, fuga salutem, &sbi, & toti Patriae invenit. Nec segnior factus, in concitandis animis popularium. bre ' vi tantum effecit Facundia, ut servile jugum excuterent, partim declis, partim occisis praesectis & Iudicibus uni-
Qui non insalubri documento fuere Capitaneis &Tyrannis. Saepius e ferrea Tyrannide, auream nasci Libertatem. Actum id apud Vriqs & Suiti . .
135쪽
Α vindicata Christiana Libertate, per partum Virgineum
Tu Lector Disce hic Primo: Naturam violenti Imperii. Disce Secundo: Quis exitus Tyrannorum. . Disce Tertio: Nullum violentem esse diuturnum. Disce quarto, Saepe optimorum Principum sceptra , propter. Praefectorum & Iudicum licentiam & tyrannidem, extre- ma laborare Invidia. Disce quinto, duomodo & hic Libertas ancillabatur Sen, tuti, & quomodo tandem e violento Imperio pullulavit. Hanc nobis sine vi Grachus & ultro. Facilis imitatio Principibus: Omnis vis absit Sceptris 'regn, Omne Ius adsit Sceptrisbbunt. Sed & nihil velim in sceptro, praeter mores eorum in quos est Imperium Id maxime cavit Grachus. An quia Magni semper morum mutatio Imperiis stetit An quia Nihil difficilius , quam libera ingenia in servilia
Raro eo titulo felix Metamorphosis, & saepe mutantis in precium sanguis abiit Libertati. Romam & Athenas consule, &. quos proxime retuli Heb
Ita esse cognosces: Quid ergo ZMoribus ejus populi vivendum censeo Principi quem regit. Nec non eo fine probo & improbo Alexandri Persi eam dex, ctis Persis vestem. Tales Principes placent Polonis, qui mores Patrios amant. Et ideo in ore adhuc omnium Stephanus Laudatur eo titulo Amphilochus & salutatur in Pluto.' Polypi ingenio nate Amphiloche H os by t temet populo quemcunque accesseris aptas t
136쪽
Nae tamen in malis moribus Principem Polypum vola. Sed ut bonos conservet, ex malis autem bonas Legcs sanciat Conficitur enim non inutilis ex hoc veneno Theriaca. Sed ne & tu puta illum Tyrannum, qui subscribentibus Civiabri mores mutat, ast illum qui invitis: Tyranni quoque est praeter Leges imperare, & naturam Gentis : Caverat id Grachus lege, Ne quid Rex in liberas Leges a se constitutas posset rNec immerito Amorem enim venatus sitorum, ac ideo Pater meruit dici non Dominus, Aurea inferens Sceptro Pol no iacula. Hic quiesco. Iam enim medium tenens Ver agit Libertas. Hoc Principe & Legissatore. Non aberravit igitur in prima tanti Principis Electione libera, Polonia.
Vtinam & in Posteris linalibus vero legibus eandem Libertatem in Republica fi marit: Audi Diugossium. Quicquid ab illo conditum sancitumque suit, id per multas successiones, & aetates pro justissima lege, & perinde ac si quodam divino oraculo promulgatum fuisset custodi
Addit rationes ut solet. Cum praeter insitam legibus ab ipso conditis naturalem Iustitiam: etiam Legissatoris charitas & existimatio illis sing
larem cultum reverentiam pariter atque metum adjiciebar.
Sisto hic paulisper more meo: & in hac Arcola Diugossii d meto scriptoria falce flosculum. Principi & Lectori. Anima Regni, legis: Regis authoritas est.
Hac si careat Princeps, temnetur.
Hanc si habeat Princeps, Regnum stabiliet. Eximium enim quoddam cst monstrari digito, & dicier, S a Hic
137쪽
Hic est: Hic fuerat Rex. teri sex, nex, grex & si quid vilius. Imprimitur enim quaedam de singulis Principibus, inanimis obtemperantium, quasi per manus tradita opinio, quam sive illa vilis &abieista, sive eximia suerit, nulla Princeps
Si vitam direxit ad Publicum lampada. Laudabunt, Adorabunt, Vultus auro argentoque caelabunt, - coloribus simulabunt: Ad nomen ipsum, mentionem, ima ginem suspirabunt, Illachrimabunt. Si in se bona publica verterit. Acuent in Mus vitam Calamos , interdum gIadios. Vbi vita cedet, damnabunt, execrabuntur, ad Aras supplica- . bunt Ut averuncent Superi sceptris similem Principem. Quod si ea non faciunt vobis viventibus o Psincipes, ubi evita cesseritis facient. Nunc forsan non audent, forsim desperant, vos ex deterioribus fore moliores. Sed ubi vixeritis. O si daretur revocare gradum lQuae vobis mens inter aculeos illos, in vestrum Nomen fixor, ruret considerate. Quam optaretis vobis aliam in mentibus hominum vitam, aliudque Nomen. Sed illa sera vota: Nunc sapite. Nec odia εἴ contemptum publicum spernite, ac in os ar
Nisi vos seletur illud Regis Magni.
Regium est audirc male cum facias bene: Sed contra monet quispiam. Non fac, non dicent Quam vere Illud infigo pro coronide Principum Menti quod diu noctuque masticem. Suum
138쪽
Suum cuique decus, rependet Posteritas. ' Ἀ-- Nulla corona dignior vertice Principis, inam serus in longas aetates posteritatis Amor. Nullum ornamentum Principis fastigio convenientius pul- . chriusque, est quam illa Corona. Ob Cives servatos Armis. & legibus Domi Militiaeque. . Legibus inquam justissimis, qualibus nostras temperavit no-lter Legum arbiter. .
Ante Grachum enim fi quitas, pedisequari jussa fuerat Injuriae In Palatinis vidisti Vos apagite istam sanguinariam Dominam. O mei Principes Regno, Legibus, Tribunalibus, Iudiciis. Nam quale pulcherrimum in caelis simulachrum D E ' s Solem atque Lunam infixit, tale in Rebuspublicis ejus exemplum est, atque lumen, Princeps. Iura Deo similis qui dat mortalibus aequa Dedit Grach . Ahte eum Vix Iura nobis, vix Leges.
Eratque Iustitia quae plurimum prodestet ei, qui plurimum
posset. Ius ergo noster dixit, utrique parti laesae & ledenti sanisllanum. Summos cum infimis pari lance retinens. Praeclare & quod tu docuisti Stanrita, haec fecit. Rex debet, & velit ess) Custos, ut nec opulenti injustum aliquid patiantur, nec pauperes contumeliam accipiant. Gracho autem regnante ut inquit radlubhus fuerat Iustitia quae plurimum prodesset ei qui nimium posset. Viderat in illa summa Fortuna licentiae, id aequius quod validius. Ac ideo secit non fas potentes posse fieri, quod nefas. Emipides. Licet autem justitiae rigor non statim caeperit Imperare, Farinis .
An quia Festitiandum hic lentius tAn quia Summum Ius, sua a saepe malitia, silmma injuria,
139쪽
Ex tunc attamen Polonia violentae desiit subesse potestati. omnia haec, mihi Grachum justum, quae virtus decet maxime Principem. Sapientes illud, sapienter. Ego vero nullas opcs Viro, ac praesertim Principi pulchiores honessioresque censeo quam Virtutem & Iustitiam. Sed hec ille Politiei Ocellus, qui Ius reddere, primum duxit munus esse Principis, munere Grachiano, quem belle Polonia refloruit Audi. Provincia pace & quiete locuples effecta, Cives opibus aucti. Illo ex justitiae Sole, quanta & quam felix Proles. Pax, quies, opes, Nomen horum dulce, res vero ipsa tum jucunda,lum salutaris Ni a modo degenerent opes praesertim. Quae opus sunt, & sine iis nihil fiet quod opus. Tam in Republica quam Domi r Nervo enim hoc, & hac vertebra non selum publica vigent, sed & privata. E Principis tamen faecunda mente pullulat seges haec, si beatam Civium vitam propositam habeat. Vt ea opibus firma, copiis locuples, gloria ampla. virtute honesta sit.
Quem scopum si sibi praefixerit ro natum Spei publicae caput lAgnosco, Veneror & Adoro. Quid ni 3 Hic Aetas & Iustitia. Pietate autem & Iustitia Principes Dii fiunt. Sub quibus Diis plusquam Aurea fecula
Aureum mihi feculum explicatius Diugositus. Sub Principe Gracho, in antiquis Civitatibus nova consurgebant tecta, & in vasta nemora, novae ducebantur Coloniae : Ac deserta loca selitudinesque agricolis adornatae. Fructus is Pacis. Marte
140쪽
POLITICA. 343Marte tonante de cres Vrbium nitorem & incrementa: Audi Poetam loquentem. Nihil relinquent bella, tum Vastisager. .
Si allebit arvis: subdita tectis face, Altus sepultas obruet Gentes cinis. Adeo & hic olim Satyris Faunisque sedes, nunc in planitiem. & agros abbiit Polonia. Et facti sertiliores hominum & segetum , quam arborum campi, cujus micitatis prima ac potissima pars fuit Grachus Princeps. Pro cujus tam singularibus in Rempub. meritis, Nomen Parentis Patriae magnis per eum aucta incrementi detulit ci Polonia. Addam & ego titulum Virtutis quali olim Virgilius suumusneam ornaverat nomine mutato.
Rex fuerat Grachus, nobis quo justior alter Nec pietate fuit, nec bello major & Armis., Breviori Elogio. Sine ruga Sine Mevo. Merito itaque Patria dixit Patrem, quia sensit. Neque vero sola Polonia in virtutes Grachianas liberalis. Apud Populos quoque externos, insignis N inctius hab
An quia Stare loco nescit, magni Principis gloriar An quia Proprium est Virtutis etiam ab hoste coli An quia Dignum laude Virum Fama vetat mori En Hustoricos Grachiata inclaruerat fama de Nobilitas , AEa Bo inia tota